Caput 41
Caput 41
Utrum simonia convenienter ac sufficienter dividatur in mentalem, conventionalem et realem?
CAPUT XLI. UTRUM SIMONIA CONVENIENTER AC SUFFICIENTER DIVIDATUR IN MENTALEM, CONVENTIONALEM ET REALEM?
1. Primo, quarta divisio incipit declarari.— Tria diximus in simonia intervenire, quae in omni emptione ac venditione, seu contractu illi proportionato necessaria sunt, scilicet, preiium, res vendita, et contractus, qui est veluti proxima materia, seu subjectum malitiae simonie sicut ergo ex primis duobus capitibus simonia multiplex est, ita est ex tertio: et ideo, explicatis partitionibus quae ex illis nascuntur, de variis modis simoniae, qui ex modis contrahendi nascuntur, dicendum superest. Quamvis enim in superioribus multa de hoc attigimus, vel quia sine iliis non poterant materia et pretium simonise declarari, vel quia conjunctissima erant cum his quae tractabantur, hie tamen tanquam in proprio loco materia haec explicanda est; ubi occurrerint jam dieta, illa remittemus. Quarta ergo magistralis divisio simonise, et prima in hoc loco, est in titulo proposita, quia dividitur simonia in mentalem, conventionalem et realem. Quae habet fundamentum in jure: nam omnia illa membra in illo inveniuntur. De mentah est opzmum caput ult. de Simon., ibi: Que nullo pacto. sed affectu animi preecedente utringue taliter acquiruntur. Et in eisdem verbis indicatur realis per locum a contrario, scilicet quando ex pacto utrinque acquiritur. Eadem etiam mentalis indicatur in capite 7ua nos, eodem, in S Licet autem taliter duxamus respondendum, quia nobis datum est de manifestis tanLunanodo judicare, si tamen is, qui talen donationem facit, ea intentione ducatur, etc. Et ita simonia conventionalis in eodem textu in principio ejus explicatur. Et de illa loquitur etiam cap. Cum essent, eod., et cap. Cum pridem, de Pactis; de reali vero loquuntur, regulariter loquendo, caetegajura, quae simoniam puniunt, ut patebit infra tractando de poenis. Duo ergo circa divisionem hanc breviter explicanda sunt. Primum, an sit convenienter data, et quomodo illa membra distinguantur. Secundum, an sit sufticiens, vel addeidum sit quartum membrum simoniae fictae, vel confidentialis.
2. Circa primum, multi solum per duo membra solent hanc divisionem tradere in simoniam mentalem seu interiorem, et conventionalem seu externam. Ita significat Archid., in cap. 1, 1, quaest. 1, et alii, quos refert Redoan., 1 part., cap. 2, num. 11. Frequentius tamen utuntur Theologi hac divisione, ut sumitur ex Cajetano, iu Sum., verb. Simonia, in 2 et 3 memb.; Sylvest., quaest. 20; Soi., dicto lib. 9, q. 8, art. 1; Victor., in 2 p. Relect., num. 1. Et potest sumi ex Extravag. 2, inter communes, de Simon., ibi: Affectantes ut ho- rum pestiferum vitium, non exm usu solum, sed ctiam ea mentibus hominum saltem propter panarum metum penitus evellatur. Ratio esse potest, quia omne peccatum est aut internum aut externum, illa enim duo iuembra contradictorie opponuntur, unde non videntur habere medium ; idem ergo erit de simonia. At vero Canonistae faciunt hanc divisionem trimembrem. Potestque referri Abbas, in capit. Nemp, de Simon , numer. 6. Nam expresse dicit triplicem esse simoniam : postea vero solum mentalem et conventionalem declarat. Expressius et latius tradit illam divisionem Redoan. supra, num. 12, et juxta illam tres primas partes sui tractatus distinguit. Eamdem habet Gomez, in hRegul. de Triennal. possessio., quaestion. 12, S Cum igitur ; Navar., d. c. 23, num. 103 et sequentibus, etin Comment., cap. Mandato, de Simon., num. 1; Adrian. autem, dicto Quodlib. 9, art. 2, quatuor membra enumerat, sed, si attente legatur, non recedit a priori divisione trimembri, sed mentalem dividit in duas, quas statim exponemus ; et conventionalem in alias duas, implicitam et explicitam, quae nos cum caeteris omnibus non distinguimus, quia solum materialiter differunt. Unde prior etiam dissensio parvi momenti est, quia non est de re, sed de modo loquendi. Nam in re, constat posse reduci omnem sinoniam ad illa duo membra mentals et conventionalis simonia. Certum item est conventionalem simoniam posse esse magis et minus completam, et secundum has diversas rationes posse subdistingui in duo membra, et consequenter totam latitudinem simonre illa tria membra complecti, quae posterior opinio distinguit. Unde quia haec divisio potissimum ordinatur ad explicanda jura, praesertim poenalia, quae de simonia loquuntur, ideo trimembris partitio aptior nobis est, et illa utemur. Ut autem res ipsa constet, oportet exacte declarare illas voces, et quid unaquaeque significet, et sub se complectatur ; unde constabit quomodo inter se distinguantur.
3. Mentalis simonie duplea acceptio.— Simonia vere mentalis qua. — Mentalis ergo simonia duobus modis accipi potest. Primo, pro nudo proposito, seu desiderio interno committendi simoniam, etiamsi in nullum actum exteriorem prodeat, quomodo in omni genere vitii, etiam ex his quae exterius consummantur, datur mentale vitium, seu peccatum, ut mentalis fornicatio, homicidium, etc. Non tamen sumitur in praesenti hoc modo simonia nprontalis, ut omnes supponunt, et praesertim declarant Redoan. et Navarr., tum quia, cum simonia sit vitium de se externum, seu quod exterius consummatur, explicato ipso peccato exterpo, nihil peculiare habet propositum ejus, praeter ea quae generalia sunt mentalibus vitiis; tum etiam quia haec distinctio, ut dixi, potissime datur ad explicanda jura, et poenas simoniae : haec autem in hanc simoniam mere mentalem cadere non possunt, quia Ecclesia de occultis non judicat. Igitur in illa divisione esse debet simonia aliquo modo externa, habens aliquem effectum, vel actum sensibilem et humanum circa alterum, nam consistere debet in aliquo genere contractus, et dationis, ac receptionis. Haec autem simonia mentalis dicitur, quando actus exterior, qui in illa intervenit, talis est ut in illo non statim appareat malitia simonia:, nec ex his quae circumstant actum. probari possit, fit autem prava et simoniaca intentione, cujus est capax. Et tunc dicitur mentalis, quia licet externum actum vel effectum habeat, malitia tamen ipsa non exterius se prodit, sed in mente manet, sicut tactus externus de se indifferens, factus impudica intentione, dici potest mentalis impudicitia, quamvis revera externum actum habeat. Et haec explicatio sumitur ex dicto capite 7ua nos, et ultimo de Simonia. Unde fit ut haec simonia mentalis saepe contingere possit ex parte alterius extremi, seu personae, aliquando vero ex utraque parte, quod cum accidit, veluti casu et contingenter accidit, non ex conventione contrahentium. Nam cum haec simonia non prodeat in actum exteriorem conventionis mutuae, nec expressae, nec tacitae, non intercedit in illa mutua inductio ad pravam intentionem, seu ad voluntatem et consensum vendendi, vel emendi rem spiritualem, sed sola traditio rei temporalis ex una parte, et spiritualis ex altera, gratuitum animum ex utraque parte ostendens : intentio vero prava animo retinetur, et ideo potest talis intentio esse in uno tantum, vel in alio: aliquando vero in utroque, quia contingit utrumque esse pravum, vel mentem alterius divinare aut suspicari, et cum illa conformari.
4. Conventionalis simonia quae sit.— Conventionalis simonia dicitur illa, in qua fit pactum dandi spirituale pro temporali, et e converso, nondum tamen ad executionem perducta est per traditionem aliquam, ut citati auctores definiunt. Estque necessarium ut distinguatur ab aliis duobus membris; a mentali per additionem exterioris contractus ; a reali, per carentiam traditionis. Quare Cajetanus. in Summ., hanc vocavit mentalem : Quoties ( inquit) per penitentiam, impotentium, vel quamvis aliam causam receditur a contractu, ita ut cel nulla res, cel saltem spiritualis non tradatur. Qui ita loquitur, quia duo tantum membra distinguit, et ideo sub mentali, vult conventionalem comprehendi : tamen cum de exteriori contractu constare possit, et illum possit Ecclesia punire, non dicitur proprie mentalis in ordiue ad forum Eecclesiae, ut ex citatis juribus aperte colligitur. Et haec etiam dicitur exterior simonia quodammodo imperfecta, quia nondum est consummata per rei traditionem ; tamen quoad contractum de se perfecta est, licet quoad effectum vel usum nondum fuerit consummata, sicut de emptione et venditione dicitur, Instit. in princip. illius tituli, vel sicut matrimonium ratum perfectum est quoad contractum, licet nondum fuerit consummatum. Consummatio erzo hujus simoniae est traditio rerum, de quibus facta est conventio ; an vero requiratur utriusque traditio, vel alterius sufficiat, dicetur in puncto sequenti.
5. Realis simonia qua.— Realis ergo simonia addit, ultra conveutionalem, traditionem rei, vel rerum de quibus conventio fa-ta est. Haec autem traditio potest esse triplex: scilicet, vel ex parte pretii tantum, vel ex parte rei spiritualis tantum. vel ex parte utriusque, ut per se constat. Quando ergo ex utraque parte facta est traditio, certum est illam esse simoniam maxime realem, seu conventionalem maxime consummatam : haec enim duo idem sunt, nam realis simonia conventionalem includit. Propter quod dicunt aliqui, non recte distingui haec membra, quia non distinguuntur specie. Sed si ratio esset valida, etiam non esset distinguenda simonia mentalis a conventionali, quia non differunt specie, sicut peccata cordis, oris et operis non distinguuntur specie, juxta doctrinam D. Thomae, 1. 2, quaestione 72, articulo 7; ita enim comparantur inter se simonia mentalis et convenuonalis, nt recte dixit Navarrus, in dicto Comment., numero 7; et Major, in 4, d. 25, quaest. 7, in fine. Et est per se clarum, quia tota malitia exterioris simonia aLb interiori et mentali provenit. Sicut ergo illa duo recte distinguuntur, vel propter majorem vel minorem consummationem peccati, vel in ordine ad varios effectus morales, ita etiam propter easdem rationes recte distinguuntur conventionalis et realis simonia, licet non dis- tinguantur specie, imo potius se habeant, ut includens et inclusum : sicut distingui solet matrimonium ratum et consummatum, et similia. Atque ita sunt intelligendi aliqui auctores, cum has vocant tres species simonia, ut interdum loquitur Navarr. supra : vocantur enim quasi species accidentaliter distinctae, et in ordine ad morales effectus, ut postea videbimus.
6. An alterius tantum rei traditio sit simonia realis. — Traditio pecunie tantum conventionalis simonia dicitur. — Verumtamen de aliis duobus membris, scilicet, quando conventionalis simonia per traditionem alterius rei tantum est consummata, dubitari popotest an sit dicenda conventionalis, vel realis, et certe vocari posset semirealis; tamen quia auctores non ita loquuntur, ideo oportet reducere hos modos simoniae ad aliquod, ve! aliqua ex dictis tribus membris, praesertim cum haec distinctio tota ordinetur ad poenas simonia explicandas. Quando ergo post conventionalem simoniam sola traditio pecuniae facta est, omnes auctores videntur in hoc convenire, quod illa simonia vocanda sit tantium conventionalis, et non realis, ut constat ex Cajetano, et ex Navarro supra, et ex aliis quos referemus infra, cap. 55 et 56, ubi ostendemus, per hanc simoniam non incurri poenas ipso jure latas, quae incurruntur per simoniam realem. Propter hoc ergo merito haec censetur intra limites conventionalis simoniae contineri. Et ratio etiam reddi potest, quia quandiu res, quae venditur, non est tradita, non censetur venditio plene consummata, quoad efiectum, quia adhuc manet sub dominio venditoris, ut jura docent. Sic ergo in praesenti venditio rei spiritualis non censetur realiter consummata, quandiu r$$ ipsa spiritualis tradita non est. Et similiter injuria illa, quae fit rei sacrae per venditionem ejus, non est etiam consummata, quandiu res ipsa spiritualis cum effectu non est data, vel accepta, vel (ut sic dicam) simoniace contrectata. Et ideo jura, ut infra videbimus, maxime explicant simoniam perfectam, per dationem, vel acceptionem simoniacam rei spiritualis.
7. Traditio rei spiritualis solum dicitur simonia realis simpliciter.— Solita definitio simonie realis. — Propter hanc ergo causam graves auctores contrario modo sentiunt de simonia, quae post pactum processit ad traditionem rei spiritualis sub promissione pretii, ante traditionem ejus; putant enim esse simoniam simpliciter realem et consummatam. Quod tenent Cajet. in Sum. et in Opusculo de Simon., et Soto, dicto lib. 9, quaestione 8, art. 1. Et hoc videntur sequi multi antiqui Canonistee, quos dicto capitulo 56 referam. Unde definire solent, simoniam realem esse receptionem vel largitionem rei spiritualis, praecedente pacto promissionis cujusvis temporalitatis, ut videre licet in Hostiensi, in Summ. , titul. de Simon., S 1; Archidiac., in capitul. Quicumque, 1. quaestione prima; Redoan. , 3 parte, cap. 1, in princ., ubi plures alios refert. Sentiunt ergo ad simoniam realem, necessariam esse rci spiritvalis traditionem, et illam sufficere, si promissio praecedat. Ratio autem reddi potest, primo ex natura contractus venditionis, nam perficitur simul atque contrahentes de pretio convenerint, quamvis nondum pretium numeratum sit, leg. 2, ff. de Contrahent. empt., et S8 1 lustit., de Empt. et vendit. Quae tamen non censetur ita consummata, quandiu res vendita tradita non est.
8. Et ratio reddi potest, quia propria materia illius contractus videtur esse res venalis, et quod per se ibi intenditur, est translatio illius rei ab uno in alium; pretium autem est quasi instrumentum ad illam mutationem faciendam ; et ideo quandiu illa facta non est, non censetur venditio perducta ad effectum: quando vero res, quae venditur, tradita est, censetur plene consummata venditio, etiamsi pretium non sit traditum, si de illo sufficiens promissio facta sit. Ergo applicando hanc rationem ad simoniam, si traditio rei spiritualis cum promissione temporalis facta est, plene consummata est venditio : itein plene consummata est irreligiosa contrectatio rei sacrae; ergo. Secundo, ipsamet promissio est quid temporale, et quando fit, suo modo traditur, quantum potest, vel saltem datur alteri jus quoddam temporale; est ergo completa simonia realis. Et hoc modo dicunt multi, promissionem pecuniae et pecuniam pro eodem repnutari quoad rationem pretii, ut videre licet in Redoano, 4 p., cap. 9, in princ., et quos ipse allegat. Tertio, et maxime, videntur huic sententiae favere jura quae explicant hanc simoniam ex traditione vel acceptione rei spiritualis pro temporali, quocumque modo detur vel promittatur, qui sufficiat al reddendam largitionem doni spiritualis non gratuitam, ut in citato loco videbimus. :
9. Atia opinio nega^ preecedentem distinctionem. — Nihilominus Navar., in dicto Comment., et d. c. 23, num. 103 et sequentibus, quem sequitur Ugol., Tab. 3, c. 5, et alii infra citandi, censent non esse in hoc faciendam distinctionem inter traditionem rei temporalis, vel spiritualis. Nam, licet spiritualis data sit, si pretium non sit numeratum saltem ex parte, non putant sufficere ad simoniam realem, sed omnem hanc comprehendunt sub conventionali. Ratio reddi potest, quia nulla differentia sufficieus assignatur : nam sicut datur venditio credita pecunia, ita etiam dari solet pecunia anticipata, et utraque est consummata quoad substantiam contractus, et similiter utraque est mutila, seu imperfecta quoad executionem in alterutra parte; est ergo eadem ratio. Imo in cap. 7n tantwn, de Simon. , dicitur expiessius exprimere venditionis speciem, qui prius pretium accipit quam rem conferat pretiosam; ergo magis videtur compleri simonia, quando pretium antea datur, quam cum prius traditur res spiritualis. Denique quamvis res spiritualis data sit, augetur sine dubio ejus irreverentia, quando postea pretium accipitur; ergo non est plene consummata simoniaca pravitas, donec ex utraque parte traditio facta sit; ergo sola illa est propria simonia realis.
10. Deciditur questio. — Haec dissensio, si solum respiciamus ad delictum ct ad consummationem ejus, videtur esse tantum de modo loquendi ; si autem respiciamus ad poenas ipso jure simoniae inflictas, ita ut per nomen simoniae realis illa significetur , per quam illae poenae incurruntur, sic erit quaestio de re satis eravi. Quod ergo ad primum spectat, non est multum de vocibus contendendum, et facile defendi potest sententia Navarri. Non videtur tamen posse negari, quin per traditionem rei spiritualis sub promissione, sit magis completa simonia, quam per solam anticipatam pretii solutionem, ut videntur convincere rationes priori loco factae. Neque contra hoc bene inducitur dictum cap. 72 tantum, quia in eo non fit comparatio inter traditionem anticipatam pecuniae solius, et traditionem solam anticipatam rei spiritualis, de qua comparatione nunc loquimur, sed fit comparatio inter venditionem chrismatis, de qua ibi est sermo, quae fit recipiendo prius pecuniam, vel postea; et hoc modo recte dicitur magis exprimi venditionem, exigendo prius pretium, quam expectando postea dandum. Quod vero attinet ed secundum punctum , non possumus hic rem definire usque ad tractatum de poenis, ubi cam definiemus. Et ibi etiam dicemus de simonia in permutationibus beneficiorum , quae ex altera tantum parte completa est.
On this page