Text List

Caput 39

Caput 39

Quid sub munere ab obsequio comprehendatur.

CAPUT XXXIX. QUID SUB MUNERE AB OBSEQUIO COMPREHENDATUR.

1. Duplex obsequium. — Obsequium temporale. — Duplex obsequium distingui solet in praesenti puncto, temporale scilicet et spirituale, nec immerito, quoniam diversam habent naturam et aestimationem, et ideo etiam in praesenti puncto diversum esse debet de illis judicium. Obsequium enim temporale dicitur omne opus hominis, quod ad usus et commoditates hominis, sive corporis, sive animae in sua tantum naturali perfectione spectatae, ordinatur. Spirituale autem obsequium est omnis functio spiritualis, prout a nobis explicata est inter materiam simoniae pertractandam. Inter quae duo genera tanta est ditferentia, ut primum pretio sit aestimabile, et vendi possit pro pecunia sine ulla malitia, secundum autem sit omnino invendibile, et inaestimabile pretio ; utrumque enim horum ex dictis de materia simoniae satis probatum relinquitur.

2. Obsequium temporale de se est sufficiens ad simoniam. — Hinc ergo manifestum est primo, obsequium temporale, quantum est ex se, sufficiens pretium simoniae esse posse, si iu modo faciendi illud pro re spirituali, vel e converso, si in modo dandi rem spiritualem pro tali obsequio, formalis habitudo pretii supra explicata salvetur. Patet, quia sicut omnis res permanens pecunia aestimabilis, ex se est sufliciens ad pretium, juxta dicta capite praecedenti, ita omnis actio pretio aestimahilis, si pro re alia tribuatur, et secunádum condignam aestimationem cum illa commutetur, habebit rationem pretii ; sicut e contrario si hujusmodi actiones pro pecunia vendantur, habent rationem mercium, et ita per locationem et conductionem suo modo venduntur et emuntur, ut supra dictum est. Sic ergo dubium non est, quin tale obsequium possit veram ratiopem vretii subire, si pro re spirituali obtinenda per se fiat et offeratur, vel e converso poterit habere rationem rei venditae pro re spirituali subeunte rationem pretii, si pro obtinendo tali obsequio res spiritualis tradatur. Nam hae denominationes pretii et mercis, inter res quae permutantur, quando propria pecunia non intervenit, reciprocae esse possunt ut dixi, et ex intentione contrahentium pendere potest unius vel alterius applicatio ad rem unam, potius quam ad aliam. Unde etiam dubium non est quin dare spirituale donum propter obsequium temporale sub hac tormalitate spectatum, sit simonia, quia hoc clamant omnia jura supra allegata, et ratio naturalis, quae ex dictis oritur, id convincit, suppositis principiis statutis de malitia simoniae, nam illa est vera venditio, seu conditio, seu commutatio rei temporalis pro spirituali. De hoc ergo nulla est controversia, sed propter usum et casus morales oportet exponere, quando et quomodo possint obsequia haec fieri, et spiritualia obsequentibus praestari sine labe simoniae.

3. Non ita spirituale. — Secundo, de obsequio spirituali est etiam certum, illud secundum se spectatum et ex natura sua non posse esse pretium rei spiritualis ad simoniam sufficiens, quia supra ostensum est, in commuta- tione rei spiritualis pro aliaspirituali.non committi simoniam, ac subinde rem spiritualem datam pro altera spirituali, ut sic, ex se non esse pretium simoniacum. Obsequium autem spirituale eamdem conditionem et dignitatem quoad hoc habet, quam aliae res spirituales, et ideo natura sua non est aestimabile pretio, ideoque supra dictum est sine simonia vendi non posse pro re temporali. Ergo e converso in praesenti, quamvis pro alia re spirituali fiat, vel aliquid spirituale donetur ut tale obsequium fiat, et pro illo, etiam sub expressa conditione et pacto, non ct simonia ex natur rei; ergo nec tale obsequium ex se habere potest rationem pretii simoniaci respectn alterius rei spirituais. Et in hoc etiam nulla est controversia. Ouia vero jure ecclesiastico multae commutationes inter spiritualia prohibitae sunt, ut simoniacae, ideo necessarium est exponere quando et quomodo committi possit simonia propter obsequium spirituale impositum, vce solutum per retributionem aliquam spiritualem ; nam tunc illud obsequium habebit rtionem pretii ad simoniam suticientis saltem ex jure positivo. Haec crgo duo a nobis exponenda sunt.

4. Ulterius vero advertendum est, duobus modis posse beneficium (de hoc enim semper loquimur, quia frequentius accidit ; cum proportione vero idem est de reliquis spiritualibus donis) dari propter obsequia : primo, propter praecedentia obsequia; secundo, propter sequentia, seu imponendo onus alicujus obsequii in futurum. Potestque rursus tale opus adjungi ip:i beneficio, vel potius beneficium annecti oneri tanquam officio propter quod datur, ut propter legendam grammaticam, vel theologiam, vel ad concionandum. Vel potest imponi ipsi personae, dando illi beneficium cum onere et obligatione faciendi tale obsequium, ad quod ipsum officium non obligat, ut ad docendum, vel concionandum, etc.

5. Prima conclusio.—bico jam primo : dare et accipere beneficium spirituale propter obsequia et beneficia tempora:ia jam facta, in eorum recompensationem, et quasi solutionem debiti et obligationis ex justitia, ad condignam mercedem tribuendam, simonia est; moveri autem ex hujusmodi servitiis ad dandum beneficium gratis, et ultra omne debitum, non est simonia. Est communis et clara ex D. Thom., dicta q. 100, art. 5; Soto, lib. 9. aueest. 1. art. 3; Vict. supra, n. 36; Adrian., d. Quodlib. 9, articul. 2, et aliis Theologis, 4, d. 25; Gloss., in cap. Cum essent, de Simon., quam ibi Panormitanus et alii approbant. Item Glossa, in cap. Sunt nonnulli, 114, 1, quaest. 1. ibidem probata ab aliis. Patetque prima pars, quia tunc datur beneficium in solutionem cujusdam debiti temporaiis; diximus autem praecedenti capit. esse simoniam dare beneficium pro rermnissione debiti pecuniarii; ergo idem est in praesenti ; parum enim refert quod tale debitum resultet ex obsequio, nam tandem in pecuniarium resolvitur. Unde colligitur obiter nihil referre, quod talia obsequia fuerint honesta vel turpia, sed pensandum essean ex illis orta fuerit vera obligatio justitiae ad condignam compensationem temporalem, quia tunc proxime datur beneficium ad extinguendum temporale debitum, et ideo impertinens est, quod ex honesta vel turpi radice duxerit originem. Unde obiter addo, idem esse dicendum, licet obsequium a quo orta est obligatio, fuerit spirituale, si debitum inde resultans est de dando competenti stipendio sustentationis ; ut, verbi gratia, Episcopus habet vicarium ad spiritualis jurisdictionis usum, cui teretur dare singulis annis competens salarium ; nihil tamen confert per aliquot annos, et postea dando ilii beneficium, vult liberari omni debito; plane simoniam committit, quia debitum illud, licet ortum fuerit ex ministerio spirituali, jam est mere temporale, et pro illius remissione datur beneficium.

6. Secunda vero pars probatur ex dietis, c. 36, de consanguinitate ; nam tunc obsequia non habent rationem pretii, sed solum conciliant benevolentiam, a qua procedit gratuita beneficii collatio ; ergo. Declaratur, nam Episcopus conferens hoc modo beneficium famulo, nihil recipit ab ipso pro beneficio; si enim aliquid reciperet , maxime obsequium; sed hoc non, quia, ut supponitur, vel nihil ratione illius debet famulo, quia illi convenientem sustentationem et stipendium dedit, vel, si aliquid debet, non intendit liberari ab illo debito per collationem benveficii, alioquin non intenderet gratis et ex benevolentia darc, ut in casu supponitur. Ouapropter, ut hic modus conferendi beneficium propter obsequia locum habeat, moraliter loquendo, neccssa - rium est nt talis famulus habeat a patrono justam recompensationem teinporalem suo servitio proportionatam ; tunc enim sine ullo scrupulo simoniae datur beneficium famulo, quia datur ultra omne debitum justitiae, ac subinde gratis ; nam, licet gratitudo aliqua, vel amicitia, seu benevolentia ex servitio familiari conciliata intercedat, non tollit ratio- nem gratuitae donationis. Unde etiam infero non oportere hic distinguere de turpi vel honesto obsequio, vel in privatam, vel publicam utilitatem, aut in corporale, vel spirituale commodum. Ita docet expresse Soto, dicta quaestione 9, articulo tertio, et sentit Victor., numero 36, 37; et Cajetanus, dicto articulo quinto. Alii vero auctores interdum his distinctionibus utuntur, ut patet ex D. Thom., dicto articulo quinto, ad 1; et Anton., 2 part., titulo primo, capite quarto, S 2, et capite 5, S 5; et Glossis, et Canonistis citatis; Sylvest., verb. Simonia , quaestione decima sexta, S Quartwn ; Tahien. numero duodecimo. Sed revera, si loquamur de simonia propria, non refert quod obsequium sit ad bonum vel malum finem, justum vel injustum : nam si respiciatur in ratione pretii, semper facit simoniam, ut in superiori puncto dixi. Si vero non sit pretium, sed tantum moveat dicto modo ex quadam gratitudine, licet humana et indiscreta, non faciet propriam simoniam, quia non obstat quominus beneficium gratis tribuatur. Poterit autem illa distinctio conferre, ut provisio sit justa vel injusta, et personarum acceptio, aut infidelis dispensatio , aut turpis etiam carnalis affectio; juxta varias enim circumstantias possunt varia vitia committi, et hoc intendunt dicti auctores, et late utuntur nomine simoniae, pro quacumque indigna et carnali provisione beneficii, maxime quia praesumptio esse potest de illo, qui sic confert, quod etiam simoniace conferat.

7. Objectio de obsequentibus prelatis, ct principibus. — Responsio. — Sed contra, quia frequens est consuetudo, quod multi praestant varia obsequia et comitatus ecclesiasticis praelatis, sine ulla mercede vel recompensatione temporali, sed tantum spe benefiei alicujus, vel favoris ad illud obtinendum, et postea praelatus conferendo beneficium satisfacit suae obligationi sine ullo scrupulo simonia; ergo non semper est necessarium ad vitandam simoniam, ut obsequia condigno stipendio temporali praemientur. Imo temporales principes habentes jus praesentandi, solent habere magnam familiam servientium, fere pro nihilo, et praesentando ad beneficia remunerant servitia absque alia temporali satisfactione. Respondeo dupliciter fieri posse illa obsequia vel servitia ex parte obsequeniium : primo, sine ullo pacto expresso vel tacito inter praelatum seu principem, ct servientem seu obsequentem, ita ut ex obsequio nulla obligatio justitiae oriatur in praelato ad tribuendam sustentatio- nem vel mercedem; et tunc ex utraque parte. potest fieri obsequium, et beneficii collatio, vel praesentatio aut procuratio, sine simonia, quia utrumque fit simpliciter gratis, licet cum aliquo respectu gratitudinis. Quod etiam in munere a manu locum habet, nam conferre antecedenter aliqua munera sine ullo pacto solum ad conciliandam benevolentiam, licet fiat spe gratitudinis, simoniacum non est, ut c. 36 diximus; et consequenter dare beneficium ex intentione gratitudinis sine alio respectu pretii, simonia non est, ut infra dicam; idem ergo est in praedictis obsequiis. Alio vero : modo contingit servire principi aut praelato in officio, vel servitio necessario, ubi necesse est ut intercedat pactum saltem implicitum; nam tales famuli ex officio serviunt, et ex ipso servitio voluntarie acceptato nascitur intrinsece obligatio justitiae ad reddendam mercedem operariis. De hoc ergo genere obsequii procedit conclusio posita. Neque video quomodo possint excusari a simonia, qui volunt ab his famulis serviri et ministrari, sola, vel fere sola spe spiritualis remunerationis, cum solo futuro commodo temporali annexo spirituali, quia necesse est ut temporale obsequium et debitum per donum spirituale persolvant. Necesse est ergo ut hi principes, vel praelati tribuant justum stipendium, saltem minimum in ea latitudine; tunc enim habere poterunt locum aliae gratuitae remunerationes, et non alias.

8. Secunda conclusio. — Dico secundo: si beneficium detur cum onere, et sub conditione exhibendi aliquod obsequium temporale non annexum beneficio, simonia est, et tunc obsequium respicitur ut pretium, saltem promissum. Haec assertio sequitur ex praecedenti: nam eadem ratio est promissionis in futurum, et soluiionis praeexistentis debiti, et ita jura, quae unum prohibent, aliud etiam consequenter vetant. Probatur ergo assertio ex c. Cum essent, de Simonia, ubi promissio cuidam facta de beneficio illi praestando, si negotium quoddam promittentis in Romana curia promoveret, simoniaca censetur ; quia beneficium dandum erat pro munere ab obsequio; ergo, si daretur antea sub illa conditione et obligatione, vel si post exhihitum obsequium impleta fuisset promissio, collatio fuisset simoniaca: nam haec omnia ejusdem sunt rationis. Et ita notant ibi Gloss. et Doctores. Atque sic dixit Vict., d. Relect., n. 6, quod si quis daret beneficium ut doceretur sibi geometria , esset simoniacus, quia labor ille docendi geometriam temporalis est, et vendibilis, et non est annexus benecio; et idem sentit de doctrina Theologiae, t a fortiori de qualibet alia simili actione, ut expressius declaravit Soto, quaestione quinta, rticulo primo, verb. Ez his. Haec autem, et tota conclusio intelligenda sunt cum proportione ad assertionem praecedentem. Nam, si Episcopus det beneficium alicui homini docto vel industrio, gratis et sine ullo pacto, cum intentione habendi illum benevolum et familiarem , et cum spe quod postea ab eo docebitur vel juvabitur ex sola gratitudinc et amicitia, non erit simoniacus mentalis, dans beneficium cum hac intentione, nec realis, postea accipiens obsequia gratuita, et eadem intentione collata. Est euim quoad hoc spiritualium donorun: et temporalium eadem ratio; nam etiam spiritualia dari possunt cum spe gratitudinis, quia hoc non tollit quin gratis dentur, sicut de mnutuo dixit D. Thomas 2. 2, quaest. 78, art. 2, ad 2.

9. Tertia conclusio. — Dico tertio: quando obsequium temporale est apnexum rei spirituali, ut beneficio, licitum est illud dare cum obligatione talis oneris. Unde dum beneficium vacat, licitum etiam est illi de novo annectere aliquod obsequium Ecclesiae etiam temporale, et sic dare beneficium acceptanti tale onus, et non alias, nec erit simonia, dummodo annexio facta sit ab eo qui habet potestatem. Tota conclusio est certissima ex usu Ecclesiae, et ex Jure, c. 1et 4, de Magist., ubi praecipitur dare beneficium ad legendam grammaticam et theologiam. Et idem statuitur, et confirmatur in Tridentin., sess. 5,c. 5, de Ref., et sess. 23, c. 18. Constat autem ex supra dictis, munus docendi temporale esse et vendibile. Et eadem ratione solent dari beneficia cum onere cantandi, aut ministrandi in officio sacristae, aut thesaurarii, et similibus obsequiis, quae temporalia sunt. Ratio vero est, quia redditus ecclesiastici non solum sunt ad spiritualia ministeria, sed etiam ad temporalia necessaria Ecclesiae, et ideo sicut potest praebenda, quatenus temporalis est, annecti spirituali muneri, ita etiam, quantum est de se, dari potest propter obsequium temporale. Unde etiam potest una et eadem praebenda conferri propter utrumque ministerium temporale et spirituale, quia potest habere redditus utrique ministerio proportionatos, et ipsa ministeria possunt inter se esse compatibilia, et diversis temporibus fieri. Sic ergo beneficium habens annexum ministerium temporale potest conferri sub expressa illius oneris conditione , quia illud non est pretium, sed est opus, pro quo simul cum spirituali ministerio datur stipendium. Unde licet illa conditio in ipsa collatione exprimatur, non officit, quia in ipso beneficio inest. Atque ita etiam constat quod licet beneficium antea non habeat tale onus annexum, potest dum vacat ei adjungi, si ad bonum Ecclesiae ita expediat, ut ex Concilio Tridentino supra aperte constat. Quia institutio beneficii ad hoc vel illud ministerium humana est, et per Ecclesiae pastores mutari potest ; nam ad illos pertinet dispensatio talium bonorum. Facta ergo illa annexione, clarum est posse beneficium sub tali onere conferri, etiam sub expressa conditione, quia nihilominus gratis beneficium confertur secundum id quod est, et per conditionem expressam nihil additur nec exigitur pro beneficii collatione.

10. Ad quem spectet heec annexio. —Ex dictis vero non obscure colligi potest, hoc genus annexionis et quasi impositionis non habere locum, nisi ubi res spiritualis, quae principaliter confertur , habeat annexa temporalia commoda, quibus temporale obsequium proportionatum sit. Nam dare aliquid pure spirituale, adjungendo illi temporale obsequium, plane esset dare spirituale pro temporali, tanquam pro pretio. Quia obsequium onerosum non potest habere rationem stipendii sustentationis, nam potius ipsum meretur tale stipendium ; ergo datur ipsum spirituale bonum tanquam in satisfactionem pro temporali obsequio , quod simoniacum est. Exemplo res declaratur, quia jus eligendi, verbi gratia, est pure spirituale, et jus praesentandi suo modo, quae jura nullos habent redditus annexos, ut supponimus ; si ergo alicui daretur jus eligendi sub conditione gerendi negotia ecclesiae temporalia gratis , et sine ullo stipendio, certe venderetur spirituale jus pro temporali obsequio ; secus vero est in beneficio, quod habet fructus. Declaratur etiam optime ex pecuniaria pensione, nam imponere illam super jus, vel spirituale officium, vel ministerium, nullos habentia temporales redditus, plane esset simoniacum : ergo idem est in temporali obsequio, nam aequivalent, ut dixi. Quis autem possit facere hanc annexionem, non spectat ad hunc locum ; certum est autem posse fieri a Papa universaliter ; ab Episcopis autem in casibus sibi a jure vel consuetudine concessis. Certum item est non posse Episcopum, regulariter loquendo, sua auctoritate facere hanc annexionem in suam peculiarem commoditatem, applicando beneficiorum redditus ad privata oh- sequia domus vel familiae suae, quia ad hoc habet redditus sui episcopatus, nec potest talia onera beneficiis imponere, ut patet ex capit. Prohibemaus, de Censib., et arg. cap. ult., 1, quaest. 3. Quae regula generahis est, hcet in casu possit habere exceptionem modo praescripto in eap. unic. Ut ecclesiastica benef., etc.. in fin., et ut sumitur ex capit. Constitutus, de Religiosis dom. Secus est de Pontifice, qui universalem habet administrationem, et potest novum jus condere, et ad proprios usus redditus applicare , dummodo id faciat ut fidelis dispensator et prudens. Et haec de temporali obsequio.

11. Quarta conclusio. — Dico quarto : obsequium spirituale jam exhibitum non potest habere rationem pretii ad simoniam suflicientis, nisi in aliquid temporale resclvatur, vel praecesserit pactum per Ecclesiam prohibitum.- Prior pars declaratur ex supra dictis. Primo, quia commutatio inter sprritualia, ut talia sunt, non est simoniaca de jure naturae ; nec in hac specie, de qua nunc tractamus, invenitur prohibita, ut supponitur; ergo. Declaratur amplius, et probatur posterior pars; nam si obsequium spirituale jam supponitur exhibitum, vel fuit mere voluntarie factum, sine ulio pacto, vel conventione, et tunc jam non potest habere rationem pretii, quia nihil po test pro illo ex justitia exigi, ut constat; vel factum est ex aliqua conventione pro alia re spiriual, et sic sive res promissa exhibeatur, sivc alia aequivalens etiam spiritualis, semper manet commutatio inter spiritualia, et sic non intervenit propria ratio pretii, seclusa prohibitione. Potest autem contingere ut spirituale obsequium sit prius exhibitum cum conditione, naturali jure ibi contenta, recipiendi stipendium sustentationis justum et proportionatum. Si quis ergo tunc vellet per spirituale beneficium exhibitum satisfacere priori obligationi, et liberari a debito stipendii, jam daretur spirituale pro temporal ; quia praecedens obsequium, licet spirituale fuerit, peperit obligationem de re temporali, ut in praecedenti puncto declaravi, et- sentiunt Viet. et Sot., locis citatis, et in sequenti assertione exempla eorum adhibebimus. Nam quoad hoc eadem est ratio de pacto in futurum, et de solutione praecedentis obsequii, quia necesse est fieri ex tacito pacto, vel conventione partium. Addidi etiam: Nisi preecesserit pactum prohibitum, quia ex hoc capite potest intervenire simonia, ut supra dictum est, et in sequenti etiam puncto dicetur.

12. Quinta conclusio. — Dico ergo quinto: obligari ex pacto ad obsequium spirituale pro spirituali beneficio, licet non sit jure naturae prohibitum, tamen simonia est contra m ecclesiasticum, et ita dare beneficium, imponendo personae tale onus obsequii spiritualis, quod non est beneficio conjunctum , simonia est, saltem contra ecclesiasticum jus. Prima pars de jure naturae supponitur ex principio saepe repetito, nam eadem est ratio de permutatione rerum aut jurium spiritualium inter se, et de permutatione spiritualis juris pro spirituali obsequio. Exempla sunt, si Episcopus vicario suo promittat poneficium, si prius per aliquot annos in spiritualibus sibi ministret, et similia; talia enim pacta non sunt contra jus naturae, juxta supra dicta. Dico autem nunc esse contra jus ecclesiasticum. Simile esset, si daret Episcopus vicario beneficium cum onere ministrandi in spiritualibus (quae ad beneficium non pertineant), solum ratione beneficii, et sic dealiis. Hoc ergo modo obsequium illud, licet spirituale, subit rationcm pretit. Assertio haec sic declarata sumitur ex communi sententia canonistarum, dicentium absolute, spiritualia non posse conferri sub modo, id est, sub obligatione personali, ut sic dicam, et non reali, quae talibus spiritualibus annexa non sit. Ita Glos., inc. Tua nos, de Simon., verb. Conventio, et in c. unic. Ut Ecclesiast. benef., etc., verb. Sub mo:o ; item in c. Ea parte, Ld Offic. deleg.; Redoan., 9 p. c. 6; Rebuff., in Praet., tit. de Requisit. ad collat. ben., num. 2. Isti tamen auctores loquuntur in generali de modo et conditione.

13. Non licet electoribus invicem pro amicis ex conventione assentiri. — In particulari vero ctiam de modo spiritualis obsequii videtur loqui Panor., in c. Significatum, de Praeben., num. 7, in fine, et alii ibi; expressius idem Abbas, in c. Cum essent, de Simon., num. 5; Anton., 9 p., tit. 1, c. 4, S9, etc. 5, S5; Sylvest., dicta q. 16. Melius Victor. , dicta Relect., n. 36, ubi non probat pacta, quae aliqui Episcopi facere solent cum vicaris vel ministris suis: Dabo tali salarium quinquaginta aureorum, donec dedero, vel nisi intra tale tempus dedero tibi beneficium centum aureorum. Quod prius docuit Major, 4, d. 95, q. 3, conclus. 6, contra Hostiens., in dicto c. Cum essent, de Simon., num. 1, 2et 3; Navar. autem, in Manual., c. 25, n. 113, dicit Majorem consentire Hostiensi, existimantem se contradicere illi, exponitque dictum Hostiensis esse intelligendum, modo nullum pactum intercedat de gratis serviendo post beneficium collatum, et a fortiori nec de remittenda pensione debita pro servitio facto ante receptum benefieium. Sed neque Hostiensis satis hoc explieat, neque communis sensus illorum verborum videtur talis esse, alias superflue adderetur illa conditio; sed non oportet de facto contendere, quando de jure constat. Probatur ergo assertio prima exemplis : nam, si patronus beneficii praesentaret aliquem , sub onere dicendi tot missas pro se, vel sua intenuone, ad quas beneficium non obligat, sine dubio peccaret graviter. Item si quis daret beneficium alicui sub conditione recitandi quotidie litaniam pro se, vel quidpiam simile. Nec objiciatur consuetudo Episcoporum, qui illis, quibus ordines conferunt, certas missas, vel precationes imponunt, quia non dant ordinem sub tali conditione, vel modo, sed vel illa petunt, quasi ex grauitudine, vel ut Ecclesiee pastores habent ex consuetudine jurisdictionem ad imponendum illud onus, vel praeceptum, quod censeri potest jam esse quasi consuetudine annexum ordinationi. Praeterea huc spectant multa exempla supra insinuata, tractando de permutatione spiritualium inter se; nam si patronus praesentet, imponendo alteri onus eligendi, illud dici potest esse munus ab obsequio spirituali, et tamen simoniacum est. Lllem est, si duo vel tres electores inter se conveniant, ut sibi invicem obsequantur, nunc unius amicum eligendo, postea amicum alterius, et sic de eaeteris; haec enim et similia simoniaca sunt, saltem quia prohibita, ut supra diximus, et reiucuntur ad hoc munus ab obsequio.

14. Promissio beneficià pro eleclione damnatur. — Et hoc modo est de hac re textus expressus, in c. De hoc, de Simon., ubi promittere beneficium pro electione ad episcopatum, simoniam esse declaratur. in qua si consideretur beneficium ut pretium datum pro electione, est simonia a munere a manu ; si vero consideretur vox electionis, ut data pro beneficio, est munus ab obsequio, et tamen sicut beneficium spirituale est, ita etiam vox electionis, ut notavit Panormitanus, in cap. Mattueus, eod. Huc aecedunt omnia jura, quae prohibent pacta, conventiones et modos in spiritualibus, praesertim in his quae ad beneficia ecclesiastica spectant, sub quibus comprehenduntur omnia obsequia, seu ministeria ecclesiastica ad corum provisionem ordiuata, ut supra vidimus. Ergo dare ex pacto aliquid spirituale pro his obsequiis, vel obsequia ipsa praestare pro beneficio vel alia simili re obtinenda, sub his prohibitionibus continetur. Accedit, quod ordinarie talia obsequia habent annexum aliquid temporale, vel debitum ejus, saltem per modum stipendii sustentationis, et sic cum talia obsequia praestantur pro re spirituali, remittendo temporale annexum, virtute datur temporale pro -pirituali, et tunc jam simonia esset contra jus naturale, si hoc esset principaliter intentum. Denique iu his pactis semper intervvnit obligatio cum magno onere temporali, et praetio aestimabili; ergo illam assumerc ex promissione beneficii, simonia est.

15. Et ideo dixi in assertione, obligari ex pacto, quia, si nulla interveniat conventio, et aliquis ministret praelato in spiritualibus animo gratuito, licet speret promotionem ab iilo gratis etiam faciendam , nulla est simonia, ut a fortiori sequitur ex dictis de obsequio temporali. Semper autem videtur necessarium, ut si ex officio ministrat, alatur ab Episcopo, sufficientemque sustentationem recipiat , alias censeretur Episcopus, pro beneficio quod illi confert, recipere quicquid in bonis suis lucratur , nullum co:ieiado salarium servienti etiam in spiritualibus. Sicut etiam simoniam committeret examinator, vel vicarius Episcopi, qui habens curatum beneficium a quo abest, curam suae ecclesiae committeret alicui clerico, tacite vel expresse illi promittens obtentionem alterius beneficii, ut ipse sine salario sustentationis inserviat. Haec enim et similia expresse sunt contra jus ecclesiasticum, et quatenus resolvuntur in temporalia commoda, proxime accedunt ad simoniam contra jus divinum.

16. Sexta conclusio. — Dico sexto: si obsequium spirituale annexum sit beneficio aut dignitati spirituali, non potest habere rationem pretii, nec erit simonia conferre beneficium sub tali onere et conditione expressa. Quod verum habet, sive annexio illa sit antiqua ab institutione beneficii, sive denuo facta sit, beneficio vacante, ab eo qui legitimam potestatem habet. Prima pars est per se evidens ex ipsa natura talium rerum, et quia ibi nullum intervenit pactum, sed transit res cum suo onere; vel si pactum exprimatur, nihil per illud additur, sed explicatur id quod inest, quod non nocet, et potest prodesse ad tullendam omnem ignorantiam et tergiversatuonem. Denique ex poster?ori parte a fortiori concluditur prior; illa autem posterior pars expresse traditur in c. Significatum, de Praebend., ubi Glos., Panor. et omnes id notant. Item Abb., in c. Jacobus, n. 3, de Sim.; Innoc., in c. 3 NePraelat. vic. suas. EtD. Thom. ita etiam exposuit textum illum in 4, dist. 25, q. 3, art. 3, q. 1, ad 5. Et potest optime et facile ita intelligi.

17. Si tamen textus ille attente consideretur, non videtur onus illud, dicendi quotidie missam de S. Maria, fuisse annpexum praeexistenti beneficio habenti alia spiritualia onera, sed potius praebendam quamdam fuisse ab aliis spiritualibus functionibus, et fortasse a numero canonicorum separatam, et applicatam ad illud obsequium missae quotidianae, et ita fuisse quasi novum beneficium institutum , cujus praebenda annexa fuit illi officio missae quotidiana , quod significant verba illa Papae : Quam siquidem institutionem eatenus confirmamus. Et ita manifestum est institutionem fuisse sanctam et puram ( supposita potestate instituentium ), quia illo modo sunt omnia beneficia ecclesiastica instituta, et haec est natura eorum , orta ex illo principie : Dignus est operarius mercede sua. Et sic etiam in rigore nullum fuit ihi necessarium pactum, sed quia nova erat institutio, illam explicare oportebat, et hunc sensum videtur ibi amplecti Panorm., n. 7, Decius, et alii. Verumtamen, etiamsi ibi non fuisset proprium beneficium institutum, sed praebenda illa applicata pro illo ministerio, optima fuisset conditio, quia non dabatur praebenda in pretium missarum, sed partim in stipendium sustentationis , partim propter obhgationem tam gravem quotidie dicendi talem missam, et nunquam dimittendi illam ecclesiam sine consensu preepositi et capituli ejus. Et hac ratione, licet ibi pactum intervenisset, nulla esset simonia, ut supra dictum est. Et hoc ultimo modo videtur intellexisse textum illum Major, 4, distinct. 23, q. 6, ad 1, in fine; et omnia sunt vera, quicquid sit de intentione textus, quae magis fuisse videtur, quam secundo loco posui. Ex illa tamen optime colligitur, etiam potuisse onus illud spirituale adjungi priori beneficio, habenti alia spiritualia onera, si alias secundum prudentem aestimationem nimia non sint, in quo esse posset aliqua imprudentia, vel injustitia, non tamen simonia, si alioquin annexio sit ab habente potestatem, quia non est major ratio de additione, quam de nova institutione, et ita semper ille textus probat hanc veritatem. Quam a fortiori etiam confirmant omnia, quae de temporali obsequio in tertia assertione dicta sunt. Potest autem hic etiam inquiri, quis habeat hanc potestatem addendi beneficii: nova spiritualia onera. Sed hoc ad materiam de beneficiis spectat ; ordinarie autem ad Episcopos hoc spcctat, vel praelatos habentes jurisdictionem episcopalem, vel solos, vel cum capitulo, juxta dict. c. Significatum , et alia quae habentur 10, quaest. 1. Et favet Tridentinum, sess. 24. cap. 10 de Reformatione.

18. Ultimum dubium. — Resolutio. — Sed quaeri tandem hic potest, an spirituale obsequium possit etiam annecti rei temporali, vel res temporalis ecclesiae relinqui sub conditione vel modo praestandi aliquod obsequium spirituale. Innocentius enim, in cap. 3 Ne Praelat. vices suas, negat posse id fieri sine simonia, quia jam obsequium illud venderetur, et in pactum reduceretur pro re temporali, quod et per 3e malum est, et jure prohibitum. Quam sententiam sequuntur aliqui canonistae, ut Anan. et Anchar., in dicto capite 3; Panor., d. cap. Signifecatum, n. 1. Et juxta hanc sententiam dixit Richard., in 4, distinct. 25, articul. 3, quaest. 2, ad 2, non licere dare pecuniam ecclesiae cum pacto de anniversario celebrando, sed debere simpliciter dari, et tunc ecclesiam teneri quasi in gratitudinem. Sed in hoc nullam video difficultatem, sed solum in verbis posse esse dissensionem. Dico ergo sine dubio licitum esse, temporale aliquid dare ecclesiae cum onere alicujus obsequii spiritualis, obligando ad illud non tantum ex gratitudine, sed etiam ex justitia, imo adhibendo expressam conditionem, ut alias non detur; vel quod, si ecclesia non adimpleverit conditionem, seu modum, privetur tali re temporali, seu legato. Totum hoc est tam clarum ex usu Ecclesiae, ut non possit in controversiam adduci. Exempla sunt, si fundus donetur ecclesiae, ut ibi sacellum aedificetur, et non alias, vel si legetur annuus census, ut tale anniversarium fiat, vel si non fiat, detur pauperibus vel haeredibus, et sic de similibus, nam in his nulla intervenit simoniae umbra.

19. Probatur, quia nec est simonia contra jus divinum, nec contra ecclesiasticum ; ergo nulla. Prior pars probatur, quia ibi ron emitur spirituale per temporale oblatum, sed relinquitur, seu donatur temporale ad certum usum spiritualem, quem licite et sancte habere potest. Cum ergo unusquisque possit sua temporalia bona relinquere, et donare cum quacumque conditione, vel modo alias honesto pro suo arbitrio, etiam omnes illae dispo- sitiones licitae sunt, et sine ulla umbra simoniae. Assumptum patet, quia res temporalis sancte consccratur ad spiritualem usum ; ergo licitum est habenti argentum, illud donare ecclesiae, ut ex illo fiat calix, et dicetur divino cultui, et non alias, et fundus, ut in ecclesiam dicetur, et non alias. Item licitum est vineam aut villam deputare, ut fiant ecclesiastica bona, ex quibus alantur clerici; ergo licitum est sub illo modo relinquere talia bona ecclesiae, et non alias. Denique dare stipendium in eleemosynam, ut missae dicantur, obligando ex justitia clericum qui pitantiam recipit, ut missam faciat, non est simonia, ut infra dicetur ; sed hic est legitimus sensus illarum dispositionum (ut bene advertit Antonin., corrigens tacite, vel declarans dictum Richard., 2 parte, titulo primo, capite quinto, S 16, versic. Pro celebratione) ; ergo nulla ibi intervenit simonia. Erit autem de nomine quaestio, an tunc dicenda sint obsequia spiritualia annecti rebus temporalibus, quod videntur canonistae horruisse, vel potius dicendum sit tunc temporalia relinqui, ut sint annexa, et per praelatos ecclesiae annectantur spiritualibus, seu nt talia acceptentur, et non alias. Et hic posterior modus loquendi castior est, et omnem tollit difficultatem.

20. Altera vero pars de jure ecclesiastico probatur, quia nullum est tale jus prohibens ; imo sunt multa, quae hujusmodi facta approbant, vel licita essc supponunt. Nam in capitulo, Olim, de hestitut. spoliat., justa censetur fuisse concessio domus sub conditione instituendi in illa oratorium, et aliis conditionibus quae ibi narrantur; et in capitulo Verum, de Conditionibus apposit., supponitur posse aliqua donari ecclesiae sub conditione, et servandam esse conditionem ; si tamen non impleatur, non posse revocari donationem, nisi id sit expressum in donatione. Loquitur autem sine dubio de conditionibus consuetis in Ecclesia, quae esse solent de his spiritualibus oneribus. Et in capitul. ultim. de Testamentis. non solum approbantur similia legata, sed etiam tanquam pia ab onere quartae funeralis eximuntur. Et idem habetur in c. Fz parte, 3, ver. Signu. Et eadem legata approbantur in Clem. Dudum, de Sepul., licet illa exemptio a quarta limaitetur quoad mendicantes, quod ad praesens non spectat. Atque ita haec sententia communis est, quam tenet aperte Major, d. q. 6, ad 4 et 2; Gabriel, lect. 28, in Canon. lit. L. et equeutibus, referens Scot., Quodl. 20; b. Thom. etiam, dicta q. 100, art. 3, ad 2. haec omnia approbat, et declarat intelligenda esse in sensu supra dicto, quod dantur talia in stipendinm, non in pretium.

21. Addit vero D. Thomas obscurum verbum: 54 autem hujusmodi pacto interveniente fiant, vel intentione emptionis et venditionis, committi simoniam. Unde Sylvester, verb. Simonia, q, 9, vers. Tertium, et Septimum, et latius in Ros. aur., casu 58. ait, licet ex natura rei haec non sit simonia, tamen interveniente pacto, esse contra jus ecclesiasticum. Sed hoc posterius falsum est, ut dixi. Nec existimo illum fuisse sensum D. Thommae, sed priora ejus verba intelligenda esse juxta posteriora, utique de pacto emptionis et venditionis. Explicuit enim quomodo possit ibi committi simonia conventionalis vel mentalis; unde sicut mentalis non est, nisi venditio et pretium intendatur, ita nec conventionalis erit propter quodcumque pactum, sed propter contractum emptionis, vel alium illicitum, qui in ipsamet conditione, seu donatione tali modo facta, intrinsece non insit; hoc enim separare impossibile est, et ita verbum illud D. Thomae aliter intellectum destrueret positionem. Denique infra o:tendemus, pactum de stipendio non esse per se illicitum neque prohibitum ; hoc autem pactum, quod hic intervenire potest, ejusdem rationis est, ut constat. Et ita omnes auctores quos ibi referemus, in hanc sententiam consentiunt: et ex ibi dicendis amplius explicabitur et confirmabitur.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 39