Caput 30
Caput 30
An pretium ad simoniam necessarium sit temporale, vel possit esse spirituale, et consequenter an commutare spirituale pro spirituali sit simonia ex natura rei.
CAPUT XXX. AN PRETIUM AD SIMONIAM NECESSARIUM SIT TEMPORALE, VEL POSSIT ESSE SPIRITUALE, ET CONSEQUENTER AN COMMUTARE SPIRITUALE PRO SPIRITUALI SIT SIMONIA EX NATURA REI.
1. Incipit explicari tertia divisio simonie ez parte pretii. — In pret.o duo consideranda, mater iale scilicet, et formale. — Quid requiratur ad rationam pretii. — Diximus de materia simoniae, dicendum est jam de pretio: nam cum simonia committatur per contractum onerosum, consistentem in commutatione rei spiritualis per modum venditionis, vel aequivalentis contractus, necesse est ut ibi pretium interveniat ; et quoniam hoc multiplex esse potest, et in jure distingui solet in varias species, priusquam ad illas descendamus, necesse est ut genus ipsum explicemus. Duo autem in hoc pretio considerari possunt. Unum est res illa materialis, quae in commutationem rei spiritualis datur; aliud est respectus sub quo danda est, ut habeat rationem pretii, quam possumus formale pretii appellare. Haec igitur declaranda sunt, quoniam hinc pendet multorum dubiorum de simonia decisio : tamen, quia formale pretii intelligi non potest sine ordine ad pactum, in quo ipsa simonia consummatur, ideo in quarta divisione simul cum ipso pacto melius explicabitur. Hic solum supponimus, ad rationem pretii non satis esse quod pecunia pro actione spirituali detur quocumque modo, etiamsi alias non esset danda; multis enim modis potest licite dari et accipi; ut videbimus. Oportet ergo ut detur iu commutationem et quasi apprehensionem rei, quae pro pecunia datur, et hanc vim habet particuia pro, quando dicitur simoniam committi, quando spirituale pro temporali datur. Quomodo loquitur divus Thomas dicta quaest. 100, art. 1 et 2, et ibi Soto, et alii, et bene Navarrus, cap. 23, num. 100, ver. A4. Imo et jura ita loquuntur, cap. Cum in Heoclesie, c. Non satis, c. Sicut, 9, de Simon., c. Placuit, cum aliis, 1, quaest. 2; ubi videri possunt Archid., in cap. Ordinationes, num. S8; Praeeposit., num. 5, qui in re idem dicunt. Hoc ergo posito, in praesenti solum tractamus de re quae ad simoniam sufficit, si pro illa in omni proprietate et rigore spiritualis res detur.
2. Status queestionis. — Ut ergo ab universalioribus procedamus, videndum imprimis est an res spiritualis possit habere rationem talis pretii. Sumitur autem hic res spiritualis eodem modo quo in defiuitione simoniase, et distinguitur ab omni re temporali, quae vel est pecunia, vel illa aestimari potest, quia et naturaliter vel civiliter habetur, et ad usus, et commoditates humanas ordinatur, et utilitatem habet. Et ita idem est quaerere an spirituale possit esse pretium in simonia, quod quaerere an commutatio spiritualis pro spirituali simoniaca sit. Quod potest tractar vel ex natura rei, vel ex jure ecclesiastico. De hoc sensu posteriori dicemus in capit. sequenti: hic in priori loquimur.
3. Opinio asserens committi simoniam, si detur spirituale pro spirituali. — Circa hoc igitur aliqui dixerunt simoniam esse, dare spirituale pro spirituali, si ex vero et proprio pacto oneroso fiat. Ita tenet Richard., in 4, dist. 25, art. 3, quaestione prima, ad primum, ubi duas rationes adducit. Prior est quia emitur (ait) res a non domino ; supra autem ostendimus, unam ex radicibus simoniae esse, quia homo non est dominus rerum spiritualium, quae ratio eeque videtur procedere, etiamsi pro re spirituali illam conferat. Posterior ratio est, quia est contra rationem gratiae, ut vendatur pro quocumque pretio, etiam spirituali, quia eo ipso non erit gratia. Addit etiam, omnem pactionem in his esse prohibitam in jure, capite Tua nos, de Simonia. Sed hoc in rigore non probat de jure divino; de jure autem ecclesiastico, sequenti capit. dicetur. Idem tenet expresse Paludan., ibid., quaestione secunda, num. 15;Supplem. Gabr., quaestion. secunda, artic. tertio, dubio quarto, in fin.; Adrianus, Quodlib. 9, circa finem, ad 4 confirm. 2 argum., et ad 5, qui magnam vim facit in verbo Domini : Gratis accepistis, gratis date. Citantur etiam pro hac sententia aliqui Canonistae : sed illi loquuntur fortasse de jure positivo, de quo inferius. Potest haec sententia ulterius suaderi, quia, si licet de praesenti commutare unam rem spiritualem pro alia spirituali, licebit etiam in praesenti dare, verbi gratia, missam, dummodo alter obligetur ad dicendum aliam in futurum : consequens est falsum, quia illa obligatio in futurum est pretio aestimabilis; ergo. Denique licebit alicui dare pretiosa vasa sacra, ut mihi conferat suum beneficium, loquendo ex natura rei, seclusa prohibitione positiva : consequens est falsum ; ergo. Sequela patet, quia ibi commutatur spirituale pro spirituali : minor autem patet, quia in tali commutaticne necessario miscetur aestimatio rei spiritualis, non solum ratione spiritualitatis, sed etiam ratione materia.
4. Stando in jure divino, pretium simonie debet esse quid temporale, negue sufficit spirituale. — Nihilominus dicendum est primo, pretium simoniae, stando in solo divino jure, debere esse aliquid temporale, nec spirituale sufficere. Haec assertio est communis Doctorum quos statim referam; et sumitur primo, ex Act. 8: Pecunia tua tecum sit in perditionem, quoniam domwmn Dei eaistimasti pecunia possideri. Ubi simoniae malitia ponitur in commutatione rei spiritualis pro pecunia : sub peeunia autem comprehenditur quicquid pe- cunia aestimatur, ut ex Aristotele, 3 Polit., docuit D. Thomas, dicta quaestion. 100, art. 2 et 5. Idemque colligi potest ex verbis Christi, Matth. 10, ubi postquam Christus d:xit: GraLis accepistis, gratis date, subjungit : IVolite possidere aurum, negue argentum, etc., tacite declarans gratuitam donationem excludere pretium auri et argenti. Et ita exposuit expresse Hieronymus ibi; et Chrysostomus, homil. 33 in Matth., ita illa conjunxit: Nihil possideatis ; gratis accepistis, gratis date. Et D. Thomas exponit: Gratis date, id est, non propter aliguid temporale. Et quia possent dicere (inquit) : Unde ergo vivemus ? subdit : Nolite possidere, eic. Et eodem modo exponunt caeteri Patres. Praeterea probari potest haec assertio ex capite Ad queestiones, de Rerum permutat., ubi ait ecclesiam posse pro ecclesia permutari, et temporalem possessionem pro temporali possessione, dummodo contractus non misceantur. Cujus ratio non est alia, nisi, quando ecclesia pro ecclesia datur, non pro re temporali datur, sed pro spirituali, quae non habet rationem pretii; supponit ergo pretium debere esse rem temporalem. Ratio denique reddi potest, quia indecentia et malitia in commutatione simoniaca nascitur ex improportione inter materialem rem et spiritualem, et constat ex dictis supra, hoc libro, cap. 1 et 2.
5. Commutare rem spiritualem cum re spirituali non est simonia em vi juris divini. — Solvitur secundum arguwnentum. — Dico secundo : commutare rem vere spiritualem pro re vere spirituali, non est simonia ex vi juris divini, etiamsi cum omni proprietate et pacto una res spiritualis pro alia detur. Ita sentit D. Thomas in loco citato, ex Matth. 10, et in 4, distinct. 25, quaestion. 3, art. 3, ad 8; Durandus, in quaestione 5, num. 9 ; Major, quaestion. 6; Argent., artic. 4, ad 3;Soto, lib. 9, q. 5, art. 2; Victoria supra, n. 17. Licet enim in numero S confuse loquatur, exponendus videtur juxta ea quae postea expresse dicit. Idem sentit Covarruv., lib. 1 Var., capit. 5, numero 4. Et sequitur aperte ex praecedenti assertione. Primo, quia talis commutatio non est prohibita per Christi verba : Gratis date, ut ex Patrum expositione constat; ergo signum est non esse contra jus divinum naturale. Secundo, quia ubi non est pretium , non est venditio, neque emptio : sed quando datur spirituale pro spirituali, nullum datur pretium ; ergo. Dices : Nonne LIai. 5 dicitur: Venite, emite absque argento? Respondeo, ibi potius significari illam non esse venditionem, nec emptionem humanam, sed aliud genus acquisitionis, in qua licet ab homine aliquid postuletur, non est vera emp'io humana. Unde recte ibi Hieronymus perinde putat dictum esse: Emite absque argento. ac gratis accipite, adducens dicta verba Christi : Gratis accepistis; et Paul : Gratia salvati estis, Ephes. 2; et concludit : Mirum in modum emunt aquas asque pecunia. lIgitur ubi pecunia non intervenit, vel aliquid aequivalens, non est emptio; nec ergo est simonia. Unde argumentor tertio : nam per talem commutationem non fit injuria vel irreverentia rei spirituali, sicut non fit injuria gratiae, quod pro gratia detur, juxta illud Joau. 1: Gratiam pro gratia. Et ita expeditur obiter secunda ratio Richardi, quia non est contra rationem gratiae, quod pro gratia detur; sicut etiam non est contra excellentiam spiritualis praemii, quod pro spirituali merito detur; sic ergo nulla fit injuria rei, vel actioni saerae, si pro alia simili commutetur. Denique usus Ecclesiae et piorum hoc confirmat; nam spirituales satisfactiones vel deprecationes inter se commutant, et curatus postulat a vicino curato, ut pro se, uno vel alio die parochiae suae inserviat, repensurus alio die servitium pro illo in ejus ecclesia. Et similes commutationes in sacrificiis, in audiendis confessionibus, quoidie fiunt.
6. Respondetur ad primam rationem Richard. — Neque obstat quod non sumus domini spiritualium rerum, quae erat prima ratio Richardi : tum quia non est haec completa ratio per se sufficiens ad simoniam, nisi res spiritualis ut temporalis aestimetur; tum eiiam quia revera habemus aliquod dominium (ut c. 2 dicebamus), saltem ratione operum liberorum, quae in his spiritualibus exercemus, vel ratione materiae, cui spiritualitas adhaeret; ut habere potest homo dominium calicis, rosarii benedicti, aut imaginis. Unde quoad opera spiritualia, licet non possit homo habere rationem sui laboris, vel operis, et dominii ejus, ut illud vendat pretio, quia non est separabile in venditione ab spiritualitate, tamen ut illud commnutet pro opere spirituali, potest habere rationem sui dominii commutando opus pro opere, et spiritualitatem pro spiritualitate: in hoc enim non fit permixtio, sed totum pro toto commutatur, servata tamen proportione. Similiterque in rebus sacris potest ita fieri commutatio, ut habeatur ratio ad spirituale, quod in eis est, in quo differt talis commutatio a venditione talis rei: nam in venditione non potest haberi respectus ad benedictionem ; in commutatione vero unius grani benedicti pro alio potest haberi hic respectus, quia possum intendere dare hoc spirituale pro illo spirituali, et pro grano non benedicto non darem. Denique esto non simus domini, sumus dispensatores horum bonorum, praesertim eorum quae ab unoquoque privatim possidentur , quorum habemus liberam administrationem in his omnibus, quae vel eorum reverentiae, vel superiorum legibus non repugnant. Et ita possumus ea libere donare, quantum est ex hoc capite. Ita ergo possumus illa inter se commutare, quia haec commutatio horum bonorum quaedam dispensatio illorum est; et quando spirituale pro spirituali commutatur, nulla est indecentia, nec prohibitio ex lege divina; et ideo nisi intercedat lex humana, nulla est ratio simoniae.
7. Solvitur prima confirmatio.—Instantia. Ad fundamentum Adriani jam responsum est: ad primam vero confirmationem a nobis additam respondetur, tribus modis posse fieri hanc commutationem. Primo, si intercedat mutua obligatio ad aliquid spirituale pro alio faciendum, et tunc spirituale datur pro spirituali, et obbigatio pro obligatione, et sic servatur proportio. Secundo, si tantum intercedat reciproca traditio de praesenti rei sacrae pro sacra, seu actionis spiritualis pro actione. Tertio, si unus statim dat vel facit, ut alter postea recompenset; et tunc dicunt aliqui commutationem fieri inter res spirituales, obligationem autem ejus, qui statim rem non exhibet, non esse pretium rei spiritualis quam accipit, sed necessariam quamdam conditionem, quae ex dilatione solutionis nascitur. Sed instari potest ex materia de usura: nam sequitur, posse exigi ab alio propter mutuum, ut se obliget ad mutuandum in futurum. Sequela patet, quia etiam ibi dicam mutuum praesens non dari nisi pro mutuo futuro ; obligationem autem non esse pretium mutui, sed necessariam conditionem, quae ex dilatione alterius mutui sequitur. Addendum ergo est, in praesenti materia illam obligationem etiam reputari quid spirituale, et propterea non esse pretio aestimabilem per se loquendo, quia tanquam omnino unum cum re spirituali tradenda vel facienda computatur. Sicut quando quis ex mutuo manet obligatus ad solvendum, non est obligatio aestimabilis distincto pretio ab ipso capitali. Quia ergo hic pretium spirituale (ut sic dicam), postea solvendum, spirituale est , ideo etiam obligatio, quae ex commntatione intrinsece nascitur, tanquam spirituale quid reputanda est, ut in superioribus dixi. Unde in praedicto casu non posset pretio redimi aut vendi sine simonia. Quod autem interdum possit esse temporaliter onerosa , accidentarium est, semperque intelligendum est obligare sine gravi incommodo.
8. Commutare beneficium pro calice sumonia est ea natura rei. — Ad ultimam confirmationem de commutatione beneficii pro calice pretioso, respondeo negando sequelam : est enim talis commutatio simoniaca ex natura rei, quia revera non spirituale pro spirituall, sed temporale pro spirituali datur. Unde oportet in hac commutatione maxime observare, an commutatio fiat inter res mere spirituales, vel inter res mistas ex spirituali et temporali; nam in prioribus nullum est periculum simoniae ex parte materia , quia licet contingat unam esse digniorem alia, semper sunt ejusdem ordinis, ut si duo sacerdotes conveniant: Ego tibi poenitentiam ministrabo, tu da mihi Eucharistiam ; et sic de similibus. In aliis vero mistis, aliquid potest esse periculi, ne fortasse excessus in re temporali per spiritualem compensetur, ut si quis rosarium benedictum pretiosae materiae tribuat pro vili, quia habet majores indulgentias, non carebit labe simoniae, nam censeretur emere spirituale, et alter vendere. Oportet etiam servare proportionem, quia temporale potest esse annexum spirituali antecedenter et consequenter, et quaudo temporale se habet antecedenter, semper est per se vendibile, non vero quando se habet consequenter, ut supra dictum est. Hinc ergo fit ut sacrum pro sacro, si in utroque temporale est annexum antecedenter, opóme commutetur, ut calix pro calice; et tunc si in materia sit inaequalitas, potest fieri pecunia recompensatio, quia tota materia vendi posset; si vero in spirituali sit inaequalitas (sicut de indulgentiis dicehamus ), nulla potest intendi reconpensatio, sed gratis condonandus est excessus. At vero si commutarentur spiritualia, quae habent temporalia annexa :consequenter ( etiam seclusa prohibitione Ecclesiae), licet in temporalibus esset inaequalitas , non posset temporali pretio compensari, quia necessario emeretur spirituale, a quo pendent, juxta superius dicta, quae etiam latius sequenti capite dicemus. Atque hinc fit ut spirituale, cui antecedenter est annexum temporale, commutari non possit, etiam ex natura rei, pro spirituali, cui sunt annexa temporalia consequen- ter, ut calix pro beneficio. Quia quando temporale antecedenter se habet, id, quod primo et quasi fundamentaliter datur, est temporale, quod etiam in tali re est vendibile; in alia vero re, in qua temporale est consequens ad spirituale, quod primo et per se datur, est spirituale ; et ita tunc emeretur spirituale unius pro temporali alterius. Oportet ergo servare proportionem, ita ut vel spiritualia, quae commutantur. pura sint; vel, si habeant temporalem annexum, in utroque sit antecedenter, vel in utroque consequenter, et ut non misceatur compensatio temporalis pro spirituali.
9. Fana judicatur illa questio, an possit cum Deo simonia committi. — Tandem ex dictis intelligi potest, vanam esse quaestionem, an possit cum Deo ipso simonia committi, offerendo illi aliquod temporale opus ad emendum ab ipso sua dona, vel mirabilia opera, ut sanitaltem extraordinario modo restitutam propter eleemosynam, vel aliquid hujusmodi. Certum est enim, in his promissionibus, et quasi pactis, seu votis conditionatis cum Deo, vel Sanctis, nullam esse simoniam : tum quia id quod offertur semper est spirituale obsequium ; nam, licet opus promissum, vel bona materialia et temporalia videantur, offerun tur semper ut spiritualia obsequia; et ita semper spirituale pro spirituali commutatur ; tum etiam quia nec ibi esse potest simonia realis, vel conventionalis secundum rem, cum Deus sit dominus omnium, et possit de omnibus disponere prout voluerit ; nec etiam ex parte hominis potest esse mentalis, vel attentata simonia , sicut fuit in Simone Mago. quia etiam petit ab omnium domino, et cum eo negotiatur, et illi offert dona ab ipso accepta, non ut materialia pretia, sed ut spiritualia obsequia ; vel etiam potest offerre ut merita, vel ut satisfactiones, aut de congruo, aut de condigno, et obligationem ad illa etiam offerre potest ut specialem cultum religiosum. Nec potest quis esse tam stolidus (nisi sit infidelis valde rusticus), qui pntet aliter posse a Deo emi ejus beneficia, ut illi offerat pecuniam, vel aliquid aequivalens, in pretium. Quapropter nulla distinctione hic opus est, nec majori discussione. Nec oppositum dixit Innocentius, qui citari solet in c. Sceriptura, de Voto; nam, licet prius in contrarium argu mentetur, postea veritatem statuit, quam ibi Abbas et alii sequuntur. Et fortasse in sequenti volumine, agentes de voto, plura de hoc puncto dicemus.
On this page