Caput 42
Caput 42
De simonia ficta.
1. Simonia ficta quae. — Disimus de distinciione inter membra praecedentis divisionis, nunc oportet circa ejus sufficientiam duas diffieultates expedire, quae ex simonia fieta et confidentiali oriri possunt et de priori dicemns in praesenti capite; de posteriori vero in sequenti. Dicitur autem simonia ficta, quando fit exterius promissio rci temporalis pro spirituali, vel spiritualis pro temporal sine intentione implendi promissum, aut se obhgandi : haec enim fictio intercedere potest in quolbet contrahentium, vel in utroque. De hac ergo simonia quaert potest, sub quo illorum membrorum comprehendatur. Potestque esse duplex modus dicendi.
2. Unus est, sub nubo illorum comprehendi, nec propterea divisionem es:e diminutam. Ratio est, quia illa non est simonia, sicut fictum aurum non est aurum, licet appareat, vel sieut prolatio haeresis sinec mente haretica, non est proprium peccatum haeresis, sed alterius rationis ; divisum autem in illa divisione est vera simonia. Et confirmatur, quia non est simonia mentalis, quia deest intentio vendendi, vel emendi, cum desit intentio pretii solvendi ; cergo nec potest esse conventionalis, quia haec intrinsece supponit mentalem, et consequenter nec realis erit, quia haec supponit caeteras. Denique nullus contractus factus sine intentione et consensu interno verus contractus est, neque in genere, neque in sua specie, ut patet de matrimonio facto sine consensu, et de voto, aut professione facta sine intentione vovendi. Ergo similiter in praesenti, cum illa fictione non fit verus contractus, et consequenter nec vera simonia. Quae ratio probat ad hanc fictionem sufficere, quod ex alterutra parte intercedat fictio, ut in mairimonio sufficit defectus consensus in uno conjuge, ut totum matrmonium fictum, et nullum sit, quia pendet ab utroque et a singulis ; et ideo licet, qui bona fide contrahit, possit dici in affectu suo non ficte contrahere, quia putat se consentire in verum matrimonium, tamen in re ipsa non consentit nisi in fictum ; ita ergo cum proportione in praesenti, licet alter paciscentium simoniace, si habeat intentionem implendi promissum, veram culpam simonia committat quoad affectum et mentem, tamen in re non exequitur veram simoniam externam, de qua tractamus, sed tantum apparentem et putatam. Haec est opinio Cajetani, tom. 2 Opusc., tract. 9, q. 2, quem sequuntur Soto, lib. 9, quaest. 8, art. 1; Tolet., in Instruct., lib. 5, cap. 90, num. 4; Petrus Navar., lib. 2 de Restit., c. 2, n. Att, qui consequenter aiunt per hanc simoniam non incurri poenas contra simoniam latas ipso jure, quia non cadunt, nisi in verum delictum talis speciei, sicut adorans idola exterius sine intentione colendi, non incurrit poenas haereticorum.
3. Dici potest simoniam fictam esse veram simoniam juata sententiam Navarri. — Confirnatur primo. — Secundo. — Secundus modus dicendi est, illam esse veram simoniam, et comprehendi in illa divisione sub simonia conventionali. Ita tenet Navarrus, in Comment. ad caput ultimum de Simon., num. 10, dicto cap. 23, numer. 106. S Ad tertium. Ratio ejus est, quia, licet promissio fuerit ficto animo facta, nihilominus commutatio rei spiritualis pro temporali fuit vera; et quamvis circa unpum pretium (ut sic dicam ) intercesserit fictio, et idco respectu illius sit tantum ficta emptio et venditio, nihilominus considerari ibi potest aliud pretium, seu aliquid temporale datum pro re spirituali, ratione cujus intercedit ibi vera simonia. Declaratur hoc ultimum, quia illa actio promittendi, etiamsi ficta sit, est vera actio realis, et temporale quid , et potest censeri pretio aestimabilis; nam revera qui sic promittit, etiam ficte, aliquid facit valde onerosum, et non paucis periculis expositum, sub qua ratione aestimabile pretio est : per hoc autem temporale intendit consequi beneficium, quod ad simoniam veram sufhicit ; ergo est illa vera simonia : nam, licet ex una parte intercedat fictio, ex alia intercedit veritas et realitas, ut sic dicam. Et potest confirmari haec Navarri sententia. Nam, si quis promitteret centum aureos pro beneficio, intentione tradendi illos fictos ex aurichalco, veram simoniam conventionalem committeret, et si re ipsa solveret ilos fictos aureos, consummaretur simonia realis, quia revera datur et recipitur aliquid temporale pro spirituali, etiamsi temporale non sit tale, quale a recipiente putatur ; hoc enim necessarium non est ad veram simoniam, nam in quocumque vili pretio committitur, ut supra dictum est; ergo similiter, qui confert verba promissoria pér instrumentum promissionis , animo non implendi, aliquid temporale confert pro spirituali, quod satis est ad veram simoniam. Et confirmatur secundo : nam illa largitio, vel acceptio rei spiritualis non est gratuita, sed sub onere promittendi, quod licet exterius tantum fiat, onerosum est, ut dicebam ; et si unus ab alio peteret, ut pro se exterius se obliaret, licet ficte, posset sine injustitia pro tali exteriori facto et obligatione pecunia postulari: sed datin et acceptio rei spirituaiis non gratuita, est vera simonia; ergo. Tandem confirmatur, quia qui per fictas laudes, vel alia falsa signa honoris, tanquam per pretium obtinet beneficium , veram simoniam committit, ut supra dictum est; ergo idem est in praesenti, nam videtur eadem proportio. Addit nihilominus Navarrus hanc simoniam non sufficere ad poenas ipso jure latas incurrendas, ex alio principio, quod illae non incurruntur, nist per realem simoniam ex utraque parte completam : haec autem non completur ex ntraque parte, cum pecunia non tradatur.
4. Resolutio. — Non est hec in rigore sisnonia cum se habet ez parte dantis spirituale. — Cum fictio est em uiraque parte, non datwur vera simonia. —In hac re duo videntur mihi certa, et tertium esse aliquo modo dubitabile. Primo ergo, quando fictio intervenit ex parte ejus qui daturus est rem spiritualem, sine dubio nulla committitur vera simonia externa, sed tantum fictio, et mendacium illius. Probatur, quia ille, qui sic promittit ficte rem spiritualem, nullo modo intendit dare rem spiritualem pro temporali, neque ad id se obligare, et consequenter, neque habet animuin faciendi verum pactum ; ergo nequce in mente committit veram simoniam, neque exterius veram conventionem simoniacam. Et hoc evidenter convincunt argumenta facta pro opinione Cajetani. Ille ergo tantum peccat mendacio pernicioso, scandaloso, et sacrilego, quia injuriam facit rebus sacris, ita illis abutendo. Poterit etiam injustitiam et rapipam committere, si intendat illo medio pecuniam ab altero rapere, et promissionem ex parte sua non implere. Ex parte vero alterius, qui tunc promittit temporale vero animo implendi, invenitur quidem vera simonia interior ac pure mentahs, fundata in falsa existimatione de simili intentione alterius ; tamen actio exterior, ut ab illo fit, etiam non est vera simonia conventionalis, sed tantum putata, quia vera conventio non potest esse ex una parte tantum, ut etiam probant rationes factae circa primam opinionem. Hine secundo etiam est certum, quando fictio intercedit ex utraque parte, nullam veram simoniam committi, quia si defectus intentionis in uno contrahentium sufficit ad impediendam simoniam, multo magis in utroque. Item quia tunc in nullo illorum contrahentium est vera simonia mentalis, nisi fortasse ex conscientia erronea, et per modum scandali, quatenus uterque existimat decipere alium, et inducere illum ad veram simoniam committendam ; tamen directe neuter intendit facere veram simoniam ; ergo neque actus exterior potest esse vera simonia conventionalis, aut realis.
5. Si fictio sit tantum ex parte promittentis pecuniam, non erit etiam cera simonia.—bico tertio : licet opinio Navarri non careat omni specie probabilitatis, nihilominus vera sententia est, quamvis fictio intercedat tantum ex parte promittentis pecuniam, illam non foere simoniam conventionalem , nec per illam fuisse incurrendas poenas ipso jure latas, etiamsi contra simoniam conventionalem, vel ex altera tantum paste completam latae essent, ut de facto est multorum opinio. Probatur ratione facta, quia ibi non intervenit vera conventio, neque emptio aut venditio. Nec satisfacit quod Navarrus respondet, distinguendo inter emptionem, et venditionem, et largitionem spiritualis pro temporali; haec enim duo in praeseuti materia videntur converti, vel potius se habere tanquam definitio et definitum, ut constat ex dictis supra in definitione simoniae; si ergo ibi non intervenit emptio ex defectu intentionis, nec vera commutatio, aut pactio dandi spirituale prc temporali intervenire potest. Et explicatur, nam, licet ille deceptor intendat, mediante illa promissione falsa, obtinere beneficium, non tamen intendit dare ipsammet promissionem, ut pretium beneficii, sed solum ficte offerre id, quod alter putat esse futurum pretium. Unde etiam alter non intendit dare beneficium pro promissione, sed pro re promissa, et promissio tunc se habet tanquam conditio conferens certitudinem de pretio; ergo licet illa promissio aliquid temporale sit, non satis est ad simoniam veram, nam preces sunt aliquid temporale, et non sufficiunt ad simoniam, quia non offeruntur ut pretium; ita ergo illa promissio non offertur in pretium. Et confirmatur ad hominem contra Navarrum; nam quando promissio est vera, non potest illa promissio dici pars pretu, alioquin, eo ipso quod daretur beneficium in virtute promissionis, esset simonia realis ex utraque parte completa, quia jam esset soluta pars pretii, quod sufficit ad complementum simoniae realis, ut ipse Navarrus alias fatetur, cum tamen neget promissionem etiam veram sufficere; non est ergo pars pretii secundum illum ; ergo multo minus promissio ficta potest dici pretium, aut pars pretii; ergo non datur beneficium pro illa tanquam pro pretio; ergo non committitur vera simonia, etiamsi quis vtatur illo medio tanquam via (ut sic dicam), seu prava industria ad obtinendum beneficium, quia hoc non pertinet ad commutationem unius pro alio. Est ergo illud grave peccatum injustae deceptionis, scandali, vel cooperationis ad simoniam mentalem alterius, et in foro exteriori puniri poterit per judicem, et propter dictas malitias, et propter praesumptam simoniam; dizccte autem et proprie non est vera simonia.
6. Rationes pro Nacvarro resolvuntur. — Fundamentum ergo Navarri ex dictis solutum est. Exemplum autem adductum in prima confirmatione, non est simile, quia in illo intervenit vera intentio solvendi saltem aliquid pretii, quod, licet sit quid minimum et vile respectu pretii commissi, sufficit ad veram simoniam. Ad secundam vero confirmationem respondetur, collationem beneficii ex parte recipientis accipi revera ut gratuitam, quia non habet animum aliquid solvendi pro beneficio; ex parte vero dantis, non est gratuita ex vi intentionis ejus; procedit tamen ex falsa existimatione, et ideo in re ipsa non constituit veram conventionalem actionem, nec largitionem ex illa procedentem, sed tantum existimatam. Ultima vero confirmatio ex dictis expedita est.
On this page