Caput 34
Caput 34
Utrum permutatio inaequalium beneficiorum fieri possit, facta temporali recompensatione absque simonia ? et concluduntur conditiones necessariae ad puram permutationem.
CAPUT XXXIV. UTRUM PERMUTATIO INJEQUALIUM BENEFICIORUM FIERI POSSIT, FACTA TEMPORALI RECOMPENSATIONE ABSQUE SIMONIA ? ET CONCLUDUNTUR CONDITIONES NECESSARIJE AD PURAM PERMUTATIONEM.
1. Omnia beneficia, quae proprie talia sunt, possunt inter se permutari. — Suppono omnia illa beneficia, quae proprie talia sunt, posse inter se simpliciter permutari in manibus superioris sine simonia, sive simplex pro curato, sive curatum pro dignitate, vel canonicatu, sive tenue pro pingui, sive e contrario, et sive unum pro uno, sive pro multis permutetur. Jura enim in hoc nihil distinguunt, et ideo nec - nos distinguere debemus, cum nulla cogat ratio, neque ex natura rei unum sit magis intrinsece malum, aut magis nocivum Ecclesise, quam aliud. Et ita in hoc conveniunt Doctores allegati cap. praeced., Panor., Deci., et alii in cap. Cum veneralilis, de Exception.; Zabar., cum Paulo, in d. Clement. unic., quaest. 2, numer, 10. Idem Rebuff., in Pract., titul. de Permut., numer. A40 et 49; Feder. Senen., in tractat. de Benef. permutat., quaest. 12, numer. 2, qui recte advertit, hanc regulam intelligi, quantum est ex vipermutationis ; nam, si aliunde requiratur dispensatio ad plura beneficia obtinenda, licet qui ea tenet. sit dispensatus, non poterit permutando utrumque dare alteri non dispensato, quia non potest dispensationem in alium transferre; sed necessarium erit ut supponatur in alio dispensatio, quod per se satis clarum est, ut latius prosequitur JEgid. de Bellam., in tract. de Perm. Benef.; 3 part., quaest. 10, an. 7.
2. Quatuor modis beneficia sunt ineequalia. —Ex hac ergo regula, colligitur beneficia, inter quae fit permutatio, interdum esse posse eequalia in omnibus, scilicet, tam in dignitate et titulo spirituali, quam in munere, et in praebenda, et redditibus ; interdum vero esse inaequalia, quod potest accidere variis modis. Primo, ut unum superet aliud in omnibus, scilicet, in spiritualibus et temporalibus. Secundo, ut se habeant sicut excedens et excessum, quia, scilicet, unum in spirituali, aliud in temporali superat. Tertio, quod sint inaqualia in spiritualibus, et aequalia in temporalibus. Quarto, e contrario, ut in spiritualibus aequalia sint, sed in temporalibus aliud sit dignius. Quando ergo beneficia sunt omni ex parte aeequalia, nulla est difficultas, quia tunc, perse loquendo, simpliciter et sine ulla adjunctione ex alterutra parte commutari debept, nam id ratio aequitatis postulat, praeter religionis ac simoniae rationem, de qua statim dicetur; et ita videtur in ipso facto usu servari. Quaedam vero difticultas, quae hicexcitari posset, inferius expedietur commod:us.
3. An licent inequalitatem beneficii temporali dono compensare. — At vero quando beneficia sunt iuaequalia, nonnulla dubia oriuntur. Unum est, an liceat inequalitatem compensarc, data pecunia, vel aliquo dono temporali aequivalente? Aliud est, an saltem hoc liceat imponendo peusione:n super alterum ex beneficiis ? Circa primum, unum est certum, videlicet, quando exeessus est in re spirituali, non licere illum supplere, dando pecuniam, vel aliquid aequivalens temporale. Ratio est clara, quia tunc venderetur spirituale pro temporali, saltem ex parte. Unde talis simonia jam non esset contra jus positivum, sed divinum, juxta superius dicta de beneficiis, quatenus sunt materia simoniae. Et ita hoc est indubitatum apud omnes, quos statim referam. Unde bene intulit Sylvester, in verb. Permutatio, 2, quaest. 6, cum Archiliacono, etiam cum auctoritate praelati id non posse fieri, quia, cum sit contra jus divinum, parum prodesse potest praelati auctoritas. Hinc vero colligunt aliqui, quoties beneficium dignius et tenuius pro pinguiori et minus digno commutatur, simoniam committi, quia excessus dignitatis cum excessu fructum compensatur. Sed hoc ad praesumptionem tantum pertinere potest, non necessario ad veritatem. Nam sirecta intentione fiat, poterunt talia beneficia simpliciter unum pro alio commutari, sine respectu ad pretium temporale pro re spirituali; et ita nec in foro exteriori praesumetur simonia, si nude et pure fiat permutatio in manibus proelati, quia ibi per se non est malum aliquod, et ideo potius praesumitur bene factum, quod non probatur malum. Imo etiam in foro interiori, licet quis sumat occasionem permutationis ex temporali commodo, et ab illo ita moveatur ad volendum permutare, ut sine illo non esse permutaturus, non ideo est coram Deo simoniacus, quia nihilominus non intendit emere rem spiritualem; haec enim duo non repugnant, ut in quarta divisione latius dicemus.
5. Quando beneficia suut wnequalia in fruclibus, an liceat per pecuuiam iuwequalitatem resarcire? — Pars affirmativa. — Punctum ergo difficultatis solum est, quando beneficia sunt inaequalia in fructibus temporalibus, an liceat per numeratam pecuniam illam inaequalitatem reficere, nullo modo intendendo dare pretium pro spirituali titulo, sive dignior sit, sive non sit. In quo puncto fuit multorum opinio, hoc non esse intrinsece malum, neque prohibitum, si interveniente auctoritate praelati fiat, et ideo tunc non esse simoniam. Ita tenet Cajetanus, dict. quaest. 100, art. A4. Panormitanus pro eadem sententia refertur in cap. Ad queestiones , de Rerum permutat., num. 3, quem sequitur Sylvest., verb. Permatatio, 2. quaest. 6; Angel.. eodem, n. 6; Tabien., Beneficium, 2, n. 15. Ratio eorum solum est, quod, licet ibi sint conjuncta spirituale et temporale, intentione distingui possunt, etcum proportione spirituale pro spirituali, et temporale pro temporali permutari, licet uno actu, et contractu utrumque simul fiat; ergo similiter potest per intentionem rectam fieri, ut pecunia detur pro temporali, et non pro spirituali. Confirmatur primo ex d. cap. Ad queestiones, ubi Pontifex dicit, posse ecclesiam pro ecclesia permutari, et possessiones unius ecclesiae pro possessionibus alterius, addita pecunia, pro.supplenda inaequalitate possessionum, dummo:lo contractus non misceantur. Secundo confirmari potest ex dicto capit. Queesitum, codem, ubi prius dicitur permutationes benefidorum, praesertim pactione interveniente, jure esse prohibitas; postea vero dicitur auctoritate Episcopi posse fieri; ergo licet pactio intercedat dandi pecuniam ad supplendum temporale, non erit prohibita, si auctoritate superioris fiat.
5. Pars negativa. — Alia vero sententia simpliciter negat hoc esse licitum. Hanc tenet Adrian., Quodlib. 9, art. ult., ad 5, ubi de Angelo dicit, et graviter errasse , et Panormitano falsum imposuisse. Et in hoc secundo videtur melius intellexisse Panormitanum. Nam verba ejus sunt: NVota quod ecclesia pinguior non potest permutari cum ecclesia tenui, interveniente pecunia simpliciter em ca parte, quia videretur pecunia data pro redditibus spiritualibus, vel pro re spirituali obtinenda. Ubi ponderanda est ultima causalis propositio, in qua duo distinguit Panormitanus, scilicet, redditus spirituales, et rem spiritualem ; ubi non potest redditus spirituales vocare, nisi redditus beneficiales (ut sic dicam), qui spirituales vocantur, quia titulo spirituali comparantur, et illi distinguuntur ab ipso titulo, tanquam a re spirituali, nec potest intelligi quo alio modo illa duo distinguantur. Et tamen de ntroque negat Panormitanus posse pecunia redimi vel compensari, et ita intelligit vextum illum; unde subjungit : Debet servari cautela, quam iradit iste temtus, ut pecunia suppieatur, non propter redditus spirituales (id est beneficiales, ut declaravi), sed propter complures redditus temporales alterius ecclesie, 1d est, propter redditus aliarum possessionum ecclesiae, quae patrimoniales dicuntur, quarum redditus non sunt annexi spirituali officio aut titulo, sed sunt temporalia bona ecclesiae ad sustentanda ejus onera ; et in casu illius textus, ad monasteria illa, qua permutationes faciebant, pertnebant.
6. Et ita declaratus ille textus nihil facit pro priori opinione. Imo favet posteriori, pro qua subinde merito potest Panormitanus allegari. Et ita etiam idem sensit in capitulo Ad quaestiones, de Rerum permutatione, numero tertio; et in capitulo Cum ceneralilis, de Exception., notab. quarto, num. quarto, eodem modo exponens textum illum, ibi: Theodosius Episcopus cum suorum sacerdotum assensu praedictam ecclesiam sancti Viti pro quibusdam ecclesiis, et rebus aliis in cambium, vestro duait monasterio concedendam. Nam si illae res alic temporales fuerunt (ait Panormitanus), datae sunt non pro bonis alterius ecclesiae, quae habebantur in titulum, sed pro aliquibus, quae habebantur in proprietatem : nam prius dictum fuerat, monasterium illud praetendisse, illam ecclesiam in spiritualibus et temporaiibus ad se pertinere. Atque hoc modo hanc etiam sententiam tenent Cardin., Immol. et Anchar. Item Navarrus, dicto capitu!o 23, numero 100, verb. Tertio, ubi eamdem interpretationem capit. Ad queestiones indicat. Idem Gregor. Lopez, in leg. 2, tit. 6, partit. 5; Covar., iib. 1 Variar., cap. 5, n. 8et 9, licet male alleget Panormit. in contrarium. Et idem videtur tenere Sot., dicto libro nono, quaestione quinta, artic. 2, et quaest. 7, articulo 2, quamvis varia dicere videatur. Prius enim aperte dicit hoc esse contra jus divinum, ideoque nec per dispensationem Papae posse licere. Et tamen in posteriori loco in fine, respondendo ad argumenta, videtur plane approbare opinionem Cajetani, imo extendere illam, ut infra videbimus. Posset autem in hoc ultimo loco exponi, ut loquatur de pensionibus, non de pecunia numerata ; nam argumentum cui respondet, de pensionibus procedebat ; quia diverso modo de his locutus fuerat, et quia non est verisimile eodem articulo docuisse contraria.
7. Fundamentum partis negative. — Fundamentum hujus sententiae est. primo, quia non potest talis compensatio per pecuniam fieri, quin vendatur id quod est spirituale in beneficio ; ergo non potest id fieri sine simonia contra jus divinum. Consequentia patet ex supra dictis : et antecedens probatur, quia ille contractus partim permutationis est, partim emptionis et venditionis. Quamvis enim juristae disputent an contractus similis sit venditio, vel permutatio (ut videre licet in Panormit., d. cap. Ad questiones, n. 4), tamen, ut tollatur quaestio de nomine, et explicetur res in ordine ad forum conscientiae, recte dicemus ibi esse contractum mistum. Nam quatenus spirituale pro spirituali, et fructus integri beneficii tenuis cum parte aequali fructuum pinguioris beneficii datur, permutatio fit; quatenus vero datur certa pecuniae summa pro reliquo excessu fructuum, est emptio illius partis fructuum ; ergo ex illa parte necesse est emi spiritualem titulum. Probatur consequentia, quia illa pars fructuum non emitur, nisi ut annexa spirituali titulo, et comparanda per spiritualia munera, quia hanc habet annexionem, nec potest a permutantibus separari ; ergo, illa parte vendita, necesse est titulum spiritualem vendi, juxta cap. Si quis obljecerit, 1, quaest. 3, et omnia supra dicta de annexis consequenter ad spiritualia.
8. Ratione efficaci confirmatur. — Secundo, est optima ratio, quia alias etiam liceret dare alteri benefieium, non causa permutationis, se simplicis renunciationis , dando illi gratis titulum spiritualem, et recipiendo ab illo recompensationem fructuum in pecunia numerata , saltem quatenus excederent congruam sustentationem ; at hoc esset vendere beneficium, etiam quead spirituale, solum propter connexionem ; ergo idem est si pro parte fiat similis emptio. Et eadem ratione, si unum beneficium nullos haberet fructus, et aliud haberet, possent commutari , dando aequivalentem pecuniam pro fructibus omnibus alterius beneficii. Quam sequelam conatur Cajetanus negare, assignando differentiam inter partem et integros fructus. Quia quando utrumque beneficium (ait ) habet fructus, potest fieri inter eos commutatio ; et compensatio excessus est quasi quid consequens et accessorium ; quando vero alterum beneficium non habet fructus, non potest fieri permutatio fructuum, sed venditio, At certe hoc nihil ad causam refert, quia si venditio fructuum (etiamsi mente et intentione per se spectentur) est illicita, etiam permutatio eorum cum adjuncta venditione partiali est illicita. Probatur, quia si venditio est illicita, ideo est, quia fructus illi in re ipsa venduntur, ut annexi titulo spirituali consequenter ad illum, et ideo necessario etiam venditur ipse titulus; sed haec eadem ratio habet locum in permutatione, quae habet admistam partem pretit, ut evidenter probatur in dicto c. Ad queestiones ; et ratio convincit, quia illa est quaedam partialis emptio, ut declaratum est; ergo. Unde e contrario si fructus, cum permutantur, possunt ita mente separari, ut tanquam res mere temporales tractentur, et in temporalem recompensationem trahantur, profecto etiamsi integri considerentur, poterunt eodem modo separari et tractari, ac subinde vendi. Hoc autem videtur valde absurdum, quia sic licite fiet beneficiorum venditio; ergo. Ultimo, praeter jus divinum, quod rationes factae ostendere videntur , videtur ille contractus omnino prohibitus per generalem regulam juris ecclesiastici, in cap. Cum pridem, ev cap. ult.. de Pactis, et cap. Quam pio, 1, quaest. 2. et cap. Cum. olim, et capitul. Cum universorun, de Rerum permutat.. cum similibus, in quibus pactiones de temporalibus pro spiritualibus, vel spiritualibus annexis, prohibentur.
9. Secunda sententia vera judicatur. — Per mutare beneficium pingue pro tenui cum pecunia , sine auctoritate pralati, est simonia contra, positivum et conira divimun jus. — Inter has sententias haec posterior, simpliciter ac moraliter loquendo, vera est et omnino tenenda ; prior vero solum in uno casu extraordinario posset aliquo modo locum habere. Ad hoc ergo explicandum dico primo: permutare pingue beneficium pro tenui cum pecunia, quocumque modo et intentione fiat, sine auctoritate superioris, simonia est, non solum contra jus positivum, sed etiam contra divinum. Hoc probant clare rationes factae pro secunda sententia; et quoad primam partem, non negatur ab auctoribus primae sententiae ; quoad postremam vero pendet ex dictis supra de materia simoniae contra jus divinum, sub qua ostendimus comprehendi ecclesiastica beneficia, ex quo principio aperte deducitur haec pars, ut ostensum est. In hoc ergo differt haec simonia, seu permutatio, ab illa quae simpliciter feri potest privatim inter beneficia pura ; illa enim non est simonia contra jus divi- num, sed contra humanum, ut dictum est; haec autem est etiam contra divinum.
10. Eadem permutatio, si fiat in manibus praeelati, qui non sit Summus Pontifea, simoniaca, est contra humanum et divimun jus. — Dico secundo : permutatio beneficiorum inaequalium in fructibus cum adjectione pecuniae ex parte tenuioris, etiamsi fiat in manibus cujuscumque praelati inferioris Summo Pontifice, simoniaca est, et contra legem Ecclesiae, et contra divinam. Haec assertio de propria permutatione intelligenda est; de transactione infra dicetur, habet enim specialem rationem. Haec autem conclusio quoad primam partem de jure positivo non videtur negari a priori opinione, praesertim a Cajetano, ut statim dicam ; alii enim Summistae nihil declarant, sed absolute loquuntur. Hanc etiam partem expresse docuit Glossa ibi communiter probata, in dicto cap. Cum pridem , de Pact. Probaturque sufficienter ultimo argumento facto pro secunda sententia, quia commutatio spiritualis rei pro materiali, et maxime pro pecunia, ita est in jure prohibita, ut nullius superioris auctoritate honestari possit, ut aperte colligitur ex cap. ult. de Rerum permut., uhi pactio facta judicum arbitrorum auctoritate illicita judicatur propter interventum rei pecuniariae ; et in cap. Cum pridem, de Pact., pactio rei spiritualis pro materiali, adeo turpis judicatur, ut nec Papa ipse illam soleat tolerare aut admittere. Denique prohibitio similis pacti valde absoluta est in jure, ut ( praeter citata jura) habetur in cap. Nemini, 19, quaestione 7, ubi dicitur : Nemini regum, aut cuiquam hominum liceat, etc. Et nullibi invenitur concessa facultas Episcopis, vel aliis praelatis, agendi vel admittendi permutationes contra hanc Apostolicam prohibitionem ; ergo non potest per Episcopos in hoc dispensari, nam inferior non dispensat in lege superioris in casibus sibi non concessis, cap. Cum inferior, de Major. et obed. Neque est verum, quod in dicto cap. Quaesitum, detur talis facultas Episcopo; tum quia (ut supra ostendi ) in illo textu non est sermo de permutatione spiritualis pro temporali, sed de pura bencficiorum permutatione ; tum ctiam quia potius ibi videtur limitata potestas Episcopi ad transferendas personas ab uno loco ad alum, propter necessariam vel utilem causam , nullo autem modo propter pecuniam. Ergo ad summum potest extendi ejus facultas ad permutationem puram beneficiorum, seu spiritualium inter se, ut supra explicuimus. Ratio autem hujus partis magis patebit probando secundam.
11. Probatur esse contra jus divimm. — Quod ergo tunc simonia sit contra jus divinum, probandum est ex dictis supra de materia simoniae quoad beneficia, quia Episcopus non potest disjungere fructus annexos officio a titulo beneficii ; imo nec potest beneficium cum diminntione conferre, ut statim dicetur. Ergo non potest facere quin pecunia, quae datur in compensationem excessus fructuum, detur pro illis, ut annexis spirituali titulo ; ergo nec potest efficere quin detur pro ipso titulo, juxta regulam textus in cap. Si quis objecerit, 1, q.2 quod ubi est talis connexio, qui unum vendit, nihil invenditum relinquit. Quod maxime ac nccessario procedit in his temporalibus, quae consequenter ac dependenter sunt annexa spiritualibus ; at vero dare pecunias pro spiritual titulo, est contra jus divinum ; ergo, licet fiat ex auctoritate Episcopil, eamdem malitiam retinet.
12. Probabile est heec posse fieri sine simonia auctoritate Pape. — Dico tertio: nihilominus probabile est hoc posse fieri absque simonia auctoritate Papae, non per modum propriae permutationis nec per propriam dispensationem, quae injus divinum non cadit, sed per mutationem factam ex parte materiae, et quasi novum jus ex parte ipsarum rerum instituendo. Ita videtur explicare mentem suam Cajetanus, ut patet ex secunda objectione, quam facit, cum responsione ; supponit enim debere intervenire Papae auctoritatem. Idem supponit in secunda responsione ad primam objectionem., ubi loquitur de illo casu, in quo beneficium nullos habens redditus, pro beneficio illos habente permutatur, recompensatione facta per pecuniam; censet enim fieri posse ex plenitudine potestatis Papae, et non alias. Unde idem sentit, etiam quando recompensatio est pro parte fructuum, alias illo modo non satisfaceret objectioni. Praeterea hoc tenet aperte Gloss. in dicto cap. Cum pridem, et omnes Canonistae, qui putant simoniam in venditione beneficiorum solum esse contra jus positivum. Nos autem, eo modo quo supra diximus, licet vendere beneficium formaliter sit contra jus divinum, nec Papa possit in eo dispensare, nihilominus posse per Papam fieri ut pecunia intercedat sine empUone, ita hic dicimus fieri non posse, ut spirituale pro temporali permntetur, neque in hoc cadere dispensationem, et nihilominus posse mutarc materiam illam, separando a pinguiori beneficio partem fructuum, et ap- plicando illos in sustentationem alterius, qui tenue beneficium recipit, et concedendo ut fructus sic separati pecunia compensentur, Vel eiiam potest permittere ut alter, qui beneficium pingue recipit, det aliquid alteri, non in compensationem vel permutatonem pro fructibus spiritualibus, sed in congruam sustentationem ejus, qui tenuius beneficium recipit. Est enim in potestate Pontificis dispensatio et applicatio talium fructuum, et ad eum pertinet, providere modum quo uterquel retineat congruentem sustentationem, vel stipendium proportionatum, et ideo potest denudare talem pecuniam a ratione pretii, al illam admittere loco stipendii sustentationis. Quo jure constituto per Pontificem, si pura sit intentio, cessat simollia, quia cessat venditio. Quia tamen hoc periculosum est, et malam speciem habet, ideo non consueverunt fices ordinarie hoc permittere, ut supra dixi, et ex juribus proxime citatis constat. ?
13. Satisfit rationibus prime sententig.— Ratio ergo prioris sententiae solum habet locum, supposita hujusmodi concessione et mutatione facta per Pontificem; illa vero seclusa non valet sola intentio purgare simoniam, quia non potest mutare naturam talis materiae, nec dissolvere annexionem fructuum ad talem spiritualem titulum, nec novam facere. Caput autem Ad quaestiones vel non est ad rem, vel poiius probat contrarium. Ibi enim non agebatur de permutationibus beneficiorum, sed ecclesiarum quae erant unitae duobus monasteriis, et consequenter ab eis possidebantur, non in titulum beneficii, sed in proprieiatem ad suorum conventuum sustentationem, ut Covar. et antiquiores supra citati advertunt. Et in universum dicunt juristae, beneficia perpetuo unita monasterio jam non reputari ut beneficia, sed ut bona propria monasterii, cui unita sunt, ut videre licet in Ludovic. Gomez, in Regul. de Infirmis, quaest. 15, et Mand., quaest. 10, et aliis in Clement. unic. de Reser., et in Clement. unic. de Sequestrat. possess. Quia vero ecclesiae, licet unitae, habent duplicia bona, quaedam pertinentia ad jus decimarum, quod semper spirituale est, et proprie pertinet ad ecclesiam, ut talis est, alia pertinentia ad possessiones, quae simpliciter sunt bona temporalia immobilia , et per se non habent annexionem aliam ad titulum spiritualem, sed solum sunt sub dominio temporali ecclesiae, ideo dixit ibi Pontifex ecclesiam pro ecclesia esse simpliciter commutandam, in quo nostrae sententiae favet, et inter possessiones, si permutentur, posse fieri recompensationem in pecunia, si inaequales sint, quia illae mere sunt temporales, quod nihil facit contra ea quae diximus. Imo, addit Pontifex ita esse illam duplicem permutationem faciendam, ut contractus non misceantur ; ubi non prohibet quin possint simul fieri, et unus non sine alio, quia non propterea miscentur, licet concomitanter fiant, et liberum sit contrahentibus non facere unum sine alio; nec prohibet quin possint fieri per modum unius virtute continentis plura partialia, quia hoc non pertinet ad simoniam ; sed prohibet ne compensatio, quae datur pro temporali, extendatur ad spintualia, nec etiam aliquid amplius detur hoc titulo; tunc enim proprie miscerentur contractus, et sic nulla est in illo textu difficultas. De capit. autem Quaerenti jam satis diximus.
14. Rationes secundee sententice non officiunt tertie assertioni.—hationes autem sententiae posterioris probant primas duas assertiones nostras,et non procedunt contra tertiam, quia fatemur, juxta illam non fieri permutationem temporalis pro spirituali vel annexo spirituali, sed aut fieri pro redemptione temporalisoneris jam separati a titulo spirituali vel applicari per Pontificem aliquid temporale ad sustentationem et stipendium habentis tenue beneficium, eamque meriito exigi ab eo, qui beneficium pingue ab Ecclesia recipit. Et ita cessant alia incommoda, quae ibi inferuntur. Illa enim simpliciter non licent: interveniente autem Pontificia auctoritate, et facta modo debito, et non per modum venditionis aut propriae commutationis, possunt sine inconvenienti fieri, ut explicatum est, et ex sequentibus illationibus magis constabit.
15. Permutatio beneficiorum , imponendo pensionem propria auctoritate , est simoniaca contra jus positivum ct divinun. —Ex dictis ergo facile intelligi potest, an permutatio heneficiorum. imponendo pensionem alteri eorum , simoniaca sit. Dicendum enim est primo, si propria auctoritate fiat, esse apertam simoniam, etiamsi ad permutanda beneficia praelati auctoritas interveniat, qui de pensione nihil novit. Hoc est certum apud omnes, quia ibi intervenit pactio evidenter prohibita in jure, ut visum est. Unde inferunt aliqui, talem simoniam esse de jure positivo, ut sentit Soto. Credo tamen esse contra jus divinum, quia evidenter datur spirituale pro temporali ; talis enim pensio propria auctoritate imposita mere temporalis est, et pretio aestimabilis.
16. Idem dicendum, si talis permutatio fiat ex auctoritate prelati inferioris Pape. — Secundo, est idem dicendum, etiamsi talis permutatio et pactio tiat cum auctoritate praelati inferioris Papae, quia illi concessum non est ut possit permutationem facere, nisi pure et simpliciter, ut paulo antea probatum est; et tradit Quinti. Mandos., de Signat. gra., tract. de Permutat., in fine ; et Soto, dicta q. 5, art. 2. et q. 7, art. 2; et colligitur ex capit. unic. de Rerum perm., in 6, ibi: Libere et sinc fraude. Et ratio est, quia Episcopus non potest facere divisionem in beneficio, juxta titul. Ut beneficia sine diminutione conferantur, et cap. JVisi essent. de Praebend., ibi: Ne porte circa proventus aliqua videatur facta sectio prioratus. Unde fit argumentum: nam vel pensio imponitur beneficio, et hoc ordinario jure non cadit sub Episcopi potestatem, ut probant dicta jura, et est communior sentenUa, et praxis ac stylus curiae; vel imponitur personae beneficiati, et sic est onus mere temporale, quod imponi non potest in commutatione beneficii, ut osiensum est. Sed objiciunt aliqui, ex dicto cap. Ad questiones, de Rer. permutat. Nam illud de pensione intelligit Soto, et tamen Papa ib on constituit pensionem, sed approbat ab Episcopo impositam. Sed textus ille non inducitur ad rem; tum quia, ut dixi, non est in eo sermo de permutatione beneficiorum ; tum etiam quia nulla mentio fit de impositione pensionis , sed de compensanda per pecuniam inaequalitate possessionum ; tum etiam quia, si ageretur de pensione, non oporteret distinguere contractus, et res permutatas, sicut Pontifex ibi monuit. Patet, quia pensio auctoritate superioris posset super ecclesiam et super spiritualia jura imponi, ut statim dicemus. Quocirca illa compensatio pecuniaria , quae ibi probatur, non pertinet ad potestatem imponendi pensionem in beneficio, sed ad potestatem alienandi possessionem temporalem ecclesiae in utilitatem ejus.
17. Permutatio beneficiorum cum pensione ex auctoritate Papo non est simoniaca.— tertio, dicendum est permutationem beneficiorum inaequalium in temporalibus proventibus factam, cum onere pensionis in pinguiori beneficio, si auctoritate Pontificis fiat, nullam habere labem simonise. Hoc etiam certum est ex sententia omnium, et constat ex usu quotidiano. Et ratio est, quia, si attendamus jus canonicum, Pontifex potest secum dispensare, vel certe non obligatur illo, hac maxime in parte, quia prohibitiones latae in hac parte ad inferiores praelatos referri videntur, ut colligitur ex cap. Prohibemus, de Censibus. Si vero attendamus jus divinum, hic non intervenit respectu Pontificis, vel quia pensio ab eo imposita, causa permutationis spiritualis, censenda est, quia datur cum spirituali onere, et ratione illius, et ita semper commutatur spirituale pro spirituali ; vel certe quia, esto imponat illam simpliciter ut temporale quid, potest illam separare a beneficio pinguiori, et illam conferre, ut mere temporale commodum ejus qui renunciat pinguiori beneficio, non tanquam pretium renunciationis, sed dispensatorie illam conferendo in vitae subsidium. Et ita nullam habet rationem pretii, quia non ex permutantium commutatione , sed ex providentia supremi pastoris confertur. Et in hoc est magna differentia inter Papam et inferiores Episcopos; nam inferiores non possunt ita dispensare ecclesiasticos redditus ad suum arbitrium etiam prudens, sed solum juxta concessiones canonnm, et ideo, quando hos limites transgrediuntur, nihil faciunt. Et consequenter admittendo illicita pacta, non solum peccant coptra jus humanum, sed etiam contra divinum. Sicut dispensando in voto castitatis, non solum contra jus humanum , sed etiam contra divinum p ccant, quia usurpant jurisdictionem quam non habent. Pontifex autem utendo sua potestate, potest tollere materiam simonise, vel annectendo temporalia spiritualibus, vel illa separando, et alio justo titulo ea conferendo ; qua mutatione facta, nec contra humanum, nec cortra divinum jus peccat. Atque ex hac assertione constat nihil peccare permutantes, si inter se prius tractent, et conveniant de pensione imponenda cum ordine ad consensum Pontificis, ut patet ex dictis in capite superiori, quae hic possunt applicari cum eisdem auctoribus.
18. Si beneficium unum sit dignius in spiritualibus, videtur species simonie, si super id pensio fiat. — Non tamen hoc semper damnandum, nec intrinsece est malum. — Sed quid, si unum beneficium sit dignius alio in spiritualibus? poteritne Pontifex acceptare permutationem, imponendo pensionem super dignius beneticium ? Respondeo factum hoc magnam prae se ferre speciem simoniae, quia qui praebet alteri beneficium dignius, non videtur exigere pensionem, nisi ad compensationem sui beneficii; unde cum ille excessus spiritualis sit, spirituale pro temporali commutatur, quod ita est contra jus divinum, ut per potestatem Papae honestari non possit. Neque ibi habet locum mutatio materiae, quia nec illa major dignitas spiriiualis potest separari ab uno beneficio, et alteri conjungi, nec temporalis pensio, quantumvis spiritualis fiat, censetur compensare illum excessum ratione suae temporalis commoditatis. Aliunde etiam videtur esse illa quaedam indebita distributio ecclesiastico rum reddituum, quia major dignitas ex se postulat pinguiores fructus, ut modo convenienti sustentetur, et cum decore; ergo contra ratio nem est dare alteri beneficium dignius, et illi pensionem imponere solum propter majorem dignitatem. Sed nihilominus hoc non apparet intrinsece malum, nec semper damnandum. Nam imprimis si dignius beneficium est etiam pinguius, non erit absurdum moderatam pensionem illi adjicere, dummodo pro qualitate dignitatis et oneris sufficientes redditus beneficio relinquantur ; tunc enim succurrere potest Pontifes incommodo temporali alterius sine respectu ad digniorem qualitatem beneficii. Deinde, licet in quantitate reddituum non i excedat, si aliunde honesta causa intercedat, quae possit movere Pontificem, praeter excessum in qualitate spirituali beneficii, ut quod persona, quae illud dimittit, magis indiget, vel quod alias est dignior et magis de ecclesia bene merita, vel etiam quod beneficium aliud non solum minus dignum est, sed etiam magis laboriosum et onerosum, tunc fieri potest ut non solum simonia non intercedat, verum etiam nec sit injusta distributio, vel illicita dispensatio. Quia vitium simoniae purgatur, eo ipso quod pensio non datur intuitu compensandi spiritualem dignitatem, et pensio fit justa ex causa honesta.
19. Summa dictorum. — Atque ex dictisin hoc et praecedentibus capitibus, concludere possumus conditiones necessarias, ut permutationes in materia beneficiorum pure et absque simonia fiant. Possunt enim ad quatuor brevissimas revocari. Prima est, ut res ipse permutabiles sint natura sua, et quod jure ecclesiastico prohibitae non sint permutari, et huc spectat quod utraque sit spiritualis, et iransferibilis in alium, etc. Secunda est, ut permutatio fiat auctoritate superioris praelati, ad quem de jure id spectat. Tertia, ut sine auctoritate Pontificis nullum onus imponatur, neque aliqua exactio fiat. Quarta, ut nulum pactum inter partes privatim fiat, nisi in ordine ad consensum Pontificis, vel praelati, qui possit illi auctoritatem dare. Et huc spectat, ut non fiant pacta, quod unus solvat omnes expensas, vel expediat suis sumptibus Bullas ad utrumque permutantium pertinentes, et similia, quae simoniaca sunt, nisi Pontifici declarentur, et ipse consentiat. Vide Navarrum, libro quinto Cons., titul. de Simonia, Constit. 50 et 51. De aliis vero conditionibus, quae ad justitiam, vel honestatem integram talis permutationis necessaria sunt, ut quod fiat voluntarie sine vi et fraude, et ex justa causa, et similibus, hic non agimus; quia hic non tractamus per se de beneficiis et eorum permutatione, sed solum quatenus in ea cavenda sit simonia; reliqua in proprium locum remittimus.
On this page