Caput 37
Caput 37
An sufficienter dividatur pretium simoniae in munus a manu, a lingua et ab obsequio.
1. Quae sint hac munera.—Haec divisio frequens est in jure, et ideo a nobis est hoc loco explicanda, quod fecit D. Thom., dicto art. 5, et faciunt Doctores omnes in hac materia. Habetur ergo illa divisio in cap. INVonnulli, 114, 1, quast. 1, ubi Gregorius Papa, accommodans ad haec spiritualia illud Isaiae 33, ubi de viro justo dicitur: Eacutit manus suus ab omni munere, subjungit Gregorius dixisse, ab omui, quia aliud est munus ab obsequio, alud mouus a mams, aliud munus a lingua. Et haec definiens subdit: Munus ab obsequio est indelite servitutis, munus a manu pecunia est, munus a lingua favor. Eademque distinctio habetur in cap. Ordinationes, et c. De ordinationibus, ead., et in cap. Salvator, 1, q. 3. Et ita hac partitione omnes auctores utuntur.
2. Dubitatio duplex.— Circa hanc vero parUtionem duae dubitationes occurrunt. Prima est, quia non apparet quomodo munus a lingua, et ab obsequio sint vera pretia simoniae, quia preces non habent rationem pretii: nam quod propter preces datur, gratis datur. Et ita nihil frequentius est in Ecclesia, quam postulari spiritualia, et propter preces dari, et tamen preces sunt munusa lingua. Similis est difficultas de obsequiis, nam quotidie videmus praelatos dare beneficia obsequentibus sibi, et reges praesentare ad beneficia et episcopatus in remunerationem servitiorum. Sed hae difficultates expedientur melius in tribus capitibus sequentibus, tractando et declarando singula divisionis membra. Nunc satis sit dicere obsequium et preces, in tantum posse habere rationem pretii, in quantum alquo modo aequivalent muneri a manu, seu pecu- niae. Quando autem talia sint, postea dicetur. Et ideo in titulo hujus capitis solum proposui dicere de sufficientia divisionis.
3. Est ergo difficultas, quia non videtur illa divisio omnia comprehendere. Primo, quia consanguinitas, si sit ratio dandi beneficium, est sufficiens ad simoniam, juxta c. IVemo, de Simon. Et iamen non continetur in illa divisione. Et auget difficultatem cap. S quis neque, 115, 1, q. 1, ubi idem Gregorius repetens illa membra, addit quartum his verbis: Injusto cordis amore, id est carnali affectu, qui maxime solet esse ad consanguineos; eadem vero ratio erit, si sit ad humanos amicos, ut Glossa ibi significat. Secundo, quia timor est quidpiam distinctum ab illis tribus, et tamen potest esse sufliciens causa simoniae, si propter vitandum temporale malum, quod timetur, spirituale aliquid detur, ut communiter sentiunt Doctores. Tertio, humanus honor etiam est quid distinctum ab illis tribus, nam est quid nobilius omnibus illis, et tamen si quis daret alteri beneficium propter honorem ab eo exhibendum, simoniam committeret. Quarto, objici etiam potest favor vel humana gratia, praesertim ad temporalia beneficia, nam aperte distinguitur a munere a manu, et ab obsequio, nec cum precibus convertitur, nam longe diversum est aliquid facere ad comparandum favorem humanum, aliud flecti precibus; et tamen dare beneficium propter humanum favorem obtinendum, videtur esse simonia, juxta c. Nemo, de Simon., ibi: Gratia vel favore ; ergo. Quinto, potest in genere aliquid temporale pro spirituali offerri, non determinando quid vel quale illud futurum sit, et ita videtur esse posse simonia ex vi solius generis, non descendendo ad aliquam ex illis speciebus, cum tamen haec sub illis non contineatur; ergo.
4. Sufficiens est partitio proposita. — Nihilominus dicendum est nullum esse pretium ad simoniam sufficiens, quod ad illa membra convenienter non referatur, et hoc modo partitionem esse sufficientem. Assumptum declaratur, quia omnia bona humana et temporalia, quae homines inter sese communicare, seu dare, vel accipere possunt, reducuntur vel ad bona fortunas, et externa, quae nomine divitiarum significantur ; vel sunt opera et actiones humanae, quae per membra corporis exhibentur; vel sunt favores, intercessiones, et similia, quae per verba fieri solent. Neque facile poterit excogitari aliquod bonum humanum et temporale, quod unus homo possit al- teri conferre, quod ad haec non revocetur. Loquor autem semper de bono communicabili inter homines, quia tale oportet esse pretium; unde salus, vita, scientia, et alia similia bona non possunt secundum se subire rationem pretii; per actiones autem snas, et labores, ac vigilias suo modo possunt; jam vero sub illa rationead obsequia, vel munera linguae pertinent. Ad haec etiam tria capita pertinent promissiones et obiigationes eorum; tum quia promissio et obligatio non variat pretium, sed modum solutionis, quasi differendo illam; tum etiam quia talis promissio includit contractum onerosum, et dat jus ad talem rem, quod jus ad bona ejusdem ordinis pertinet. Et ideo in jure eque prohibentur haec dona promissa pro spiritualibus rebus, ac de praesenti donata, ut constat. Denique ad hec etiam tria genera bonorum reducuntur mala contraria vel onera illis repugnantia, qua aliquis voluntarie patitur, aut in se suscipit ratione alterius, quia eodem modo sunt moralter aestimabilia, ut in particulari melius declarabitur.
5. An consanguinitas reddat simonium. — Fundamentum partis uffirmative.—Magis vero constabit sufficientia hujus divisionis. respondendo ad difficultates propositas. Prima erat de consanguinitate; de qua fuit aliquorum sententia, esse simoniam dare alicui beneficium, verbi gratia, solo titulo consanguinitatis. Hanc opinionem tenuit Cantor Parisiens.. ut refert Altisi., cui etiam solet haec opinio tribui sine causa. Refertur etiam DBonav.. 4, d. 25, dub. 6, circa litteram ; sed ipse fatetur non esse simoniam proprie, sed generali et aequivoca significatione, quatenus simonia dici potest omnis indigna provisio, vel acceptio personarum in spiritualibus. Eamdem opinionem indicat Glossa, referens Laurent., in c. unic. Ut ecclesiastica beneficia, etc., verb. Carnalitatem, qua allegat d. c. Si quis neque, ubi Glossa, in prima expositione, hoc sequitur, licet statim aliam subjungat. Citat etiam c. Nemo, c. Venwns, cap. Tua, de Simon. Clarius vero et fusius defendit hanc sententiam Major, 4, d. 25, q. 3, ad 1, et fatetur contrariam esse communem Theologorum, etiam Altisiod. Unde aperte loquitur de propria simonia. Rationes vero quas adducit, omnes procedunt ex fundamento male intellecto, quod solae preces ad simoniam semper sufficiant; de quo infra videbimus. Fundamentum ergo esse videtur, quia non minus est temporale bonum consanguinitas, quam favor humanus: sed dare, propter favorem humanum, spirituale beneficium, est simonia ; ergo. Confirmatur, quia dare benesicium alicui cum onere alendi consanguineum, simonia est; ergo multo magis erit dare beneficium ipsum consanguineo, solum quia consanguineus est; denique confirmatur, quia illo modo tractatur res spiritualis ut haereditaria et carnalis, seu temporalis, in quo ratio simonie maxime consistit. Unde ad difficultatem positam fatebatur Cantor divisionem esse insufficientem, et addendum esse illi hoc membrum simul cum alio, de quo infra.
6. Pars negatica prefertur. — Respondetur ad primum coufirmationem. — Dicendum vero est, illam non esse simoniam, et ita membrum illud non fuisse necessarium. lta respondet Div. Thom., dicta q. 100, art. 5,ad 3. Docuit Altisi., lib. 3 Sum., tract. 27, capit., in princip.; Adrian..Quodlib. 6, ad 3; Victor..d. Relect., n. 16; Soto, q. 7, art. 3, ad2; Covar., lib. 14 Var., c. 5, n. 4, ubi alios refert. Batio est, quia vel haec est simonia contra jus divinum, vel contra humanum : neutrum dici potest: ergo. Minor quoad priorem partem probatur, quia qui dat consanguineo beneficium, non dat spirituale pro temporali : nihil enim temporale a consanguineo recipit; ergo nulla est ibi simonia contra jus divinum. Item talis simonia non committitur sine pacto ; ibi autem nullum intervenit pactum, ut constat. Item donum datum consanguineo, quia consanguineus est, gratuitum nihilominus est, si dans nihil a consanguineo recipiat, vel expectet, quia consanguinitas non datur nec recipitur propter tale donum, sed supponitur ad illud; nihil ergo impedit liberalem donationem. Alias non posset quis esse liberalis cum suis consanguineis, quod plane absurdum est. Item offerre orationes meas, vel satisfactiones pro consanguineo, quia consanguineus est, non est simonia ; imo per se est bonum opus, et secundum ordinem charitatis; ergo idem est de quocumque dono spirituali. Denique equivocatio est magna in particula pro, seu propter ; nam dare spirituale consanguineo propter consanguinitatem, non est dare pro pretio, vel propter commutationem aliquam, sed est dare propter inferiorem quemdam finem et motivum, quod ad simoniam non spectat. Et idem dicendum est de motivo amicitiaa humanae, et de motivo favoris antecedentis ad collationem, nt postea explicabimus. Et ita responsum est ad rationem in contrarium. Prima vero confirmatio non bene colligit, quia quando datur beneficium cum onere solvendo consanguineo, jam datur spirituale pro temporali, quod non fit quando simpliciter datur consanguineo. Secunda vero confirmatio ostendit posse esse illud illicitum, non vero simoniam.
7. Non omnis electio digni pretermisso digniore, est simoniaca. — Altera vero pars de jure positivo probatur, quia nulla invenitur in jure talis prohibitio, quod facile patebit, discurrendo per jura quae allegantur. Primum erat extra Ut ecclesiastica beneficia, etc. Ibi vero solum dicitur, reprehensibilem fuisse Episcopum, quia beneficium contulerat ex carnalitate. Et ratio culpae explicatur his verbis: Quia non ex affectu carnali, sed discreto judicio debuisti ecclesiasticum officium et beneficiun, in persona mags idonea dispensare. culpa ergo acceptionis personarum, non simoniae illa fuit. Quod vero Major dicit, ompem electionem digni ad beneficium ecclesiasticum praetermisso digniori esse simoniacam, vanum est et improbabile, nam est confundere vitia et virtutes. Secundo, inducebatur d. c. S quis neque. Nihil vero ad rem facit, quia ibi conjunguntur omnes modi quaerendi et obtinendi beneficia peccaminosi, et licet aliqui ad simoniam pertineant, non tamen omnes: et ita in illo textu nulla mentio fit simoniae, sed concluditur, eum qui aliquo ex illis modis ecclesiasticum beneficium accipit, fore damnandum, nisi vere poeniteat. Accedit, quod illud verbum, injusto cordis amore, non intelligitur ad consanguineos, sed ad se ipsum, utex textu constat, et Glossa notavit. Unde possumus retorquere argumentum, quia sequitur, esse simoniacum illum, qui, cum indignus sit, ex nimio sui amore beneficium recipit, etiamsi gratis petat et accipiat, quod est ridiculum. Sequela vero est evidens, quia etiam illud motivum est humanum et carnale. Es juribus vero, quae allegantur sub tit. de Simon., cap. Veniens, cap. T'ua, nihil omnino ad causam faciunt, et ita nihil ad ea respondere necesse est. Capit. autem emo videtur habere aliquam difficultatem. Nam prius dicitur non esse crimen proximi Ebpiscopo occultandum, propter respectum consanguiuitatis, et in fine ita concluditur : Quia simoniacum est utrumque. Sed jam supra, cap. 22, ostendimus haec ultima verba illius textus non referri ad priorem partem ejus, ubi illud de respectu consanguinitatis continetur. Imo Hostiens. et alii, qui verba illa ultima referunt ad totum textum, consequenter dicunt illa non intelligi de propria simonia, sed de similitudinaria et im- propria. Unde addo fieri non posse per prohibitionem Ecclesiae, ut talis actio simoniaca sit, licet alio modo possit fieri illicita, quia ibi nec est vera commutatio rei spiritualis pro temporali, nec umbra, aut specimen ejus; et ita non est ibi fundamentum simonisae, etiam quia prohibitae.
8. Praelati, dando consanguineis , possunt non peccare contra justitiam. — Tandem hinc colligit Covarruvias supra, dare beneficium consanguineo, alioquin digno simpliciter, vel etiam comparatione aliorum, non esse peccatum ullum, etiamsi illum praeferat ratione solius consanguinitatis ; quia illa neque est simonia, ut ostensum est, nec est injustitia, ut supponitur, quia nullus dignior propterea praetermittitur, nec etiam est ex immoderato affectu carnali, quantum ex vi illius actus, quia nullam habet inordinationem, quae indicet immoderatum aftectum. Quae sententia vera est per se loquendo. Sed nihilominus cavendum est scandalum aliorum, quod saepe nascitur ex hujusmodi provisionibus consanguineorum, et ideo oportet ut non omnia beneficia illis conferantur, nec frequentius; et ut de eorum sufficientia et dignitate publiceconstet, si provisio publica est. Cavere etiam debent paelati scandalum proprium, ut sic dicam;facile enim duci possunt nimio affectu, ut dignum vel digniorem judicent, consanguineum qui revera non est, et possunt in hoc peccare ex culpabili ignorantia; erit tamen tale peccatum contra justitiam aistributivam, vel legalem, non vero contra religionem, nec simonia.
9. An datio beneficii per timorem sit simonia. — Fundamentum partis affirmativa.. — Isecunda objectione tangitur difficultas de timore. Aliqui enim existimant hoc membrum fuisse addendum illi divisioni, quia suffticit ad simoniam. Ita dixit Cantor Parisiens., ut refert supra Alus., et sequitur Maj., loco citato, dicens: Non solum sanguis, sed timor incussus a tyranno, et ceetera id genus, quecumque fuerint, causant simoniam. Nec de illa divisione trimembri curandum est, nam plura sunt alia membra.Haec ille. Imo D. Thom., ead. dist. 25. quaestione tertia, articulo tertio, ad 4, idem expresse docet, et reducit hoc motivum ad preces quas armatas vocat, et ita tacite solvit difü- cultatem a nobis positam. Et sequitur ibi Durandus, q. 4, num. 6; citatur etiam Bonavent., in dicto dub. 6 circa litter. Sed ille generalius loquitur, et in tigore potius tenet contrarium, loquendo de propria simonia. Eamdem vero sententiam tenet Adrian., dicto Quodlib. 9 art. 2, dubio ultim. illius. Fundantur, quia dans beneficium ex metu temporalis nocumenti dat propter vitandum illud malum : sed vitare illud malum, ecst quidpiam pretio aestimabile; ergo subit rationem pretii talis timor; ergo sufficit ad simoniam. FProbatur minor ( caetera enim clara videntur), tum quia vitare malum temporale, est quoddam temporale bonum, sub tali enim ratione appetitur; tum ctiam quia saepe redimitur temporali pretio cum aequalitate rei ad rem, ita ut ex hac parte non committatur injustitia; ergo signum est ipsum esse quoddam commodum pretio aestimabile.
10. Pars negativa preefertur. — Fundamentum. — Ahivere distinctionibus utuntur, ut videre licet in Victor. supra, a num. 22; et Soto, quaest. 7, articulo 2, quas non judico necessarias, ut ex discursu patebit. Et ideo illis onssis dico primo: dare beneticium, vel facere aliquid spirituale ex metu imminentis mali, non est simonia per se, et ex vi talis motivi, nisi quabdo metus inducit ad dandum aliquid spirituale pro munere ab obsequio, vel simili. Haec limitatio infra declarabitur. Ita tenet Victor. supra, qui refert Cajetanum, in sum., verb. Simonia, apud quem expresse non invenio, Ecet sumi possit ex declaratione istius trimembris divisionis, quam in fine illius verbi tradit. Idem sentit Angel.. verb. Simonia, 3, num. 38 (hicet Victor. illum in contrarium alleget ); tenet etiam Soto, q. 7, art. 3. Et idem sentit Bonavent., ut dixi. Probatur autem, quia ibi nec est simonia de jure naturali, nec de jure positivo: ergo. Prior pars probatur, primo, quia operari ex metu, non est operari pro pretio; ergo ex illo solo motivo non potest esse simonia, quia de ratione simoniae est pretium, ut saepe diximus, et maxime habet verum ex vi juris naturalis. Antecedens probatur ex dictis in praecedenti puncto, quia aliud est operari propter aliquod motivum, aliad pro aliqua re, quasi in commutationem ejus. Qui autem dat-rem spiritualem propter metum, quamvis illo motivo incucatur, non dat pro aliqua re quae habet rationem pretii, cum qua commutare ir tendat rem spiritualem. Dices: vitatio damni est ibi intenta, et illa potest habere rationem pretii. Sed contra: nam ex vi metus non ita intenditur, sed solum intenditur remotio causae, quae potest inferre tale malum; hoc autem licite intendi potest, per se loquendo, per spirituale medium, etiamsi malum vitandum sit temporale.
11. Confirmatur primo, quia inducere ad spirituale opus faciendum per comminationem mali temporalis, non est simonia, nec malum ; imo est a Deo, Ecclesia, et legitimis potestatibus usitatum: ergo e converso opus spirituale facere ad vitandum comminatum malum, non est simonia. Quod si hoc verum est in malis comminatis per legem, idem erit in malis comminatis per hominem, sive juste, sive injuste : item idem crit, sive malum comminatum sit vitae, corporis, famae, vel honoris, sive sit in bonis fortunae. Nam ratio facta eodem modo procedit, et comminationes legum de his omnibus fieri solent, et nulla sufficiens ratio differentiae reddi potest. Nam quod quidam dicunt, vitam et famam esse bona supericris ordinis, et inaestimabilia pretio, inferiora vero pretio aestimari, parum ad rem facit ; tum quia in praesenti nulla bona ex illis intenduntur ut pretium, ut discursus facti generaliter probant; tum etiam quia falsum assumitur; nam homo aestimatur pretio, et fama potest vendi aut emi de facto, et si hic intenderetur ut pretium, esset vera simonia, ut mox dicemus. Atque eadem ratione idem est, si timor sit de damno emergente in bonis possessis, sive de carentia lucri denuo comparandi, et sive injustum sit damnum, sive non, quia in nullo istorum cogitur operans ex metu intendere aliquid ut pretium, ut ex discursu facto constat; et ideo dixi distinctiones has, vel similes, non esse necessarias.
12. Et confirmatur secundo, quia dare aliquid spirituale ex motivo amicitiae, quae jam habetur, non est simonia; ergo nec dare illud ex motivo acquirendi amicitiam vel benevolentiam alterius, est simonia: ergo nec dare id ad placandam iram alicujus, et ut deponat odium, et voluntatem inferendi malum, est simonia : at hoc solum intenditur ex vi metus; ergo. Primum antecedens commune est, et patet ex dictis de consanguinitate ; procedunt enim in vinculo amicitiae rationes omnes, quae de consanguinitate factae sunt, ut ibidem adnotavimus. Prima vero consequentia patet, tum quia ejusdem rationis est conservare vel fovere amicitiam , et generare illam; tum etiam quia illa amicitia non intenditur ut pretium, nec ibi intervenit pactum, nec intentio ejus, sed solum effectus, qui veluti ex natura rei sequi solet ex beneficentia, qui est benevolentia et amor ; unde haec intentio etiam in muneribus et obsequiis haberi potest, ut capit. sequenti videbimus, et ita reliquae consequentiae per se notae sunt.
13. Probatur jam altera pars de jure positi- vo, quia nullum tale jus invenitur, quod inter pretia simoniae metumn ponat. Imo inde sumi potest argumentum ad confirmandam utramqne partem: nam si talis actio esset simoniaca de se, aliquando prohiberetur in toto jure canonico; ita enim detestatur jus hoc vitium, ut nullum modum committendi illud absque prohibitione praetermittere videatur; si autem actio illa esset simoniaca, quia prohibita, multo magis deberetur expresse prohiberi. Confrmatur quia jura canonica, quae attingunt similes actiones, vel collationes rerum spiritualium factas ex metu, non improbant illas ut simoniacas , sed potius favent et defendunt eos, qui ex injusto metu sic operari coacti sunt. Assumptum patet ex c. Ad audientiam, de lis quae vi, etc., ubi Innocentius III declarai resignationem beneficii, factam ex gravissimo metu arege irmisso, et cadente in constantem virum, irritari debere, et beneficium resignanti restitui ; quod non praecepisset, si actionem illam resignandi reputasset simoniacam, ideoque talis criminis nulla ibi mentio fit. Similiter in c. Ad aures, eod.. Clemens HI dicit renunciationem electionis metu factam, non obstare quominus electus jus suum obtinere debeat. Idem respondet Alexander lll in cap. Abbas, eodem, de Renunciatione beneficii, facta metu amittendi patrimonium. Unde constat vere dictum esse, non solum hoc non esse simoniacum in timore vitae aut infamiae, sed etiam in metu amittenmdi bona fortunae, sen exierna.
14. An sit hcitum dare beneficium inimico, ne officiat.— Sed superest difficultas : nam sequitur esse licitum dare beneficium inimico, si se obliget ad non gerendam inimicitiam mecum, nec malum infcrendum ; consequens est falsum; ergo. Minor patet, quia ibi directe includitur pactum, Do ut facias, vel ut non facias, quod est maxime in spiritualibus prohibitum. Probatur autem sequela, quia perinde est comminanti mortem, nisi beneficium dederis, illud dare ad evitandam mortem, ac obhgare malefactorem ne mihi noceat, dato beneficio ; quia, sicut in hoc secundo intervenit pactum , ita in illo primo: nam do spirituale cum pacto, et sub conditione, ne mihi noceas. Respondeo imprimis, aliud esse loqui de obligatione non inferendi malum, aliud de sola cessatione in praesenti ab actu imminenti, id est, ab alicujus nocumenti illatione. Nam quae hactenus diximus procedunt in posteriori sensu, scilicet, quando sine alio pacto et obligatione datur res spiritualis malefactori, vel comminanti malum, ea intentione ut cesset, et benevolus reddatur. Et quidem si hoc fiat sola intentione interna, res sst clarissima ex dictis; quia tunc nec est simonia conventionalis, ut supponitur, nec etiam est mentalis, quia illa intentio non est de pretio, sed de benevolentia concilianda illo medio, ut declaratum est. Imo hoc per se non est malum, nisi alias res spiritualis, ut sacramentum, aut beneficium detur indigno, et tunc erit aliud genus sacrilegii, vel injustitiae, non vero simonia. Addo vero quod, licet haec intentio verbis exprimatur, si alioquin justa sit, non erit simonia. Potest autem duobus modis verbis exprimi : primo, incipiendo (ut sic dicam) ab ipso hoste, seu malefactore, ut quando comminatur mortem, nisi beneficio renunciaveris, vel illud dederis, etc. Et tunc res etiam est clara ex dictis, et ex juribus allegatis, et ex similibus comminationibus, quae interdum juste fiunt. Item quia evasio mali non intenditur ut pretium, sed ut effectus consequens ex meo actu spirituali, tanquam ex necessaria conditione, vel ad implendum praeceptum, vel ad cor alterius molliendum, et benevolum ac mansuetum reddendum. Item quando comminatio est injusta, directe immissa ad extorquendum spirituale munus vel opus, est bona ratio, quia tunc alter non tam moraliter donat, quam permittit ab alio surripi ; nec censetur aliquid tunc recipere, quia licet non pati malum, sit bonum, tamen non est bonum collatum ab eo qui cessat injuriam inferre, nec aestimabile pretio respectu illius.
15. Alio modo potest verbis exprimi illa intentio, incipiendo ab eo qui patitur metum, ita ut ipse invitet alium, et offerat aliquid spirituale, rogando illum ut cesset, et tunc nonnulla major est dubitandi ratio; tum qnia videtur illa esse inductio ad malum; tum etiam quia videtur ibi esse expressior pactio. Sed nihilominus si malum injuste inferatur , et pactum proprium non intercedat dandi unam rem pro alia, sed solum fiat largitio rei spiritualis, rogando, ut cesset ab injuria inferenda, et in amicitiam reconcilietur, in rigore non est simonia, sed est quaedam ablatio vexationis temporalis per medium spirituale, quae non fit vendendo rem spiritualem, sed gratis illam dando et offerendo, vel promittendo, ut alter ita inducatur amicabiliter ad cessandum a vexatione. Unde nec per se malum hoc videtur, etiam alio genere maittiae, si alias spiritualia non dentur indignis, aut profano modo tractentur, quia non est malum nuti spiritualibus ad temporalia mala avertenda, quando aliunde malitia non miscetur, sicut utimur orationibus et sacrificiis, ad famem vel pestem avertendam.
16. Si intercedat pactum non inferendi malum, tunc erit simonia. — Responsio. — Hefutatur. — At vero si in his casibus homo non tantum operetur, sed etiam pactum faciat cum alio, obligando illum in futurum, et novo modo ex vi pacti ad non inferendum malum, et ea ratione beneficium conferat, simoniam committet. Ita sentit Victor. supra, concl. 3, numero 25. Et hoc modo posset explicari prior sententia. Et jure positivo videtur res clara, praesertim in materia beneficiorum, in qua omnes pactiones prohibitae sunt. Sed ad hoc dici posset prohibitionem illam, ut positiva est, non obligare, urgente metu cadente in constantem virum, argument. dicti cap. Ad Audientiam, cum similibus. Sed contra hoc instari potest, quia, licet talis metus excuset in his quae necessaria sunt ad evitandum malum quod imminet, non vero in his quae necessaria non sunt: obligatio autem in futurum non est necessaria, nec pactum aliud praeter actualem cessationem a malo inferendo; ergo non obstante metu, obligat prohibitio ecclesiastica de pactione in spiritualibus facienda. Unde etiam potest idem probari stando in jure divino, quia obligatio illa aestimabilis est pretio. Item quia ibi non tantum intenditur vitatio mali praesentis, sed etiam quaedam securitas in futurum per obligationem alterius: illa autem securitas est temporale bonum pretio aestimabile ; ergo. Dices : etiam quando in praesenti datur spirituale, ne malum inferatur, intercedit ibi quaedam mutua obligatio. Respondeo primo negando assumptum, sed intercedit quaedam reciproca actio, seu omissio actionis per se debita, et non aestimabilis pretio; secundo dicitur, quando exactio est praesentanea, non existimari obligationem ut quid distinctum ab actu, secus quando est in futurum, ut constat in mutuo; licet enim non mutuare unam rem, nisi mutues aliam; non tamen licet mutuum dare exigendo obligationem mutuandi in futurum, ut tradit Div. Thom. 1, 2, q. 78, art. 2, ad 4. Ita ergo in praesenti.
17. An liceat dare beneficium ad petitionem principis. — Resolvitur. — Atque ex his expediuntur nonnulli casus in particulari, ex quibus doctrina data magis clarescet. Unus est de Episcopo qui dat beneficium alicui ad petitionem principis, ne illum offendat, et ideo non possit ascendere ad pinguiorem episcopatum. Nam Soto absolute damnat illam collationem, ut simoniacam. Imo indicat timorem damni emergentis non inducere simoniam, timorem autem solius lucri cessantis semper illam inducere, quia tunc non est timor de malo, sed de non acquirendo lucro, quod perinde est ac operari pro lucro temporali. Victoria vero, licet prius dicat se hoc credere, statim subdit non esse certum, maxime si iste finis sit mediatus. Existimo igitur totum hoc pendere ex modo et ex intentione; nam si pactum intervenit, quo alius oblgetur, ut lucrum alteri non cesset, clara est simonia, neque tunc provenit proprie ex metu, sed ex promissione lucri, quae ibi involvitur ; si vero nullum interveniat pactum, et intentio non sit de obtinendo lucro pro hac re spirituali, sed immediate tantum de vitanda offensione, vel indignatione talis personae, a qua spero vel temporalia commoda, vel augmentum dignitatis, non crit simonia, sed poterit esse aliud peccatum, vel nullum juxta circumstantias varias, quae possunt esse in tali actione. Et utrumque facile probari potest ex dictis, et videtur hoc intendisse Victor. Quare inter damnum imminens et lucrum cessans, haec sola differentia notari potest, quod cessatio damni injusti expresse postulari potest, et in praesenti sub conditione peti, quia nihil petitur pretio aestimabife, nec quod alter facere non tenetur ex justitia; at vero non potest postulari hoc modo, ut lucrum non cesset, quia hoc est postulare ut detur, et ita petitur aliquid pretio aestimabile, et quod alter facere non tenetur. Et quoad hoc procedit, quod Soto docuit.
18. Utrum sit simonia conferre beneficium debitori exw timore amittendi debitum.— Alter casus est, si Episcopus beneficium conferat debitori ex timore amittendi debita: aliqui enim damnant hoc ut simoniacum, quia resolvitur in lucrum temporale comparandi pecuniam sibi debitam, hoc enim pretio aestimabile est. Angel. vero supra negat hanc esse simoniam, argumento sumpto ex cap. 1 de Usur., ubi dicitur, non esse usuram mutuare sub conditione, ut alias debita solvantur. Sed argumentum sumptum a simili ab usura in hac materia non est semper efficax, ut cap. sequenti dicam. lIgitur media sententia vera est, quia in nostro casu, si nullum pactum intercedat cum nova obligatione in futurum, non erit simonia, quia talis Episcopus non intendit lucrum, sed quod suum est; ergo illa intentio non obstat quominus gratis det, et alioquin non imponit novam obligationem; ergo. Item, ponamus debitorem non esse solvendo propter paupertatem; et Episcopum dare illi beneficium, ut habeat unde vivat, et solvat debita sua, certe nulla est simonia, ut constabit aperte, si ponamus non ipsum Episcopum, sed alios esse creditores; ergo idem erit, licet ipse sit creditor, quia non debet esse pejoris conditionis. At vero si beneficium daretur cum novo pacto et obligatione solvendi, esset simonia ad minimum contra jus ecclesiasticum ; et contra divinum, 5Si nova aliqua obligatio, vel securitas in futurum adderetur ; nam illud est onus aestimabile pretio. Et quoad hoc non procedit omrino exemplum de usura, tum quia ibi non est prohibitio positiva, tum quia purior esse debet spiritualis donatio, quam mutuum, ut cap. sequenti dicam. Quapropter etiam de praesenti non approbarem hunc modum dandi beneficium debitori sub conditione, ut prius vel statim solvat debitum, quia videtur aliqua irreverentia, uti dono spirituali ad recuperandum temporale, etiam proprium. Posset tamen excusari, si alter faceret vim vel claram injustitiam non solvendo, et differendo solutionem esset evidens periculum ejusdem vexationis; nam tunc posset dari spiritualv, non pro pretio, sed ad inducendum illum ad bonum et justitiam faciendam, et ita vexationem tollendam.
19. Uirum timor juste punationis fuciat simoniam. — Resolvitur esse simoniam, si inerceniat pactum, etc. — Tandem proponi potest casus, quando timor non est ex violentia, vel injuria, sed ex justa punitione, quae imminet, an sit simonia dare spirituale, ut verbi gratia, praesentare al beneficium filium judicis, ut reum absolvat, vel mitiget poenam, plusquam juste potest. De quo facto non est dubium, quin sit iniquum, et injustum, et sacrilegum, quia inducit alium ad injustitiam, interventu rei spiritualis , sed an sit simonia. Videtur enim posse excusari illo praetextu, quod non datur spirituale pro illa omissione, vel actione temporali tanquam pro pretio, sed solum ad captandam benevolentiam, etc. Sed dico esse simoniam, si interveniat pactum, vel promissio rei spiritualis sub tali conditione; nam illa conditio aestimabilis est pretio, et saepe vendi solet, licet inique, et ita ibi venditur pro re spirituali, vel e converso per illam emitur res spiritualis. Item, si quis daret creditori beneficium sub conditione, ut non petat debitum, clara est simonia; ergo similiter qui dat judici vel praelato, ut poenam debitam non exigat. At vero si tantum mente concipiatur intentio, magis potest esse dubium de simonia mentali; nam potest quis intendere solum amicitiam alterius, ordinando illam ad iniquam actionem. Et tunc licet actio esset sacrilega, non videtur fore simonia. Atque ex his omnibus satis declarata manet assertio et limitatio in illa posita, scilicet, quod metus interdum inducit ad actionem simoniacam; tunc autem non metum ipsum habere rationem pretii, sed obsequium aliquod, vel obligationem, ut explicatum est, et ideo ex hoc capite non oportuit speciale membrum addere in dicta divisione; nam illa tria membra conferri possunt tam ex metu, quam ex concupiscentia, ut bene Bonavent. supra notavit.
20. Respondetur objectionibus de honore, et favore, et promissione. — Alia tria in principio objecta difficultatem non habent. Nam honor et favor humanus, quaetertio et quarto loco proponebantur, ad munus ab obsequio et a lingua pertinent, vel reducuntur, ut in cap. sequentibus exponemus. Quintum vero de generali promissione, petit imprimis an id sufficiat ad simoniam, quod bene attigit Ugolin., tab. 1, c. 54, S 1. Et merito affirmat sufficere, quia est vere contractus onerosus de temporali dando pro spirituali, et hoc satis est ad simoniam, etiamsi determinatio rei temporalis solvendse relinquatur arbitrio alterius contrahentis. Quia hoc licet fortasse in ordine ad civile forum, seu jus, tollat rigorosam rationem emptionis et venditionis, juxta l. Quod scpe, S 1, ff. de Contrahend. Empt., tamen negari non potest, illum esse aliquem contractum onerosum, quod ad praesens sufficit, quia etiam illo modo spiritualis res ron gratis datur, et vili pretio aestimatur. Ad difticultatem vero positam respondetur, sub illo confuso pretio disjunctim contineri illa tria membra, et ideo non augeri partitionem, sed explicari quemdam peculiarem modum paciscendi de illis pretiis; sicut etiam posset promit:i vel pecunia, vel tale obsequium. Dici etiam potest, per illa confusa verba: Aliquid tibi dabo, regulariter solere intelligi aliquod munus a manu.
On this page