Caput 33
Caput 33
An beneficium ecclesiasticum possit absque simonia cum pensione permutari?
1. Status quaestionis. — Haec quaestio propriam difficultatem habet, et ideo in particulari eam tractamus. Supponimus autem non posse absque simonia fieri talem permutationem per solam voluntatem permutantium, sine auctoritate praelati competentis ; hoc enim evidens est ex dictis in cap. 31 et 32. Difficultas ergo est, an saltem in manibus praelati possit fieri talis permutatio, et quis ille praelatus esse debeat ? Et hoc modo tractarunt hanc quaestionem Canonistae, qui dubitant et de capacitate materiae, an, scilicet, illa duo sint permutabilia, cum pensio temporale quid sit, beneficium autem spirituale, et consequenter etiam de potestate praelatorum Ecclesiae ad talem permutationem faciendam, etiam de Summo Pontifice, quia videtur esse contra divinum jus, ut videre licet in Paulo Rom., tractat. de Pension. , cap. 7, S Fenio, etc.: Gigant., eodem tract., quaest. 33; Caccialup., eod. tract.; Feder. de Sen., tractat. de Permut. benef., quaest. 9; Dellar., eod. tract., quaest. 11, num. 4, qui referunt antiquiores. Sed breviter supponenda est distinctio de pensione mere temporali, et de spirituali, quam supra explicavi. Item distinguitur a praedictis canonistis, in eam quae instituitur et exigitur in titulum beneficii, vel est mere temporalis, nec agnoscunt aliquam mediam. Sed nos diximus supra illam pensionem, quae exigitur in titulum beneficii, praestimonium potius dicendam esse quam pensionem. Et illam, quae retinet esse pensionis (ut sic dicam ), si clericalis sit, esse nunc spiritualem; si vero sit laica, esse temporalem; ita ergo nunc loquimur.
2. Pensio in tituum beneficii erecta potest cum beneficio permutari, etiam in manibus Eyiscopi. — Dico ergo primo : si pensio in titulum beneficii erecta sit, permutari potest cum beneficio, etiam in manibus Episcopi, et juxta jus commune. Ita tenet Joan. Andr., cap. unic. de Rer. perm., in 6; et ibi Collectan., quem refert Bellarm. Idem tenet Feder. Senens. , in tract. de Benef. permut. , q. 14. Et sumitur ex Cardinal., in Clement. unic. de Praebend., q. 12. Et ratio est clara, quia talis pensio revera est beneficium, sicut de praestimoniis supra diximus. Contra hoc vero sentire videtur Bellarm. supra, citans Gulliel.; sed loquitur, quando pensio non est instituta vere in beneficium, sed loco beneficii data, de qua mox dicemus. Clarius contradicit Paul. Roman. supra, dicens jure cominuni non posse fieri talem permutationem, referens Zabarel. et Immol., qui aperte loquuntur de pensione, quae non data est in verum titulum beneficii. Nec video probabilem rationem pro illa sententia, ut contraria assertioni positae, et magis patebit ex dicendis.
3. Pro spirituali pensione permutari potest beneficium auctoritate Pape, non vero alterius. — Objectio. — Dico secundo : pro spirituali pensione permutari potest beneticium auctoritate Papae, non vero inferiorum praelatorum. De hac conclusione pauca dicunt auctores, quia vix faciunt mentionem talis pensionis, sed omnem pensionem, quae non datur in titulum beneficii, tanquam temporalem judicant. Supposita tamen veritate talis pensionis, ejusque spiritualitate supra explicata, videtur clara prior pars assertionis, licet posterior videri posset dubia. Utraque vero simul ostenditur primo, in pensione posita super.idem beneficium : ut si Petrus habeat beneficium, de quo solvit pensionem Joanni, posset fieri permutatio, ut Joannes accipiat beneficium, et pensionem Petro solvat. Quia in illa permutatione intercedit resignatio beneficii in favorem tertii, et ex hac parte non potest approbari ab Episcopo ; deinde intercedit translatio pensionis in alium, quam non potest Episcopus concedere. Ergo ex utroque capite excedit potestatem Episcopi, non vero Papae, qui utrumque potest concedere, ut constat. et in superioribus dictum est. Dices : ponamus Papam dedisse pensionem Petro super beneficium Pauli, cum potestate transferendi in quemcumque voluerit ; ergo tunc poterunt inter se dicto modo commutare in manibus Episcopi, quia, licet Paulus resignet beneficium in favorem Petri, non renunciat simpliciter, sed causa permuiationis : haec autem resignatio causa permutationis acceptari potest ab Episcopo ex jure communi, ut patet ex c. Quaesitum, cap. unic., Clem. unic., de her. permut. Respondeo , probabile fortasse hoc esse, praesertim si consuetudo ita habeat; mihi tamen videtur non posse fieri de rigore juris, quia illa non est propria permutatio beneficiorum, quae sola conceditur Episcopo, ut constat ex d. c. Queerenti, et statim iterum dicam. Addo etiam, facultatem transferendi pensionem intelligi puram et sine pacto, et ideo non extendi ad translationem faciendam ex pacto recipiendi aliquid, etiam spirituale. Quia etiam hoc pactum est jure communi prohibitum, et approbatio illius non est commissa Episcopo in jure. Unde facile constat assertionem procedere de quacumque pensione spirituali super quodcumque beneficium imposita, quia quando illa pro beneficio permutatur, commutatur spirituale pro spirituali; ergo non est prohibita jure divino talis commutatio: ergo si fiat auctoritate Papae, nulla est simonia. Et idem erit, si Papa det licentiam, quia jam tunc fit auctoritate illius, nec dare illam licentiam est per se malum, quia semper conceditur cum ordine ad approbationem alicujus praelati, vel clerici, cui Papa committat vices suas.
4. An Episcopus possit hanc permutationem facere ?à — Negativa pars eligitur.—be secunda vero parte assertionis est nonnulla controversia, an Episcopus possit hanc permutationem jure ordinario facere et probare. Aliqui enim affirmant, quia pensio spiritualis, licet in rigore beneficium non sit, venit tamen nomine beneficii, late loquendo, et in ordine ad favores, argum. c. Postulasti, ubi is, qui habet ab ecclesia congruentem sustentationem ex titulo spirituali, scilicet vicariae perpetuae, censetur habere beneficium ecclesiasticum; ergo idem dici potest de pensione; ergo sub potestate, quam habet Episcopus ad approbandam permutationem, comprehendi potest haec permutatio beneficii cum pensione. Sed nihilominus probabiliorem existimo partem propositam, quam intendit Bellarminus supra, et eamdem tenet Paul. Rom. supra, refercns multos. Affert autem multas rationes , quarum aliquae procedunt de pensione mere temporali; aliae tales sunt, ut etiam pensiones datas in titulum beneficii comprehendere videantur; aliae videntur eo tendere, ut etiam Pontifici haec potestas negetur, contra priorem partem nostrae assertionis; ac denique nonnulle ex ills rationibus magis ad nomen permutauonis, quam ad rem pertinere videntur, ut in sequentibus attingam. Ratio ergo unica hujus partuis est, quia, licet pensio haec spiritualis sit, non tamen est beneficium, nec est perpetua, nec natura sua transfertur in alium, nec per canonicam institutionem confertur ; inferioribus autem praelatis tantum concessum est, ut permutationes beneficiorum facere, et tractatus, seu conventiones permutare volentium approbare valeant, eisque auctoritatem dare; ergo non possumus jura extendere ad permutationem beneficii cum pensione.
5. Objectiones contra priorem purtem conclusionis. — Sed contra priorem partem objici potest ex Romano, supra, quia Papa non potest mutare naturam pensionis, et permutationis; sed natura pensionis est, ut, eo ipso quod pensionarius illi renunciat, extinguatur et nihil sit; ad permutandum autem necesse est renunciare pensioni, quae eo ipso nihil est; ergo non potest cum illa perfici permutatio; nam permnutatio debet esse cum re aliqua, non cum nihilo. Et licet Papa possit renuncianti beneficium, aliam pensionem conferre, non vero illammet numero, quae antea erat, et ita non fit permutatio. Confirmat hanc rationem ex aliis multis conditionibus permutationis, quae non possunt in pensionem conveiire, ut quod sit inter res ejusdem speciei, et in praesenti quod fiat per reciprocam renunciationem et collationem, et similia; ergo ex natura talium rerum repugnat esse inter eas veram permutationem, et ideo mirum non est quod etiam per Papam fieri non possit.
6. Solvuntur objectiones. — Sed haec apud me parum urgent ; facile enim possunt expediri, quatenus ad rem spectant, et de nominibus non est contendendum. Possunt ergo duo volentes sic permutare, ita convenire, et consentire inter se, ut, si Papa velit facere ut beneficium unius transferatur in alterum, et pensio hujus in illum, ipsi consentiant, et hoc modo renunciabunt juribus suis, et non aliter. In hoc enim nulla est simonia, cum totum referatur ad consensum Pontificis. et totum versetur in materia spirituali. Certum item est posse Pontificem illas renunciationes illo modo admittere, et effectum praestare, quod ille auctor non videtur negare; et videtur ex se evidens, quia utraque pars per se spectata subjacet potestati Pontificis, et in conjunctione earum nihil est contra jus divinum, cum tota materia spiritualis sit ex utraque parte. Jam ergo disputatio est de nomme, negando ibi fierl permutationem. Addo vero nihil ibi necessario immutari de proprietate permutationis. Quia falsum est pensionem extingui per illam renunciationem, quia non est absoluta, sed cum tali conditione, quod in alterum ransferatur, et ita si conditio impletur, non extinguitur ; et si non impletur, permanet sicut antea. Falsum item est pensionem, translatam in aliam personam, non esse eamdem numero, quia pensio (ut sic dicam) non accipit suam individuationem a persona cui solvenda est, sed a beneficio, cui inhaeret ex vi talis impositionis, et quasi divisionis prius factae in tali praebenda. Et licet prior imposita fuerit pro vita talis pensionarii, et postea prolongetur, vel in aliam vitam transferatur, non est alia pensio, sed eadem. Denique vera permnutatio etiam potest subsistere inter res specie diversas, ut tradit Decius, in leg. 2, 8 $i certum petatur, et late Pinel., codic. de Rescin. vendi., in Bub., p. 2, c. 4, n. 9. Ft in praesenti, ut talis permutatio vera et licita sit, sine dubio sufficit ut utraque res spiritualis sit, et vicissim conferatur auctoritate superioris habentis potestatem, sive detur per institutionem, seu collationem canonicam, sive alio modo; et sive sit perpetua, sive temporalis, dummodo in alterum transferri possit, saltem ex concessione praelati approbantis permutationem.
7. Objectio contra alteram partem assertionis. — Satisfit. — Contra alteram partem etiam objicitur , quia permutatio beneficiorum favorabilis censetur, ut tradit Federic. de Sen., dicto tractatu, quaestione decima octava, cum Glos., in capitulo unico, de Rerum permutatione, in 6, Glos. 2 et sequentibus, usque ad 6. Ergo debemus verba jurium , quae ad illam pertinent, ample interpretari ; facultas igitur, quae conceditur Episcopo approbandi permutationem beneficiorum , ample est intelligenda; ergo commprehendet etiam pensionem spiritualem, quae largo modo sub beneficio comprehenditur. Respondeo imprimis (quidquid sit de antecedenti) negando consequentiam : tum quia ampla significatio ad summum extendi debet intra proprietatem verborum : beneficium autem in propria significatione sua non comprehendit talem pensionem, quia nec definitio, nec proprietates beneficii illi conveniunt, ut constat ; tum etiam quia si quis consideret verba c. Quarenti (in quo textu maxime conceditur haec potestas Episcopis), facile intelligit sermonem esse de propriis beneficiis, quae ad ecclesiarum utilitatem vel necessitatem instituta sunt; pensiones autem hujusmodi non sunt. Et similiter in dicto capitulo unico, sermo est de beneficiis , quae per propriam collationem Episcoporum dari possunt. Et confirmatur, quia alias posset etiam Episcopus approbare permutationes pensionum inter se, si pensio in his juribus veniret nomine beneficii : consequens autem communiter non admittitur, quia cum pensionum collatio seu consignatio ad Episcopum non pertineat, neque illarum commutatio ad illum pertinet : sed solus Papa. qui potest illas praestare, et licentiam ad illas transferendas tribuere, potest etiam commutationes approbare. Et quamvis det licentiam simpliciter transferendi pensiones, non censetur dare licentiam commutandi, quia hoc est contra jus commune; et ideo si commutatio fiat, cum illius approbatione facienda est.
8. Materia permutationum odiosa, potius quam favorabilis videtur. — Deinde addo, propter antecedens assumptum , materiam permutationnm beneficiorum non videri mihi simpliciter favorabilem, sed potius odiosam, et ideo extendendam non esse. Neque Glossa citata oppositum dicit ; non loquitur enim de permutatione simphceiter, et per se spectata, sed respectu expectativarum, et sic dicit esse favorabilem respectu expectativae, quod per se pertinebat ad textum illum, qui peculiariter conditus fuit ut effectus permutationum propter expectativas non impediretur, majorem favorem praebens permutationibus, quam expectativis. Et merito, tum quia permutantes habent proprium quoddam, et quasi intrinsecum jus, expectantes vero valde extrinsecum et diminutum ; tum etiam quia expectativae sunt simpliciter odiosae, et ideo per Concilium Tridentinum, sess. 24, cap. 19, de Refor., sublatae sunt ; permutattones vero tolerantur , et non habent tot incommoda, et interdum possunt esse ecclesiis utiles. Simpliciter vero et ex suo genere (ut sic dicam) non sunt favorabiles, unde non sunt vade antiquae, et ita continent relasationem quamdam antiqui rigoris, et quasi dispensationem communis juris de vitandis pactionibus in spiritualibus ; et ideo non est facile admittenda tanta ampliatio jurium, quae de illis loquuntur; sed satis est quod ad omnia illa, quae in proprietate, et rigore verborum continentur, extendantur.
9. Permutare pensionem temporalem cum beneficio est simonia contra jus divinum, nec a sumwo Pontifice fieri potest. — Fatio fundamentalis. — Dico tertio : pensio mere temporalis non potest cum beneficio permntari absque simonia contra divinum jus, unde nec a Summo pontifice fieri potest per modum permutationis, licet alio modo possit Pontifex eumdem effectum effticere. Prima pars communis est omnium Doctorum, quos retuli, et aliorum plurium, quos ipsi allegant. Praesertim Immol., in Clement. 1,8 Hadem, de Supplen. neglig. praelat.; et ibi Zabar., q. 8. Ratio vero unica est, quia in tali permutatione venditur beneficium pro re temporali ; sed hoc est contra jus divinum, ut supra vidimus; ergo. Major patet, quia talis pensio, ut supponitur, mere temporalis est, unde quantum est ex se, est pretio aestimabilis, et vendibilis; ergo habet propriam rationem pretii, si pro beneficio permutetur. Aliae rationes adduntur, videlicet, quod pensio est tantum ad vitam pensionarii, unde si pro beneficio permutaretur, posset contingere, eum, qui beneficium dat, et pensionem accipit, privari omnibus redditibus, si alter prius moreretur. Sed haec ratio non cogit; tum quia Papa potest facere ut pensio transferatur ad vitam permutantis; tum etiam quia inde non colligitur simonia, sed quaedam inaequalitas pertinens ad summum a4 injustitiam, quae tolleretur, si permutans, sciens et volens, se exponeret tali periculo. Et similes sunt aliae rationes, quas propterea omitto, quia proposita sufficit. Eadem probat secundam partem, quia non potest Papa contra jus divinum agere, nec in eo dispensare. Et hanc partem latissime prosequitur Romanus supra; sed, ut dixi, alia viae, quibus illam probare conatur, mihi non satisfaciunt, et nimium probarent, si essent efticaces.
10. Quomodo possit Pontifex euvdem effectum praestare. — Ultma pars explicanda et probanda est, eodem modo quo supra diximus et declaravimus, quomodo possit Pontifex facere, ut relinquens beneficium aliquam pecuniam accipiat, non dando unum pro alio, sed relinquendo beneficium in manibus Pontificis, petendo ab illo, ut sua potestate, ct pro suo munere ac pastorali cura, ipsi provideat de aliquo sustentationis subsidio. Hoc ergo modo fieri potest in praesenti tanto facilius, quanto redditus pensionum ex bonis ecclesiasticis solvuntur, quorum habet Pontifex supremam dispensationem. Potest ergo et uni dare beneficium alterius, et pensionem quam alter habebat, etiamsi temporalis sit, transferre in alterum, non tanquam pretium beneficii, sed tanquam alimentum, quod ipse confert sua potestate. Et ita etiam intelligitur ibi non intervenire propriam permutationem inter partes, quia non possunt revera dare unam rem pro alia, sed tantum se constituere in manu Pontificis, declarando desiderium suum, et necessitatem. Quare tunc non videturrenuntiatio facienda sub illa clausula : Non aliter, nec alio modo, sed simpliciter totum negotium constituendo in providentia Pontificis; alioquin non video quomodo possit talis permutatio a labe simoniae purgari; quia necessario includeret pactum commutandi spirituale pro temporali. Posset autem dici, quod per intentionem posset simonia separari : quia non intendo per temporale emere spirituale, vel e contrario, sed tantum me indemnem servare, ct necessitati meae providere, intuendo ad temporalia tantum, quae in utraque parte inveniuntur, et illa inter se commutando ex consensu Portificis, et nullo modo dando temporale pro spirituali, licet illud quasi coucomitanter comparetur. Et fortasse potest hoc probabiliter defendi, ut supra etiam tactum est. Tamen priorem modum judico securiorem et servandum, et ita in eo nulla est difficultas. Quia Papa potest ex officio suo nolle dare beneficium uni, nisi renunciet pensioni, non quia det pro pensione, sed quia non vult illum habere tot redditus ex bonis Ecclesiee, quod justissime facere potest ; quod si ille relinquat pensionem, etiam potest Papa ulam conferre Jaalteri, ut habeat unde vivat. Et tunc haberet locum ratio supra facta, quod illa non sit permutatio, quia prior pensio extinguitur, et altera de novo creatur auctoritate Pontificis. Et ita permutantes inter se nihil sibr'invicem donant. Et consequenter omnis ratio, et fundamentum simoniae tollitur.
11. An commenda cum beneficio permutari possit. — Et juxta haec, similis quaestio de commenda definienda est, an possit pro beneficio commutari, quam tractat Victor., dicta Relect., num. 46, et defendit non posse. Et idem dicit de officio temporali, ut notariatu, etc. Reprehenditque sententiam Adriani, qui in d. Quodlib. 9, ad 5, dixit auctoritate Pontificis fieri posse, quia Pontifex potest separare fructus praebendae a jure spirituah, et ita concedcre commutationem inter illos et commendam. Contra quod objicit Victor., quia est falsa fictio, nam revera ille, cui datur praebenda, non percipit fructus, nisi in vi spiritualis juris, cujus signum est, quia si non recitet, non faciet fructus suos, et graviter peccaret ratione beneficii, etiamsi ordinem sacrum non habeat. Quae ratio, judicio meo, bene probat non posse fieri propriam commutationem, etiam a Papa, unius rei pro alia ; non vero probat quominus Papa, ut superior praelatus et dispensator, conferre possit beneficium cum onere dandi alteri sustentationem, vel aliquid loco ejus, quod potest esse vel commenda, vel aliquod officium ecclesiasticum. Nec etiam probat non posse Papam in se suscipere renunciationem et provisionem illarum rerum, et postea illas distribucre, prout sibi videbitur expedire; in hoc enim nulla emptio aut venditio inter partes intervenit.
On this page