Caput 38
Caput 38
Quid per munus a manu intelligatur.
1. Primo loco ponitur pecunia. — Non inquirimus quando munus a manu inducat rationem pretii, hoc enim ex dictis in capit. 36 petendum est; sed quid vel quale esse oporteat, ut, si pro spirituali reddatur, possit habere rationem pretii ad simoniam sufficientis. Primum ergo locum inter munera a manu tenet pecunia: nam ipsa est quae iu emptione propriissime rationem pretii habet, juxta S Item pretium , Instit. de Empt. et vend., ubi pretium in pecunia numerata consistere dicitur, non tamen semper requiritur numerata, quia promissa et condicta in rigore suflicit, S 1, Insutut. eodem. Sic ergo in praesenti materia pecunia est primum (ut ita dicam ) et detestabilius munus a manu, quod in simonia intcrvenire potest, juxta verbum Petri: Pecunia tua tecum sit in perditionem ; et capit. Si quis preebendas, 1, quaest. 3, et capit. 2, cum similibus, de Simon. Nec requiritur semper numerata, sed promissa sufficit, juxta capit. lobis (ut ibi omnes notant), de Simon., et cap. De hoc, cap. Cum essent, cap. Tua nos, et similibus. Ubi omnis pactio et conditio pecuniae ad simoniam sufflicere dicitur, et est res per se clara ; an vero pecunia numerata sit necessaria ad realem simoniam, infra dicetur.
2. Pecunia queecwnque sufficit ad simoniam. — Secundo addendum est, pecuriam in quacumque quantitate, etiam minima, sufficere ad rationem pretii simoniaci, si pro re spirituali detur. Hoc supra etiam diximus agentcs de gravitate peccati simoniae, ubi ostendimus, non solum non impediri malitiam simoniae, verum etiam neque desinere esse gravem et mortalem propter pretii parvitatem. Quam sententiam docuit expresse Major, 4, d. 25, quaest. 7, concl. 7; et ibi Durandus, quaest. 4, num. 6; Palud., quast. 5, num. 23; Gloss. ult., in cap. Plerique, 14, quaest. 3. Item Glos., in cap. Ez tua, de Simon., ubi etiam Panor., Felin. et alii; et Anton., 2 part., tit. 1, c. 5. Idem sentit Navar., in Manual., c. 23, num. 101. et consil. 52, de Simon. Quamvis enim interdum dubitare videatur, an hoc peccatum sit veniale ex parvitate pretii, tamen contrariam partem aperte probat, et distinctio qua ibi utitur quoad excommunicationem habere posset locum, quando aliquis per ignorantiam invincibilem putaret non esse mortale pecca- tum, sed veniale, parvam quantitatem dare ; tunc enim posset per ignorantiam excusari a culpa mortali ; tamen vere et secundum se, quaelibet quantitas sufficit ad gravem simoniam. Quod non parum confirmat dictum c. Ex tua , ubi clericus, qui sex tantum solidos pro sua praesentatione ad ordines dedit, perpetuo deponendus ab ordine, et in monasterium recludendus dicitur ; quae quantitas satis parva videtur, ut expositores ibi notant. Facit etiam capit. Placwit, 102, 1, quaest. 1, ibi: Quia singuli tremissem esigere sclent. Item facit exemplum ex facto Esau : nam omnes supponunt tanquam certum, ex parte pretii fuisse sufficiens ad gravem simoniam, cum tamen satis vile fuerit. Idem supponit Hieronymus, Malach. 13 (et habetur in cap. Judices, 1, quaestione prima), de quarta parte sicli inventa in manu pueri Saulis, quod illa fuerit sufficiens quantitas ad simoniam committendam ; et ideo Samuelem defendit, quod vel illam non acceperit, vel non ut pretium, sed ut oblationem aanctuarii. Ratio vero est quam supra tetigimus, et tradit Navar., quia licet pecunia sit parva. irreverentia est magna : namresspiritualis venalis efficitur: imo quo minori pretio datur, eo vilius aestimatur. Objici vero contra hoc solet cap. Ftsi queestones, de Simonia. Sed illud supra est a nobis explicatum. Non enim dicitur ibi, parvam pecuniam non sufficere ad simoniam, si pro pretio detur ; sed dicitur, quando datur parvum munus, et non constat datum esse pro pretio, tunc non praesumi tali intentione datum, praesertim quando aliae circumstantiae non juvant ad praesumptionem ; loquitur ergo quoad praesumptionem in foro externo; hic vero de veritate , et de foro conscientiae tractamus, et ita notarunt Glossae allegatae.
3. Sub munere a manu comprehenduntur quavis res temporales pretio estimabiles. — Tertio, dicendum est sub hoc munere a manu comprehendi omnes res temporales pretio aestimabiles , cujuscumque generis sint, id est, sive sint bona mobilia inanimata, sive se moventia, sive immobilia corporalia, sive incorporalia jura , seu census. Totum hoc constat ex jure : nam in capitulo Totum, 6, 1, quaestione prima, sic ait Augustinus : Totum. quicquid homines possident in terra, omnia quorum domini sunt, pecunia vocatur, servus sit, vas, ager, arbor, pecus. quicquid horum est, pecunia dicitur. ldemque supponitur in variis Decretis de Simon., cap. Etsi questiones, capit. 7Tua nos , capit. In tantum, ubi de equo, de vacca, deque omnibus bonis sermo est: ct in usura constat, si aliquid hujusmodi ultra sortem exigatur , ut dixit Ambrosius, lib. de Tobia, et habetur in capit. panuitim., 14, quaestione tertia. Ratio vero est, quia secundum moralem aestimationem eadem deordinatio est in commutanda re spirituali pro re temporali pecunia aestimabili, quae in rigorosa venditione pro pecunia. Dices, quando beneficium, verbi gratia, datur pro tundo, vinea, aut re alia immobili, cur magis res temporalis est pretium rei spiritualis, quam e converso ? Hoc enim argumento utitur Imperator in illo S Item pretium, Institut. de Emptione et venditione, ut probet permutationem unius rei pro alia non esse venditionem, quia nihil ibi intervenit quod habeat rationem pretii, alias utraque res esset alterius pretium, quod ibi reputatur absurdum. Sed hoc, qnuantum ad praesens spectat, nihil refert ad mores, et ad quaestionem de nomine pertinere potest. Parum enim refert sive dicatur res spiritualis dari pro temporali tanquam pro pretio, sive e contrario dari rem spiritualém ut pretium ad emendam rem temporalem ; uam in idem rcdit, et malitiam ejusdem rationis continet. Et similiter nihil interest, sive contractus ille venditio et emptio appelletur, sive permutatio ; nam moraliter et in re ipsa eamdem deordinationem habent, et contractus etiam inter res temporales eamdem vim habent, si partes consentiant ; nam ut dicitur in leg. Pretii, cod. de Rescind. vendit.: Pretii causa n0n pecunia mwmerata , sed pro ea pecoribus in solutum consentienti datis, contractus non constituitur irritus. Quia nimirum in idem revolvitur.
4. Debitum remissum huc spectat. — Item promissio remittendi. — Quarto, hinc a fortiori constat, ad munus a manu pertinere, si quis pro re spirituali obtinenda debitum remittat, aut se remissurum promittat. Nam sine dubio id sufficit ad simoniam, ut clare supponitur in c. Veniens, 10, de Testib., et ibi notant Glossa, Panormitanus, et alii Doctores. Idemque sumitur ex capit. Talia, S, quaest. 3, ubi id notat etiam Glossa. Et ratio est clara, quia qui remittit debitum, moraliter donat rem vel pecuniam debitam, et cui remittitur, accipit, ut dicitur in leg. 2, ff. de Calumniator, et in l. Si mulier , tf. de Condiction. caus. dat. Item manifestum est , eum, qui dat propter remissionem debiti, non dare gratis, sed ex orieroso contractu, et commutando rem spiritualem cum temporali ; ergo. Unde non so- lum quando aliquis remittit rem jam sibi debitam, sed etiam quando illam remittit prius quam debeatur, vel promittit remittere pro eo tempore in quo posset deberi, quia censetur moraliter illam dare, vel promittere ; unde totum id sub munere a manu continetur, talis enim est casus in dicto cap. Veniens, nuper citato. Et est casus expressus in capit. penultimo de Simon., ubi qui ordinat, vel ad ordinem praesentat aliquem, promissionem ab illo recipiens , quod nihil ab eo postulabit, utique in debitam sustentationem, tanquam simoniacus suspenditur, tam ordinans et praesentans, quam ordinatus, utique propter simoniam commissam in remissione fnturi debiti, ex tunc promissa. Quale autem sit hoc debitum in Episcopo ordinante, vel in praesentante, nor est hujus loci exponere ; sed supponendum est Episcopum, si aliquem ordinet sine titulo, teneri ad alendum illum, c. Cum secundum, de Praeb.; praesentans vero ibidem dicitur, qui ordinando titulum consti - tuit, vel consentit ordinari ad titulum alicujus beneficii, juxta cap. Per tuas, de Sim. Et in his casibus promissio nihil petendi simoniaca est, juxta illa jura.
5. Titulus item sine re facit simoniam.— Et idem est, quoties aliquis ex suis donis alteri constituit titulum, ad quem ord:netur, ab illo recipiens promissionem quod nihil postulabit ; non enim tunc solum committitur peccatum indebitae ordinationis per falsum titulum, sed etiam simonia, quia illa est praesentatio ad ordinem, et consequenter spirituali annexa, non minus quam jus patronatus ; ideoque illa pactio simoniaca est, sicut esset in patrono praesentatio ad beneficium sub promissione non petendi redditus. Et ita sentit Navar., capit. 27, num. 158; et dixiin 5 tom., disp. 31, sect. 4, a n. 23, et disput. 63. sect. 4, in principio. Praeterea est simile, si quis praetendens eligi in canonicum, promitteret canonicis electoribus, se remissurum dimidiam partem praebendae; autsi volens fieri parochus, promitteret se remissurum decimas nominantibus ipsum, vel procurantibus, etc. Nam totum hoc est quaedam virtualis donatio et iniqua pactio. Imo non solum, qui propria debita, sed etiam qui debita ecclesiae, vel rapinas remittere promittit, si fiat Episcopus, simoniacus est; hic enim cst casus d. cap. 7Talia, ct est manifestum, quia ibi etiam est illicita pactio dandi rem temporalem pro spirituali. Et licet tunc non videatur quis sua condonare, sed aliena, tamen virtute censetur illa rapere ad donandum, et ita munus a manu confert, licet de re aliena. Potest autem hic quaeri, an solum concedere dilationem in solutione debiti, ad simoniam sufficiat. Item, an dare spirituale pro recuperanda pecunia alias debita, vel ut anticipetur ejus solutio, sit sufficiens munus a manu pro crimine simoniae. Sed in his videtur eadem ratio quae in mutuo, et ideo simul expedientur. :
6. Mutuatio pecunig pro accipiendo beneftcio utrum sit simonia. — Quinto, ad munus a manu pertinet mutuare pecuniam pro accipiendo beneficio, vel simili re spirituali, vel e converso dare beneficium sub conditione pecunia mutuandae tantum. In quo puncto videri potest dubium, an hoc sufficiat ad simoniam ; communiter enim Doctores dicunt, pretium necessarium ad simoniam, esse pecuniam, aut aliquid pecunia aestimabile, ut patet ex divo Thoma, d. quaest. 100, art. 2 et 5, et ibi Soto, et aliis, et Summistis communiter, verb. Simonia ; at qui mutuum tantum petit pro re spirituali, non pecuniam petit pro re spirituali, sed pro aequali pecunia, quam postea soluturus est; solam ergo mutuationem petit, quae non est aliquid aestimabile pecunia; ergo non sufficit ad simoniam. Et confirmatur, quia mutuum non sufficit ad usuram, nam qui non vult mutuare pecuniam, nisi sub conditione accipiendi mutuatum triticum, per se loquendo non committit usuram, ut supra ex D. Thoma retuli. Et ratio est, quia nihil pretio aestimabile ultra sortem petit; ergo similiter in praesenti id non est sufficiens pretium ad simoniam.
7. Resolutio affirmativa. — Nihilominus dicendum est, mutuum ex se esse sufficiens munus a manu ad committendam simoniam dando spirituale principaliter pro illo, seu in recompensationem et commutationem ejus. Haec videtur esse communis Doctorum sententia, quam magis videntur ut notam supponere, quam disputare. Illam plane supponit Navarrus, in dicto cap. 23, numer. 101, in fine, dum ait non incurrere simoniam, qui Episcopo indigenti pecuniam mutuat, principaliter ut ei subveniat, eumque benevolum habeat, licet mediate et remote speret, se postea aliquod spirituale beneficium ab eo esse accepturum; quod esset verum, etiamsi omnino donasset eadem intentione, ut ipse ibi docet, et constat ex dictis supra capit. 36, et in sequentibus etiam dicemus. Supponit ergo Navarrus ut indubitatum, quod si ille mutuum daret principaliter pro re spirituali, et cum pacto vel tacita promissione ejus, esset simoniacus. Et idem repetit Navar., cons. 14, n. 6, de Sim.. et in cons. 23, n. 2, ubi etiam addit, non esse simoniam petere mutuum, ab eo cum quo beneficium permutatur, ad expediendas bullas, quando nullum pactum praecessit, sed gratis postea fit, sentiens fore simoniam, si de mutuo pactum praecessisset. Idem sentit Ugolin., tab. 1, cap. 9, 8 5, num. 2, et clarius affirmat Leonar. Lessius, lib. 2, cap. 20, dub. 9. Et quidem stando in jure ecclesiastico, est
permutatione rerum spiritualium pro temporalibus; non potest autem negari quin mutuum pecuniae vel rei aequivalentis sit quoddam temporale commodum, etiamsi pretio aestimabile non sit. Et hinc sumitur ratio, etiam stando in jure naturali, quia non minor injuria fit rei sacrae, commutando illam cum re materiali pretio non aestimabili, quam cum estimabili, imo quodammodo major, ut supra dicebam de vili pretio; quia quo res datur pro alia minoris vel nullius aestimationis, eo vilior reputari videtur. Et confirmatur, nam quod datur cum pacto, vel sub conditione mutui, non gratis omnino datur, sed ex pacto oneroso; ergo id satis est ad rationem simoniae. Antecedens videtur per se manifestum, quia onus mutuandi temporale est, et interdum reputatur grave. Potestque hoc optime confirmari ex leg. Quisquis, c. Si certum petatur, ubi qui mutuat judici, exilio punitur, quasi emptor legum, atque provincig. laque propter solum mutuum emptor reputatur; ergo multo magis in praesenti. Et inde sumitur alia ratio optima, quia mutuum tale reputatur moraliter, ut sufficiat ad corrumpendum judicis animum, in hoc enim lex illa fundatur, ut ibi notat Bald., inleg. 1, ff. de Calumniar., et rationem reddit, quia illa est utilitas temporalis. Sic ergo in praesenti, licet mutuum non sit aestimabile pecunia, tamen est moraliter et humano modo multum appetibile propter utilitatem temporalem ; ergo id satis est ut in materia simoniae habeat rationem pretii, nam et sufficit ad corrumpendos animos eorum qui spiritualia dispensant, et res spiritualis vilescit, cum pro utilitate temporali commutatur.
8. Ad rationem ergo dubitandi respondetur, quod, licet in mutuo pecunia detur, integre postea solvenda, et ita illa ut sic non detur gratis, quia revera non donatur, nihilominus utilitas illa, quae est in praesenti usu pecuniae, aliquid est temporaliter utile, et illud si spec- tetur ut pretium rei spiritualis, sufficit ad simoniam, licet id non sit peculiari pretio aestimabile, sed eodem quo ipsa pecunia, quia ad incrdinationem simoniae sufficit, ut dixi, illa commutatio utilitatis temporalis cum re spirituali. Nec in omnibus comparanda est usura cum simonia; nam multa conventiones et permutationes licent in usura, quae non licent in simonia, quia non tanta puritas et gratia requiritur in mutuo praestando, quanta in spiritualibus dispensandis, quia in mutuo non attenditur aliqua specialis dignitas, vel sanctitas talis operis, sed solum quod non est dignum peculiari pretio aestimabili pecunia ultra sortem; et ideo si nihll exieatur aestimabile pretio, etiamsi alia commoda ejusdem ordinis, et pretio non aestimabilia petantur, non est usura, ut aperte colligitur ex cap. 1 de Usur. In largitione autem spiritualium rerum consideratur praecipue dignitas doni spiritualis, quod est supra omnem temporalem aestimationem, et ideo cum nullo commodo temporali permutari potest, sive illud aestimabile sit pretio, sive non.
9. Respondetur ad interrogationes supra factas. — Atque hinc facile est respondere ad alias interrogationes supra factas. Ad primam, dico non licere, pacto petere dilationem solutionis debiti pro re spirituali, illudque reduci ad munus a manu. Probatur, quia illud est quoddam mutuum : suppono enim me teneri ad solvendum hodie debitum, et ratione spiritualis beneficii mihi concedi ut non tenear solvere per annum; ergo ex vi illius contractus mihi mutuo datur illa pecunia pro illo tempore. Item illa concessio dilationis quoddam temporale commodum est, et de se sufficiens ad corrumpendum debitorem, si sit judex ; ergo sufficit ad simoniam. Ad aliam vero interrogationem de recuperando debito, media donatione aliqua spirituali , distinguendum est. Nam si detur spirituale pro anticipata solutione debiti, sine dubio procedit eadem ratio, quia illa anticipatio vel est quaedam virtualis mutuatio, vel illi aequivalet, et in ea procedunt rationes facta, quia est utilitas temporalis, et quae multum solet movere homines, etiamsi speciali pretio aestimabilis non sit per se loquendo. Si vero non sit anticipatio, sed rigorosa solutio rei debitae pro tempore, in quo jam ex obligatione justitiae solvenda est. vel quia est restitutio rei injuste sublatae, quae statim solvenda est, ibi certe minor ratio simoniae intervenit, ut cum Angelo dixi capit. praecedenti. Quia ibi nec res petitur, nec mu- tuatio ejus formalis vel virtualis. sed solum cessatio ab injuria inferenda, et ita non imponitur nova obligatio, sed ea quae inerat, quod saepe licitum est, ut infra dicemus: in illo ergo casu servanda sunt, quae superiori capit. diximus.
10. Pensio, quam sibi vel consanguineo reservat dans beneficium , est simonia. — Huc spectat promissio pensionis adnittenda. — Sexto, pertinet adl munus a manu pensio imposita ei cui datur beneficium, vel collatori, praesentanti, renuncianti, vel aliter procuranti solvenda, sive ex ipso beneficio, sive aliunde, quia illa est pecunia aestimabilis, imo est promissio cer - tae pecuniae solvendae, quae est manifesta simonia. Et ad hanc speciem spectat casus, quando Episcopus dat beneficium, reservans sibi, vel consanguineo, etc., pensionem , seu partem fructuum, exigens prius consensum, et acceptationem, ab eo cui beneficium praebet. De quo videri potest textus in cap. unic. Ut beneficia Eccles., ubi Pontifex distinguit, an Episcopus, qui dat beneficium, fructus ejus ante donationem percipiat, vel non; etsi antea non percipiebat, et dando beneficium pro conditione ponit nut sibi donentur fructus: Non est dubium (inquit) intercedere simoniacam pravitatem. Et hoc membrum spectat ad praesentem casum. Addit vero ibi, quod si Episcopus percipiebat proventus beneficii, antequam illud donaret, poterit quidem id licite facere, utendo sua potestate, et sine ulla pactione, constituendo ad tempus pensionem, vel reservando fructus ad tempus pro causa justa et necessaria, et tunc conferre beneficium sic oneratum sine ullo pacto; non licere tamen, ex conventione cum eo qui accepturus est beneficium, vel cum aliquo mediatore, illam impositionem vel reservationem facere. Quia cum consensus ejus, cui dandum est beneficium, nihil possit ad legitiinam reservationem operari, praesumitur intercedere iniqua pactio, quando postulatur, ut Glossa ibi et Doctores sentiunt. Itaque aliud est reservare fructus beneficii vacantis, vel partem eorum ; aliud cum alio pacisci, ut pensionem solvat, solum pro collatione beneficii. Et hoc posterius dicimus pertinere ad munus a manu, prius autem nullo modo, supposita legitima potestate reservandi fructus, quam (ut supra diximus) regulariter solus Papa habet; interdum vero licere Episcopis ad tempus in illo capit. definitur ; etibi communiter traditur et inc. Si propter, de Rescr., in 6,ubi Glossa, verb. Conceditur, etin Clem.2, de Reb. Eccles. non alien., ubi Glossa. verb. Defensor. Ad hunc etiam simoniae modum pertinent varii casus, quos tractat Navarrus in varis consiliis, de Simonia, ut in 47, deillo beneficii praetensore, qui cum aliquo curiah convenit, ut sibi auxilium ferat d beneficium obtinendum sub conditione solvendi illi pensionem ; et in 57, de alio qui cum aulico paciscitur, ut sibi de vacantibus beneficiis statim notitiam praebeat, promittens se consensurum pensioni imponendae in favorem ejus. Nam tunc pensio illa, vel, quod perinde est, obligatio ad illam, est pretium, etlicet videatur dari pro quodam temporal obsequio, tamen quatenus per illud paratur via ad beneficium, pro ipso beneficio dari censetur. Et similes casus legi possunt in eodem, cons. 59 et sequentibus. etin Manuali, c. 23, n. 107, 8 Ad septimum.
11. Ultimo, addere possumus, sub munere a manu contineri omne donum, quod jure positivo prohibitum est dari pro re spirituali, consistens in jure aliquo habente emolumentum temporale, quod dici potest munus temporale aestimatione juris, etiamsi in se aliquid spirituale sit habens temporaie annexum; ut est beneficium datum pro altero beneficio, et similia. Hoc satis constat ex dictis in superioribus de permutationibus prohibitis rerum spiritualium ; nam in eis intervenit etiam aliquid per modum pretii, quod non consistit in obsequio vel officio linguae, ut constat. Ergo si velimus in hac partitione comprehendere omnem simoniam, etiam de jure positivo, recte revocabimus hoc pretium ad munus a manu. Et confirmatur, nam illa bona servant proportionem cum externis bonis fortunae, seu temporalibnus, praesertim cum juribus, quae incorporalia dicuntur, quae proprie sub munere a manu comprehenduntur.
On this page