Caput 31
Caput 31
Utrum in spiritualium commutatione, praesertim beneficiorum, possit vera simonia committi, saltem contra ecclesiasticum jus?
CAPUT XXXI. UTRUM IN SPIRITUALIUM COMMUTATIONE, PRAESERTIM BENEFICIORUM, POSSIT VERA SIMONIA COMMITTI, SALTEM CONTRA ECCLESIASTICUM JUS?
1. Proponitur pars negativa. — Videri potest non esse possibilem talis simoniae modum, quia non potest esse simonia, nisi verum pretium interveniat ; sed per jus positivum fieri non potest, ut res spiritualis habeat veram rationem pretii; ergo nec potest fieri ut talis commutatio sit simoniaca. Major patet ex dictis, quia sine pretio non est venditio, nec sine venditione simonia. Minor etiam patet, quia de ratione pretii est, ut sit res temporalis et materialis, ut etiam ostensum est. Et declaratur, quia si res illa, pro qua altera spiritualis datur, in se non est pretio aestimabilis, jam non aestimatur pretio res altera, quae pro illa datur, et consequenter ibi non intervenit deformitas simoniae. At Ecclesia per suam prohibitionem non potest facere, ut res spiritualis, temposalis fiat, vel pretio aestimabilis; ergo nec potest faeere ut commutatio rerum spiritualium inter se, cum proportione facta, sit simonia. Atque hanc partem defendit Durandus, cum quo cap. 8 disputatum est.
2. Sententia asserens omnem commudtatio - nem rei spiritualis pro alia simoniacam esse ea jure ecclesiastico. — Aliunde vero apparet, ex jure ecclesiastico factum esse ut omnis commutatio rei spiritualis proalia etiam spirituali, simoniaca sit. Probatur, quia in jure omnis pactio in distributione seu traditione spiritualium rerum prohibetur; ergo etiam pactio de dando spirituali pro spirituali prohibita est, quia ubi jus non distinguit, neque nos distinguere debemus. Antecedens constat ex c. ult. de Pactis, et ex c. Preeterea, 2, de Transact., cap. Tua nos, de Simon., cum similibus, in quibus omnis pactio in spiritualibus absolute et simpliciter improbatur. Atque hanc sententiam docuerunt aliqui Canonistae, in dicto cap. ult. de Pactis, ut Cardin., Imol., Anton. Tribui etiam solet Navarro, d. cap. 23, num. 100, vers. 2. Sed revera illam non docet, ut videbimus.
3. Non repugnat hanc commutationem esse simoniacam, solum quia fit contra prohibitionem Ecclesie. —bico ergo primo: non repugnat, commutationem spiritualis pro spirituali, aliter factam quam legibus ecclesiasticis permissa sit, vere ac proprie esse simoniacam, solum quia contra Ecclesiae prohibitionem fit. Hanc assertionem tradidimus supra, c. 8, in generali; hie vero ad particulares materias applicanda est. Illam ergo decet Navar., dicto vers. 2, refertque pro illa Sylvestrum, verb. Simonia, quaest. 13, verb. 4; Angel., Simonia, 3, numero 3. Idem tenet Sylvester verb. Permutatio, 2, quaest. 4. Et in beneficus id docent communiter Canonista, in cap. Quesitum, de Rerum permutat., et in cap. Ec parte, 1, de Officio delegat. Et sumitur ex D. Thom., dicta quaest. 100, art. 1, ad 5. Tenet Paludan., 4, distinct. 25, q. 5. Et idem sentiunt Major, Richard., Argent. et ali, solo Durando excepto ; Soto, dicta quaest. 5, a.2; Victor., d. num. 17. Qui omnes fere in beneficiis loquuntur, et ab illis sumi potest generale argumentum. Nam beneficium ecclesiastcum simpliciter est quid spirituale, et ideo commntatio unius pro alio, si pure fiat, id est, sine adjectione, vel reservatione alicujus temporaltatis , sed simpliciter unum pro alio conferendo, ex vi solius juris divini simonia non est, juxta dicta in cap. praec. Et nihilominus per Ecclesiam facta est simoniaca, si absque auctoritate praelati per *solam pactionem privatorum beneficiatorum fiat, ut nunc supponimus, et in sequenti assertione ostendemnus ; ergo.
4. Enodatur dubium circa communem rationem beneficiorum. — Sed fortasse aliquis dubitabit in hoc exemplo, quia permutatio beneficiorum privata auctoritate, non tantum ecclesiastico jure prohibita est, sed etiam divino, supposita tali beneficiorum institutione; quia beneficium ex natura sua, quam habet a tali institutione, postulat auctoritatem superioris, ut alteri conferri possit. Sed hoc non obstat: nam aliud est considerare impossibilitatem, ut sic dicam, translationis beneficii in alium, et rcceptionem benefrcii alterius privata auctoritate; aliud vero est considerare pactionem et permutationem privatorum inter se. Nam prior actio, vel potius conatus, per se et natura sua illicitus est et sacrilegus; tum quia illo spiritualia indigne tractantur, et usurpantur, ac conferuutur, totumque factum irritum est natura sua; tum etiam quia est injustitia usurpatae jurisdictionis ; nam beneficiorum collatio et institutio ad solum praelatum, ratione jurisdictioni- suae, pertinet. Tamen in eo ut sic non est simonia : quia ibi non consideratur ratio venditionis, vel permutationis, sed iniquae intrusionis. Est ergo illud sacrilegium alterius rationis contra divi- num jus, supposita institutione, quam suo jure postulat beneficiorum finis, et natura. At vero sine hoc sacrilegio posset intelligi commutatio unius beneficii pro alio, ex conventione partium inter se, obtinendo postea collationem et institutionem a praelato, nec sciente, neque approbante contractum permutationis inter ipsos factum, et in hoc dicimus non inveniri simoniam contra jus divinum, et fatentur omnes Doctores citati, et alii quos referemus, et probant adducta superiori cap. Et solet confirmari, quia si illa permutatio esset de se mala, etiam nunc fieri non posset auctoritate praelati, quod falsum esse constat. Sed quantam vim hoc habeat, statim dicemus. Sic ergo exem plum illud recte probat conclusionem.
5. An sit aliqua geculiaris ratio, ut fiat prohibitio in spiritualibus quibus temporalia sunt anneca, et non in alüs spiritualibus. — Resolvitur. — Sed ulterius considerari potest in hoc exemplo, et similibus, in quibus temporalia sunt spiritualibus connexa, specialem rationem inveniri, ob quam in eis merito fieri possit prohibitio, quae non invenitur in aliis spiritualibus rebus ; unde inferri posse videtur non esse assertionem extendendam ad materias pure spirituales. Déclaratur, quia in beneficiis, licet titulus sit spiritualis, proventus sunt temporales, et sunt ita spiritualibus functionibus annexi, ut ex illis necessitate quadam dimanent; unde facile fieri poterit, ut in commutationibus talium spiritualium rerum major ratio temporalium quam spiritualium habeatur. Quod aliquo modo derogat spiritualium dignitati, et convenienti administrationi, et saltem habet speciem mali, quae ab omnibus Christianis cavenda est, dicente Paulo, 2 Thes. 5b: Ab omni specie mali abstinete vos; maxime vero hoc servandum est ecclesiasticis personis, et in pertractandis spiritualibus rebus, atque ideo merito potuit Ecclesia illam permutationem prohibere intuitu religionis, ad cavendam illam mali speciem, ut dixit Pontifex in cap. Audivimus, 4, de Simon. In aliis autem materiis pure spiritualibus non habet locum haec ratio, neque ex parte unius rei, pro qua altera datur, potest aliquid temporale considerari, ratione cujus fiat prohibitio, praesertim in ordine ad vitandam simoniam, vel periculum, aut specicm ejus. Et ita in permutatione earum non videtur habere posse locum simonia quia prohibita. Ad hoc autem facile possemus concedere totum quod infertur. Ideo enim in assertione indefinite locuti sumus, solumque diximus non repugnare ; nam ad hoc satis est quod in aliqua materia spirituali possit habere locum talis simonia, nec est necessarium ut ad omnem materiam extendatur. Addo vero potestatem ecclesiasticam ad prohibenda pacta, et commutationes inter spiritualia, de se universalem esse, et in quacumque materia posse illas prohibere, si sufficiens ratio occurrerit ad prohibitionem faciendam : sine tali enim ratione nec operatur illa potestas, quia lex debet esse rationabilis, nec potestas data est in destructionem, sed in aedificationem. At vero si abusus aliquis introduceretur per commutationem aliquarum functionum pure spiritualium, ut absolutionem pro absolutione praestando, vel quidpiam simile, merito posset Ecclesia talem commutationem prohibere, ut per se constat. Et fortasse talis prohibitionis transgressio ad simoniam etiam pertineret, ut paulo inferius dicam.
6. Permutatio beneficiorum, propria auctoritate facta, est vera simonia. — Dico secundo: permutatio unius rei spiritualis pro alia spirituali in beneficiis ecclesiasticis , et in his quae illa concernunt, probibita est per Ecclesiam, si propria auctoritate fiat, et sic facta, veram simoniam continet, quia prohibita. Prima pars satis ex jure constat, et ita in illa nulla est controversia, cap. Queesitum cum olim, de Rerum permutatione, c. Majoribus, de Praebend. , ubi de sola permutatione dignitatum sermo est; verumtamen in aliis juribus declaratur seu extenditur ad omnia beneficia. Et ita etiam intelligitur generalis regula, in cap. ultim. de Pactis, quod in his spiritualibus omnis pactio prohibita est; permutatio enim quaedam pactio est, ut constat.
7. An permutatio beneficiorum siue interventu pecuniae sit simonia ratione prohibitionis ecclesiastice. — Pars negativa. — Difficultas vero est in posteriori parte assertionis, an talis permutatio beneficiorum simpliciter facta, et sine interventu pecuniae, vel alterius temporalis aequivalentis, sit vera simonia ratione ecclesiasticae prohibitionis. Quidam enim contendunt quod, licet sit mala quia prohibita, non tamen est simonia. Quod juxta opinionem Durandi supra tractatam, cap. $8, recte diceretur; tamen praeter illum citantur pro hac sententia Soto, lib. 9 de Just., q. 7, art. 2, et Covarruvias, 1. 2 Var., c. 5, n. 4 et 5. Sed neuter ibi tractat de hac re, sed de renunciatione beneficii sub conditione ; et quia putant non esse simoniacam , putant etiam non esse illicitam nec prohibitam, ut infra videbimus. Neminem ergo invenio hanc opinionem tenen- tem, praeter Durandum, et vix potest defendi, nisi juxta illius sententiam. Nihilominus aliqui viri docti dixerunt, licet possit dari simonia de jure positivo, non tamen in hac materia permutationis beneficiorum, quia in ea non datur temporale pro spirituali. Sed ad hoc jam a nobis responsum est, habere temporale admixtum, et ratione illius posse esse fundamentum simonia prohibitae. Contra hoc vero instatur, quia in beneficio temporale est accessorium, spirituale principale; at in rebus vel actionibus accessorium in considerationem non venit, sed sequitur principale, leg. 1, ff. de Auctor. tutor.; ergo. Et confirmatur, quia si haec permutatio esset simoniaca, non posset auctoritate Episcopi fieri, quia non potest ille dispensare in jure communi, quod est jus superioris: at potest licite fieri Episcopi auctoritate; ergo non est simonia quia prohibita.
8. Pars affirmativa eligitur. — Nihilominus contraria sententia communis est, et omnino vera. Illlam enim tenent ex Theologis Paludanus, Hichardus, Major, Argent., Sot. et Vict., locis citatis in prima assertione: et Summistae omnes, et Canonistae ibidem allegati; et Anton., 2 par., tit. 1, cap. , 8 8; Rebuff., in Pract., 3 p., tit. de Permutatione, num. 52: Ugolin., Tab. 1. cap. 27; Redoan., tiul. de Simon., part. 3, et 13. Probaturque primo ex cap. Cum olim, de Rerum permut., et clarius in cap. Queesitum, eod., ibi: Presertim pactione praemissa, quee circa spiritualia, vel conneza spuritualibus, labem semper continet simonic. Respondent aliqui illud esse verum, quando permutatio fit pactione praemissa. Sed interrogo de qua pactione sit sermo: an de pactione dandi aliquid temporale ultra beneficium, vel de pactione et conventione dandi unum beneficium pro alio. Primum dici non potest, juxta mentem Pontificis in illo textu, quia nec de hoc erat quaesitum, sed solum: An commutationes fieri valeant prebendarum ; nec pro ratione dubitandi afferebatur, quod dandum erat aliquid temporale , sed solum quod in Concilio Turon., c. Majoribus, de Praebend., tantum inter dignitates videbatur prohibita permutatio. Unde etiam intelligitur, solum ibi de permutatione mala, quia prohibita, fuisse interrogatum Pontificem. Debet autem responsio esse interrogation proportionata. Non ergo agitur ibi de alic puncto, in quo temporale detur pro spirituah: nam haec simonia contra jus divinum est, unde nullum verbum ibi reperitur, quo tale pactum signi- ficetur. Ergo pactio illa non est, nisi de pura commutatione unius beneficii pro alio; ergo illa est simoniaca, juxta illum textum.
9. Dubium circa Pontificis verba.— Solvitur.—bces : quid ergo vult Pontifex ibi, cum eit : Generaliter teneas , quod commutationes prabendarum de jure fieri non possunt, prasertim pactione pramissa? Nam si pactio tantum est de pura permutatione, superflue additur illud, preesertim, etc., quia impossibile est fieri permutationem sine pactione, quia permutatio, contractus quidam est, et omnis contractus est pactio. Respondeo, fortasse illud verbum solum fuisse additum ad explicandum in quo consistat deformitas illius permutationis factae sine auctoritate Episcopi, quia fit in vi pacti; vel certe dici potest permutationem simpliciter posse fieri, primo solo facto dando et recipiendo sine alia pactione, vel quod etiam fiat pactio per mutuam obligationem in futurum : et utraque permutatio est illicita ct simoniaca, sed posterior est magis clara et deterior, quia plures obligationes includit. Quae distinctio potest intelligi ex lege E placito, codice de Rerum permutatione, ubi prius dicitur, ex placito permutandi, re non secuta, actionem non competere ; et subditur : JVisi stipulatio subjecta em verborum obligatione queesierit partibus actionem. Sic ergo potest esse permutatio sine pacto, et cum illo.
10. Aliter confirmatur assertio. — Posset item persuaderi assertio ex dictis supra contra Durandum, si pro fundamento sumeret contraria sententia, nullam dari simoniam contra jus positivum ; si autem admittatur aliqua simonia contra jus positivum, uon video quomodo possit negari, in hoc facto prohibito reperiri. Nam si pro beneficio, vel alia re spirituali detur res mere temporalis, jam simonia non esset contra jus humanum, sed contra divinum. Quando ergo in materia beneficiali potest esse simonia, quia prohibita? Respondent, quando id quod datur, est mere temporale, sed modus dandi non esset sufficiens ad simoniam, nisi prohiberetur. Sed hinc sumo argumentum satis efficax. Nam si lex facit modum sufficientem ad simoniam, qui de se non erat, cur non poterit etiam facere ut res, quae de se non erat sufficiens ad pretium ex natura rei, ex prohibitione et quasi taxatione legis sit sufficiens ad commutationem simoniacam? Certe non potest reddi ratio quae satisfaciat.
11. In hac materia non distinguitur illicitum quia prohibitum, et simoniacum.— Valde probalile est si de facto esset prohibita ab Ec- clesia commutatio inter mere spiritualia, talem commvutationem esse simoniacam. — Sed praeterea ostendo ex principiis supra positis, in hac materia et in hac actione non distingui illicitum quia prohibitum, et simoniacum ex eodem capite. Et argumentor in hunc modum : illa permutatio et pactio est illicita in materia spirituali contra religionem; sed solum ratione voluntariae pactionis et commutationis; ergo est simonia. Antecedens supponitur ex dictis contra Durandum , quia illa transgressio non est formaliter contra obedientiam, nec contra justitiam , sed sumit speciem ex materia; unde necessario est contra religionem. Quod autem deordinatio non aliunde quam ex prohibito pacto oriatur, per se evidens est, et ex dictis juribus et ex cap. Cum universorum, de Rerum permutatione. Consequentia vero probatur , quia illa est quaedam irreligiositas, et non potest ad aliam speciem vitiorum contra religionem pertinere. Suppono enim resignationem beneficiorum fieri in manibus praelati, et ab ipso conferri, tamen ex pactione praecedenti, de qua nulla mentio facta est; ibi ergo non intervenit injuria, neque alia maltia contra divinum jus; tota ergo malitia consistit in pacto prohibito per ecclesiastica jura. Jam ergo probatur consequentia, quia simonia non est aliud quam irreligiositas circa res sacras et spirituales, seu sacrilegium commissum per iniquam negotiationem virca illas. Et discurrendo per alias species irreligiositatis, facile constabit, in nulla alia specie vitii contra religionem posse collocari. Et propterea mihi valde probabile est, quod si de facto esset prohibita per Ecclesiam pactio et commutatio inter aliqua mere spiritualia, ita ut illa esset mala quia prohibita, necessario esset quaedam simonia , quia esset peccatum contra religionem, et contra debitum modum contractandi res sacras, et non per furtum, nec per alias actiones sacrilegas. sed per negotiationem prohibitam circa illas, ut spirituales sunt. Unde hoc existimo in rigore sufficere posse ad rationem simoniae, saltem de possibili. Ideoque cum communiter dicitur simoniam non mntervenire, nisi cum datur temporale pro spirituali, intelligitur ex natura rei, et stando in divino jure; absolute vero extendi potest ad omnem commutationem de re spirituali, quae in reverentiam ejus fieri prohibeatur.
12. Longe id certius est, quando prohibitio fit in rebus spiritualibus ratione temporalitatis quam involvunt.— Sed quicquid de hoc sit (quod magis potest esse dubium), longe certius id est, quando commutatio est prohibita ad vitandam speciem et occasionem simoniae, quae esse potest in tali materia, ratione temporalitatis quam involvit, ut paulo antea declaravi. Et amplius suaderi potest, quia ex parte materiae simoniae, non solum est sufficiens materia simonisae res in se vere spiritualis, sed etiam res temporalis annexa spirituali quando per legem ecclesiasticam constituta est, ut sic dicam, in illo ordine per prohibitionem, et quasi annesionem positivam. Ergo et e contrario res spiritualis habens annexam temporalem, potest ratione illius prohiberi in commutationem alterius rei similis adduci, et consequenter constitui tanquam sufficiens pretium ad simoniams coustituendam. Atque ita factum est in beneficiis, ut declaravi. Neque obstat quod temporale in beneficio sit accessorium, quia, licet ex natura rei accessorium sequatur principale, si ordo non pervertatur, homines tamen seepe abutuntur his rebus, et magis amant accessorium quam principale ; et ideo morale periculum est ne, quando videntur principale pro principali permutare, potius pro acccessorio permutent. Merito ergo lex ecclesiastica potuit huic malo providere, et ita prohibere illam permutationem, ne spiritualia, quae ibi sunt principalia, pro temporalibus, quae sunt accessoria, darentur. Et ita in generali loquendo de simonia, de facto prohibita divino jure, vel humano, dicendum est pretium, vel quasi pretium quod in illa intervenit, esse rem temporalem, vel nudam, vel conjunctam rei spirituali, si per Ecclesiam prohibita sit in talem commutationem adduci.
13. Solvitur confirmatio opposite sententim. —Et per haec satisfactum est principali motivo alterius sententiae. Confirmatio autem nullam habet difficultatem, quia ipsa lex, prohibens permutationes has privatim factas, concedit ut auctoritate Episcopi fieri possint, ut videbimus capite sequenti. Et ideo, dum ita fit permutatio, non dispensat Episcopus m lege pontificia prohibente permutationem, quia lex non prohibuit talem permu:ationem. Denique, ut disputatio haec non de solo modo loquendi, nec in sola speculatione sistere videatur, quod ad praxim attinet, non parum referre potest, ut infra agendo de paenis videbimus. Et ideo verius censeo, in foro saltem ecclesiastico, talem permutationem cum pactione occulta tanquam veram simoniam jure censeri. Ita enim loquuntur jura, et omnia pontificia rescripta, et Doctores communiter, a quibus usus vocum in propria arte sumendus est. Et consequenter etiam in ordine ad forum poenitentiae lapsus hic tanquam simoniacus reputandus est. Nam si simonia circa beneficia esset reservata, sine dubio haec etiam comprehenderetur sub tali reservatione, et sic de aliis ad illud forum pertinentibus. Ac denique in confessione hujus peccati, clarum est non posse aliter quam ut simoniam in confessione declarari, et ita credo esse in usu omnium.
14. Simonia est contra jus positivum commutationes facere in provisionibus beneficionin. — Ex his colligitur esse simoniam, saltem contra jus positivum, commutationes facere in actionibus pertinentibus ad provisiones beneficiorum, quae a potestate vel jure aliquo spirituali procedunt; ut verbi gratia, cum duo electores ita paciscuntur : Tu elige hunc, et ego eligam illum; vel elector cum confirmatore, vel etiam si electio vel confirmatio pro collatione alicujus beneficii, vel promissione illius fiat, juxta caput De hoc, de Simon. Imo etiam si patronus praesentationem offerat, si alter sibi renunciet beneficium. Ita sentiunt Doctores citati. Et colligitur aperte ex dictis juribus, et ex aliis, quae in universum prohibent pacta in his materiis, cap. Cum pridem, et cap. ult. de Pactis, cum similibus. Ratio vero est, quia, licet hic videatur spiritualis functio pro spirituali commutari, tamen morahter loquendo, et cum praesumptione, ut sic dicam, non aestimatur ut quid spirituale, sed ut via et medium ad lucrum temporale, et ideo merito tales commutationes ab Eeclesia prohibitae sunt. Item jura prohibent similia pacta inter ea quae connexa sunt spiritualibus : sed haec omnia sunt beneficiis anpexa, nam ad illa ordinantur, et ab eis aestimationem habent; est ergo haec commutatio prohibita, et consequenter est simonia quia prohibita, quia ex materia statim resultat haec malitia, quod eodem modo declarandum et probandum est, sicut de beneflciis diximus.
15. Ita sentiendum de alis spiritualibus quag habent temporalia annema consequenter, licet beneficia non sint. — Secundo, infero doctrinam hanc extendi ad omnia spiritualia, quae habent temporalia annexa consequenter, etiamsi proprie et in rigore beneficia non sint, quia non sunt perpetua, ut, verbi gratia, si beneficium pro vicaria etiam amovibili ad nutum permutetur, vel quid simile. Probatur primo, quia est eadem ratio malitiae et prohibitionis, ut constat. Secundo, quia in dictg cap. Quaesitum, dicitur esse prohibita pacta omnia, in his etiam quae spiritualibus annexa sunt, quod maxime intelligendum est, ut statim dicam, in his quae sunt annexa consequenter, quia habent eamdem rationem, idemque fundamentum simonia, si per respectum ad temporalia commutentur.
16. Simonia est permutare beneficium pro jure quasi inchoato ad aliud beneficium. — Contrariam sententium qui teneant. — Tertio, infero etiam esse simoniam prohibitam, permutare beneficium pro jure quasi inchoato ad aliud beneficium, sive per praesentationem, sive per nominationem comparatum sit; ut si quis det uni beneficium, ut cedat praesentationi quam ad aliud beneficium habet, vel simile. Hoc etiam videtur clarum propter easdem rationes, quia tunc beneficium non confertur pure, nec sine pacto; tum etiam quia sicut praesentatio activa non potest pro beneficio permutari, quia est annexa beneficio, ita nec praesentatio passiva, quia etiam est suo modo connexa, et ab illo habet aestimationem, quam habere potest. Atque ita sensit Franc., in cap. 1 de Rer. perm., in 6; ibidem Joann. Andr., Sylvest., verb. Permutatio, quaest. 13 ; Navar., in cons. 43, de Simon., qui aliam rationem adducunt, de qua statim dicetur. Contrarium vero hujus illationis sentit Glos. in cap. Ad audientiam, 2, de Rescr., et ibi Panor., num. 6. Loquunturque in eo casu, in quo aliquis renunciat Litteris apostolicis de obtinendo beneficio, cum pacto suscipiendi beneficium. Et fundantur in hoc, quod per tales litteras nullum acquiritur spirituale jus. Sed illud esset verum, quando per illud pactum nihil aliud exprimeretur, quam quod ex vi litterarum fieri deberet. Alioquin si novum pactum fiat de re quae in ipsis litteris non inerat, quod diximus verius est et magis receptum, ut ibi late refert Felin. Nec negari potest quin litterae illae aliquid conferant, sive vocetur jus ad rem, sive actio, sive commodum ; nam sine dubio est spirituale per annexionem, originem, et proximam habitudinem. Alias vendi posset pro temporali pretio, quod absurdum est dicere. Et huic parti magis favet textus ille, si recte expendatur.
17. Simonia etiam est permutare inter se similia jura. — Quarto, consequenter infertur esse simoniam ejusdem ordinuis, permutare inter se similia jura ad beneficia, ut si unus cedat suae praesentationi, ut alius sibi conferat aliam expectationem, quam a Pontifice habet, vel quidpiam simile. Hoc sumitur ex Panor- mitano, ex cap. Cum enim, de Rerum permut., num. A, et docent Joan. Andr., Franc. et Freder. Senen., cap. 1 de Rerum permutatione; late Felinus, referens alios in cap. Ad audientiam, 2, de Rescript., num. 11; Sylvest., verb. Permutatio, 2, quaest. 7, et quaest. 13, conclus. 9; et Navar. supra, qui alios allegant. Ratio eorum est, quia permutatio solum est concessa inter beneficia, et quae sunt propria permutantium, ut patet ex dicto cap. 1, de lHerum permutatione, in 6, ibi : Secundum furmam juris sua beneficia permutare volentes: nam illa particula sua, requirit jus acquisitum in beneficiis permutandis ; qui autem habet tantum praesentationem, vel exspectativam, non habet beneficium, ut constat, et sumitur ex cap. Si tibi absenti, de Praebend., in 6. Ergo inter illa jura quae tantum sunt ad rem, non habet locum permutatio. Probari solet haec illatio, quia permutatio illorum jurium non est permissa ; est ergo prohibita, in cap. Quam pio, 1, quaestione secunda. Sed ibi non est sermo de commutatione spiritualium inter se, sed spiritualis pro temporali. Jura autem de quibus agimus spiritualia sunt; non ergo comprehenduntur sub illo jure, nec sub aliis quae generatim loquuntur ; quia, ut statim dicam, generales prohinitiones paciscendi in spiritualibus, intelliguntur, quando de commutando spirituali pro temporali agitur, nisi ubi est sermo specialis de beneficiis. Unde posset retorqueri argumentum, quia permutatio spiritualis pro spirituali, quae non est prohibita, non est simoniaca, sed potius licita, per se loquendo; sed permutatio horum jurium non est prohibita; ergo. Probatur minor argumento aliorum, quia permutantes jura non permutant beneficia, quia habere jus non est habere beneficium, et ideo ex vi talis permutationis non permutantur beneficia. Quamvis autem ille qui habet jus ad beneficium, non sit dominus beneficii, nihilominus suo modo est dominus illius juris quod in se habet, qualecumque illud sit; cur ergo non poterit illud permutare ?
18. Ratio ab alios adducta inefficam judicaLwr. — Propter hoc fortasse addunt Panormitanus et caeteri aliam rationem, videlicet, quia haec jura sunt mere personalia, quae non possunt in alium transferri. Quae ratio optima est ad probandum, haec jura non solum non possejure permutari, verum etiam nec facto, ita ut sit valida et rata permutatio, quod est manifestum in praesentationibus, expectativis et electionibus ; sunt enim haec personalia tan- tum ; conditio enim seu qualitas, vel industria personae in eis electa est. Et ideo tales concessiones non excedunt casum expressum cap. Cui de uon sacerdotali , de Praebendis, in 6. Atque ita haec ratio non solum probat talem permutationem fieri non posse auctoritate privata , sed neque etiam in manibus Episeopi, nam solum conceditur inter sua beneftcia. Hoc autem modo explicata, ratio non probat hanc permutationem non posse fieri propter vitandam simoniam, sed quia simpiiciter hac jura non sunt permutabilia, quia sunt tantum personalia, ut notavit Guillel. Redoan., 3 p. de Simon., c. 12, in fine. Quocirca si aliunde ponamus haec jura esse transferibilia in alium, ex illo capite non apparet simonia in tali cambio. Ut si praesentatus obtineat a patrono licentiam transferendi nominationem in alium, et habens expectativam a Papa similem facultatem ab eo obtineret, et inter se postea commutarent , non posset hoc improbari dicta ratione, nec ex dicto c. unic., ut ostensum est.
19. Probatur assertio rationibus supra insinuatis. — Probandum ergo videtur rationibus supra insinuatis, quia in prohibitione permutandi beneficia et illis annexa, prohibitum est haec jura inter se commutare, quia et sunt beneficiis annexa, et ab illis habent suam aestimationem , unde virtute ibi permutantur bencficia. Et confirmatur: nam licet hoc jus ad beneficium non possit in alium transferri, potest renunciari ad arbitrium habentis, et tamen si id fieret cum simili pacto, simoniacum esset; ut si quis renunciet expectationi quam habet a Papa ad unum beneficium, dummodo ad aliud praesentetur, ut dictum est, et idem auctores docent ; ergo ratio hujus simoniae non pendet ex impotentia transferendi tale jus in alium, sed ex prohibitione paciscendi in beneficialibus sumenda est. Unde etiam concludo, hoc intelligendum esse de permutatione propria auctoritate facta : nam in manibus praelati fieri posset, ut opinor, si alias habent:bus talia jura data esset facultas transferendi in alios, ab eo qui potest eam dare. Verumtamen licet Pontifex faciat facultatem transferendi in alium expectativam, nisi expresse concedat facultatem commutandi, non posset fieri permutatio propria auctoritate, sed translatio facienda esset liberaliter, ut de pensionibus diximus; accedente autem praelati auctoritate, si commutatio fiat inter jura spiritualia, non videtur prohibitum, ut capite sequenti videbimus.
20. Commnutare spirituale pro spirituali eaira beneficiorum materiam non est jure prohibitwn. — Dico tertio: Permutare spirituale pro spirituali extra beneficiorum materiam non est specialiter prohibitum jure positivo. Ita sentit Gloss., in cap. Quam pio, 1, quaestione 2, verb. Pactio, quatenus declarat per illa verba generalia : Dummodo cesset omnis pactio, prohiberi inhonestas pactiones; non tamen honestas: per inhonestas autem videtur intelligere illas quae sunt inter spiritualem et temporalem rem ; per honestas vero, quae inter spiritualia versari possunt : et ita exponit ac sequitur ibi Praeposit., num. 2, refertque plures antiquos pro eadem sententia, et inter eos Innocentium et Panormitanum. Et idem sentit Turrec. Item alos., in cap. ult. de Paction., verb. Cessare, ubi Abbas, Cardin. et alii, et in cap.2, et cap. Super eo, de Transact., idemque supponunt omnes allegati in 1 conclus. Ratio vero est, quia nulla talis prohibitio in jure invenitur. Dices satis contineri in generalibus prohibitionibus quae habentur in dicto cap. Quam pio, et in dicto cap. Super eo, ct cap. Cum pridem, et cap. ultim. de Pact. Sed contra, quia haec jura generatim loquuntur de pactis in quibus temporale pro spirituali datur, ut patet in dicto cap. Quam pio, et in dicto cap. ultim. de Pact., et aliis, quae ita loquuntur, ut improbent pacta in quibus aliquid datur pro spiritualibus obtinendis ; dum enim id quod datur ab spiritualibus distinguunt, satis significant loqui de temporali munere dato pro spirituali. Imo etiam multa jura in materia beneficiali de simili pactione loquuntur, ut in cap. Tua nos, de Simon., c. Super eo, de Transact , Et optime in cap. ult. de Rerum permut., cum Gloss. ibi, verb. Temporalia. Alia vero quae specialius loquuntur damnando pacta in spiritualibus, semper loquuntur in particulari de beneficiis, aut juribus quae illa concernunt, non vero de aliis rateriis spiritualibus.
21. Explicatur assertio discurrendo per duo genera rerum spiritualium. — Unde explicatur haec assertio: nam spiritualia haec de quibus in hae assertione loqui possumus, duplicia sunt. Quaedam pure spiritualia, sub quibus comprehendimus functiones omnes sacras, quibus si quid est materiale annexum, est concomitanter et ita intime, ut spirituale simpliciter, seu moraliter reputetur. Alia vero sunt spiritualia mista, quae habent aliquid corporale antecedenter annexum, ut vasa sacra, vestes, et similia. De prioribus inter se commutandis vel non commutandis nunquam fit in jure mentio, sed solum cavetur ne pretio vendantur, cap. Ad nostram, cap. Non satis, cap. Cum in ecclesie, de Simonia, cum aliis supra allegatis. De posterioribus etiam nullum invenitur jus prohibens permutationem, unius pro alio ejusdem ordinis. Imo in cap. Ad queestiones, de Rerum permutatione, approbatur permutatio unius ecclesiae pro alia pure facta : ubi Glossa reddit rationem, quia spirituale pro spirituali commutatur. Verum est, Glossam illam postulare auctoritatem superioris, sed hoc ideo ibi verum est, vel quia simul fit permutatio beneficiorum, vel quia ecclesia parochialis non potest alicui conventuali de novo uniri sine preelati auctoritate. At vero si res spirituales sint omnino sub libera potestate et dispensatione commutantium, non erit talis auctoritas necessaria.
22. Contra hanc vero assertionem referri solent Richardus, Adrianus, et Paludanus locis supra citatis, et ex canonistis Gofred. quem Praeposit. refert in dicto cap. Quam pio. ltem Imol. et Anton. cap. ultimo de Pactis. Verumtamen Paludanus, Richardus, et Adrianus non loquuntur de simonia ex prohibitione Ecclesiae, sed de jure divino, et ideo eorum sententia ad praesentem assertionem non spectat, sed in superiori capite tractata est. Alu vero auctores videntur praecipue locuti in materia beneficiali de qua nonnulla remanet quaestio, an interdum liceat pactum inter spiritualia saltem per modum transactionis, de qua quaestione infra dicemus: nunc enim solum de propria permutatione locut sumus. Quod si illi auctores plus dicere voluerunt, ostendere non possunt talem prohibitionem tam universalem esse ab Ecclesia factam, nec fortasse moraliter expediret. Denique (ut supra argumentabar) usus ipse Ecclesiae satis docet non esse factam. Neque hic superest nova difficultas.
On this page