Caput 35
Caput 35
An renunciatio beneficii in favorem tertii simoniam contineat.
1. Renunciatio beneficii quid sit.— Quot modis fiat renunciatio simples in munibus prelati.— Primus modus est licitus. — Sicut proxime de permutatione dicebamus, ita in praesenti non est a nobis tractanda tota materia de resignatione, seu renunciatione beneficiorum, sed solum quatenus in hujusmodi actione simonia intervenire potest. Dicitur ergo renunciatio beneficii abdicatio voluntaria, qua quis se libere spoliat beneficio suo, illudve dimittit: agimus enim de expressa renunciatione ; nam tacita ad praesentem materiam nihil refert. Hujusmodi autem renunciatio interdum fit causa permutationis, de qua in superioribus capitibus dictum est ; aliquando vero per sese gratia sui, ut sic dicam, soletque dici renunciatio simplex, de cujus ratione, ut valida esse possit, etiam est ut in manibus praelati fiat, qui eam acceptet, juxta capitul. Admonet, et capitul. Quod in dubiis, de Renunciatione. Quatuor autem modis potest haec renunciatio fieri in manibus praelati. Primo, pure et absolute, id est, sine onere pensionis, et sine designatione personae cui conferatur.Secundo, pure et non absolute, sed sub conditione ut detur Petro beneficium. Tertio, nec pure nec absolute, sed ut detur tali cum tali pensione. Quarto, absolute et non pure, sed cum pensione. De primo modo nulla est difficultas, quia nec per se malus est, nec prohibitus ; et potest fieri non solum in manibus Papae, sed etiam inferiorum praelatorum, exceptis episcopatibus, vel similibus. Et licet Pius V, interdum suspenderit omnes has resignationes, et sibi re- servaverit. Const. sua 43, in cap. Officium, postea abstulit suspensionem cum certis limitationibus, ut infra videbimus. Itaque haec renunciatio nihil ad simoniam pertinet, nisi fortasse quatenus pro illa facienda pecunia intervenire potest;sic enim materia est simoniae, ut supra dictum est.
2. Nec secundus continet simoniam secundum jus divinum. — De secundo modo renunciationis sub conditione, certum existimo non continere simoniam contra jus divinum, Ita supposuit Soto tanquam clarum in hac materia, in d. q. 7, art. 2, in princip.; Covar. late, lib. 1, cap. 5, num. 3 et 5; Sylvester, verb. Benuntiatio, q. 6, et verb. Simonia, quaest. 13, dict. 6; Anion., 9 p., titnl. 1, cap. 5, S 11. Ratio vero est, quia in illa renunciatione sub conditione non datur spirituale pro temporali, imo pro nulla re datur, sed gratis offertur, non tamen cuilibet, sed solum huic certae personae, in cujus favorem resignatur. Hoc autem non est contra nec praeter verba Christi: Gratis accepistis, gratis date; nec enim dixit date omnibus, nec prohibuit dare huic potius quam illi, sed solum injunxit ut cui daretur, gratis daretur. In illa autem renunciatione donatio gratuita est; 1»:nenrenuncians, quantum in se est, non vult dare, nisi huic, nec vult spoliari, nisi in gratiam ejus. Talis ergo renunciatio ex vi juris divini simoniaca non est, imo nec per se mala, si alias circumstantias honestas habeat, ut quod fiat in favorem dignae personae, et propter honestum finem, sine Ecclesiae offensione vel proximorum. Denique si ipse renuncians per se posset spoliare se beneficio, et transferre illud in Petrum dignum, non male faceret, volendo illud dare Petro, et non alteri; nunc autem, quia nec per se potest se spoliare beneficio sine auctoritate praelati, justa c. IVisi cum pridem, cum aliis de Renunc., nec potest conferre beneficium Petro, nisi per praelatum, ideo renunciationem illo modo facit in manibus praelati; nihil ergo peccat ex natura rei loquendo.
3. De jure ecclesiastico dicitur hoc esse prohibitum. — De jure autem ecclesiastico communiter dicitur, hoc esse prohibitum, et ita hanc numerant inter simonias de jure positivo, Glos., in cap. Ea parte, 1, de Offic. deleg. verb. Dimittere, quam ibi sequitur Abbas, n. 4, et alii. Idem Glos. 2, in capite Dilecto, de Praebend. Idem sentit Panormitanus, in capit. JVon satis, de Simon.; Archid., in cap. Quicumque, 1, quaest. 1; Praeposit., in cap. Ordinationes, num. 33, ita exponens Glos- sam ibi; et eodem modo loquitur Angel., verb. Simonia, 3, num. 39, et Sylvester. verb. Permutatio, quaest. 6, dub. 2; Redoan. 1 part., cap. 25, et p. 2, cap. 10, ubi alios refert; Anton., 2 part., tit. 1, cap. 5, S 11; Navar., cap. 23, n. 107. Ad decimum ; Rebuftus, in Pract., titul. de Renunc. condi., num. 3; Ugolin., tab. 1, cap. 28, 82. Potest autem probari illa prohibitio ex generalibus regulis juris, quod in his spiritualibus non debet intervenire pactio, modus, vel conditio. Negari enim non potest quin in tali renunciatione interveniat conditio ; nam sub illa fit ut detur huic, et non alias, et consequenter intervenit pactum: Facio ut facias, scilicet, renuncio, ut nepoti conferas. Praeterea ad haec inducitur textus in capit. unic. de Rerum permut., in 6, ibi : Secundum formam juris; indicat enim illam esse quamdam juris permissionem, quae prohibitionem supponit. item ibi: Zquitatem praeferentes in hac parte rigori, quibus verbis significatur in rigore juris, resignationem factam subilla conditione posse acceptari ab Episcopo, rejecta conditione tanquam inutili, et contra jus. Et licet ibi sit sermo de resignatione facta ad permutationem. eadem ratio est de simplici renunciatione; tum quia ratio illius textus est, quia renuncians non esset suum beneficium resignaturus, nisi gratia talis permutationis; haec autem ratio locum etiam habet in eo, qui non esset renunciaturus, nisi in gratiam talis personae; tum quia non est digna majori favore renunciatio propter permutationem facta, quam facta propter liberalem beneficentiam. Favet etiam Clem. unic., eod., ibi: JVe concessione juris utentibus, ubi Glos. sentit esse jus novum, mitigans antiquum rigorem. Affertur etiam pro hac sententia capit. Dilecto, de Praebend., ibi: Liberaliter resignavit, scilicet in manibus Archiepiscopi intendentis nepoti renunciantis providere. Uhi ex parte Episcopi supponitur intentio, cui renuncians potuit se conformare. Videtur autem tanquam necessarium supponi, quod liberaliter renunciavit. Accedit moralis ratio non contemnenda, quia hae renunciationes in favorem tertii expositae sunt multis fraudibus et deceptionibus, unde praesumuntur simoniacae ex alio capite; nimirum quia non praesumitur aliquis sponte renunciare , juxta capit. Super hoc, de Renunc., et multa quae congerit Tiraquel., in leg. $7 unguam, verb. Donatione, num. 206 et sequentibus. Unde praesumitur non gratis facere, sed cum aliqua pactione illicita, et ideo ad vitanda haec peri- cula merito potuit Ecclesia talem renunciationem in universum prohibere. Accedit, quod in his renunciationibus solet esse quaedam imago haereditariae successionis a patruis ad nepotes, quam jura maxime oderunt.
4. Hac jura non ostendunt omnino universalem prohibitionem scriptam. — Haec vero jura non videntur satis ostendere universalem prohibitionem scriptam; nam generalis prohibitio pactionum non extenditur ad hanc renunciationem, quia in illa, per se loquendo, non solet intervenire pactum, sed sola declaratio et limitatio voluntatis resignantis ; quae cum sit libera, potest limitato modo velle resignationem, quam gratis et sine ullo pacto facit, ut dixi. In capitulo autem unico de Rerum permutatione, in 6, non est sermo de renunciatione simplici, sed de permutatione, quae magis odiosa videtur, et de illa dicitur secundum formam juris, non permittentis, sed ponentis conditiones in permutatione servandas, juxta cap. Querenti, quod ibi Glossa adducit. Illa autem verba, cquitatem praferentes rigori, non propter renunciationem acceptandam, sed propter excludendas expectativas, posita sunt; de illa enim re in illo capitulo agebatur. Similiter etiam in d. Clem. unic. non est sermo de concessione juris ad renunciandum simpliciter, nullibi enim talis concessio in jure reperitur, ut dixi. Est ergo sermo de concessione permutaticnum, quae in jure expresse facta est, et illa fortasse est juris novi contra antiquum rigorem; inde vero nullum probabile argumentum sumitur ad praesentem causam. In d. autem c. Dilecto, in verbis allegatis, solum narratur facium, et fortasse per illam vocem liberaliter, non excluditur conditio, seu designatio personae, sed pactum onerosum, quod certum est esse prohibitum, ut dicemus. Ex jure ergo sceripto, nihil habemus; quin potius dictis juribus opponi posset cap. Cum universorum, de Rer. permut., ubi refertur similis renunciatio ab uno clerico facta in favorem nepotis alterius, et non improbatur, qui tamen textus etiam nihil probat in contrarium; quia licet factum referatur, non approbatur, nec examinatur, quia non pertinebat ad causam.
5. Ut ergo hanc rem declarem, suppono duplicem sensum habere posse conditionem illi renunciationi appositam. Unus est, ut retineat rigorosam naturam conditionis , qua est suspendere actum, ideoque possumus illam vocare conditionem suspensivam renunciationis. Quia qui sic renunciat, non absolute renunciat, nec renunciatio consequitur effectum, donec conditio impleatur. Item talis conditio de se inducit obligationem praelato, in cujus manibus fit renunciatio, ut non possit dare beneficium alicui, nisi implendo conditionem, quia alias renunciatio non habet effectum, ideoque non potest renuncians privari beneficio suo. Alius sensus est, ut conditio sit tantum modus, qui non suspendit etfectum actionis, seu renunciationis, sed apponit modum servandum in provisione beneficii post factam renunciationem. Qui potest intelligi additus, vel tanquam necessarius, et sub obligatione, vel solum ut inductivus praelati ad illum modum servandum, quantum renuncians possit inducere.
6. Renunciatio sub conditione rigorosa, ut huic detur , solum potest fieri in manibus Papae. — Dico ergo imprimis, renunciationem sub conditione rigorosa et suspensiva (ut declaravi), fieri non posse nisi in manibus Papae, ab inferioribus autem praelatis admittendam non esse Hoc videtur esse contra Sotum, et ex parte contra Covar.; est tamen juxta communem sententiam. Potest vero probari primo ex generali prohibitione paciscendi in his rebus sacris, quia illa conditio in tanto rigore sumpta videtur pactum inducere. Sed haec probatio non est universalis, quia revera potest fieri sine pacto, quia cum eo, in cujus favorem fit resignatio, nulla pactio praecedit, ut supponimus ; agimus enim de pura et simplici renunciatione. Nec etiam cum Episcopo, quia potest ille non consentire, et absque ulla conventione procedere. Secundo ergo probatur ex propria Ecclesiae traditione et consuetudine, quam omnes dicti auctores referunt, quae habet, ut inferiores praelati tales renunciationes non admittant, vel eis non obligentur, ut etiam Covarruvias fatetur. Quae consuetudo declarat, Pontificem sibi reservasse has renunciationes propter carum periculum ; unde sicut votum castitatis, verbi gratia, est reservatum Papae quoad dispensationem , ex usu non scripto, ita dicere possumus has renunciationes esse Papae reservatas, et consequenter non posse ab inferioribus exerceri. Tertio ita hoc declaro, quia, secundum commune jus, non potest beneficium aliquod conferri alicui de novo, nisi prius vacet, sicut in permutationibus videmus juxta capitul. unic. de Clem. unic., de Rerum permutatione; at in eo casu non vacat beneficium, donec alteri designato beneficium conferatur, quia non prius impletur conditio, ut bene intellexit Rebuffus supra; ergo non potest fieri sine auctoritate Papae. Denique conjecturae supra adductae, propter quas est convenientissima Ecciesiae haec prohibitio, suadent non detuisse Ecclesiae hanc providentiam, et idem videtur supponere Pius V, in Motu statim citando.
7. Interveniente tali pacto, si fiat talis remuntiatio in manu Eviscopi, est simoniaca. — Sed quaeres an illud peccatum, contra talem prohibitionem commissum, sit simonia, quia prohibita. Respondeo primo, si praecedat pacum cum Ebpiscopo, verbi gratia, quo ipse acceptabit renunciationem, et couferet beneficium personae designatae, sine dubio est simoniaca renuncia:io ; et in hoc casu videntur posse interpretari Angelus, Sylvester, et multi ex aliis auctoribus, nam solum damnant hanc renunciationem factam cum pacto. Quod vero hoc sit simonia, saltem quia prohibita, sufticienter probatur ex juribus prohibentibus pacta illicita in hac materia. Item illa obligatio ex parte Episcopi videtur esse quasi quoddam onus, vel obsequium pretio aestimabile, et ex hac parte censeri potest illa simonia contra jus divinum, supposita institutione humana circa provisionem beneficiorum. At vero si pactum non praecedat, sed resignans temere inteutet talem renunciationis modum, licet male faciat, non videtur proprie simoniacus, ut probat ratio Soti et Covarruviae, quia ibi non est commutatio unius pro alio, nec realis, nec mentabs, nec expressa, nectacita ; simonia autem solum in voluntariis commutationibus, quae aut venditiones sint, vcl imaginem earum habeant, invenitur. Item ibi nullus est coniractus onerosus, sine quo non est vera simonia. Assumptum patet, quia ibi tantum est voluntas donandi limitata ad talem personam, et non cst onerosa Episcopo, quia potest illam non acceptare, si voluerit.
8. Objectio solvitur.— Dices : imo ibi etiam videtur esse onus pretio aestimabile, quia obligatur Episcopus ad non dandum alteri beneficium, sed tantum huic. Respondeo simpliciter non obligari, cum possit non acceptare renunciationem; si autem illam acceptet, quando potest, livet coarctetur ejus potestas ad istum, id non est ex obligatione illi imposita, sed solum ex natura et modo talis resignationis, et ex conditione illi adjuncta. Nam ante renunciationem nulli poterat dare tale beneficium, invito possessore, et ideo quod ex voluntate ejus possit dare illud huie, et non alteri, non est onus, nec obligatio illi imposita, sed solum limitatio consensus ex parte habentis beneficium. Unde etiam in Papa hoc locum habet, ut statim dicetur, et tamen nulla obligatio vel onus Papae imponitur. Adde, totum id non esse pretio aestimabile ex parte praelati, si persona designata sit digna, quia solum est usus quidam legitimus spiritualis potestatis. Dices : in hoc est ille simoniacus, quia vult disponere de suo beneficio, ac si esset ejus absolutus dominus. Item ille peccat contra religionem: et non alio genere irreligiositatis. Respondeo, probabiliter posse hoc defendi ; tamen in rigore magis videtur illud peccatum genus quoddam injustitia in materia religionis, quae sacrilegium includit, quia ille vult usurpare jurisdictionem, et potestatem dispensandi beneficia ecclesiastica contra dispensationem juris. Quamvis enim non velit ille conferre beneficium sine auctoritate praelati, vult tamen restringere et limitare potestatem ejus, et sibi successorem designare contra reverentiam debitam rebus sacris, et contra praelati jurisdictionem. Magis vero videtur illa quaedam irreligiositas cum attentata injustitia, quam propria simonia. Accedit quod in nullo canone haec vocatur simonia. De poenis autem simonise, an illas tunc incurrat, infra videbimus.
9. An Episcopus possit acceptare talem renunciationem. — esolutio. — Sed quaeres an possit Episcopus renunciationem illam acceptare absque simonia ; item quid facere possit vel debeat, si illam acceptet. Cirea primum, Covar. supra, cum Sot., ait, quod licet praelatus illam acceptet, nullum aderit vitium, saltem simoniae. Imo addit nihil agere contra juris prohibitionem, eam acceptando, dummodo conditionem non approbet. Ego vero existimo quidem non fore simoniacum praelatum, etiamsi acceptet renunciationem, et conferat beneficium personae nominatae a renunciante, dummodo id faciat non ex obligatione aut pacto, sed mera ac libera voluntate. Probatur ex dictis, quia si renuncians non est simoniacus, nec praelatus erit, consentiens illi, quia nec consentit simoniae, nec cooperatur illi, nec etiam per se novam simoniam operatur, quia nihil spirituale confert propter temporale, nec ex aliquo oneroso contractu. Nihilominus tamen existimo non bene agere, ut ex secundo patebit.
10. Cocarruvie sententia. — Circa secundum ergo Covarruvias supra multa dicit. Primo, posse praelatum licite, et valide, ac firmiter, et sine periculo irritationis, dare beneficium personae designatae a renunciante, si alias idonea et digna sit, quia nullo jure hoc illi est prohibitum, sed solum ut non det beneficium tanquam obligatus ex conditione resignantis, vel ex alio pacto. Si autem alias judicaverit talem provisionem beneficii esse congruam et justam, nullo jure prohibetur, illam non facere. Nam eam faceret honeste, si renuncians non errasset in modo renunciatonis ; cur ergo debet vel ipse privari libertate sua propter errorem alterius, vel persona illa tertia puniri in eo, quod non deliquit, maxime si delicto renunciantis cooperata non est ? Secundo dicit posse praelatum (si velit) rejicere conditionem, et acceptare renunciationem, ut absolutam et puram, et dare beneficium alteri digno, collationemque futuram esse validam. Probat, quia ipse non tenetur acceptare conditionem. Adde quod haec conditio habetur pro non adjecta, ut Boer. dixit in tract. de Dignitate legatorum, q. 2. Qui potest pro hac sententia referri, pro qua etiam Covar. refert Joan. Staphilaeum, de Litter. grat. et just. Tertio addit, licet talis collatio alteri facta ex rigore juris rescindi non possit, ex aequitate rescindendam fore a Papa, vel judicibus ab eo designatis, juxta Clement. unic. de Rerum permut., et c. Inter cetera, de Praebendis.
11. Proabalilius est non posse pralatum licite sine Papee licentia talem renunciationem acceptare.—Nihilominus in hoc puncto, probabilius videtur non posse praelatum inferiorem sine licentia Papae, acceptare licite talem renunciationem, et dare beneficium juxta conditiouem appositam a renunciante, etiamsi il non faciat ex vi illius, sed suo arbitrio. Ita videntur supponere omnes Doctores, qui damnant ut illicitas has renunciationes, maxime cum illas damnent ut simoniacas ; nam actus simoniacus est invalidus, unde in virtute illius nihil fieri potest. Deinde, esto non sit in rigore simoniaca renunciatio, est ab Ecclesia prohibita, ne fiat in manibus praelati Papae inferioris, sine ejusdem Papae concessione ; unde consequenter provisio beneficii secundum talem renunciationem est Papae reservata ; ergo male facit Episcopus usurpando illam. Praeterea, illa renunciatio et ex vi prohibitionis est nulla, ita enim communi usu, et sensu Doctorum illa prohibitio intellecta est; et ex vi conditionis suspendit effectum , ita ut beneficium non vacet, donec cum effectu alteri conferatur ; ergo non potest Episcopus conferre tale beneficium, quasi implendo conditionem , ut beneficium vacet et conferri possit, nam hoc excedit po- testatem ejus, ut dictum est. Et quantumvis dicatur non operari ex conditione apposita renunciationis, negari non potest quin in effectu id faciat (quicquid sit de intentione ejus), ut magis ex sequenti assertione patebit, et sentiunt auctores in ea citandi.
12. Secunda conclusio. — Secundo ergo assero non posse Episcopum acceptare renunciationem illam tanquam absolutam, rejecta conditione, et consequenter nec posse licite aut valide dare beneficium alteri. Ita tenet contra Boer., Rebuf. in Pract., tit. de Resignat. condit., n. 7 et seq. Et probatur primo ex d. Clem. unic., quia sicut in permtatione non valet actus, nisi beneficia conferantur permutantibus, ita in resignatione conditionali non valet, nisi impleatur conditio. Secundo, quia actus factus cum aliqua qualitate et adjectione non potest acceptari quoad unam partem, et non quoad aliam, quia, si dividatur, omnino mutatur, quod ibi late probat ab auctoritate. In praesenti autem fit renunciatio non simpliciter, sed cum aliqua adjectione per modum unius, ut constat. Falsumque est illam conditionem haberi pro non adjecta, quia hoc nullo jure probatur ; imo, quia est adjecta, reprobatur talis renunciatio.
13. Nec Papa potest acceptare renunciationem. quae fit in gratiam tertii, nisi donando ei beneficium. — Unde addit ulterius ipse Rebuf., n. 16. neque l'apam ipsum posse id efficere; nam potest quidem resignationem rejicere, et non acceptare ; tamen si illam acceptet, non potest juste dare beneficium, nisi ei in cujus favorem facta est resignatio ; alias privaret renunciantem invitum suo beneficio sine justa causa, quae ex tali actu resultet, cum sic renuncians in manibus Pontificis nihil peccet, quandoquidem Pontifex valet et solet illam renunciationem acceptare. Nulla ergo justa ratione potest Papa tunc privare suo beneficio invitum et innocentem, cum debeat agere ut fidelis dispensator, non ut dominus. Quae sententia mihi valde placet, licet contrarium doceat Redoan., 2 part. de Simon., numer. 8 et sequent., sequens Boer., de Potest. Legati, quaest. 2, qui idem affirmavit de legato Papae. Sed est etiam falsum, et sine fundamento, ut late Rebuf. supra. Nec oportet distinguere an legatus habeat potestatem acceptandi talem renunciationem, necne ; non est enim dubium quin possit Papa illam facultatem ccmmittere, licet ordinarie non faciat. Vel ergo legatus habet talem potestatem, et tunc si acceptet illam, debet conferre beneficium personae de- signatae, quia si Papa ipse non potest aliud juste facere, neque ipse poterit vice Papae. Si vero non habet talem potestatem, non magis id potest quam Episcopus, vel quilibet alius, ut constat.
14. Tertio, hinc colligo propriam rationem, cur id non possit facere Episcopus, esse, quia illud beneficium per talem renunciationem non vacat ante impletam conditionem, quia voluntas renunciantis fuit suspensa, ct non fuit voluntas simpliciter, sed secundum quid, et ita non potuit habere effectum. Quo ergo jure potest Episcopus spoliare renunciantem beneficio suo contra voluntatem ejus? Dices fortasse posse id facere in poenam et temeritatcm suae renunciationis male factae. Sed contra: quia imprimis nullo jure cavetur, ut sic renuncians privetur beneficio. Deinde multo magis alienum a jure est, ut statim ipso facto, et sine examinatione causae, absque sententia contra eum lata, beneficio privetur, cum nullum sit jus talem ferens sententiam contra sic peccantem, ut expresse docuit Navar.. d. c. 23, n. 10, S 5, in fin.; poterit ergo Episcopus contra illum procedere, et punire; vel, si judicaverit delictum dignum privatione beneficii, tunc etiam poterit illam poenam imponere, ut Navarrus ait; et consequenter poterit providere beneficium jam vacans per privationem poenalem, non tamen ex vi renunciationis. Et fortasse ita intelligendum est quod refert Flamimn., libr. 1 de Resignat., q. 3, n. 63, esse a Rota decisum, ut si renuncians non ignoret suam resignationem esse contra stylum curiae, ac subinde invalidam, possit acceptari ab Episcopo, rejecta conditione. De quo mihi non constat: tamen, si ita est, intelligi debet in poenam, et consequenter servato ordine et cognita causa. Alias certe non potest Episcopus talem renunciationem acceptare licite, ut in priori puncto dicebam ; quia vel acceptaret illam ut absolutam, et ad dandum beneficium cui voluerit; et hoc excedit potestatem ejus, estque contra justitiam, ut ostensum est. Vel acceptabit illam ut conditionatam, et ad conditionem implendam, et hoc est contra concessionem ; ergo omnino debet illam refutare, et prout expedire judicaverit, sic renunciantem punire.
15. Ultima conclusio. — Ultimo dico, in hoc puncto, si conditio addatur non in vi rigorosae et suspensivae conditionis, sed tanquam modus quasi posterior, et conjunctus renunciationi absolute factaee juxta explicationem supra datam, tunc longe aliter esse de tali re- nunciatione judicandum. Nam imprimis renunciatio illa, si ab Episcopo acceptetur, statim valida est, et habet effectum. Patet, quia absoluta est, et quia modus non suspendit effectum, ut est notum. Unde fit ut Episcopus possit talem renunciationem acceptare sine ulla culpa, et animo vel utendi modo, si judicaverit expedire, vel non utendi, si non fuerit conveniens. In hoc enim nulla apparet deformitas ex natura rei, nec invenitur aliquo jure prohibitum. Deinde in eo casu, existimo posse renunciantem nihil peccare in illo modo renunciandi, stando in jure communi. Dico autem posse, quia si adjiciendo modum illum velit obligare Episcopum, ut omnino teneatur dare beneficium cui ipse vult, et stulte errat, et consequenter peccat tentando imponere obligationem quam non potest, et in re nihil facit. Sicut qui relinquit legatum sub modo, ad cujus executienem oblgare non potest, etiamsi intenderet obligare, rihil faceret.
16. Potest renuncians, facta absoluta renunciatione, rogare prelatum ut huic det beneficitum. — At vero si tautum intendat inducere Episcopum, ut taii personae beneficium conferat, per se loquendo nihil peccat; suppono enim personam, quam offert, esse dignam; ergo ex natura rei non est renuncianti prohibitum illum animum ostendere, et praelatum inclinare quantum honeste potest. Nec etiam est jure communi prohibitum; nam inter scripta decreta et juri inserta nullum tale reperitur. Nec consuetudo ad hoc obiigat. Nam communior et verior sententia habet, posse renunciantem , facta renuncialione pura et absoluta, rogare praelatum, ut det beneficium tali personae, ut patet ex Navar., d. num. 107; Hedoan., d. cap. 25, qui alios allegant: imo addunt non peccare, etiamsi a principio illa spe renunciet, dummodo pactum non faciat, nec rigorosam conditionem adhibeat, sed solam interiorem intentionem habeat, ut Navarrus, d. n. 107, et in cap. Si quando, de hescrip., except. 4, docet contra Abbat., Decium, et ponnullos alios, in dicto cap. E parte, 1, de Otticiis delegatorum, ubi Glossa et Doctores frequentius opinionem Navar. docent. Item Glossa, in dicto capit. Ordinationes, cstque verior sententia, ut in puncto sequenti latius dicam. Ergo, etiamsi in ipsamet renunciatione inferat aliqua verba, quae hunc animum ostendant, dummodo non sint talia, quae conditionem suspensivam declarent ( qualia sunt illa usitata, et aon aliter, nec alio mo- do), non apparet in eo facto grave peccatum, neque ullum per se loquendo.
17. Renunciatione libera facta, potest praeelatus libere benefi cium conferre. — Ultimo dicendum est, in eo casu posse Episcopum libere conferre beneficium, acceptata renunciatione, quia jam vacat, ut dixi, et credo posse sine peccato dare illi qui a renunciante postulatur dicto modo; quia cum ille non peccet, neque Episcopus malefaciet connivendo, si alias collatio in tali persona facta per se justa est. Nihilominus tamen ad hoc non tenebitur, et potest dare alteri, et inrigore collatio valebit, quia alter (ut supponitur) absolutam fecit renunciationem, et non potuit obligare Episcopum, nec est ullum jus unde obligetur.
18. Jus novum circa hoc. — Haec autem dicta sunt juxta commune antiquum jus; extat enim novum jus Pii V, in Motu proprio 58, incipiente : Quanta Ecclesie Dei, eic., ubi abstulit suspensionem quam antea fecerat, et ponit casus, et causas ob quas possunt beneficia simpliciter renunciari in manibus inferiorum praelatorum, et subjungit haec verba: Caceant autem Episcopi et ali preedicti, itemque omnes electores, praesentatores, et patroni, tam ccclesiastici, quam laici, quicumque sint, ne verbo quidem aut wutu futuri in lujusmodi beneficiis et officiis successores ab ipsis resignantibus, aut aliis eorum significatione cel hortatu designentur, aut de his assumendis promissio inter eos, aut intentio qualiscumque intercedat. Et statim pracipit, atque interdicit, ne collatores talium beneficiorum ea conferant suis, aut resignantium consanguineis, affinibus, aut familiaribus. Et quidquid contra hoc fuerit attentatum, irritum decernitur, et inane. Haec ergo institutio nunc servanda est. juxta quam constat jam esse de jure scripto, quod antea non inveniebatur scriptum, sed traditione quadam habebatur. Solumque indiget declaratione verbum illud, aut intentio. Videtur enim ibi approbari, vel denuo stabiliri opinio Abbatis et Decii supra citata, nimirum peccare renunciantem, si resignet beneficium, spe et intentione ut Petro detur, etiamsi dignus sit. Nam Pius V prohibet ne intentio talis intercedat. Neque obstabit quod intentio sit actus interior, quam lex humana prohibere non solet; nam, licet hoc verum sit directe, tamen interdum prohibet exteriorem actum, hac vel illa intentione factum, ut ex amore, vel odio, Clement. 1, de Haret. Ergo similiter potest prohibere resignationem fieri tali intentione, idque videtur fecisse Pius V. Dico tamen per illa verba neque dictam opinionem approbari , nec talem prohibitionem ferri. Quod facile intelligitur considerando, Pontificem in omnibus illis verbis relatis, non dirigere sermonem directe ad resignantes, sed ad praeiatos ; sic enim habet: Caveant Epyiscopi, exc. Illi autem non possunt cavere ab intentione resignantis mere interna; ergo non loquitur de illa. Item ponderanda sunt illa verba : Aut de his assumendis promissio inter eos, aut intentio qualiscungue intercedat. Ex quibus simile concluditur argumentum : nam promissio mere interna non potest esse inter eos; loquitur ergo de intentione, quae aliquo modo exterius proditur, et tacitam petitionem offert; hanc ergo solum voluit prohibere Pontifex, ut fere in simili intellexit Navarrus, dicto cap. 23, num. 110, verb. Sezto. Neque in intentione vel spe mere interna, malitia aliqua per se invenitur in tali facto, cum licitum sit interius desiderare, quo1 ab alio licite fieri potest, etiamsi aliquando non liceat petere; neque etiam est cur lex humana praesumat malitiam in tali intentione, quando exterius nullo signo prohibito manifestatur.
19. Renunciationes reciproce non habent locam corgm ordinariis, titulo permutationis. — Ex quibus a fortiori infertur, renunciationes reciprocas non habere locum coram ordinariis, titulo et colore permutationis, ut quod ego renunciem in favorem tui nepotis, vel amici, et tu in favorem mei. Licet enim haec videatur esse quaedam permutatio, tamen non est pu-a, sed mista cum resignatione in favorem tertii ; et ideo non intelligitur in jure nomine permutationis ; Episcopis autem non est permissa potestas, nisi ad puras permutationes approbandas, ut supra ostensum est. Et ideo cum additur illa duplex resignatio in favorem tertii, excedit potestatem ordinariorum, seu quorumcumque inferiorum praelatorum. Item ibi intercedit pactio renunciaudi in favorem tertii pro alia simil: in jure autem omnis pactio vetita est, etiam in ordine ad superioris approbationem, praeter solam permutationem puram, et in ordine ad ipsos permutantes. Unde a fortiori idem dicendum est de renunciationibus, quae inter tres fieri solent, utsi Petrus habet canonicatum, Paulus beneficium curatum, et Joannes simplex : Petrus renunciat canonicatum in favorem Pauli; Paulus curatum in favorem Joannis, et Joannes simplex in favorem Petri: haec enim nisi in ordine ad Pontificem fieri non possunt, neque ab alio possunt approbari. Nam illae tres resignationes reducuntur ad duas permutationes quoad effectum, nam idem sequeretur si prius Petrus cum Paulo, et postea cum Joanne permutaret. Tandem modus est longe diversus, et magis prohibitus, et Iplura pacta requirit, quae permissa non sunt cum ordine ad solum inferiorem praelatum. Imo etiam ille duae permutationes , licet sigillatim, et divisim fieri possint, si tamen fiant cum colligatione earum inter se, et accipiendo unum beneficium primi permutantis soIum ad permutandum cum alio tertio, et praemissa pactione cum u roque, non parum auget difticultatem pactionum ; et fortasse excedit facultatem ordinarii, totam illam negotiationem approbare ; quamvis, quia in rigore non excedit rationem permutationis, et non invenitur prohibitum Episcopo, probabile sit non excedere facultatem ejus.
20. Dubii expeditio. — Secundo, ex his potest expediri dubium, quod attgit Rebuf., in Pract., iit. de Perm., tit. 14 et 15, an liceat permutationem fingere, ut renunciatio beneficii. quod alter in mei gratiam cupit resignare, ab Episcopo acceptetur, tanquam facta causa permutationis, et non simpliciter. Fictio autem erit, si quis dicat renunciare se alteri beneficio, quod revera non habet: nan hebuffus supra docet , renunciationem et collationem talem esse validam, licet is qui renunciavit vero beneficio, postea possit agere, ut vel permutatio compleatur , vel sibi suum beneficium restituatur. Quod si velit gratis consentire, tunc nullam patietur injuriam. Alii dicunt, quod si renuncians vero beneticio, nescivit fraudem, et bona fide renunciavit, fuit valida renunciatio et collatio propter bonam fidem; si vero scivit fraudem, non valere renunciationem, neque collationem, quia facta est per errorem cum mala fide.
21. Dico tamen utramque sententiam falsam esse, et totam illam actionem esse iniquam et nullam. Probatur primo, quando is qui habet beneficium, vero animo et bona fide suo beneficio renunciat, putans se illud permutare; tunc enim graviter decipitur, quod est injustum ; item per errorem renunciat ; ergo involuntarius est; ergo non est valida renunciatio, et consequenter neque collatio. Secundo probatur, quando ex certa scientia utriusque fictio fit, quia licet tunc neuter patiatur injuriam ab altero, Ecclesia tamen patitur injuriam ab utroque ; nam volunt contra canones et ordinationes Ecclesiae per decep- tionem, et apparentem permutationem, facere veram et validam, odiosam renunciationem simplicem in favorem tertii; est ergo illud perniciosoum mendacium. Atque hinc fit, ut ex parte praelati acceptatio renunciationis sit per gravem et substantialem errorem ; putat enim se acceptare renunciationem gratia permutationis factam, et revera acceptat simplicem in favorem tertii ; ergo ex defectu consensus in praelato est illa renunciatio invalida, et consequenter etiam collatio, quae valorem resignationis supponit, et ab eo pendet, et quia illa etiam est simpliciter involuntaria ; est ergo tota illa actio subreptitia et nulla.
21. De pensione. — Episcopus non potest pensiones imponere. — An possit legatus. — Tertio, ex his quae de pura renunciatione diximus, facile expediri potest, quod de renunciatione facta cum onere pensionis desiderari potest, et idem intelligendum cum proportione de alio quovis onere regressus, vel reservationis, vel (ut dici solet) de quacumque renunciatione qualficata seu onerosa. Potest igitur onus seu pensio adjungi vel renunciationi factae in favorem tertii, vel renunciationi absolutae. Si de priori sermo sit, difficultas additur difficultati; unde, cum constet ex dictis, talem renunciationem puram non posse fieri, nisi in manibus Pontificis, a fortiori non poterit, si illi addatur conditio pensionis. Est ergo haec reservata Pontifici. Ab illo vero concedi potest, quia ipse potest imponere pensionem, ut statim dicam et potest resignationem in favorem tertii acceptare, ut etiam dictum est; ergo, licet illae duae conditiones simul conjungantur, et ideo reddant difficiliorem acceptationem, tamen non est unde excedant potestatem Pontificis, ut per se constat. Loquendo vero de renunciatione simpliciter facta cum reservatione pensionis , certum est non esse per se malam, si fiat coram habente auctoritatem ad imponendam pensionem simul cum potestate acceptandi renunciationum. Et quoniam dictum est, non tantum Papam, sed etiam inferiores praelatos habere potestatem acceptandi has renunciationes, juxta secundum Motum Pii V supra citutum , solum pendt haec quaestio ex alia : Quis possit imponere pensiones? quae in superioribus tacta est, et illius exacta tractatio ad praesentem materiam non spectat. Suppono ergo juxta canones, et juxta stylum curia, Episcopum 1egulariter non posse has pensiones imponere, quia non potest beneficia dividere; Papam au- tem posse, contraria ratione. Addit vero he buffus, d. tit. de Resigna. condit., n. 12, etiam legatum Papae posse hanc pensionem imponere ; sed existimo hoc pendere ex facto, et ex commissione illi facta ; nam quod jure ordinario hoc habet, mihi non constat. Quando ergo illam habuerit, sub Papa comprehenditur, quia ipse operatur, quando, committendo specialiter vices suas, per alium operatur.
22. Est simoniaca renunciatio cum pensione facta in manibus Episcopi. —Hinc ergo dicendum es: primo, simoniam committi, si renunciatio beneficii fiat cum reservatione pensionis in manibus solius Episcopi, etiamsi ipse illam approbet ; nam in hoc etiam simoniacus erit. Ita docent omnes, et res est per se clara ex principiis positis, et a fortiori sequitur ex dictis de permu:atione cum onere pensionis. Unde, licet Soto supra dicat, hanc simoniam esse contra jus positivum, nihilominus, consequenter loquendo, dicendum est esse contra jus divinum. Quia illa consistit in expressa et clara commutatione temporalis pro spirituali, nam pensio illa pure temporalis est, quia solum est quoddam pecuniarium onus absque titulo spirituali, imo facto potius iniquo, quam jure impositum. Item si illud onus fuisset numeratae pecuniae, simonia esset contra jus divinum, ut Soto fatetur ; ergo idem dicendum est de pensione, quae nihil aliud est quam pecunia numeranda cum obligatione solvendi illam, quae pretio etiam aestimabilis est.
23. Honeste tamen fit in manibus Pontifcis. — Privata onera prohibentur. — Secundo, nihilominus dicendum est, hunc modum renunciationis cum conditione pensionis honeste et licite fieri in manibus Pontificis. Hoc etiam docent omnes, ut patet per Felin., in c. Ad audientium, 29, de Resc.; Redoan., d. 1 p., c. 25, et 2 p., c. 12 et sequentibus ; Navar., d. c. 13, n. 108; Sot., d. q. 5. Adrian., d. Quodlib. 9; et alii Theologi, in 4, d. 25, qui omnes consequenter asserunt, vitari in hoc et similibus casibus labem simoniae inter paciscentes, si omnia referant ad consensum Pontificis, et postea in petitione omnia integre narrent; nam hic tractatus inter eos necessarius est, ut supra diximus, et relatus ad consensum Papae nihil per eos fit, sed proponitur auctoritate Papae faciendum. Ratio autem cur per Papam fieri possit, facilis est ex dictis ; nam etiam potest pensionem imponere sub titulo spirituali, et ita tota commutatio fit inter spiritualia. Et potest Papa auctoritate sua tale onus imponere beneficio, prius quam illud conferat, et illud sic oneratum dare personae, in cujus favorem facta est renunciatio, vel cui voluerit, si renunciatio simplieiter facta est. Neque in hoc occurrit nova difficultas : solum est cavendum, ne privatim adjiciantur onera, quae non sunt inclusa in pensione, nec approbantur a Pontifice, ut si ex pacto antecedente colligetur is, qui accepturus est beneficium, ad dandam cautionem laicam de pensione solvenda, vel ad dandam aliquam anticipatam solutionem; haec enim et similia sunt pacta prohibita, et ad minus indicant simoniam contra jus humanum, nisi Papa illa approbet. Et existimo non posse approbari ab alio, etiamsi aliunde habeat commissionem imponendi pensiunem, nisi aliud in ipsa commissione specialiter exprimatur.
24. Dubium enodatum. — Objectio. — Unde facile expediri potest dubium hic incidens, an is, qui beneficium habuit litigiosum, et multas fecit expensas litigando, et tandem pacifice illud obtinet, possit illud renunciare sub conditione et pacto, ut provisus in illo sibi solvat expensas. Quibusdam enim videtur id fieri posse, quia dans beneficium, non petit Iucrum, sed solum se conservat indemnem, et beneficium gratis tribuit. Dico tamen pactionem illam esse simoniacam, nisi a superiori competenti approbetur. Ita dixit Flam., lib. 14, quast. 7, num. 1. Ratio est, quia omnis hujusmodi pactio reprobata est in jure, ut saepe allegatum est; et illa videtur esse contra jus divinum, quia illud onus solvendi tales expensas non est annexum beneficio, sed est extrinsecum et accidentarium, et illud non imponitur, nisi quia datur beneficium; ergo exigitur pro beneficio. Dices: sicut onus illud per accidens est ad beneficiuni, ita expensae ipsae fuerunt per accidens factae, et ita illud onus non exigitur pro beneficio, nec pro aliquo beneficio annexo, sed pro labore, vel damno accidentario, pro quo licite pecunia exigitur, ut supra dictum est.
25. Solvitur objectio. — Sed contra : nam tunc licet pro accidentario labore exigere aiiquid, quando labor ille adjungitur per accidens illi operi spirituali, quod pro alio fit, ut missae, vel officio divino, etc., ut supra declaratum est. At vero expensae, de quibus tractamus, non fiunt in renunciando, vel confe rendo beneficio ei cui datur, sed factae fuerunt in litigando; unde nullo modo nec per accidens, nec per se conjunguntur spirituali beneficio, vel collationi ejus, quae nunc praestatur; ergo non potest exigi ab eo cui spirituale datur. Et explicatur amplius : nam illae expensae factae fuerunt in utilitatem et commodum ejus qui tunc litigabat, et habebat beneficium, et ille cui postea beneficium confertur, non fuit causa talium expensarum ; ergo nullo jure possunt ab illo exigi; ergo si petuntur, est ratione beneficii. Item si lis fuisset de possessione rei temporalis , verbi gratia, domo, non posset postea vendi domus illa exigendo expensas litis ultra justum valorem domus ; ergo in praesenti nihil potest propter expensas peti, et ideo si petuntur, pro beneficio petuntur. Denique alias qui absque lite, multis laboribus et expensis beneficium obtinuit (juxta cap. Super hoc, de Renunc.), posset exigere expensas ab co, in cujus favorem illud renunciat; consequens est aperte falsum, ut ex eodem cap. Swper hoc, constat; ergo. Sequela patet, quia valde extrinsecum et accidentarium est, quod expensae sint factae in lite, vel in itineribus, aut alis actionibus.
26. Renuncians non potest pensionem imponere ob empensas factas circa beneficium litigiosum, sub hoc titulo, etiam per Summum Pontificem. — Atque ex his infertur clare, non posse talem pactionem per quemcumque Episcopum, seu inferiorem praelatum approbari ; hoc enim ex generali regula supra tradita constat, quia Episcopis non est concessum, nisi ut puram permutationem beneficiorum approbare possint, et non alia pacta. Maxime vero approbare non possunt illa, in quibus temporale pro spirituali datur, ut in illo casu contingit, et quoties nullus alius justus titulus exigendi temporale allegari potest. De Summo autem Pontifice dubitari potest, nam certe rationes factae etiam de illo videntur probare, quia talis simonia videtur esse contra jus divinum, et quia cogere aliquem ad solvendas illas expensas factas in utilitatem alterius, et quarum ipse non fuit causa, est contra justitiam. Et ita ego existimo hoc titulo non posse fieri etiam a Pontifice ; si tamen ea occasione indigeret is, qui beneficio renunciat, posset Pontifex aliquo ex modis supra positis separare pensionem de beneficio in favorem ejus, vel permittere ut aliquid ei in sustentationem detur, eo modo quo posset id facere, etiamsi expensae non praecessissent.
On this page