Text List

Caput 32

Caput 32

An praelati auctoritas necessaria sit ut spiritualium permutatio in beneficis absque simonia fiat?

CAPUT XXXII. AN PRAELATI AUCTORITAS NECESSARIA SIT UT SPIRITUALIUM PERMUTATIO IN BENEFICIS ABSQUE SIMONIA FIAT?

1. Status quaestionis. — Cum haec simonia solum sit mala quia prohibita, solum habet locum (ut diximus) in ecclesiasticis beneficiis. Sub beneficiis comprehendo omnia jura illis annexa quae ad illa revocantur juxta dicta in praecedenti capite : nam in aliis materiis spiritualibus, ubi nec commutatio prohibita est, nec per se mala, nulla conditio positiva (ut sic dicam) necessaria est, ut in eis non committatur simonia per earum inter se permutationem, sed solum negativa , scilicet, ut non misceatur prava intentio, nec alia mala circumstantia quae destruat puritatem contractus; nam tunc jam non spirituale pro spirituali, sed pro temporali, vel omnino, vel aliqua ex parte daretur, ut cap. 30 explicatum est. Et ideo alias res spirituales missas facinus, solumque de beneficiis tractamus. Atque de illis supponimus non ita esse prohibitam eorum permutationem, quin aliquando fieri possit sine simonia. Id enim clare supponitur in cap. nter cetera, de Praebend., ct in c. unico, de Rerum permutatione, in 6. Et sumi potest ex c. Quaeerenti, et cap. Cum olim, et c. Ad quaestiones , extra, eodem, et in praeced. etiam c. tactum est. Ut ergo discerni valeat permutatio simoniaca a non simoniaca, oportet exponere conditiones necessarias ad puritatem ejus, et ideo consequenter constabit, cum malum sit ex quocumque defectu, quibus modis possit in hoc simonia committi. Prima autem et praecipua est auctoritas praelati, et ideo in hoc capite de illa dicemus, et postca de reliquis.

2. Auctoritas superioris necessaria est ut permutatio licite fiat. — St igitur generalis regula, ut permutatio licite fiat, necessarium esse ut auctoritate snperioris fiat. Haec assertio expresse habetur in proxime citatis juribus, et optime in c. Cum universorum, de Rerum perm., ibi: Zicet ipsi per se de jure non possint ecclesiastica beneficia commutare. Et ratio clara est, quia talis permutatio potest esse necessaria, vel utilis, aut Ecclesiae, aut ipsis beneficiatis, et ideo non debuit omnino prohiberi ; fuit autem expediens ut proprio arbitrio privatorum non fieret, ideoque merito superioris auctoritas postulata est.

3. An fiat permutatio beneficiorum, an solum personarum. — Ad explicandum autem magis sensum hujus concessionis ejusque rationem, dubitant canonistae an in tali casu fiat permutatio beneficiorum, vel tantum personarum mutua translatio. Sunt enim haec duo diversa, nam permutatio directe cadit in rem quae permutatur, et fit per quemdam contractum, in quo unusquisque contrahentium, quantum in se est, confert aliquid alteri propria voluntate et consensu, ut vicissim aliquid ab alio recipiat, ut constat ex jure, titul. de Rerum perm., et Doctoribus ibi, ir Rubr., et Summistis, verb. Permutatio. Translatio autem non res, sed personam vel personas immediate respicit ; est enim translatio, in praesenii materia, personae, ab uno beneficio in aliud, aut ab una ecclesia ad aliam mutatio legitime facta auctoritate superioris, a cujus voluntate et auctoritate maxime vires accipit, ut constat ex titul. de Translat. Praelat., et c. Scias, frater, 7, quaest. 1. Dixerunt ergo aliqui, permutationem beneficiorum nunquam licere, etiam praelati auctoritate, sed solum translationem personarum ab una dignitate, vel ecclesia, seu ecclesiastica obligatione et sollicitudine in aliam ; utrumque enim videtur dici in dicto c. Quaerenti , de Rerum permutatione. Nam prius in illo pro generali regula datur: Permutationes beneficiorum de jure fieri non possunt; et postea in fine subditur: Si autem Hpiscopus causam inspemerit necessariam, licite poterit ab uno loco ad alium transferre personas.

4. Auctoritate pralati est concessa jure beneficiorum permutatio proprie sumpta. — Nihilominus tamen certum est permutationem beneficiorum proprie sumptam et ut distinguitur a translatione personarum, esse jure concessam auctoritate praelati. Nam quod illa duo distinguantur, constat ex dictis in principio, et ex diversis titulis, quae de illis habentur in jure, et ex principiis et causis earum: quia translatio non est contractus, nec fit per modum contractus; unde per se non requirit quod fiat inter duos, et per se respicit utilitatem Ecclesiae, non translatorum, unde originem ducit a providentia praeati, non a voluntate transati; ideoque sine illius consensu fieri potest, et interdum cum majori onere, et minori temporali commodo, et saepe fit circa unum tantum ad beneficium vacans. Fermutatio autem revera fit per modum contractus, et ideo per se postulat ut fiat inter duos et ex consensu eorum. tenditque proxime ad eorum commodum sine Ecclesiae incommodo, ac denique in ea datur unum pro alio in recompensationem. Totum ergo hoc permittitur in beneficiis cum auctoritate praelati, et ideo hoc modo non solum translatio personarum, sed etiam permutatio beneficiorum, in rigore sumpta, licita est cum dicta conditione. Et ita sentiunt omnes Doctores, et aperte divus Thomas, dicto art. 1, ad 5; prius enim dicit has permutationes fieri non posse privatim ; subdit vero statim : Potest tamen prelatus permutationes hujusmodi facere. Et probatur sufhicienter ex dictis juribus, et ex Clem. unic., de Rerum permut. In dicto autem c. Quaerenti, Pontifex illum modum loquendi tenuit, ut significaret duo. Unum est, beneficia secundum jus non posse permutari privata auctoritate et consensu permutantium ; ita enim omnes illam primam generalem regulam intelligunt. Aliud est, hanc permutationem non esse faciendam ab Episcopo siue respectu ad commune bonum ecclesiarum, quia hoc ex personis maxime pendet, ideo potius per translationem personarum, quam per beneficiorum permutatiónem eam Ponuifex declaravit. Forte etiam olim major rigor in hoc observahatur, ut non per modum permutationis, sed tántum per modum translationis hoc fieret; postea vero major facultas concessa est, ut constat ex superioribus juribus, et in sequenti puncto amplius exponetur.

5. An liceat partibus sine licentia preelati inter se tractare permutationem, animo tamen petendi pralati consensum. — Pars affirmativa eligitur.—Objectioni satisfit. — Secundo enim dubitari potest circa hanc assertionem, esto non liceat permutationem consummare sine notitia et consensu praelati, an saltem liceat partibus inter se prius negotium tractare, et de permutatione facienda tali vel tali modo convenire cum ordine ad scientiam et consensum praelati. Aliqui enim canonistae scrupulose in hoc locuti sunt, negantes hoc licere. Quod sentit Gloss., in cap. Cum universorum, de Rer. permutat., verb. Tractare, quam ibi sequitur Anchar., et idem docet Innocentius, in dicto c. Queesitum, eod., quem ibi sequuntur aliqui, et Hostiens. dixit esse tutius. Sed non habent fundamentum, quia hoc nullibi est prohibitum , nam solum prohibetur permutare vcl pacisci ; tractare autem ncutrum illorum est, quia non dicit actum consummatum, sed praeparationem ad illum, ut constat ex vi ipsius vocis, atque etiam ex jure colligi potest, c. 1, de Reb. Eccles. non alien. Unde opposita sententia colligi potest ex cap. Cum universorwn, de Rerum permut. Ubi cum de tractatu de permutatione facta fuisset mentio, tractatus non improbatur , sed solum dixit Pontifex partes per se non posse permutare. Ratio etiam moralis est evidens, quia prohibere tractatum, moraliter loquendo, esset prohibere permutationem, quia non potest ad illam alia via perveniri. Dices, posse fieri ex licentia praelati. At hoc valde onerosum est, interdum enim superior longe distat. Item nisi prius sit aliqua spes concordiae, superflua esset petitio talis licentiae, Denique, quod caput est, nullibi est hoc prieceptum. Illi ergo ca- nonista videntur locuti juxta aliquem antiquum rigorem, quando non tam beneficiorum permutatio, quam translatio personarum tiebat ex officio praelati, et non ad petitionem privatorum ; nunc autem cum permutationes proprie liceant de petitione beneficiatorum, non potest negari quin possit praecedere inter eos tractatus.

6. An partes possint inter se non sclum permutationem tractare, sed etiam mutuo se obligare? — Dixerunt autem alii esse quidem licitum tractare prius de permutatione, sed non concludere, aut se mutuo obligare, quia hoc esset pacisci, quod non licet sineconsensu preelati. Ita significat Panormitanus, in dicto capite Queesitum, circa finem, dicens posse partes inter se tractare, non tamen concludere permutationem, et adducit Glossam et Joan. Andr., inc. unic., eodem, et sequitur Cardin., in eodem cap. Quaesitum, num. 4. Et eodem modo loquitur idem Panormitanus in dictoc. Cwun universorum ; imo ibi difficilius se explicat, dicens quod clerici dicuntur permutare, quando inter se deliberant de permutando cum deliberato consensu, et ideo male facere, licet postea vadant ad superiorem; et hoc putat esse reprehensum in illo textu. Et hoc videtur sequi Anton., 2 part., titul. 1, c. 5, 8 8. Sed melius hanc sententiam exposuit Sylvester, verb. Permutatio, 2. q. 5.

7. Resolvitur queestio pro parte affirmativa. —Possunt partes se obligare ad perseverandum in conventione, si pralatus consenserit.— Dicendum ergo est, licitum esse, volentibus permutare, et tractare de negotio. et concludere, quantum est ex se, praebendo suum mutuum consensum in ordine ad consensum praelati: hoc enim etiam est moraliter necessarium, et aperte colligitur ex dicto cap. unic. de Rerum permutat., in 6, ibi: Sua beneficia permutare colentes. Et similia verba habentur in Clement. unic., eodem, ubi Glossa inde colligit, posse praecedere tractatum, utique usque ad consensum, nam hoc significat verbum colentis. Et ita sentit ibi Cardinal. Zabarel., citans Paul., num. 7, et Cardinal., in dicto c. Quasitum, quaestione 39, num. ?3. Ratio etiam eadem est, quia hoc est medium necessarium moraliter ad finem permutationis; concesso autem fine, conceduntur media, praesertim adeo intrinseca et necessaria. Denique hoc etiam nullibi invenitur prohibitum. Addo vero ulterius, etiam posse partes ita consertire, ut se obligent ad standum conventioni inter se factae, non simpliciter et ab- solute, sed sub conditione, si praelatus consenserit. Ita hoc declaravit Sylvest. Et probat optime, quia hoc etiam non est prohibitum, sed sola permutatio praesertim pactione prammnissa, ut dicitur in dicto c. Quesitum. Pactio autem tantum conditionata, Si praelatus consenserit , nec est permutatio, nec simpliciter pactio de permutatione, cum conditionalis suspendat permutationem, et subjiciat juri voluntates contrahentium. Item hoc genus obligationis est etiam moraliter necessarium, ne contingat frustra postulari superioris consensum, si, illo praestito, possent partes retrocedere pro suo arbitrio. Unde in praxi videtur ita servari, nam postquam praelatus consentit, non est in potestate permutantium, vel resignantium retrocedere, ut tradit Innocentius in c. Inter cetera, de Praebend. Quamvis enim permutantes non acquirant beneficia usque ad collationem, ut tractat Rebuff. supra, et Cardinal. Zabarel., in dicta Clement. unic., de Rerum permutat., num. 19, nihilominus interposita auctoritate praelati per consensum perfecta est resignatio, et ita non possunt partes retrocedere; ergo signum est antea consensisse et se obligasse sub illa conditione. Nec videtur Panormitanus dissentire; nam in c. Quweesitum, solum dicit non posse inter se concludere permutationem, utique absolute; in alio autem c. Cum universorum , obscurius loquitur. Sed debet intelligi justa textum: in cujus casu (si attente legatur ), partes ita inter se tractaverant de permutatione, ut quoad illam consensum praelati non requirerent pro resignatione facienda in favorem tertii. Inde enim ortum habuit deceptio in qua fundatur ille textus, quod alter resignavit suum beneficium in consanguineum alterius, et alter postea resignare nolebat. Haec autem deceptio locum non habuisset, si conventio permutandi Episcopo innotuisset. In hoc ergo sensu ait Panormitanus deliberationem inter partes esse peccaminosam, etiamsi ad Episcopum pro resignatione accedant, et ita etiam intellexit Sylvest., et bene hebuft., in Pract., tit. de Permut., num. 52 et 53.

8. An liceat sese mutuo obligare ad perseverandum in conventione donec praesentetur superiori, et ipse eonsensum neget. — Roesolutio queestionis. — Sed dubitabit aliquis, an liceat sese mutuo obligare ad perseverandum in conventione facta, et ad non revocandam illam donec praesentetur superiori, et ipse suum consensum neget. Aliqui enim hoc negare vi- dentur. Unde Rebufft., in Pract., titul. de Permutat., num. 4, ait, post conventionem factam inter volentes permutare, et data procuratione , quando est res integra, posse revocari, licet non possit revocari ab altera parte, postquam alia suum beneficium resignavit. Et potest suaderi, quia illa mutua obligatio cum illo rigore facta, non est necessaria ad permutationem, unde non censetur concessa eo ipso quod permutatio conceditur; ergo censetur prohibita per generalem prohibitionem faciendi pacta et conventiones super beneficia. Nihilominus probabilius videtur quod, licet tanta obligatio non oriatur ex mutuo consensu permutandi, nisi exprimatur (quod fortasse voluit dicere Rebuffus ), nihilominus si fiat, non committi simoniam, imo validam esse, et inducere obligationem in conscientia. Ita tenet Frederic. Senens., in tract. de Permut. benefic., quaest. 38, num. 64 et 65; et idem sentit Cardin. supra, nec caeteri contradicunt. Ratio vero est, quia etiam hoc pactum non est per se malum, ut constat, nec etiam est prohibitum: tum quia non est de permutatione beneficiorum, nisi juxta juris concessionem, tale autem pactum non prohibetur, ut ostendimus ; tum etiam quia tota illa pactio consistit in promissione mutua circa perseverantiam, et stabilitatem in concordia facta; hoc autem bonum est, cum concordia bona et secundum jura esse supponatur.

9. Hyscopus est superior cujus auctoritate facienda est permutatio. — Tertio dubitari potest circa eamdem conditionem, quis sit superior cujus auctoritate facienda est permutatio, ut absque simonia fiat. Respondeo nunc sermonem esse de permutatione, quae simpliciter fit inter beneficia sine adjectione oneris, vel pensionis ex altera parte (de hoc enim infra dicemus), et sic dicimus superiorem ad quem pertinet auctoritas faciendi permutationem, esse Episcopum. Ita colligitur manifeste ex dicto c. Queesitum, ibi : Si autem Episcopus, etc., et idem sumitur ex dicto capitulo unico de Rerum permutatione, in 6, ibi : Zn manibus tuis ipsa resignant. Ex quibus juribus, et ex ipsa rei natura constat, hoc esse intelligendum respective de unoquoque Episcopo pro sua dicecesi, et cum proportione loquendum esse de ipsis Episcopis respectu sui superioris, ut late tractant Doctores, praesertim Zabar. et RHebufft.. statim referendi.

10. Quid intelligendum sit sub nomine Eiscopi . — Opinio aliquorum. — Duo vero supersunt exponenda, scilicet quid nomine Episcopi intelligendum sit, et consequenter an praelati Episcopis inferiores, interdum hoc possint. Multi enim simpliciter negant inferioribus hanc potestatem, et id colligunt ex dicto c. Quaesitum quatenus ibi prius ponitur generalis regula, quod hae permutationes jure non licent, et postea additur quasi exceptio, Nisi Episcopus intervenerit; ergo firmatur regula in contrarium, quod, licet fiant auctoritate cujuscumque inferioris praelati, non liceant. Ita tenet Glossa, in Clement. unic. de Rerum permutatione, quam sequitur Panormitanus, dicto capitulo Queesitum, dicens esse communem sententiam, quam etiam tenent Innocentius, Hostiensis, Cardinalis, et Frederic., in tract. de Benef. permutat., quaestione decima nona, et vigesima secunda ; Rebufl., in Tractat. de Permut., numero 2 et sequentibus. Declarant autem hi auctores, quid intelligant nomine Episcopi, et quid excludant, cum dicunt ad solum illum hoc jus pertinere.

11. In hac opinione qui prelati hanc jurisdictionem habeant. — Primo igitur, nomine Episcopi intelligunt eum, qui habet jurisdictionem episcopalem, etiamsi dignitatem episcopalem non habeat, ut est capitulum, sede vacante, ut notavit Glossa, in dict. Clement. unica, verb. Conceduntur, et ibi Zabarell., quaestione undecima. Et idem sentit Rot., decisione centesima undecima, et trecentesima duodecima, alias in titulo de Rerum permutatione, decisione quinta, et sexta in novis. Item si sit inferior praelatus, ut abbas exercens in omnibus jurisdictionem episcopalem, ut ex eadem Glossa sumitur ; expressius Panormitanus supra. Imo etiam satis erit quod habeat praescriptam jurisdictionem in hoc actu dandi auctoritatem permutationibus, ut in particulari notavit Rebuffus, quia per praescriptionem acquiritur jurisdictio. Ratio hujus partis est, quia fundamentum hujus actionis est episcopalis jurisdictio; unde si praelatus hanc habeat, sufficit, et ita divus Thomas non facit mentionem Episcopi in particulari, sed dixit: Potest autem pralatus ex officio suo, etc. Quod vero in dicto capitulo Quaerenti, nominetur Episcopus, non refert ; tum quia denominatio solet sumi ab eo quod est regulare et ordinarium, per quod non excluduntur, imo comprehenduntur ea quae sunt ejusdem rationis, ut latissime confirmat Tiraquel., libro primo de Retract., S 20, a num. 4, usque ad decimum; tum etiam quia Episcopus uuo modo et quasi formaliter dicitur ratione jurisdictionis episcopalis, id est quoad officium et curam, licet non sit talis quoad dignitatem, et consecrationem. Unde quando actus, de quo est sermo, pertinet pure ad officium, et jurisdictionem ordinariam , etiamsi nominetur Episcopus, intelligitur ratione jurisdictionis. Nam character vel dignitas nihil ad talem actum operatur. Secus vero est ubi jurisdictio committitur Episcopis ex special delegatione Papae, ut in multis decretis Concili Tridentini. Tunc enim non extenditur ad inferiores, ut constat, et videri potest per Decium in capitulo Qmuoniam abbas, de Offic. delegat., numero decimo quinto. In praesenti autem constat jurisdictionem esse ordinariam, non delegatam, et ideo de hac parte nulla est controversia.

12. Qui preelati excludantur. — Qui autem excludantur, cum dicitur nullum praeter Episcopum posse permutationem approbare, declaratur. Quia non id dicitur propter inferiores, qui non habent potestatem conferendi beneficia, nam de illis constat, et per se notum est, non posse permutationem probare; sed dicitur propter aliquos inferiores praelatos, qui interdum possunt beneficia conferre, de quibus dicti auctores, et fere omnes, dicunt non habere potestatem dandi auctoritatem permutationibus beneficiorum, ac subinde non excusari simoniam, si tantum coram illo pralato, Episcopo praetermisso, permutatio fiat. Quia ille praelatus non est Episcopus , neque quoad dignitatem, nec quoad jurisdictionem, et ideo nullo modo comprehenditur in dicto capitulo Quaerenti. Advertunt tamen hi auctores quod, licet approbatio permutationis pertineat ad Episcopum, si collatio ad alium pertineat, ejus consensum esse necessarium , et idem de electore, patrono, et similibus ; quod est clarum, quia per dicta decreta non privantur alii jure suo, neque cum praejudicio eorum sunt exequenda.

13. Contraria sententia. — Ratione probatur. — Contrariam nihilominus sententiam in hoc puncto tenet Angel., verb. Permutatio, num. 5; Sylvester, eodem, 2, quaest. 2, dicens superiorem sufficientem ad permutationem, non esse solum Episcopum respectu suorum inferiorum, si ad illum talium beneficiorum collatio non pertineat ; sed esse posse inferiorem, si ad illum collatio vel institutio spectet. Et hoc videtur sentire Soto, dicto lib. 9, quaest. 5, art. 2, et quaest. 1, art. 2, qui sub disjunctione loquitur de Episcopo, vel eo ad quem collatio spectat ; ipse autem hoc non disputat, sed supponit ; Sylvester vero solum probat ex cap. Ad hec, S ultimo, de Offic. Ar- chid., et cap. Super eo, S ultim., de Offic. delegat. Verumtamen illa jura ad summum probant, tunc non esse usurpandam collationem beneficiorum ab Episcopo, sine consensu eorum ad quos pertinet, ut etiam fatetur prior communis sententia; non tamen probant quod sine auctoritate Episcopi possit fieri permutatio. Apparentius induci posset cap. unic. de Rerum permutatione, in 6: 7llos tamen, qui secundum furmum juris sua beneficia in eadem dicesi ad tuam collationem spectantia permatare volentes, etc. ; expendo etenim particulam illam, ad tuam collationem spectantia. Quia per eam indicantur permutationes beneficiorum, non pertinentium ad collationem Episcopi, ad eum non spectare. Et licet Gloss. ibi dicat, verba illa non esse juris, sed narrationis facti, non satisfacit; tum quia id non potest satis ex textu colligi, cum omnia illa verba sint Bonifacii condentis jus ; tum etiam quia, licet demus sumpta fuisse ex propositione facti, seu quaestionis, nihilominus recte ex eis colligimus, et Episcopum interrogantem intellexisse ad se non pertinere beneficiorum permutationem, nisi quorum collationem habet, et Pontificem tacite illum sensum approbasse. Ratione potest haec sententia suaderi, quia in permutatione ideo requiritur superioris auctoritas, quia nec unius beneficii renunciatio potest esse valida siue praelati consensu, nec potest novum beneficium obtineri sine praelati collatione; ergo si ad aliquem inferiorem praelatum pertinet resignatio, et collatio talium beneficiorum, illius auctoritas sufficiet ad concludendam et exequendam permutationem, nec Ebpiscopus poterit tunc se intromittere, cum ad illum non pertineat institutio aut destitutio talium beneficiorum. Et confirmatur, quia jam ille inferior praeiatus habet jurisdictionem episcopalem, saltem quoad provisionem talium beneficiorum (nam talis potestas ordinarie propria est Episcoporum, cap. Omnes basilice, 9, quaest. 7); ergo quoad tales actus, recte comprehendi potest nomine Episcopi. Et ita solvitur fundamentum contrariae sententiae, et ampliatur jus in re favorabili. Nam frustra (ut inquiunt) fit per plura, quod potest fieri per pauciora ; cum ergo collatorum consensus necessarius sit, et ibi Episcopus nihil fere cooperetur, ad quid sunt onera et gravamina multiplicanda?

14. Prima sententia in praai servauda, quamnis posteriori valde sit verisimilis.— Haec posterior sententia, si vim rationis spectemus, videtur mihi valde verisimilis ; quia tamen difficile est in re morali, a receptissima sententia recedere, tutius censeo admonere ut in praxi illa servetur, ubi consuetudo praescripta aliud non habuerit. Nam ubi praelatus, ad quem pertinet collatio, habet consuetudinem approbandi permntationem beneficiorum, communis etiam sententia fatetur, saltem titulo praescriptionis posse id facere ratione jurisdictionis episcopalis praescriptione comparatae ad illum effectum. Ubi autem non fuerit tale jus praescriptione acquisitum, ex vi juris communis defendi optime potest, approbationem permutationis ad Episcopum pertinere ratione jurisdictionis episcopalis. Quod ita potest declarari distinguendo duo, quae in hoc negotio interveniunt. Unum est approbare permutationem et conventionem partium, seu consensibus partium auctoritatem dare, et quasi complere conditionem, ut pactio condiuonata transeat in absolutam ; aliud est exequi permutationem acceptando resignationem, et novam collationem faciendo. Primum ergo pertinet ad Episcopum, d. cap. Quarenti, et non ad inferiorem collatorem, nisi jurisdictionem episcopalem etiam habeat. Secundum autem pertinebit ad inferiores, quando beneficiorum collatio ad illos, et non ad Episcopum pertinet, et ita fieri non poterit ab Episcopo, nisi de consensu illorum. (Quid autem facere possit Episcopus, si ipsi nolint consentire, tractant allegati Doctores, in quibus videri potest, quia neque ad nos pertinet, neque ad explicandam simoniam necessarium est). Et quia in d. cap. unic. sermo est de permutatione quoad utrumque, et praesertim quoad executionem, ut patet ex verbis illis: Et in manibus tais ipsa resignent , ileo in particulari exprimuntur beneficia ad collationem Episcopi pertinentia. Ratio autem reddi potest, quia permutatio beneficiorum, licet in rigore sit distincta a translatione personarum, tamen regulariter non fit sine iila, saepe quoad loca, et fere semper quoad munera et officia : translatio autem personarum, quia multum interest Ecclesiae, ad Episcopum spectat, ut sumitur ex cap. Mutationes, 1, q. 1, et notatur ab allegatis Doctoribus, et ab Innocentio et aliis, in cap. JVisi cum pridem, de RenunciaUon. Et ratio est, quia ad Episcopum ex suo munere pertinet curam habere universalis boni totius dioecesis. Merito ergo permutatio, quatenus translationem includit, ad Episcopi approbationem pertinet, quia interest Ecclesiae, et diaecesi, ut cum ejus utilitate, vel saltem sine dispendio et incommodo illius fiat. Executio vero, ad quem spectat collatio, remittenda est, quia non debet cum illius praejudicio permutatio fieri. Et hanc rationcm tetigit Zabarel., in d. Clem. unic., quaestione S; qui videri potest cum aliis, qui ibi allegantur.

15. An aliquando fieri possit permutatio sine superioris interventu.— Ratio dubii.— Quarto, inquiri potest circa eamdem assertionem, an illa generalis regula patiatur aliquam exceptionem, ita ut aliquando possit licite fieri aliquarum praebendarum permutatio ex privatorum mutuo consensu, sine interventu superioris. Rao autem dubitandi est, quia Innocentius, in d.cap. Queesitum, docet regulam procedere primo, in praebendis, quae in diversis ecciesiis sunt; secundo intra eamdem ecclesiam in praebendis, quae diverso jure censentur, quia habent diversa onera vel munera. At vero si sint praebendae ejusdem ecclesiae, et ejusdem rationis, dicit posse sine simonia privatim permutari : Bene potest (iuquit) unus canonicus unam prebendaum cwumn alio permutare. Subjungit vero hanc limitationem : Dumamodo collatio prebendee non pertineat ad investituram alicujus, quiatunc videtur, quod ejus debeat requiri consensus. Sequitur Glos. ibi, verb. Fpiscopus, et pro ratione allegat caput Sanctorum, d. 10, quia ibi dicitur debere clericum perpetuo manere in ecclesa, ad cujus titulum ordinatus est, significans quando in permutatione non fit translatio a loco, vel a munere, tunc fieri posse privata auctoritate. Consentiunt in eamdem sententiam Cardin. et Immol., ibidem, sed ita exponunt, ut praebendarum possit fieri permutatio, non titulorum, nam praebendae per se spectatae temporales sunt, et ita in earum cambio non committitur simonia, nec ctiam fit alienatio earum, quia in eadem ecclesia manent.

16. Resolvitur nullam dari emceptionem in regula posita. — Dicendum nihilominus est, nnllam esse exceptionem admittendam in regula posita. Ita docent Hostiens., Panormit., et alii communiter, in d. c. Quesitum ; Zabar., dicta Clem. unic., num. 8. Sequitur Angel., verb. Permutatio, num. 4; Tabien., verb. Beneficium, 3, num. 15. Et fundamentum est, quia prohibitio juris generalis est, et absque ulla exceptione : quomodo ergo possumus nos ilam admittere ? Maxime, quia nullo modo potest opinio Innocentii convenienter intelligi aut explicari. Quia, si sermo sit de beneficiis quoad titulum, manifestum est non posse unquam fieri permutationem illorum, propria auctoritate permutantium, quia nullus potest seipsum suo titulo privare, nisi consentiente praelato renunciationi ejus, nec etiam potest novum beneficium alicui conferri sine praelati collatione, ut est notum in jure, tit. de Renunc., et de Instit., et de Regul. Juris, in 1. Et ita omnis hujusmodi permutatio non solum de jure, sed etiam de facto impossibilis est, stante natura, et modo institutionis beneficiorum ecclesiasticorum. Si autem aliquod pactum secrete fiat, et postea executio procuretur, non declarato pacto, erit simonia contra jus positivum, ut declaratum est.

17. Si vero sit sermo de praebendis, ut annexis suis titulis, impossibile etiam est inter illas fieri permutationem auctoritate privata, quia non possunt a titulis separari auctoritaie privatorum. Quod in hunc modum declaro, quia unus canonicus non habet jus ad fructus praebendae, nisi medio spirituali officio, ad quod tenetur ratione sui tituli; sed semper retinet eumdem titulum; ergo ad idem officium tenetur; ergo ratione illius nunquam poterit consequi aliam praebendam, vel alios fructus nisi illos qui sunt annexi tali titulo, quia semper sunt illi annexi, et non alteri; ergo impossibilis est etiam de facto talis permutatio praebendarum. Accedit, quod etiam permutatio bonorum annexorum, propria auctoritate facta, est in jure prohibita, et ideo de illis etiam, ut talia sunt, privata facere pacta, esset simoniacum. Tertio vero modo posset intelligi duos canonicos commutare inter se fructus praesentes, vel futuros, praebendarum suarum; vel, si habeant certas possessiones suis praebendis annexas, posse illas commutare inter se, quoad usus tantum, vel usumfructum personalem et temporalem, qui ad eos pertinere potest. Et hoc sine dubio fieri potest licite, quia in eo contractu, non praebenda, sed fructus praebendae commutantur, qui etiam vendi possent, vel locari, quia ut sic mere temporales sunt. Tamen si hoc tantum voluissent Innocentius aut Cardinal., non oporteret distinguere de praebendis ejusdem vel diversae rationis, imo nec in eadem vel diversis ecclesiis, quia fructus sicut pro arbitrio dominorum possunt vendi, vel dispensari, ita et permutari, sive diverso, sive simili titulo comparentur, et sive in eadem ecclesia, sive in diversis. Haec autem non est limitatio neque exceptio a generali prohibitione, ut constat, et ideo nullam hic adhibere necesse est.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 32