Text List

Caput 36

Caput 36

Quando temporale donum censeatur habere rationem pretii rei spiritualis.

CAPUT XXXVI. QUANDO TEMPORALE DONUM CENSEATUR HABERE RATIONEM PRETII REI SPIRITUALIS.

1. Quibus modis potest dari tempcrale donum sine simonia. — Hactenus explicuimus quale debeat vel possit esse donum, quod per modum pretii in simonia intervenit, vel ex natura rei, vel supposita ecclesiastica lege. Nunc superest declarandum, quando id quod datur, habeat, vel habere censeatur rationem pretii. Et ratio dubitandi est. quia non sufticit quod aliquid detur ei, qui spiritualia tribuit, nec etiam satis est quod donum sit temporale, vel ex se, vel ex juris aestimatione ; ergo necesse est ut aliquo peculiari modo, vel sub aliqua habitudine detur, quae ad simoniam suffticiat ; illa ergo erit formalitas pretii, ut sic loquamur, et illam requirimus. Ut autem illam explicare possimus , pramittere oportet quibus modis possit dari temporale donum ei, qui praebet spirituale, absque simonia: sunt enim varii modi, sed omnes reducuntur ad duos.

2. Primus modus , cum temporale domun gratis omnino datur. — Primus est: quoties temporale donum gratis datur, non habet locum simonia, saltem ex natura rei. Hoc constat ex cap. Quam pio, 1, q. 2, in fine, et clarius in capit. Sicut Episcopus, ead. In quibus juribus dicitur, non esse simoniam recipere aliquid gratis oblatum, quando gratia, seu spirituale officium, aut donum jam gratis collatum est. Verumtamen licet denum antecedat, si gratis detur et pure, coram Deo non erit simonia, ut colligitur aperte ex cap. E si queestiones, de Simonia. Ubi, quando donum prius datum gratuitum praesumitur ex occurrentibus circumstantiis et conjecturis, nihil nocere dicitur. Item etiamsi in ipso actu simul cum spirituali temporale ofteratur gratis, recipi posse dicitur in c. Placuit, 2, alias 103, q. 15 et in c. Dilectus, 2, eod., indifferenter dicitur : Zllud gratanter recipi poterit, quod fuerit sine tavatione gratis oblatum. ldem in c. Tua nos, eod., ubi Glossa et Doctores, in c. Cu M., deConstit., ubi lunocent. et Panorm., n. 26; Folin., n. 19, qui alios referunt. Ratio vero est, quia si temporale gratis donatur, non est pretium rei spiritualis: nam pretium et gratuitum donum coatradictorias involvunt conditiones ; ergo non ftit simonia, saltem ex natura rei. Quid vero dicendum sit de jure po- sitivo, infra dicam. Item si temporale donum gratis datur, ergo et spirituale etiam gratis datur, quia non venditur, nec datur per onerosum contractum ; ergo. Unde colliges, in foro conscientia non referre, quod temporale donum antecedat vel sequatur, si revera intentio sit pura, et gratis fiat donatio sine ullo pacto, vel tacita illius intelligentia. Est tamen mala praesumptio, quando temporalia munera praecedunt, et ideo maxime cavenca sunt, praesertim quando justitia distributiva vel commutativa exercenda est. quia solent praecedentia munera multum inclinare animum, vel corrumpere. Et ideo in Scriptura beatus dicitur, qui excutit manus ab omni munere, I:a. 33, quia munera excaecant oculos judicum et prudentum, ut videtur Exod. 33, et Eccles. 20. Sed nihilominus si recta intentio servetur, non erit simonia.Et eadem ratione, licet postea spirituale detur ex gratitudine, non erit simonia, quia gratitudo non respicit pretium, sed beneficium, nec solvit debitum justitiae, sed antidorale, seu morale, quo non excluditur quin stmphciter gratis detur, ideoque ad simoniam non sufficit, ut bene notavit Navar., dicto capit. 23, n. 106, Ad quartum ; Covar., lib. 4 Variar., cap. 20, num. A4, et infra latius dicetur.

3. Secundus modus, si detur in sustentationem, etc.— Varii modi quibus potest temporale donum intervenire. — Secundo, potest dari temporale ex obligatione, et non ut pretium, si non detur in commutationem rei, sed in sustentationem personae, tanquam stipendium ex justiba debitum operario. Hoc certum est ex verbis Christi, Matth. 10, ubi simul dixit : Gratis accepistis, gratis date; et: Dignus est operarius cibo suo. Et idem docet ac probat Paul., al Roman. 15, 1 Corin. 9, 1 Timoth. 5; et habetur in cap. Caaritatem, 12, quaest. 9, cap. Cum secundum, de praebend.; tradit D. Thomas, dicta quaest. 100, art. 2, et omnes ; et usus Ecclesiae id satis confirmat. Ratio vero est clara, quia ibi non fit commutatio nec compensatio rei ad rem, et ita spirituale non pretio aestimatur, sed gratis datur: obiigatio vero nascitur ex natura rei ad personam, auia illa indiget sustentatione; unde ratio postulat, ut detur ab eo, in cujus utilitate laborat et occupatur, etiamsi labor et spiritualis fructus ejus spiritualis sit. An vero liceat hoc stipendium sustentationis taxare, vel de illo pacisci, infra circa quartam divisionem dicemus. Et ad hoc genus revocantur omnes pia oblationes, etiamsi jam ex pia consuetudine debeantur, quia omnia sic oblata pertinent ad stipendia, et subsidia clericis data ad sustentanda suorum officiorum et personarum onera. Et eodem pertinent justae leges ecclesiasticae, quae pro certis muneribus aliquid dari disponunt, ut infra videhimus; omnia enim illa ad stipendia sustentationis pertinent. Denique potest aliquid dari per modum pretii pro aliquo comitante donum spirituale, et non esse pretium rei spiritualis, quia non pro illa scd pro labore extraordinario vel damno accidentario, aut obligatione temporaliter onerosa datur, iuxta superius dicta. Idem tetgimus supra, et inferius dicetur de eo quod datur ad redimendam vexationem.

4. Qua rati ne coostituatur dommn in ratione pret ii.— Cum ergo tot modis possit temporale donum intervenire, et non habere raUonem pretii respectu rei spiritualis, necessarium est ut per aliquem peculiarem respectum constituatur in ratione pretii. Respectus autem hic non est alius, nisi ut detur pro ipsa re spirituali, et in commutationem ejus. tta sentt Navar., in c. 23, n. 100, verb. Quarto, cum Archi.l., in c. Judice, et c. Ordinationes, 1, q. 1, ubi etiam Praposit., num. 5, referens eumdem Archid., in c. Agatho, d. 63. Et ita censent hi auctores intelligenda esse jura Canonica utetia illa particula pro, ad explicandam labem simoniae, ut in c. Placuit, 101 et seq., 1, quaest. 1, cap. Non satis,ibi : Pro earum commissione nullum pretium eaigatur ; capite Cum in Hocclesie, ibi : Pro Episcopis ; et cap. Sicut tuis, ibi : Pro facto lujusmodi uliqua pecunia offertur, de Simonia. Necesse est enim ut in his, et similibus locis, particula illa in proprietate accipiatur ; tum quia illam prae se fert in omnibus commutationibus et legibus, nisi aliunde distrahatur ex circumstantiis ; tum etiam quia per illam explicatur irreverentia quae fit rei sacrae per simoniam: consistit enim in commutatione, quae inter illam et rem temporalem fit; tum etiam quia per illam particulam pro, indicatur talis habitudo, quae omnino excludat gratuitam donationem rei spiritualis, et inducat onerosum contractum respectu illius ; non explicat autem hanc conditionem largitionis, nisi in illa proprietate accipiatur. Unde confirmatur assertio ex definitione simoniae, quae per emptionem et venditionem traditur, ad declarandum debere esse talem commutationem , quae gratiae opponatur, ut sumitur euam ex c. Gratia, c. Gratian, c. Placuit, cum similibus, 1, quaest. 1, et declaravit D. Thom., dicta q. 100, art. 1. Venditio autem et emptio in proprietate rigorosa dicit commutationem alicujus rei pro pretio; extenditur autem, ut dixit D. Thomas, ad omnuem commutationem rei spiritualis pro alia, quae subeat locum pretii; ergo constituitur in ratione pretii per babitudinem talem ad rem spiritualem, ut pro illa commutetur. Denique confirmatur, quia jdiscurrendo per alias habitudines, non sufficiunt ad rationem pretii spiritualis rei, quia directe respiciunt alium terminum, et fundantur in alia proportione.

5. Objectio.—bices: ergo tota ratio simoniae reducitur ad solam interiorem intentionem; nan si quis non intendat dare temporale pro spirituali, illo modo, et cum;ea proprietate et rigore, non committet simoniam, etiamsi temporalia tribuat ei qui daturus est spiritualia. Consequens habet multa incommoda; ergo. Sequela patet, quia sine pretio pon fit simonia, et tota ratio formalis pretii pendet ex intentione dantis, et materialis res non sufficit, ut ostensum est. Minor autem patet, tum quia aperitur via ad acquirendas res spirituales per temporales, vitando simoniam, non intendendo dare pecuniam ut pretium, sed solum ad conciliandam benevolentiam, vel similem excusationem illius praetendendo. Unde nemo poterit rationabiliter judicari simoniacus , ctiamsi temporalia tribuat, quia de intentione judicium ferre non licet.

6. Solvitur objectio. — Respondeo: aut loquimur in foro interiori et conscientiae, aut in foro externo Ecclesiae. Quoad prius, fatemur propriam simoniae malitiam majori ex parte pendere ex intentione operantis, ut ratio probat, et optime confirmat textus in c. 7ua nos, de Simon., ibi: $2 tamen is, qui talem donationem fücit, ea intentione ducatur, etc. Et fortasse ideo definita est simonia, ut sit studiosa voluntas, quia ex intentione voluntatis maxime pendet ejus malitia. Haec autem intentio dupliciter haberi potest: uno modo formaliter, ut quando quis directe intendit dare hanc rem temporalem pro illa spirituali, verbi graua, pecuniam pro beneficio, id est, ut loco illius, et propter aestimationem ejus velit beneficium obtinere, et tunc est formalissima simonia. Nec enim necesse est ut formaltter intendat. hane rem esse pretium iilius quasi in actu signato, quia nec ad contractum onerosum, nec ad injuriam faciendam rei sacrae necessarium est ; satis ergo formaliter intendit pretium, qui habet intentionem constitutivam pretii, ut sic dicam, nam per illam intentionem suffticienter resultat in tali re habitudo moralis supra explicata, per quam constituitur in ratione pretii.

7. Non est simonia accipere stipendium pro missa alias non debita, si sit nomine eleemosgnce. — Secundo modo potest haheri haec intentio virtualiter, et sccundum moralem imputaUonem sufficientem, per solam voluntatem dandi rem temporalem proxime et immediate ad obtinendam spiritualem, sine interventu alterius motivi veri et honesti, propter quod temporale detur. Probatur hoc imprimis ex generali principio, quod ad peccatum et malitiam sufficit voluntas operis, cui est adjuncta deformitas, etiamsi deformitas, vel ratio ejus forinaliter non intendatur ; nam ita contingit in praesenti, quia per talem voluntatem dandi et accipiendi talem rem, acceptatur objectum tali modo, ut illi insit deformitas simoniae, etiamsi formaliter non intendatur. Declaratur praeterea ex d. cap. Tua nos, ubi, loquens de eo qui donat bona ecclesiae suae, rogans admitti ad canoniam, et permitti habere sua pro praebenda, et de canonicis illum admittentibus, ait Pontifex : Si tamen is, qui talem donationem facit, ea intentione ducatur, ut per temporalia bona spiritualia valeat adipisci; et clerici, qui eum in fratrem admittunt, non essent eum, nisi commoda temporalia perciperent, admissuri, sine dubio tam isti quam ille apud districtum judicem culpabiles judicantur. In quibus verbis de vera culpa simoniae coram Deo sermo est, et ad illam non requirit Pontifex formalem intentionem commutandi unam rem pro alia, aut emendi et vendendi, sed sufficere judicat virtualem inclusam in intentione obtinendi spiritualia per hoc medium , vel dandi illa solum intuitu illorum. Dixi autem necessarium esse ut in re ipsa non interveniat alia honesta causa dandi, vel recipiendi temporalia, aut certe quod ab operante non invendatur, quia, seclusa ista conditione, ex illa conditione negativa, quod sine commodo temperali non esset quis daturus spiritualem rem, non colligitur sufficienter virtualis intentio simonia ; nam sacerdos ita applicat missam pro illo qui stipendium dedit vel daturus est, ut non esset sic oblaturus, nisi accepturus esset stipendium, et nihilominus non est simoniacus, quia habet honestam causam intendendi stipendium ut conditionem necessariam, sine qua missam non diceret, vel illam tali personae non applicaret. At vero si clericus teneatur missam pro populo dicere ratione beneficii, et nihilominus novum stipendium ab illo exigat, ut proc illo dicat, alias non dicturus, virtualiter vult missam vendere, quia, cum non habeat jus petendi stipendium, moraliter convincitur cxigere ut pretium, seu in commutationem rei spiritualis, ut notavit divus Thomas, dicta quaest. 100, art. 3, ad 3. Quoties ergo nec ratio stipendii locum habet, nec ratio vexationis sufficientis ad honestam redemptionem ejus, nec aliae extrinsecae rationes accidentari laboris, aut obligationis, aut pietatis, vel honestae amicitiae , et urbanitatis, et nihilominus temporalia dantur solo intuitu obtinendi spiritualia, vel e contrario spiritualia dantur solo intuitu recipiendi temporalia, illa intentio sufficit, ut illud temporale habeat veram rationem pretii rei spiritualis. Quod in sequentibus, descendendo ad particularia, magis declarabitur.

8. Non semper pacta circa hoc debent dumnari. — At vero in ordine ad forum externum, primum omnium considerandum est, an datio et acceptio tali modo et in tali materia sit prohibita intuitu religionis, et in reverentiam rerum sacrarum. Nam tunc qui contra prohibitionem legis voluntarie recipit temporalia, ministrando vel dando spiritualia, simoniam committit, saltem in ecclesiastico foro, in quo jam non spectatur alia intentio ejus, sed sola voluntas accipiendi temporale pro spirituali contra prohibitionem. Praesumiturque ibi interveiire commutationem unius pro alio, eo ipso quod contra legem fit. Nam lex ipsa prohibet talem largitionem propter praesumptionem et occasionem simoniae, ideoque ex vi talis prohibitionis actio illi contraria simoniaca censetur. An vero in re illud sit semper simonia, si intentio dantis et accipientis non sit qualis praesumitur, infra videbimus. Deinde si largitio non sit specialiter contra legem humanam, considerandum est an pactum intercesserit; nam quando intercedit pactum, major est praesumptio simoniae, quam cum simpliciter fit largitio, quia jura multum detestantur pacta in hujusmodi negotio. Nihilominua tamen non sufficit pactum, ut statim damnetur actio, quia possunt esse pacta honesta, ut ad redimendam vexationem, et ad compensandum accidentalem laborem, et ad securitatem stipendii, ut infra dicemus. Sicut etiam e contrario licet non appareat pactum expressum, ex circumstantiis potest praesumi lacitum.

9. Si in pacto intervenit causa, quae honestet largitionem, non debet praesumi simonia. — Ulterius ergo oportet considerare, an in tali facto possit intervenire aliqua ex causis, quae possunt, et solent honestare largitionem temporalium ; nam si possit, non debet praesumi simonisa, nisi aliae circumstantiae et conjecturae moraliter cogant; si autem non possit, praesumitur. Probatur prior pars, quia tenemur interpretari factum proximi in meltiorem partem et intentionem, si est capax ejus, juxta regulam secundam , extra, de Regul. jur., et cap. ult. de Prasumpt., in ultimis verbis ejus, et juxta communem doctrinam Theologorum, cum D. Thom. 2. 2, quaest. 60, art. 4, et juristarum in citatis locis, et in l. Merito, ff. Pro socio. Et ratio est, quia unusquisque habet jus ad famam suam et bonam opinionem, quandiu factum ejus malum non ostenditur. Sed quaudo largitio rei temporalis potest habere honestam causam, et alienam a simonia, ex facto ipso non potest suftficienter colligi intentio simoniaca; ergo si alio modo non manifestatur, praesumi non debet. E converso autem probatur altera pars, quia quando tale est factum, ut non sit capax alterius causae honestae, tunc ex ipso facto satis colligitur prava intentio, nisi aliunde ignorantia et bona fides probetur.

10. In dubio circa pactum, conjecturis est utendum.— Denique quando factum potest in utramque partem interpretari, quia est capax bonae ac malae intentionis, et quia potuit intervenire pactum, et esse occultum, tunc conjecturis utendum est, non solum ad judicandum in foro externo, sed etiam ad sedandas conscientias, juxta cap. Et si questiones, de Simon. Et ideo de his conjecturis pauca breviter notanda sunt. Et imprimis distinctione uti oportet, inter duos modos honestandi et justificandi largitionem , supra positos. Unus erat ex ratione gratuitae donationis, alius ex aliquo titulo justitiae, vel obligationis ex lege, vel consuetudine. etc. Quando ergo intervenit probabilis titulus honestus, inducens obligationem, tunc facilis est praesumptio, quod ex tali causa datum sit donum temporale, et non pro spirituali opere aut beneficio, et ita videtur judicandum in foro interno et externo, nisi oppositum plane constet, propter rationes supra adductas. Dico autem etiam in interno, quia, licet respectu uniuscujusque operantis in illo foro non agatur conjecturis, nec attendatur praesumptio, sed rei veritas, nihilominus quia in hoc negotio, datio et acceptio sunt reciprocae, et ideo potest accipiens dubitare de intentione dantis, et e converso, hoc modo dicimus uirique licere in foro conscientiae hac regula uti. Similiter accidere potest in simonia, ut sine culpa recipientis beneficium, fuerit collatio iuvalida propter culpam a tertio commissarn, ut infra videbimus; quando ergo aliquis incipit dubitare de sua obligatione propter factum alterius, poterit eadem regula uii propter eamdem rationem, et idem est observandum in similibus.

11. Si vero nullus talis titulus obligationis interveniat , et solum sit dubium de gratuita donatione, tunc conjecturis utendum est, quae interdum possunt inducere praesumptionem liberaiitati contrariam, interdum favorabilem, aliquando dubiam, seu neutram. Prioris generis est imprimis pactio. Nam si haec interveniat, et de illa constet, non poterit praesumi gratuita donatio; tum propter jura prohibentia pactiones de temporalibus in largitione spiritualium ; tum etiam quia pactio inducit obligationem repugnantem gratuitae donationi, ut infra circa quartam divisionem latius explicabo. Deinde si intercedat taxatio temporalis rei tribuendae, indicium est onerosi contractus, juxta cap. Dilectus, de Sim., ibi: Quod fuerit sine tamatione gratis oblatum. Ubi Glossa notat, hoc ideo dici, quia taxatio virtualis quaedam pactio et venditio reputatur, maxime quia non potest illa taxatio fieri sine aliqua venditione, quae universe prohibita est cap. 7'ua nos, eod. Item si donum temporale non sit sponte oblatum, sed exactio aliqua intercesserit, malam speciem habet, et indicium est non gratuitae donationis, ut significatur in Extravag. 1, de Simon., inter communes, quatenus prohibet, petere et ecigere, et permittit, petere, et sponte oblatum recipere. Quia petitio, et maxime si antecedat, multum derogare solet spontaneae donationi, et ideo contra illam etiam videtur esse juris praesumptio ac prohibitio. Haec igitur videntur esse potissima indicia largitionis non gratuitae. Quod optime potest confirmari ex cap. De Eulogüs, 18 d.

12. Radices conjecturarum.— Donà quantitas sumenda per ordinem ad personam.— Consideratur etiam mnecessitudo personarum. — Item conditio persong. — At vero quando nulla sunt talia indicia, utendum est instructione juris, quae habetur in dicto cap. Zf si quaestiones, ubi tria spectanda esse dicuntur, scilicet : Persone dantis et accipientis qualitas, quantitas muneris, et tempus, seu occasio largitionis. Nam ad has circumstantias possunt reduci omnes, quae ab homine ibi cogno- sci et ponderari possunt, nam locus valde extrinseca circumstantia est, ut in praesenti possit ab illa conjectura sumi; vel si aliquando quidpiam confert, cum tempore conjungitur, ut explicabimus. Propter quid est valde interna, et potius de illa fit conjectura, et simiIliter investigatur circumstantia Quomodo, id est, modus actionis, quatenus ab interna etiam intentione pendet, scilicet, an fuerit gratuita donatio, necne. Alius autem modus, de quo exterius potest constare, jam supponitur, scilicet, quod sine exactione, pactione, obligatione, aut alio simili modo datio et receptio facta sit. Reliqua autem circumsiantiae in dictis tribus comprehenduntur. Nam sub persona comprehenditur guis, et circa quem. Et in utroque considerandum est (ut diecitur in illo textu) an sit dives vel pauper; nam quanutas donationis ex habitudine ad personam pendet, quia non solum est spectanda quantitas absoluta, sed etiam respectiva; saepe enim quod parum est respectu divitis, est multum respectu pauperis, ut per se notum est. Unde eadem ratione nobilitas personae consideranda est; nam, ut dicitur in 1 de Donat.: Hanc sibi quodammodo nobilitas legem imponit, ut debere se, quod sponte tribuit, eaistimet. Et nisi in bDeneficiis suis creverit , nihil se proestilisse putet. Unde ex respectu ad talem personam, quantitas doni maxime augetur, vel minuitur, caeteris paribus, et ipsa nobilitas per se est indicium gratuitae donatiouis. De quo videri potest Tiraq., de Nobilit., c. 29, n. 37. Ponderari etiam potest vinculuin personarum inter se; nam, si alias intercedat inter eos magna amicitia, vel consanguinitas, facilius praesumitur iiberalis donatio inter ipsos facta, argument. cap. Requisisti, de Testam. Denique etiam est observanda virtus et integritas personae, nam si est honestis moribus, timoratae conscientiae, et praesertim si est liberalis, vel divitiarum contemptrix, mult:m auget bonam praesumptionem. E contrario vero ex contrariis qualitatibus persona contraria praesumptio sumitur, nam contrariorum eadem est ratio.

13. Consideranda etiam est circumstantia circa quod. — Deinde spectanda dicitur circumstantia quantum , quae solet etiam dici circa quod, nam donum est materia circa quam haec actio versatur, et ideo illius qualitas consideranda proponitur in dicto textu. Quod in primis intelligendum est de quantitate absoIuta, nam si nimis magna sit, non praesumitur liberalitas, quia nemo praesumitur bona sua prodigere, ut significatur in c. Super hoc, de Renun., et tractat late Tiraquel., in Leg. Si ungwuam, verb. Donatione, a n. 905. Si vero res sit rimis exigua et vilis, sine alia consideratione quasi nihil reputatur, quia non est verisimile dari pro re tam excellenti, ut est res spiritualis, nec al movendum animum ejus, a quo spirituale aliquid desideratur. Quando autem quantitas absolute spectata mediocris est et dubia, tunc est consideranda quantitas respectiva ex relatione ad utramque personam, ut dictum est. Et praeterea addo etiam posse spectari ex comparatione ad rem spiritualem, nam quo illa fuerit dignior et excellentior, et quantitas doni temporalis minor, eo magis poterit conjectari, unum non esse datum in commutationem alterius. Materia insuper temporalis doni conferre ad hoc potest; nam si res donata, sit numerata pecunia, malam secum affert speciem, etiamsi in parva quantitate sit. At vero si res sit pertinens ad cibum vel potum, et in parva quantitate, quasi nihil aestimari solet, ut in eod. cap. Zt si queestiones, significatur, et sumitur etiam ex cap. Statutum, S Insuper, et de Rescriptis, in 6. Quando vero sunt res mediae qualitatis, ex earum aestimatione pensandae sunt.

14. Item tempus. — Tandem dicitur considerandum tempus, in quo (ut ibidem significatur) pctissime contemplanda censetur occasio, scilicet, quia praelatus ecclesiasticus hic et nunc indigebat, et aliter sibi providere non poterat ; tunc enim censetur esse subventio necessitatis, non emptio spiritualis actionis aut beneficii. Ad hanc item circumstantiam pertinet considerare, an munus detur ante receptam rem spriritualem , vel in ipsa receptione, vel post ipsam. Nam si temporalia donentur post receptionem spiritualium, et praesertim si intervallum temporis intercessit, tunc facilius presumitur esse mera liberalitas et gratitudo, ut supponitur in c. Quam pio, in fine, et sumitur ex c. Sicut Episcopus, 1, q. 2. At vero si in continenti detur, majorem habet speciem recompensationis ; si autem praecessit, videtur inducere quamdam necessitatem, vel posse mutare animum, et ideo multum minuitur praesumptio liberalitatis, ut in dictis juribus indicatur, et optime confirmat Concilium Eliberti., in capit. Emendari, 104, 1, quaestione prima; prohibet enim: Ne in Baptismo munus in concham mittatur, ne Sacerdos, quod gratis accipit, pretio dare videatur. Et idem sumitur ex cap. Sicut Episcopus.1, quaest. 2. Et notant his locis Gloss.. Archid. et alii. Non est autein haec praesumptio per se sufticiens, nisi prohibitio ecclesiastica interveniat, quia in quolibet tempore potest intentio esse pura, et donati gratuita, quod solum voluerunt Gloss., Abb. et ali, in cap. 7ua nos, de Simon. ; Innocent. et alii in cap. Cum major, de Constit. Qui volunt, solam illam circumstantiam temporis non esse satis, ut praesumatur factum simoniacum. Non potest tamen negari, quin aliquid juvet, et ideo expendenda cum aliis sit ad judicandum, vel conjectandum, an munus datum, pretii rationem habuerit.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 36