Text List

Caput 40

Caput 40

Quid sub munere a lingua comprehendatur ?

CAPUT XL. QUID SUB MUNERE A LINGUA COMPREHENDATUR ?

1. Utrum dare beneficium propter gmeces sit simonia.— Prima opinio affirmat simpliciter. — Fundamentum. — Hoc loco non oportet distinguere de spirituali et temporali munere a lingua ; nam, licet etiam lingua suum habeat spirituale munus, illndque honestissimum , ut voce orare, cantare, et laudare Deum, tamen illud ad obsequia spiritualia pertinet, quae Deo exhiberi possunt et Eeclesiae, et quae unus fidelis potest in aliorum utilitatem spiritualem praestare ; hoc ergo munus spirituale sub munere ab obsequio comprehensum a nobis est. Munus ergo a lingna, quod nunc consideramus, temporale est, et, ut proprie loquamur, mere humanum, complectens humanas preces, supplicationes, et intercessiones, laudes, adulationes, etc. Ut tamen distinctius procedamus, de precibus loquemur. et postea facile ad omnia linguae obsequia resolutionem applicabimus. De precibus ergo duae possunt referri opiniones. Prima simpliciter affirmat, dare beneficium propter preces, ita ut formale motivum et ratio dandi sint preces, esse simoniam. Ita sentit Adrian., dicto Quodlib. 9, art. 2, dub. 1, et dicit esse opinionem Theologorum : illam enim tenent in 4, d. 25; Durand., q. 4, dicens esse simoniam, etiamsi digno detur beneficium, si detur propter preces principaliter, ei incurri poenas simoniacorum; idem Palud., quaest. 5, et Major, quaestion. 3. Imo idem sentire videtur ibi Divus Thomas, q. 3, art. 3, et 2. 2. q. 100, artic. 5, ad 3; etsequitur Sylvest., verb. Simonia, q. 16, S Tertium, Citatur etiam Armach., lib. 10, articul. 18. Idemque sensit Gloss., ex cap. Ordinationes, 113, quaest. 1. Addit vero limitationem dicens, si preces fiant pro indigno, vel pro se, et tunc propter illas dare ordines, esse simoniam, alias non. Sed est distinctio valde materialis, et impertinens, ut ex dicendis patebit. Fundamentum hujus sententiae esse potest distinctio trimembris posita in c. 36, et jura ex quibus sumitur, nam illa probant hoc munus a lingua esse sufficiens ad simoniam. Ratio reddi potest, quia preces quasi intrinsece afferunt promissionem favoris temporalis et humanae amicitia , quae sunt aestimabilia pretio.

2. Secunda sententia negat simpliciter. — Duplems difficultas. — Secunda sententia simpliciter negat preces suflicere ad simoniam, etiamsi propter illas detur beneficium, vel aliud spirituale. Hanc tenent canonistae communiter, in c. 7Zuam, de AEitat. et qualit.; Gloss., Innocent., Hostiens, Cardinal., et late Abbas, n. 3. Item Gloss., in c. Filius, S Non itaque, verb. Ordinandi, 1, quaest. 1. Et idem sentiunt Tabien., verb. Simonia, num. 11; Supplem. Gabriel., 4, d. 25, art. 3, dub. 4, praesertim not. 2. Et in eamdem sententiam in clinat Redoan., parte prima, c. 26, praecipue in fine. Maxime vero docuit hanc sententiam Cajetan., verh. Simonia, versus finem, verb. Quinto nota, quem sequuntur Vict., d. Relect., a num. 36; et Soto, d. q. 7, art.3; et Navarr., c. 23, n. 102, verb. Decimo, et n. 107, in princip. Qui distinguunt de precibus permanentibus in propria natura, vel transeuntibus m rationem pretii. Et priori modo aiunt non sufficere ad simoniam, posteriori autem modo sufficere. Quae resolutio vera est. Sed oportet duas expedire difficultates. Una est, quomodo distinguantur illa duo membra. Alia est, quomodo munus a lingua distinguatur a munere ab obsequio, quando transit in rationem pretii. Ut ergo rem per se facile, eta multis auctoribus prolixe et confuse tractatam breviter et dilucide explicemus, supponamus sermonem esse de solis precibus, quae non includunt promissionem alterius extrinseci boni pertinentis ad munus a manu, vel ab obsequio, nec etiam comminationem; nam si habeant promissionem adjunctam expressam vel tacitam de alio munere, jam tunc motivum dandi non sunt preces ut preces, scd est munus a manu, vel ab obsequio, et per ea quae de his diximus, regulandae sunt; si vero contineant comminationem alicujus mah extrinseci ad preces, redundant in metum, et ex his quae de illo diximus, judicandae sunt. Preces autem simplices adhuc possunt distingui duplices, quaedam oblatae praelato, verbi gratia, collatori beneficii ad obtinendum ab illo, ut conferat beneficium, vel ipsi petenti, si pro se petat, vel alteri, si pro alio petat: aliae vero esse possunt postulatae ab ipso praelato in suam utilitatem, vel suorum consanguineorum, vel amicorum.

3. Dico ergo primo : Postulare ab aliquo praelato (et idem est de aliis) ut conferat alicui beneficium, sine promissione alia, vel pacto, nunquam est sufficiens ad simoniam, nec illae preces habent rationem pretii, nec praelatus propter illas principaliter conferens beneficium simoniam committet, licet alias peccare possit. Haec est nunc communis, et recepta sententia cum auctoribus posterioris sententiae, cui fortasse in hoc non contradicunt priores, ut videbimus. Probatur autem ratione qua uti solemus. Quia vel illa simonia esset contra jus divinum, vel contra jus ecclesiasticum : neutrum dici potest; ergo nulla est. Probatur prior pars minoris : primo, quia dare propter preces non est vendere, nec recedit a gratuita donatione ; ergo nec petere et precibus obtinere est emere, vel per onerosum contractum rem obtinere; ergo ex natura rei ibi non est simonia. Posterior illatio nota est ex fundamento simoniee, praesertim contra jus naiurale. Prior etiam est per nota, quia illa duo correlativa sunt. Antecedens vero probatur, primo ex Jure Civili in quo longe diversum est precibus aliquid obtinere, quod precarium appellatur, aut emere aliquid, quod requirit proprium pretium, ut constat ex tit. de Emp- tione et venditione, et de Precario. Item ex Jure Canonico, in quo etiam in praesenti materia ianquam distincta ponuntur, vendere ordines, aut precibus illos conferre, ut in cap. Pueri, 120, ait Gregor.: Nulla sit in ordinatione cenalitas. potentia, vel supplicatio personarum ; et iufra : Si ex favore, aut ead venalitate : ubi plane hiec duo, ut distincta ponuntur : favor autem respondet precibus, vel est idem. De electione etiam est optimum decretum ejusdem Greg. in c. 1, 8, quaest. 1. Ubi sic dicitur : Jllud quidem pre omnibus tibi cure sit, ul in hac electione, nec datio quibuscumque modis intercedat pramiorum, nec quarumlibet personarum potentuum patrocinia convalescant. Aliud evgo est donare, aliud vrecibus intercedere : quia illud prius longe deterius est, manifestamque habet simoniae pravitatem : nullam de priori membro rationem adjuugit Gregorius, de posteriori autem quamdam addit, quae pro causa praesenti ponderanda est: am si quorumdam patrocino (inquit) fuerit quisquam electus, voluntatibus eorum cum fuerit ordinatus, obedire, reverentia exigente, compellitur ; sicque fit, ut et ves illius mintantur ecclesiee et ordo ecclesiasticus n0n sercetur. Non ergo propter simoniae maliuam illud prohibebat, sed propter incommoda alia quae inde Ecclesiae proveniunt.

4. Atque hinc probatur altera pars de jure positivo: tum quia nullibi invenitur talis prohibitio ; tum etiam, quia potius invenitur expressa approbatio in cap. Tua nos, de Simon. ibi: Nogans humiliter ut in Canonicum ad; ittatur ; et infra concluditur : Fieri poterit absque scrupulo simoniace pravitatis. Deinde facit c. Latorem, et cap. Filium, 121 et 122, 1, quaest. 1. Ubi Gregorius ipse fatetur se precibus fuisse inductum ad quosdam ordinandos. Ubi Gratianus inde concludit ordinationem precibus factam non semper malefieri, si preces justae sint, quod non haberet locum, si preces, ut tales sunt, simoniam inducerent. Potest etiam hoc declarari ex eisdem capitibus in quibus inter pretia simoniae ponitur munus a lingua, nam preces porrectae simpliciter ipsi ordinatori, vel collatori, uon habent rationem muneris ; non sunt ergo illae munus a iingua; ergo non sufficiunt ad simoniam. Antecedens patet : nam qui petit ab alio homine, non donat illi aliquid ; quando enim a Deo petimus, non donamus illi, sed donari nobis cupimus. Et licet orando Deum praestemus illi obsequium et cultum religiosum, in petitione ad homines non habet locum haec consideratio; quia petitio ad hominem non fit ad honorandum illum cui petitio offertur, sed tantum ad utilitatem petentis, vel ejus pro quo intercedit, per se loquendo : igitur petitio ad hominem esx ratione sua non habet ratioiiem muneris. Praeterea confirmatur, quia quod datur ex solis precibus, gratis simpliciter datur, et qui recipit, obligatus manet ex gratitudine, seu antidorali obligatione, ut constat ex communi sensu omnium hominum; ergo non est venditio : nam qui emit, non manet ex gratitudine oblisatus, nec censetur recipere beneficium per se loquendo, quia est contractus onerosus : nam quod ex tali contracta datur, non datur gratis. Denique confirmatur , quia petere alia spiritualia, ut Missas, orationes, suffragia, et a Pontifice precibus indulgentias obtinere et privilegia, vel propter preces haec conferre, nulla est simonia, uihilque est in Ecclesia magis usitatum; ergo idem est ex vi preeum in quocumque alio spirituali dono. Item mutuare propter preces, non est usura, quia gratis nihilominus mutuatur; ergo similiter, etc.

5. Objectio exploditur. — Sequitur primo, hoc verum esse, uon solum quando preces pro alio offeruntur, sed etiam quando aliquis pro se postulat dignitatem, vel beneficium, aut aliam rem spiritualem. Hoc inferimus propter Glos. quae in hoc sine causa distinguit in d. cap. Ordinationes , quam Sylvest. supra sequi videtur. Et refertur etiam Hugo antiquus Canonista a Glos. in d. cap. Tuam, de Ztat. et qualit Et patet, quia rationes factee tam urgent in petitione pro se facia, quam pro alio. ltem vel tales preces habent rationem pretii, vel non habent. Si non habent, etiam pro se oblatae non reddent obtentionem simoniacam : si habent, etiam pro alio haoebunt, sicut munus a manu, vel ab obsequio, tam pro alio, quam pro se facit actionem simoniacam. Item exempla de aliis rebus spiritualibus hoc convincun:: nam petere indulgentiam pro me, vel spirituale privilegium, aut dispensationem, non est simoniacum, cum tamen haec mihi emere simoniacumn sit; ergo idem erit etiam de beneficio, et quacumque re alia. Sed aiunt :qui pro se petit, praesumptuosus est et ambitiosus; ergo simoniam committit. Profecto quicquid sit de antecedenti, illatio frigida est ; nam est a diversis, seu disparatis. Sunt enim haec diversissima vitia, nec ex uno sequitur altiud ; alias simoniacus esset qui, cum sit indoctus, vel malus, acceptat beneficium gratis oblatum ct non petitum, quia etiam illud est praesumptuosum et injustum, et potest esse ex avaritia, vel vanitate. Unde D. Thom. 2. 2, q. 100, art. 5 ad 3, licet dicat, non esse licitum pro se petere beneficium, curam animarum habens, vel episcopatum, propter praesumptionem, si se reputet dignum, vel propter injustitiam, si se reputet indignum, non tamen dicit esse simoniam, quod illi falso imponit Sylvester.

6. Indignus peccat pro se petens beneficium. — Utrum sit necessaruum egere ad pevitionem beneficii. — Ulterius vero assero, etiam de au:- tecedenti posse satis dubitari, et esse opiniones controversas, sed non spectat ad hunc locum, sed ad materiam de beneficiis, et de statu Episcoporum, quam in 6 tom. tertiae p. (qui erit, Deo dante, de toto ordine ecclesiastico) reservamus. Nunc breviter assero: si quis sit indignus, peccat pro se petens beneficium, quia petit rem quae non potest juste fieri, sed hoc modo etiam est simile peccatum pro alio indigno petere. Item, si quis sit dignus et simplex beneficium petat, non peccat, quia nec est per se malum, nec prohibitum. Aliqui vero praeter dignitatem requirunt, ut egeat: nam si non egeat, non putant licite postulare : et hoc significat D. Thom. in illa solut. ad 3, dicens, si sit indigens. Sed hoc verum puto ad summum, quando ut clericus non indiget, id est, quando habet suflicientes redditus ecclesiasticos ; si vero sit temporaliter dives, non credo esse peccatum, per se loquendo, petere ab Ecclesia beneficium, quo sufticienter sustentari possit, si velit esse clericus, quia hoc nec est intrinsece malum, cum alia divitiae accidentariae sint, nec invenitur ab Ecclesia prohibitum, imo valde toleratum; nec facile debemus damnare communia facta tolerata et permissa, sine cogente ratione. Imo in priori casu, quando quis non eget ut clericus, tota ratio malitiae orietur ex prohibita pluralitate beneficiorum ; nam si quis procuret simplex beneficium pinguius, dimisso tenui, non videtur per se malum, nec prohibitum. Haec ergo et similia ex objecto indifferentia sunt, et licet ordinarie non fiant sine aliquo excessu vel culpa, simpliciter pendet ex intentione operantis, et aliis circumstantiis.

7. Propter quae ulterius dico non esse absolute peccatum, petere pro se curatum beneficium, si quis moraliter et sine temeritate se reputet dignum ; quia video in universa Ecclesia id fieri et tolerari; imo aut vix, aut nunquam ahter conferri haec beneficia ; imo Concilium Tridentinum, sess. 24. cap. 18 de Reform., dum ordinat haec beneficia per concursum provideri, tacite vult invitari homines, ut se offerant et opponant ad haec beneficia, quod est illa petere. Et ratio est eadem, quia hoc non est prohibitum, nec est per se malum, potestque bona intentione fieri, et sine praesumptione, quia potest quis non solo judicio suo, sed aliorum etiam consilio duci, et quia non oportet ut se praeferat omnibus aliis simpliciter, sed solum illis quibus in tali loco et tempore potest tale beneficium conferri. Imo nec illis omnibus necesse est ut se praeferat positive, sed satis est quod se reputet dignum, et non habeat principia sufficientia, ut alium judicet digniorem. In episcopatu vero major est difficultas, et ideo sine majori discussione nihil dicendum de illo existimo, usque ad designatum locum.

8. Secundo, infero idem dicendum esse, sive preces pro digno, sive indigno fiant, inter quos etiam distinxit Glossa supra citata, imo etiam D. Thomas videtur ita distinguere, in d. solut. ad 3. Probatur vero illatio, quia de petitione pro digno omnes concedunt, nec petitionem, nec collationem esse simoniacam, quod etiam ex assertione posita et rationibus ejus manifestum est; imo etiam potest facile probari, per se non esse illicitum, quia est petitio de re justa, in qua exaudire petentem et velle illi beneficentiam praestare, malum non est, imo per se est bonum. Hoc etiam convincunt d. cap. 7wua nos, et d. cap. Latorem. Inde vero idem concluditur de petitione pro indigno : nam, licet illa sit iniqua et sacrilega, non est tamen simoniaca, quia preces non sunt pretium, ut ostensum est. Item procurare beneficium alteri per munus a manu, simonia semper est, sive ille sit dignus, sive indignus, pauper aut dives; quia malitia simoniae non oritur ex qualitate personae cui beneficium procuratur, sed ex modo emendi; si ergo obtinere beneficium precibus esset modus simoniacus, etiam pro digno esset; vel si pro illo non est, nec pro indigno est. Divus Thomas autem dixit, esse factum simoniacum dare beneficium indigno pro precibus, non quia semper ita sit, sed quia, quantum est ex qualitate facti, ita praesumitur. Nam cum collator non moveatur ex dignitate personae cui providet beneficium, indicium est moveri aliquo interesse, quod possit habere rationem pretii, modo infra explicando. Et eadem ratione inferre possumus non esse simoniam, etiamsi preces fundantur pro consanguineo, vel amico, aut alio quocumque si- mili, quia rationes factae eodem modo procedunt. Et istae qualitates, vel conjunctiones, si alias persona sit digna, nihil obstabunt quominus precatio esse possit omni ex parte licita, quia illa circumstantiae per se malae non sunt, nec prohibitae. Si vero sit indigna persona conjuncta, tunc erit precatio alias injusta et sacrilega, non tamen simoniaca. si rationem simplicium precum non excedat. Et ideo non refert ad propositum distinctio Glossarum de precibus spiritualibus, aut carnalibus; nam haec esset accommodata distinctio, si ageremus de justa vel injusta collatione beneficii : non autem de hac agimus, sed de simoniaca, et hanc non faciunt etiam preces carnales, si tantum preces sunt, ut patebit facile applicando discursum factum.

9. Tertio, colligitur ex dictis non esse simoniam precibus inducere potentem virum, aut familiarem Papae, vel Episcopi, ut mihi ab illo impetret beneficium, cum tamen certum sit, et infra dicemus, simoriam esse, pecunia aliquem conducere, ut preces pro me fundat ad beneficium obtinendum. Et hoc exemplum optime declarat differentiam inter pecuniam et preces. Prior ergo pars indubitata est ex dictis: nam si preces pro beneficio non faciunt simoniam, multo minus efficient preces precum. Item usus ipse hoc satis confirmat : omnes enim, etiam docti et timorati, hoc faciunt sine ullo scrupulo. Posterior vero pars hic supponitur, et ratio ejus est, quia tunc emitur beneficium, saltem in causa morali, quae. licet non semper sit efficax, est tamen in suo ordine sufticiens, et si contingat esse efticacem, jam tunc cum effectu emitur beneficium. Nec etiam obstat quod beneficium liberaliter conferatur a Papa, vel praelato, quia id est ratione ignorantiae, unde licet ipse non vendat, alter emit. Nec ibi deest venditor: nam qui vendidit preces, virtuie vendidit beneficium, quantum est in se; sed de hoc plura infra.

10. Objectiones. — Objici vero potest cap. Nemo Presbyterorum, deSimon., ubi presbyteri prohibentur, ne quemquam penitentem , vel minus digne penitentem gratia vel favore ad reconciliationem adducat; et concluditur: Simoniacum enim est utrumque. Per gratiam autem et favorem intelliguntur ibi preces, quia preces in favore et gratia uiti solent. Et in d. cap. Ordinationes, 1, q. 1, ordinationes facte precibus falsee dicuntur, sicut facte pecunia. Item qui petit aliquid spirituale, praesertim si petat beneficium pro indigno, vult ut propter preces omnino detur ; preces autem sunt temporale quid ; ergo vult dari spirituale pro temporali, quod est simonia. Unde saltem quando in objecto non est alia ratio dandi, necesse est ut collator beneficii det illud tantum intuitu precum; ergo saltem erit simoniacus mentalis, si pactum non praecessit.

11. Responsio ad objectiones. — Ad primum cap. Canonistae respondent, ibi esse sermonem de simonia late sumpta, ut supra vidimus ; sed quia nos snpra diximus, saltem in posteriori parte capitis(in qua sunt illa verba), sermonem esse de propria simonia, respondemus per gratiam et favorem ibi intelligi, non gratiam quam facit ille qui exaudit preces, sed quam praetendit, nec favorem quem exhibet, sed quem sperat, et tunc preces transeunt in rationem promissionis, juxta dicenda in secunda assertione. juxta quam intelligendus est ille textus. Et eodem modo potest intelligi cap. Ordinationes, quamvis in illo non sit sermo de simonia in specie, sed in genere de illicitis modis conferendi ordines. Ad rationem respondetur, qui petit, ex vi precum velle quidem ut res postulata detur propter preces, sed non propter illas, ut pro pretio, sed tantum pro quodam motivo benevolentiae, et gratiae praestandae ab alio ad quem fit petitio; et eodem modo potest hic dare intuitu precum, non tamen nt pretii, sed ut sufficientis motivi ad ostendendam oratori bepevolentiam. Hoc antem modo dare spirituale intendendo ad aliquid temporale, non sufficit ad simoniam, ut supra dictum est. Et constat, quando datur beneficium in ostensionem gratitudinis, etiam propter obsequia temporalia, et aliam quamcumque obligationem antidoralem, ut in sequentibus latius dicemus. Quocirca cavenda est aequivocatio, quae saepe ab auctoribus committitur in particula propter, ex illa quocumque modo sumpta inferendo simoniam vel externam, vel saltem mentalem, si intentio cadat in temporalem respectum, quae tamen collectio bona non est, quia necessarium est ut intentio feratur ad pretium, et hoc significatur per particulam pro rigorose sumptam, ut explicatum in superioribus est. Hic autem preces non possunt habere hunc respectum, nisi transcendant rationem precum, vel nisi contractum aliquem expressum, vel tacitum supponant, ut in sequenti conclusione explicamus.

12. Secunda conclusio.—Dico secundo : si per collationem beneficii vel alterius rei spiritualis, collator intendat obligare alium ad preces pro se fundendas, tunc proprie recipit munus a lingua ; unde si recipiat sub pacto expresso, vel tacito, simoniam committit, idemque est quoties preces et intercessiones praecesserunt sub pacto vel promissione beneficii, s fierent. Haec assertio communis est, et juxta illam posset procedere prima sententia, imo illam maxime explicant Cajet. et Vicior. Et probatur praesertim quoad priorem partem, primo ex juribus canonicis ponentibus inter haec pretia munus a lingua , quia oportet in aliquo vero sensu intelligi : nullus autem alius apparet probabilis ; hic autem est proprius. Nam, ut supra ponderabam, munus a lingua debet esse munus respectu ejus. qui simoniam censetur committere ratione illius : sicut coningit etiam in munere a manu, et ab obscquio, et ratio est, quia alias ipse non emeret. Preces autem tunc supt munus conferentis rem spiritualem, quando pro illo offeruntur, non quando iilh offeruptur ; ergo de illis proprie loquuntur dicta jura. Et ponderari possunt verba, c. Sunt nonnulli, 1, quaestion. 1: Sunt (inquit) nonnuli, qui munerum praenia em ordinatione non accipiunt, et tamen sacros ordines pro humana gratia largiuntur. Quia nimirum sperant sibi fore conciliandam gratiam precibus et intercessione eori.m quos ordinant. Unde subditur infra: Hi mimirum, quod gratis acceptum est, gratis non trilunt, quia de impenso officio sanctitatis, munus expectant favoris. Ordinant ergo preces ad se et ad suum lucrum. Et infra: Manus a lingua favor, non certe quem ordinans facit, sed quem recipere sperat, ut constat ; sic ergo intelligendae sunt etiam preces. Secundo, sic inteliectis precibus, facile potest reddi ratio hujus simoniae, etiam stando in jure divino. Quia preces hujusmodi sunt quid temporale, aestimabile pretio, et tiunt in graüuam et lucrum ejus qui propter illas spirituale praebet ; ergo revera sunt qucddam obsequium pretio aestimabile; ergo si pro illo ut spirituale detur, est clara simonia. Ut tamen haec ratio pretii interyeniat, necesse est ut sic promissio vel pactum intercedet ; nam si absque obligatione tales preces antecedant, et sequatur beneficii collatio ex sola gratitudine, vel e converso praecedat spirituale donum, et sequatur intercessio pro donatore ex sola gratitudine, rion est simonia ; quod totum esplicandum est sicut de obsequio, quia est omnino eadem ratio.

13. Collatio beneficii, dumiode a certa persona petatur, est simonia.— Et hinc facile de- claratur posterior pars assertionis. Nam, si Episcopus petat ab aliquo, ut ad principem pro se intercedat, promittens beneficium, si id faciat, clara est simonia conventionalis ; et realis, si postea execution: mandetur; tunc autem temporale, quod confertur, est munus a lingua consistens in precibus pro illo collatore factis. Contingere itaque potest ut Episcopus nolit conferre beneficium, nisi a tali persona rogatus, ut habcat occasionem illam obligandi, et tunc si ita paciscatur: Fac ut ille petat, et ego dabo, censeo esse simoniam; tum quia involvit pactum prohibitum jure saliem ecclesiastico ; tum etiam quia per promissionem beneficii ille negotiatur favorem temporalem alterius, vel amicitiam humanam cum illo, et ad eam comparandam obligat illum cui beneficium promittit, ut ab alio obtineat precationem et intercessionem pro se. Quae negotiatio ex parte desiderantis beneficium, est pretio aestimabilis, et reducitur in quamdam intercessionem pro ipsomet praelato, quatenus procurat ut alter illi se submittat, et obnoxium ac obligatum reddat ; ergo quoties tales preces, vel praeceaunt, vel sequuntur ex vi pacti aut promissionis, tunc sunt pretium et munus a lingua, quo simonia committitur ; si vero tales non sint, nunquam ad hoc sufficiunt.

14. Summa dictorum.—Dans beneficium, ut nobilis reputetur, simoniam committit.— Praeterea ex dictis facile est applicare doctrinam ad alia genera verborum, intercessionum, aculationum, laudum, et signorum benevolentiae et honorum, vel potius fictionum, vel si aliqua alia cogitari possunt. Nam intercessiones om - nes preces quaedam sunt, et ideo per duas regulas seu assertiones positas judicandae sunt. Nam, si ex pacto vel promissione cum collatore, et in favorem scu utilitatem ejus vel alterius, ex consensu et tacita exactione ejus fiant, munus a lingua sunt, et ad simoniam sufliciunt, sive pro digno,sive pro indigno fiant, quia haec non variant rationem simoniae, ut dixi. Si vero intercessio simpliciter fiat sinc ullo pacto vel obligatione, nunquam inducit simoniam, licet multa alia peccata possit habere ad juncta. Laudes item , si exigantur ex pacto et obligatione, munus sunt a lingua, quamvis Victoria dubitet, sed nullum est dubium, quandoex tacita conventione fiunt ; et idem est de siguis aliis honoris et benevolentiae, nam haec omnia sunfpretio aestimabilia, et multo magis obligatio ad illa. Itaque si ista exigam ut coram aliis fiant ad acquirendam famam, vel bene- volentiam apud illos, et sic tacite vel expresse premittam alicui beneficium, vel spirituale donum, uti hoc officium pro me sumat, clara est simonia ; si autem voluntate assumas officium laudandi praelatum apud alios, ut ipsum benevolum tibi reddas, sperans inde beneficium sine pacto, licet sit munus a lingua, tamen non habet rationem pretii ex defectu conventionis, et ideo non sufticit ad simoniam. sicut dealiis muneribus dixi. Potest item laus fieri coram ipso qui laudatur, et tunc habet rationem adulationis, maxime si falsa sit, et tunc regulariter non fit ex conventione; tamen si fieret, etiam esset pretium sufficiens, ut constat. Denique etiam possunt excogitari humanae ficuiones et mendacia ; ut si Episcopus darct viro illustri beneficium, tacite paciscens cum illo, ut se profiteretur et recognosceret consanguineum suum. ut ipse etiam illustris reputaretur, simonia esset, pertinens ad hoc munus a lingua : et sic de aliis judicavdum est.

15. Distinctio muneris a lingua, ab obseguio. — Tandem juxta haec, expedienda est difflicultas supra insinuata, quia juxta hanc interpretationem non videtur munus a lingua distingui a munere ab obsequio, quia revera munus a lingua sic explicatum, nihil aliud est quam obsequium quoddam. Dicendum enuim est, posse quidem hoc munus vocari obsequium quoddam, sicut cantare suaviter munus a lingua, dici potest, et est quoddam obsequium; et officium scurrae obsequium est, quod lingua exercetur, et utrumque sufficere posset ad simoniam muncris ab obsequio ; imo et munus docendi inter obsequia computatur. Tamen specialiter distinctum est munus a lingua, propser ea munera linguae, quae non per modum servilis obsequii aut ministerii fieri solent, nec vendi solent aut locari, regulariter loquendo, et ideo non tantum a servis et ministris, sed ctiam a dominis, nobilibus et principibus exerceri solent, ideoque magis occultam habere videntur rationem pretii. Hac ergoratione merito fuit hoc munus a lingua separatim ab aliis numeratum. Et hactenus de tota hac divisione dictum sit.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 40