Caput 29
Caput 29
Utrum temporalia officia ecclesiae vel actus eorum sint materia simoniae.
1. Officia haec et eorum actus non sunt materia simonie, stando solum in jure divino. — Haec sola nobis superest quaestio circa materiam simoniae. Duo autem videntur circa illam certa. Primum est, haec officia, vel actiones eorum ex natura rei, et stando in solo divino jure naturali, non esse materiam simoniae. Ita docent communiter Theologi, in 4, dist. 25; Durand., quaest. 5; Palud., quaest. 4; Cajget., et omnes Summistae, verb. Smonia ; Soto, d. lib. 9, quaest. 5, art. 2; Victor., d. Relect.a num. 12. Idem sentiunt communiter juristae cum Glos., in cap. Salvator, 1, quaest. 3, verb. HFt judicem, ubi Card. uterque, et Archid. in cap. 1, eadem causa et quaest. ; Innocentius, Abb. et alii, in cap. 1 et 2, Ne praelati vices suas. Ratio autem clara est, quia haec munia vel officia non habent in se aliquid spiritualitatis, neque ordinantur ad spirituales actiones, sed tantum ad temporales, ut sunt custodire vel administrare res ecclesiae, et similia, ut videbimus. Dices, haec officia ordinari ad spiritualia, ut officium sacristae ad cultum templi, officium syndici ad defensionem bonorum ecclesiae, etc.; ergo hoc satis est ut vendi non possint ex se, quia sunt annexa spiritualibus. Respondeo, ordinari quidem ad spiritualia tanquam ad finem remotum; proxime vero versari circa opera mere corporalia et materialia, et sub ea ratione spectari, quando dicuntur temporalia, et ex se vendi- bilia, quia non est necesse vendi secundum illum respectum, neque id liceret, sicut de omnibus actibus bonis dixit D. Thom., dicto art. 4, ad 1. Unde est apertum discrimen inter hac officia et ecclesiastica spiritualia. Nam haec habent pro materia proxima functiones spirituales, et ideo non tantum ex fine intrinseco, sed ex propria materia, spiritualia sunt, ac subinde natura sua invendibilia; illa vero sunt ex objecto et materia mere temporalia; ordinatio vero ad spiritualem finem extrinseca est, et ideo secundum se non sunt materia simonia.
2. Difficultas, an possit vendi collatio horum officiorum. — Vera quaeestionis resolutio. — Dices: licet officium ipsum temporale sit, tamen conferre illud est actus spiritualis jurisdictionis ; dictum est autem supra non posse vendi actum jurisdictionis spiritualis, etiamsi circa temporales causas versetur ; ergo etiam hic non poterit vendi collatio talis officii, etiamsi circa officium materiale versetur; ergo nec officium ipsum. Dicet fortasse aliquis, conferre illud officium, non esse actum jurisdictionis, sed esse actum cujusam eminentis potestatis administrandi res temporales ecclesie, quae est in praelato, cujus participationem communicat ministro, quando illud officium tem porale illi tribuit. Est autem differentia , quia in praelato est illa potestas eminentiori modo per ipsammet potestatem spiritualem, quae eminenter extenditur ad temporalia, in ordine ad spiritualia ; ministro autem solum datur temporalis quaedam facultas administrandi res ecclesiasticas quoad id, quod materiale, et (ut dicam) mechanicum in eis est. Potestas enim spiritualis et eminentior potest instituere. et donare aliquid mere temporale, ut supra dictum est. Sed non videtur hoc omnino evacuare difficultatem, quia semper ille actus distribuendi haec officia, est immediate a potestate spirituali, et revera dici potest actus jurisdictionis ecclesiasticae, vel aequiparatur illi, et ita semper videtur esse de utroque eadem ratio. Dico ergo actionem illam distribuendi non vendi, nec esse vendibilem, sed terminum ejus, ut sic dicam, id est officium ipsum, quatenus, in facto esse consideratum, est pretio aestimabile, ut habet temporalem commoditatem non annexam functionibus spiritualibus. sed temporalibus. Et ita cum illud officium venditur, non actus jurisdictionis venditur, sed res illa quae per jurisdictionem huic, vel illi applicatur, nam sicut jurisdictio est ad distribuendum, ita intelligi potest esse ad vendendum. Nan, licet vendere sit magis actus dominii quam jurisdictionis, tamen quando res aestimabilis pretio non est sub proprio et privato dominio, sed sub communi ; vel, si est sub proprio, est tantum sub conditione, ut alteri necessario conferenda sit, tunc potest actus vendendi a potestate jurisdictionis, vel a potestate vendendi res communes proficisci. Sic enim vendere in necessitate vasa sacra, vel res ecclesiae potest esse actus jurisdictionis, seu administrationis competentis ex potestate spirituali, et nihilominus per illum actum potest res vendi pro valore, quem secundum se habet.
3. Haec officia vendi non possunt sine gracvi peccato. — Secundum principium certum est, haec officia vendi non posse sine gravi peccato propter Ecclesiae prohibitionem. In hac etiam assertione videntur convenire Doctores : sumitur enim ex Concilio Chalced., canon. secundo. Et refertur in capite Si quis Episcopus, 8, 1, quaestione 1. Et confirmatur ab Urbano Papa, in capite Salveator, 4, quaestione 3. Ibi enim vendi prohihentur multa officia ecclesiastica. etiam temporalia, ut oeconomi, etc. Idemque habetur in capite Consulere, de Simon. Undc non est dubium quin haec officia vendere, malum sit, saltem quia prohibitum. Verumtamen Glossa, in dicto capite Salvator, verb. Ft judicem, ultimo loco refert et sequitur opinionem dicentem, non esse hoc illicitum ; nam, licet solum dicat expresse, non esse simoniacum, tamen dum ait illam opinionem inhaerere consuetudini generali, plane sentit, sicut id non est simoniacum, ita non esse illicitum, quia vel prohibitum non est, vel consuetudo potuit prohibitioni derogare. Maxime vero dicitur esse consuetudo in Curia Romana, ut refert Jason, in leg. /llud, c. de Collat., et cum illa Glossa sentit ibi Praeposit., num. 6 et 9, referens Cardin. Ray., et Summam confessor. Et idem approbat Anton., 3 part., titul. 11, capit. 2, S ult. Sed nihilominus censeo etiam tunc durare prohibitionem, et venditionem illam esse illicitam, quia de prohibitione constat, de contraria vero consuetudine non constat. Imo contrarium videtur servari communi consuetudine, saltem extra Romanam curiam. Dicit tamen Sylvester, quaestione 13, in fine, quod ubi revera fuerit contraria consuetudo, prohibitio cessat, arg. cap. Conquestus, 11, qhaestion. 3. At vero Guillelmus, quem refert Praeposit., dixit talem consuetudinem corruptelam esse, nec posse praevalere contra legem, quia est irrationabilis consuetudo contra commune bonum, bonosque Ecclesiae mores. Quod maxime videri potest probabile in inferioribus praelatis infra Pontificem, quia illi non sunt domini, nec supremi dispensatores, et ideo non possunt de rebus ecclesiasticis disponere, nisi juxta modum a jure concessum, vel saltem non possunt modo prohibito, quia non aliter illis data est potestas ad illa vendenda, imo est ablata per prohibitionem; ergo non possunt per pravam consuetudinem contra hanc prohibitionem praevalere. De Romana autem curia, mihi non constat de facto esse ibi talem consuetudinem generalem, sed solum de certis officiis. de quibus supra dictum est; de aliis autem vel non est, velsi est, pertinet ad supremam Pontificis potestatem, quia potuit pro se vel curia sua in prohibitione positiva dispensare, de quo infra latius dicemus.
4. An hoc peccatum ad simoniam spectet, vel ad aliud citii genus? — Difficultas vero superest, an peccatum contra, hanc prohibitionem commissum, simonia sit, vel aliud genus vitii. Multi enim Canonistae negant esse propriam et veram simoniam. Ita docet Innocentius in capite primo, Ne praelat. vices suas, et Archid., in cap. 1,1, quaestione 3; et idem sequitur Turrecr. . in dicto cap:te Salvator, num. 11; et ibi Praeposit. Ratio eorum esse potest, quia per prohibitionem non fiunt haec officia spiritualia, nec spiritualibus annesa; ergo per prohibitionem non magis fiunt materia simoniae, quam antea erant; ergo licet illa vendere sit turpe lucrum, non tamen est simonia. Alii distinctione utuntur : nam si haec officia consueverunt dari laicis, vel solis, vel nunc clericis, nunc laicis, vendere illa non est simonia : quia nullo moo sunt annexa spiritualibus, et licet interdum dentur clerico, non tamen ratione clericatus. At vero si solis clericis dentur, tunc vendi non possunt sine siraonia, et ita sunt annexa ciericatui. Ita refert Turrer. supra, num. 11, et sequitur Sylvest., verb. S'imonia, quaest. 13; et Ugolin., Tabul. 1, cap. 48, S 7, n. 3; et fundari videntur quoad hanc partem, quia jam tunc illud officium est annexum ret spirituali, scilicet clericatui.
5. Resolvitur peccatum illud simoniam esse. — Probabilius vero dicitur malitiam illius pescati ésse veram simoniam, supposita prohibitione. Ita sentiunt Theologi citati, praesertim Cajetan., verb Simonia, Regul. 3, in fin.; Soto, lib. 9, quaestione B, art. 2, verb. Sed in- terrogando urgelis ; paulo autem inferius, ante solutionem argumentorum, videtur dicere, hanc non esse propriam simoniam, sed quod simoniae poena vindicatur, in quo reincidit in opinionem Durandi, quam impugnat. Fortasse tamen solum dicere voluit in ultimis verbis, hanc non esse tam propriam simoniam quoad culpam, quam quoad peenam, quia non est ita de se mala venditio sacristiaee, sicut beneficii ) de his enim ibi loquitur. Sed melius loquitur, et rem hanc declarat Victor., dicta Relect, num. 16. In eadem sententia sunt Abbas, et Anani., et Felin., in cap. Consulere, de Simon.; Hostiens., in capit. 7T'ua nos, codem; Anton., 2 part., titul. 1, capit. 5, S 2. Probatur autem in hunc modum, quia vel haec non est propria simonia, quia esse non potest propter solam Ecclesiae prohibitionem, vel quia non est ita prohibita aliquo jure : neutrum dici potest ; ergo. Probatur minor quoad priorem partem, quia supra probatum est contra Durandum, posse dari propriam simoniam , quia prohibita. Dicetur fortasse posse quidem dari talem simoniam, si supponatur materia spiritualis, prohibendo pactum circa illam, quod de se non erat mlum, nec jure naturae prohibitum ; non posse autem id fieri circa materiam non spiritualem, quia deest quasi primum fundamentum simonisae. Sed contra, quia licet haec officia de se non sint spiritualia, non est tamen dubium quin sint valde conjuneta spiritualibus ; nam per illas res sacrae contrectantur valde propinquce et familiariter, ut sic dicam ; vel ecclesiastica bona per illa administrantur. Ergo quamvis de se non habeant spiritualitatem, vel connexionem sufficientem natura sua ad materiam simoniae, potes: per legem positivam impleri, faciendo annexionem sufficientem ad materiam simoniae. Unde quoad hoc fieri potest aequiparatio inter materiam et contractum ; nam lex eeclesiastica potest facere per prohibitionem ut pactum sit simoniacum, quod alias non erat; ergo potest facere ut officium sit annexum rei spirituali, quod alias non erat. Sic etiam argumentatur Victoria, quia consecratio calicis non facit materiam invendibilem omnino ; et tamen si lex Ecclesiae prohiberet intuitu religionis, ne vendatur calix, etiam quoad materiale vas, esset simonia illud vendere; ergo similiter potuit hoc facere in his officiis. Tandem declaratur, quia si Ecclesia sua lege faciat rem aliquam immunem a venditione, solum intuitu religionis, talis lex ad virtutem religionis pertinet, et constituit materiam illam ut necessa- riam intra talem virtutem, et consequenter transgressio talis legis contra religionem est, et non in alio genere vitii irreligiosi, nisi simoniae : sed potuit hoc modo vetare venditionem horum officiorum ; ergo. Probatur minor, quia in his officiis est tanta affinitas ad divinum cultum, ut venditio illorum possit facile redundare in diminutionem divini cultus ; ergo optime potest talis vend:tio prohiberi intuitu religionis, et cultus Dei, et rerum sacrarum; ergo absolute possibile fuit in rebus his hoc genus simonpiae, quia prohibita.
6. Probatur Hcclesiam prohibuisse hanc venditionem. —Quod autem hoc modo fuerit ab Ecclesia facta prohibitio, probatur ex tribus decretis supra adductis. Nam Concilium Chalced., in dicto cap. Si quis Episcopus, eodem tenore, eisdem verbis, et sub ratione ejusdem turpitudinis ac deformitatis prohibet horum officiorum venditionem, ac venditionem ordinum, seu clericatus; ergo tota illa prohibitio fit intuitu religionis, licet applicata quibusdam rebus supponat in illis sufficientem materiam simoniae, in aliis vero faciat; et aque extendit prohibitionem et poenam, etiam ad interventores. Unde Urbanus, in d. c. Salveator, sic colligit: Cur sancta Synodus Chalcedonensis procuratorem vel defensorem Hoclesia, adeo per pecuniam ordinari prohibet , ut interventores quoque tanti sceleris anathematizet, misi quod eosdem simoniacos judicet * Et statim allegat sententiam Paschalis Papae, in cap. S quis objecerit, eadem quaestione, ubi de propria simonia sermo est. Idemque statim auctoritate Augustini confirmat, vendere Spiritum Sanctum, qui haec officia vendit. Quae omnia certe non possupt exponi de simonia quoad poenam, ut Durandus exponit, quia potius expresse idem Pontifex ex acerbitate poenae coiligit malitiam culpae, et verbis utitur quae manifeste definiunt culpam, ut vendere Spiritum Sanctum. Neque aliam quamcumque impropriam interpretationem admittunt, ut mox dicam. Alias nullam propriam simoniam possumus ex jure colligere, praesertim in illa quae ialis est, quia prohibita, et ita illo modo facile eluderet Durandus omnia argumenta ex jure desumpta contra suam sententiam. Confirmantur etiam dicta jura in dicto capit. Consulere, de Simon., ubi de eisdem officiis loquens, ait : Tum ementes, quan vendentes, cum Simone percelluntur. Certe non potuit clarius, nec phrasi magis usitrata in antiquis decretis declarare speciem illius delicti. Plane etiam ex his locis colligitur, prohibitionem esse factam intuitu religionis, sicut intuitu religionis damnatus est Simon, et damnantur omnes qui Spiritum Sanctum, vel dona ejus vendunt; haec enim ratio talis prohibitionis in eisdem juribus redditur. Igitur sicut prohibitio ecclesiastica facit ut negotiatio in templo, sit verum ac proprium sacrilegium, quia Ecclesia voluit in talisloci reverentiam illi concedere immunitatem ab illa actione, et abstinentiam ab illa in taliloco posuit ut materiam necessariam cultus debiti tali loco, ita prohibitio Ecclesiae facit, ut venditio, aut negotiatio circa talem materiam, sit vera ac propria simonia, quia Ecclesia concedere voluit his officiis immunitatem a tali negotiatione circa illa, et abstinentiam ab illa posuit ut materiam necessariam ad debitum cultum rerum sacrarum, circa quas talia munia versantur. Quod descendendo ad aliqua particularia, statim magis explicabitur.
7. Non est opus distinguere inter officia que clericis vel laicis commattuntur. — Et ex his rationibus ac probationibus, colligitur non esse necessariam neque opportunam distinctionem de officiis, quae clericis vel laicis committuntur. Primo quidem quia de ecclesiasticis officiis tractamus : officia autem ecclesiastica non debent laicis de jure committi, juxta cap. Zndicatum est, cum aliis, 89 dist. Unde si interdum committuntur laicis, sive per injuriam, sive per ovcasionem necessariam, aut consuetudinem toleratam, aut privilegium, non mutat naturam officii, neque desinit propterea sub prohibitione comprehendi. Secundo, quia, ut supra dixi, quod in persona requiratur clericatus tonsura ad aliquod munus, vel ad pensionem, non sufficit ad connexionem, nisi aliunde fiat, vel ratione ministerii, vel ratione canonis; ergo haec officia non ideo sunt materia simoniae, quia per clericos ministranda sunt, quia hoc non suffieeret ad simoniam, si non facta esset prohibitio; ergo ratio simoniae est prohibitio : sed haec habet locum, etiamsi haec officia laicis conferantur; ergo etiam respectu illorum sunt materia simonisae, ut, scilicet, illis vendi non possint.
8. Quae officia comprehendantur sub hac prolibitione ; dispensatoris officium vendi prohibetur.—Ulterius autem dubitari potest, quaenam officia ecclesiastica sint haec temporalia, qaae sub hac prohibitione comprehenduntur; in dictis enim capitbus variis nominibus appellantur, de quibus exponere oportet quid proprie in hac materia significent, et an ad alia extendantur. Primo ergo, dictum caput S quis Hpiscopus , prohibet per pecuniam promovere dispensatorem, seu procuratorem, ut vertit Urban., in c. Saleator, et exponit per eum intelligi quemlibet ecclesiasticarum rerum administratorem, ut, verbi gratia, prepositum , aeconomum, vicedominum. Et idem fere habetur in d. capit. Consulere ; heec autem voces fere idem significant, ut intelligi potest ex aliquibus Decretis, 89 distinct. Nam in cap. Volumus ait Gregorius: Volumus ut frater noster Paschasius et vicedomimun sibi ordinet, el majoram domas. Ubi Gloss., cum Hugone, exponit vicedominum, id est oeconomum rerum episcopalium, quibus episcopalibus et hospitibus supervenientibus provideat. Colligitur ex cap. Diaconus, eadem dist. Per majorem autem domus intelligit oeconomum mensae capitularis, seu rerum canonicarum. Potestque hoc colligi ex c. Quia, ibid.; et Tridentinum Conc., sess. 24, cap. 16, de Reform. oeconomum vocat, qui rerum ecclesiasticarum et proventuum curam gerit. Et sumitur etiam ex leg. Jubemus nulli, c. de Sacrosanct. eccles. Recte ergo generaliter comprehenduntur sub hac voce omnes rerum ecclesiasticarum administratores, qui vice praelati aut cleri ad ecclesiastica bona administranda potestatem accipiunt. Advertunt autem Praeposit. et Turrecr., in dicto cap. Salvator, cum Hugone, quod si Episcopus aut clerus concederet alicui redditus suos, vel alicujus loci, pro certa summa pecuniae singulis annis praestanda, non esset simonia, quia illa non est venditio officii, sed locatio talium bonorum; et hoc sine dubio est consuetum et licitum, quia non venaitur officium, sed redditus.
9. Officium defensoris similiter non potest vendi. — Prohibet praeterea dictum cap. Si quis Hgüscopus, pretio constituere ecclesiae defensorem. Quis autem hic sit, exponit Urbanus, defensoris momine intelligi advocatum , sice castaldum, aut judicem. Supra vero diximus, tam nomine defensoris quam nomine advocati posse intelligi patronum ecclesiae, nihilque vetat. Tamen communiter a Doctoribus intelligitur in vulgari significatione, prout significat procuratorem, quem ecclesia constituit ad causas suas tuendas ; quod intelligo, quando ex officio, et cum speciali potestate ab Ecclesia recepta, ad id munus constituitur. Advocatus autem qui, absque mandato ad patrocinandum, assumitur allegando de jure, non pertinet proprie ad officia ecclesiastica, de quibus hic sermo est; sed ille tantum qui speciale habet ab Ecclesia vel Episcopo mandatum seu potestatem ; alio nomine solet vocari syndicus, de quo est titulus in Decretal. de Syndico, et ex ejus cap. unic. colligitur, illum esse cui generaliter ecclesiae negotia commendantur. Idemque siguificatur nomine Castlaldie, quamvis haec vox (ut ex Calepino constat) etiam soleat oeconomum et rerum administratorem significare : neutro autem modo significat officium ab aliis distinctum.
10. Judicis officium similiter. — Mansionarii officium quid sit. — Nomine autem judicis, quod in eod. cap. additur, clare significatur munus distinctum, nimirum administrandae jurisdictionis loco Episcopi. Verumtamen si jurisdictio sit spiritualis, jam supra est ostensum, non posse delegari seu committi pro pretio absque simonia contra jus divinum; videtur ergo ibi esse sermo de judice temporali, quem potest constituere Episcopus, ubi habet temporalem jurisdictionem, juxta cap. ult. Ne Cleri. vel Monac., in 6. Et ita videtur intellexisse Glos. in dicto cap. Salvator, et idem Praeposit. Nec mirum est quod haec etiam judicatura vendi ab ecclesiasticis prohibeatur sub dicto rigore, quia, licet non pertineat ad usum spriritualis jurisdictionis, pertinet ad rerum ecclesiasticarum administrationem, et per quamdam annexionem est aliquo modo spiritualis respective, et ob illum respectum vendi prohibetur. Additur denique d. cap. Si quis Episcopus, nomen mansionarii, quod in cap. Salvator non exponitur, nec refertur, neque etiam a Glos. vel expositoribus in d. cap. Si quis Episcopus. Neque in dictionariis latinis hoc nomen declaratur, quia latinum non est. Solum ergo invenio in Cod. Theodosiano, in l. 21, de Decurion., fieri mentionem praefecti mansionum : fortasse ergo simile ecclesiasticum munus nomine mansionarii significatur, qui praeficitur ad clericorum vel canonicorum mansiones distribuendas , quando ecclesiasticae sunt, et de domibus ecclesiae conferuntur, vel cui cura talium domorum, vel mansionum committitur, et ita hoc munus ad quamdam partem oeconomiae pertinebit.
11. Sacristae officium vendi prohibetur. — Opinio asserens esse simoniam contra jus divimwum, vendere hoc officium. — Repicitur hec opinio. — Dubitari autem potest, an officium sacristae, vel thesaurarii, seu custodis rerum sacrarum sub hac materia comprehendatur. Et ratio dubitandi esse potest, quia sub illis nominibus non comprehenditur, et prohibitio extendenda non est ultra verborum rigorem. Nihilominus omnes fere primo loco ponunt officium hoc, inter ea quae vendi prohibentur, ut patet ex Soto, dicta quaest. 5, art. 2, ubi ait ab Urbano prohibitum esse, ne vendatur officium sacristae ; idem significat nomine sacrorum aeditui, in quaestion. 7, art. 1. ldem latius Ugolin., dicto S 7, in principio. Quinimo hic significat esse simoniam contra jus divinum, hoc officium vendere, quia est officium quod circa spiritualia versatur. ut sunt custodire et contrectare vasa sacra et vestes, altaria praparare, et necessaria ad sacrificium, luminaria accendere et signum ad ecclesiastica officia dare, juxta ca quae tradit Isid., in cap. 1, d. 25, in fin.; et qua habentur extra in titul. de Off. Sacristae, et de officio custodis. Ex quibus etiam colligitur, munus hoc solis clericis esse committendum. Sed non existimo esse hanc materiam simoniae contra jus divinum, quia, licet functiones hujus muneris habeant pro materia res sacras, tamen omnes sistunt in materiali parte earum, et ita omnes sunt actiones mere corporales. Nihilominus tamen non dubito quin sub dicta prohibitione Ecclesiae comprehendantur, vel quia munus sacristae pertinet revera ad ecclesiasticarum rerum administrationem , quam generaliter comprehendit Urbanus ; unde sacrista merito dici potest quidam particularis oeconomus ; vel quia etiam comprehendi potest sub his, qui ratione sui officii regulae ecclesiasticae subjiciuntur ; nam sacrista debet esse subjectus archidiacono, ut dicitur in capit. un de Officio sacristae; omnes autem officiales ecclesiastici, qui ratione muneris subjiciuntur regulae, seu correctioni ecclesiasticae, pretio constitui prohibentur, ut expresse dixit Chalced. Concilium.
12. Officii primicerii jure canonaco est etiam prohibitum. — Idem censendum est de officio primicerii, de quo fit mentio in d. capit. 1, d. 25, et extra, in proprio titulo de officio ejus; cujus officium magis ad spirituale accedit, pertinet enim ad illum gubernatio chori, unde et magister chori dicitur: unde aliqui censent habere aliquam jurisdictionem ecclesiasticam, quod si verum esset, natura sua esset invendibile; proprie vero non habet, ut ibi notat Panormitanus, sed solum quamdam magisterii auctoritatem ad minores clericos instruendos, et ad chorum dirigendum, quod per se non videtur sufficiens, ut ex jure divino sit materia simoniae, magis quam officium cantoris. Nihilominus tamen non dubito quin sub dicta prohibitione comprehendatur ; imo et reduci potest ad generalem regulam capit. Ad nostram, de Simon., ubi omne ministerium ecclesiasticum vendi prohibetur ; hoc enim ministerium merito dici potest ecclesiasticum, nam ad ecclesiasticam disciplinam et oeconomiam quamdam magis spiritualem pertinet. Dico autem posse reduci, saltem posita alia prohibitione Ecclesiae, quia in rigore illae actiones non sunt spirituales, nec propria materia simoniae ex vi divini juris, ut ex dictis satis constat.
13. An sit simonia vendere functiones, vel opera horum officiorum. — Pars negativa eligitur. — Sed adhuc potest de his muneribus dubitari, an, sicut est simonia prohibita vendere talia officia, ita etiam sit simonia similis vendere functiones, vel opera eorum. Videtur enim esse par ratio vel major, quia magis propinque videntur actiones annexae spiritualibus rebus, quam munia. Si ergo potestas, et jus ad talia munia, aliquo modo facta est per Ecclesiam spiritualis, hoc ipso munia illa efficiuntur spiritualia , vel spiritualibus annexa, ut vendi non possint. Nihilominus dicendum est opera illa non esse materiam simonisae, sed posse, in toto rigore, justo pretio aestimari et vendi, seu locari. Probatur, quia sunt mere corporalia, ut dictum cst; ergo ex vi juris divini non sunt materia simoniae. Nec etiam vendi prohibentur aliquo ecclesiastico jure; nam praeter supra tractata, nullum est quod de hac materia loquatur. Et ex illis nihil colligitur, nam loquuntur de ipsis ofticiis, quae sunt ex institutione ecclesiastica, et per potestatem ecclesiasticae jurisdictionis conferuntur, et in quibus oportet constituere personas juxta eorum idoneitatem, et non propter pretium. Multuin etiam refert quod haec munera gratis conferantur, ut ex emptione illorum non sumatur postea occasio vexandi ecclesias, et bona illarum rapiendi. Quae rationes non habent locum in actionibus talium officiorum, pro quibus stipendium debetur, potestque accipi non solum per modum sustentationis, sed condignae recompensationis. Quia prohibitio non est extendenda ad diversa, maxime ubi tanta rationis dissimilitudo intervenit.
14. An vendere bona Ecclesie sit simonia, quia prohiita, saliem quando venditio est injusta. — Ultimo, dubitari potest an in universum vendere bona Ecclesiae, vel quascumque res ecclesiasticas, sit simonia quia prohibita, saltem quando venditio illa iniqua est et injusta; simulque solvenda est objectio, quae contra dicta sumi potest ex d. e. Saleator. Nam in eo generaliter dicitur, veudere ecciesiasticam rem, simonincum esse. Et ratio sub- jungitur, quia donwm Dei est res ipsi Ecclesic oblata. Ubi aperte videtur esse sermo de ipsis bonis temporalibus Ecclesiae, nam omnia illa sunt res a fidelibus oblatae Ecclesiae; et deinde post adductum in exemplum factum Simonis, et Petri damnationem, sic concludiditur : Quisquis igwtur res ecclesiasticas (que dona Dei sunt, quoniam a Deo fidelibus, et a fidelibus Deo donantur , quae ab eodem gralis accipiuntur, et ideo gratis dari debent), propter sua lucra vendit, vel emit, cum eodem Simone donum Dei possideri pecunia emistimat. Et in reliqua parte capitis, hoc ipsum varis rationibus et testimoniis confirmatur. Potestque etiam suaderi ex detinitione simoniae supra posita: ram illa est venditio rei sacre, omnia enim bona Ecclesiae inter res sacras computantur ; et est sacrilega venditio, suppono enim esse injustam ; ergo est sacrilegium commissum per actionem voluntariam, in quo ratio simoniae consummatur. In contrarium vero est, quia contra communem sensum auctorum est, dicere committi veram simoniam, vendendo possessionem Ecclesiae, vel ejus triticum, aut vestes, etiamsi injuste id fiat, quia res illa, quae venditur, mere materialis est; et licet habeat aliquem ordinem ad spiritualia, non sub ea ratione venditur, nec ille ordo est vera connexio, quae faciat rem aliquo modo spiritualem, sed est tantum ordo ad finem, qui non facit rem invendibilem, ut dixit D. Thom., d. art. 4, ad 1. Item si tales res propter justam causam vendantur, ab eo qui potestatem habet, certum est licite vendi, ut constat ex toto titulo de Rebus eccles. alien. vel non, etc., et ex cap. Apostolicos, 1, q. 2, quibus locis etiam forma vendendi praescribitur ; ergo signum est res illas non esse materiam simoniae : nam si essent, nec propter bopum finem vendi possent. Denique rapere bona Ecclesiae, comburere, vel aliver consumere, licet sit sacrilegium, non est simonia ; ergo nec injuste vendere, nam illa quaedam rapina est, vel sacrilegum furtum.
15. Opinio quorundam. — Repicitur. — Propter haec quidam fatentur Urbanum, in eo textu loqui de omnibus rebus, seu bonis Ecclesiae, non tamen loqui de simonia vera et propria, nec quoad hanc malitiam conferre venditionem illam cum facto Simonis, sed solum quoad originem ejus, quae est avaritia, nam hanc radicem habuit in Simone, ut ibidem Urbanus dicit, et habetur etiam in c. seq., et saepe in jure. Quod autem haec fuerit Urbani mens, patet, quia ad hoc declarat Simonem, per ambitionem quaestus et avaritiam deliquisse; tum etiam quia solum damnat eos, qui res Ecclesiae ad propria lucra vendunt. Haec vero interpretatio probari nullo modo potest. Primo, quia est contra proprietatem verborum juris, ut ostendimus. Secundo, qnia si liceniia illa permittatur, nunquam poterit probari ex jure. aliquam esse propriam simoniam, maxime quando in ipsomet jure dicitur tale vitium propter avaritiam execrabile : quod frequentissime fit, ut in c. ult. ejusdem quaestionis puniuntur, qui praebendas et similia vendunt, interveniente execrabili ardore avaritim; et subditur infra: Quoniam simoniacum est. Quis autem dicat illud vocari simoniacum, quia imitatur factum Simonis in radice, non in malitia simoniae? At eodem modo loquitur Urbanus. Simile argumentum sumitur ex c. Eac multis, ibidem; nam ad damnandam simoniam praemittit ibi Alexand., ex iniqua concupiscentia fieri consgiciens, etc. Item ex c. Quidquid, 104, q. 1. ibi, pro hujus modi ambitione. Melius ex c. 20,ea dem caus. et quaest., ubi sic ait Gregorius : Cum omnis avaritia idolorum sit servitus, quisquis hanc, et maaime in dandis ecclesiasticis honoribus vigilanter non praeecavet, infidelitati subJicitur. Infidelitatem vocat simoniacam haeresim, ut ipse loqui solet. Et similia sunt multa in tit. de Simonia. Quod si absurdum esset, omnia haec jura interpretari de imitatione Simonis quoad avaritiam, non quoad pravitatem simonia, non licet decisionem Urbani sic exponere, cum non aliter, nec minus expresse loquatur. Eo vel maxime quod in canonibus etiam solet distingui simonia a sordida avaritia, ut specialiter observari potest in Trilent., sess. 24, c. 14 de Reform., ibi : Ingressus eos qui simoniace labis aut sordide avaritie suspicionem habent, etc. Urbanus autem in d. cap. non loquitur tantum de sordida avaritia, sed de illa quae in execrabile simoniae vitium hominem praecipitat, quam vocavit execrabilem avaritie ardorem , Innocent. II, in d. cap. ult. ejusdem quaesuonis. Tertio, omnia quae allegat Urbanus in in d. cap. Salvator, de vera simonia loquuntur, et alia etiam jura, quae cum illo concordant, ut supra ostensum est ; ergo.
16. Aliorum sententia , asserens esse veram simoniam vendere inique bona Ecclesie.— Inpugnatur.— Aliqui ergo ex Canonistis, qui de vera simonia tantum intelligunt, fatentur esse simoniam veram vendere inique quaecumque bona Ecclesiae; dicunt tamen non esse ex natura rei, sed ex illo jure prohibente, et ideo non extendi ultra prohibitionem, et ob hanc causam venditionem justam temporalium bonorum ecclesiasticorum non esse simoniam, quia prohibita non est. Et ita facile solvunt rationes supra in contrarium objectas. Ita tenet ibi Praeposit., num. 3, cum Archid., ibidem, quem in hoc sequitur Rebuff., in Compend. alienat. rer. Eccles., num. 113. Verumtamen haec sententia singularis videtur, et aliena a communi mente Doctorum. Nam communiter in jure sacrilegium specifice sumptum, et simonia, tanquam diversa vitia ponuntur; injusta autem venditio rerum ecclesiasticarum sacrilegium dicitur in jure, non simonia, ut patet ex cap. Omnes, cum aliis, 17, quaest. 4; ergo. Item fur, qui accepit res ecclesiae, et postea illas vendit, non committit peccatum specie distinctum, ab eo quod commisit furando, sed illud repetit; primum autem non fuit simonia, sed furtum sacrilegum, cap. Quod ergo, 25, quaest. 4; ergo.
17. Limitatio aliorum exploditur.— Ahi ergo limitant textum illum ad res consecratas, seu ita sacras, ut non possint converti ad usus profanos, de quibus videri potest Navarrus, in Comment. de Spoliis, ad caput Non liceat, 12, quaest. 2, S 18, num. 7 et 8, ubi inter alia refert Glossam, in capit. Altare, 1, quaest. 3, quae dixit res oblatas ad altare non posse vendi, quia putavit esse ex rebus ita sacris, ut non possint postea profanari. Quod quidem (ut bene Navarrus docet) verum non est quoad exemplum ; tamen ex illa veluti exceptione recte colligitur, res sic sacras vendi non posse ; alias vero res Ecclesiae, quae latiori molo vocantur sacrae, esse vendibiles. De prioribus ergo rebus sacris intellexerunt textum illum antiqui expositores, ut ibi refert Glossa, verb. Hecclesiasticum. Et videtur sensisse Gratianus, qui in fine illius capitis ait : IVec circa vendiLores rerum sacrarum sufficiant ; Glossa enim ibi verba illa dicit non esse de textu; quod si de textu sunt, ut fortasse est verius, magis probarent, et ita etiam sentit Archidiaconus ibi. Sed contra hoc est, quia etiam hae res pro materiali possunt vendi sine simonia; item quod illa expositio non habet fundamentum in textu.
18. Auctoris sententia : vendere Lona Ecclesic, etium sacra, si non venduntur ul sacra, nulia simonia est. — Dico ergo, vendere bona Ecclesiae mobilia vel immobilia, etiam sacra, si non vendantur ut sacra, nec ratione spiri- tualitatis quam habent, non esse simoniam, etiam jure ecclesiastico prohibitam, ut probant omnia adducta, et supra de hoc satis dictum est. Consequenter igitur assero, Urbanum in illo textu non loqui de his rebus secundum se spectatis, sed de ecclesiasticis administrationibus, et consequenter de his bonis, quatenus possunt esse materia alicujus ecclesiastici officii, seu ministerii. De his enim officiis ibi praecipue agit, et juxta intentionem suam loquitur de ecclesiasticis rebus. Nam qui vendit, verbi gratia, economiam ecclesiae, vendit rem ecclesiasticam, nam illud officium ecclesiasticum quid est, et consequenter vendit aliquo modo res illas, quae illi administrationi subjiciuntur, quatenus pro pretio alicujus potestati et regimini illas committit. Et sic etiam Glossa ibi textum exponit de ecclesiastica adminisratione, et Glossa, in capit. Si quis objecerit, eadem quaest. Et hoc magis probant Archid., Praeposit., et alii; solum nos addimus, Urbanum ita fuisse locutum generali modo de rebus Ecclesiae, et de rebus oblatis a fidelibus, quia qui administrationem ecclesiasticam vendit, omnia bona ecclesiae quodammodo vendit. Non ergo tractat de venditione bonorum temporalium ecclesiae, quae per modum dispensationis fieri potest ab habentibus potestatem; nam haec non est absolute prohibita, et licet modus licitus sit a jure praescriptus, transgressio ejus non pertinet ad simoniam, sed ad indebitam administrationem , per injustitiam et sacrilegium. Nec etiam tractat de venditione talium rerum per iniquam earum occupationem, quae ad sacrilegum furtum pertinet, et per se magis est violenta contrectatio rei alienae, quam voluntaria negotiatio; sed loquitur de venditione talium rerum in ordine ad earum administr ationem et gubernationem, quae solum fit vendendo ecclesiastica officia , ut dictum est.
On this page