Caput 43
Caput 43
De simonia confidentiali.
1. Haec est secunda difficultas circa superiorem divisionem: nam haec simonia, quae confidentialis dicitur, vera simonia est, ut omnes Doctores supponunt, et constat ex Constitutionibus Pii IV, Pii V et Sixti V, contra illam ; et tamen sub illa divisione non comprehenditur, ut videtur etiam clarum, quia numeratur ut specialis, et proprios habet ac peculiares effectus, ut infra vi'ebimus. Haec vero difficultas facile expedietur, declarando terminos, et qualis sit haec simonia, et quibus modis committatur ; ad hunc enim finem difficultatem hanc proponimus: est enim necessarium haec praemittere, ut ad poenas, vel obligationes, quae simoniam consequuntur, explicandas, via sit expedita.
2. Ubi hec simonia reperiatur. — Confidenlia regressus. — Confidentia ingressus. — Simonia ergo confidentialis specialiter invenitur in renunciationibus, aut collationibus beneficiorum, estque jure humano introducta, ut patebit. Committitur ergo haec simonia vel a privatis renunciantibus, vel a providentibus aliquo modo beneficia, et ab illis qui tali modo recipiunt. A privato habente heneficium commnittitur, quando renunciat beneficium in favorem alterius, cum certa confidentia quod ille postea renunciabit illud convenienti tempore, vel eidem renuncianti, vel in favorem alterius tertii, ut nepotis, aut filii primi renunciantis. Quando renuncians intendit ut ad se redeat beneficium, solet vocari confidentia regressus, quia, facta resignatione beneficii, retinetur quasi jus quoddam regrediendi ad illud. Ingressus autem vocatur, quando habens beneficium sibi jam collatum, et nondum possessum, illud aiteri renunciat, reservando per similem confidentiam simile jus ingrediendi postea in possessionem ejus, facta sibi ab alio renunciatione in certa condicta occasione, vei conditione.
3. A provisoribus autem beneficiorum, vel ab his qui ad provisionem aliquo modo concurrunt, ut praesentando, nominando, eligendo, conferendo, commendando, etc., committitur haec simonia, quando aliquam ex his actionibus faciunt cum eadem confidentia, quod ille quem eligunt, praesentaut, confirmant, instituunt , vel cui conferunt aut commendant, postea illud renunciabit , aut dimittet aliquo modo in alterius favorem, vel fructus ejus, aut partem eorum illi persolvet. Et quia saepe fieri solebat haec simoniaca confidentia, ut praelatorum consanguinei (qui fortasse propter defectum aetatis, vel aliud simile, erant incapaces beneficii eo tempore quo vacabat, vel conferendum erat ), obtinere tandem illud possent per accessum (ut vocant ) ad beneficium , ideo specialiter in dictis Bullis damnantur isti accessus, id est, collationes beneficiorum sub hac cor fidentia factae, ut postquam alii pervenerint ad congruam aetatem, ad talia beneficia quasi jure suo acc dant, et alii illa dimittant : hoc enim prohibitum est fieri, nisi Pontificis Summi auctoritate ; et, si aliter fiat, simonia est ex vi juris communis prohibentis omnia pacta, conditiones, et modos hujusmodi in beneficiis conferendis, et specialiter est simonia confidentialis per dicta jura Piorum. Hae namque confidentiae censentur Ecclesiae valde nocivae, propter imaginem hae- reditariae successionis quam prae se ferunt, ut dicitur in Concil. Trident., sess. 25, cap. 7, de heform., et ideo merito prohibentur fieri; et si per simoniam fiant, specialiter puniuntur.
4. Materia hujus simonie. — An pensiones sint materia hujus simonie. — Resolvitur negalive. — Hec simonia spectat ad jus positivum. — Ex his intelligitur primo, materiam hujus simoniae esse tantum beneficia ecclesiastica, quae in Bullis vocantur, ecclesie, monasteria, et alia hujusmodi ecclesiastica beneficia. Ut significetur, omnia beneficia, cujuscumque ordinis sint, simplicia, aut curata, majora, aut minora, regularia aut saecularia, sub hac materia comprehendi. Dubitari vero potest de pensionibus, an possint esse materia hujus simoniae. Videtur enim posse in eo casu, in quo habens pensionem cum facultate illam transferendi in alium, id facit, confidendo quod fructus ejus, vel partem eorum sibi semper donabit. Haec enim simonia est, quia, ut supra dixi, etiam pensio est materia simoniae, et ibi cum pacto illicito datur sub corfidentia; est ergo confidentiahs. Dico tamen non dici simoniam confidentialem, omnem illam quas per confidentiam illicitam fit, sed illam quae specialiter ponitur in illis Bullis, et sic assero pensionem non esse materiam simoniae confidentialis; tum quia in dictis Bullis non nominantur sub hac materia in particulari pensiones, nec sub generalibus verbis beneficiorum comprehenduntur, praesertim in materia odiosa; tum etiam quia pensiones natura sua non renunciantur in favorem alterius, nec per collationem, aut canonicam institutionem conferuntur, de quibus actionibus tantum ibi sermo est; quod autem interdum ex privilegio possit pensio transferri in alium, singulare est, ct extraordinarium, et ad finem illarum legum parum referebat, et ideo haec materia non est ibi comprehensa, neque illius habita est ratio. Unde a fortiori constat, alias res vel actiones spirituales non esse comprehensas sub hac materia, etiamsl possint sub aliqua illicita, vel simoniaca confidentia trilui, quia non continentur in illis juribus. Denique hinc etiam obiter colligitur, quod supra dicebam, hanc simoniam, ut talis est, de jure positivo esse, quia solum denominatur talis, quatenus per tales leges sub talibus poenis prohibita est; ut vero simonia est, regulariter est contra commune jus canonicum, quatenus prohibet omnia pacta in beneficialibus, etiam inter spiritualia; si antem confidentia extendatur ad commntationem spiritualis pro re mere temporalt, erit contra divinum jus, ut constat.
5. Quale pretium possit hic intervenire. — Secundo, intelligitur ex dictis, quale sit quasi pretium, quod in hac simonia intervenire potest et debet, ut talis sit. Duplex enim tantum esse potest: unum est idem beneficium quod renunciatur, vel confertur, ut eidem renuncianti, vel conferenti, vel alteri reddendum, et quasi restituendum ; aliud est fructus ejusdem beneficii, vel pensio, seu pars eorum, eisdem conferenda ; quando enim de his confidentia intervenit, est propria simonia confidentialis; si vero de aliis rebus etiam mere temporalibus, vel spiritualibus reddendis, vel renunciandis, confidentia illicita intervenit, non erit simonia confidentialis, etiamsi alias simonia sit: ratio non est alia, nisi quia poenae illorum jurium non imponuntur, nisi in hoc cenere confidentiae, et quasi pretii, unde licet aliquis renunciet in alium beneficium suum, confidens illum daturum alteri tertio bencticium aliud quod ipse possidet, erit quaedam simoniaca permutatio reciproca, vel triangularis, non tamen erit confidentialis. Et differentiae ratio videtur consistere in hoc, quod simonia confidentialis specialiter prohibetur, propter renunciationes beneficiorum, ut verae, integrae, ac perpetuae sint, ad evitandas infinitas fraudes, et imaginem successionis haereditariae, quae per illas introducebantur, quasi trausmittendo beneficium per unum ad alios, vel cognatos, vel inhabiles, vel defraudando cameram apostolicam, vel retinendo fructus benefici in statu inhabili ad ipsum beneficium, et similia, quae in dictis Bullis late explicantur. Haec autem incommoda non sequuntur, quando renunciatio beneficii vere, integre, ac perpetuo fit sine confidentia, quae circa ipsummet beneficium, vel fructus ejus versetur ; et ideo confidentia aliarum rerum, vel donorum. ad hanc particularem simoniam non spectat. Unde obiter noto, recte quidem dixisse Navarrum, d. c. 23, num. 109, in fin.. per Bullas Piorum non esse prohibitas, nisi confidentias Hlicitas et simoniacas ; sed potuisset etiam addere non omnes simoniacas confidentias, sed illas quae circa talem materiam, et sub tali quasi pretio fierent, ut ex puncto sequenti patebit, etiam ex sententia ejusdem Navarri.
6. Dubium circa pensiones. — Sed circa pensionem seu fructus occurrit speciale dubium, quia solet constitui differentia inter ipsum beneficium et pensionem , quod in beneficio suf- ficit ad confidentialem simoniam, quod jus recuperandi illud tibi vel alteri reserves. De pensione vero secus censetur ; nam, si alteri reserves, illo modo erit simonia confidentialis; si vero tibi renuncianti, vel conferenti beneficium, solvenda sit pensio, erit quidem simonia, sed non confidentialis. Differentia haec fundatur in verbis Pii V, nam de beneficio dicit: Eidem dimittenti, vel alteri ; de pensione vero ait: Alii, cel aliis concedantur. Ex qua mutatione verborum coliigi videtur, quod si pensio solvenda sit eidem dimittenti, non sit simonia confidentialis , sed solum quando alii vel aliis designatur, quia verba legis rigorosae non sunt extendenda, et quia non sine causa facta est illa mntatio locutionis. Atque ita sensit Navar., cons. 23, num. 4, et cons. 16, de Simonia, num. 6, quem sequitus Ugolin., Tab. 1,c. 22, $ 1, n.8.
7. Resolutio. — Nihilominus contrarium censeo verum. Primo, quia, ut idem Navarrus docet, in Man.. d. cap. 23, n. 109, Pius V, de eadem omnino confilentia disponit, de qua Pius IV, ut tam ex prooemio, quam ex contextu colligitur; non ergo coarctat ililam; at Pius IV loquitur clare de pensionibus eidem reservaus, ibi: Ac sbi pensiones annuas, ac fructus, etc. Secundo, quia Pius V post illa verba sic habet : S'ive ut de eo provisus fructus ilius vel partem ad utilitatem, vel libitum conferentis, vel cedentis , aut alterius relinguat, aut remittat , seu pensionem illi, vel illis, quem vel quos idem collator, awt cedens, vel alius, etc., jusserit. Tertio, quia priora verba, alii, vel aliis, non debent intelligi respectu conferentis, vel renunciantis, sed respectu accipientis beneficium cum confidentiali onere solvendi pensionem alii, vel aliis; renuncians autem etiam est alius ab accipiente beneficium; ergo etiam comprehenditur sub iilo relativo; imo singulare videtur pro illo positum, et plurale pro aliis. Et ita inre non est mutatio in sermone, sed ne repeterentur illa verba longiora, eidem dimittenti vel alteri, brevius dictum est, alii, vel aliis. Assumpwum constat ex contextu; sie enim habet : Statumus ut si quis, quacumque auctoritate, etc., em resignatione, vel cessione cujuscumque personc , eic., receperit, ut illa, eic., vel eorum fructus, aut pars al, vel aliis. Loquitur ergo de accipiente, et aliis ab ipso; renunciantem autem c::e alium, nemo negabit.
8. Quarto, quia nulla probabilis ratio reddi potest alterius aispositionis, aut varietatis, maxime cum frequentius sit facere reserva- tionem fructuum confidentialem pro ipsismet resignantibus, quam pro aliis, et ideo magis pernicicsum sit illud tolerare. Sed ait Navarrus, quod Dare, vel promittere eidem remuncianti fructus aut pensionem, arguit simoniam, sed non confidentiam, sicut dare cel promittere fructus alii, vel aliis. Quia hoc arguit , quod resignans confidit resignatario, et convenit cum eo, ut daret illis. Hoc autem non video, qua ratione dictum sit. Cur enim dare vel promittere alteri, arguit quod resignans convenit cum resignatario, ut daret illi, et si det ipsi resignanti, non arguit quod ipsemet convenit cum resignatario, ut daret sibi? Profecto non video; nec etiam video cur in hoc posteriori casu magis indicet simoniam quam confidentiam; imo non video quomodo possit arguere simoniam, nisi arguat confidentiam. Nisi forte sensus prioris partis sit, quod non arguit simoniam illa lege prohibitam, et hoc est petere principium, stando in ratione, nam ex verbis legis ostensum est id non colligi. Et ita idem Navarrus, cons. 78, fatetur, ex simili solutione pensionis facta eidem cedenti, praesumi talem coufidentiam ; et ibidem, cons. 75, docet contineri sub prohibitione Phi V. Et hcet in scholio dicatur, varictatem hanc in rcsolutione Navarri ortam fuisse ex varia lectione verborum Pii V, nihilominus haec posterior resolutio mihi verior videtur, etiam stantibus verbis, prout nunc leguntur. Et hoc intelligo in rigore illius juris : si autem consuetudine aliud receptum est ( ut ferunt, mihi enim non constat ), potuit contra humanam legem praevalere, vel ita iilam interpretari. 9. Tertio intelligitur ex dictis, in quibus actionibus haec confidentia committi possit, nimirum in renunciationibus et provisionibus beneficiorum factis, et in acceptionibus beneficiorum, quae per illas dantur cum aliquo pacto tacito, vel expresso, quod illam confidentiam includat. Primum patet ex eisdem juribus , nam de his tantum actionibus loquuntur, et sub provisionibus numerant praesentationes, collationes, ct similes actiones, et addunt verba universalia, quae omnes alias comprehendunt. Quod vero pactum requiratur, ex generali ratione simoniae supponitur, quia ibi (ut Navarr. notavit, et ex verbis Pii IV constat ) non fit nova prohibitio, sed antiqua qualificatur, ut sic dixerim; antea vero in tantum erat in hoc aliqua prohibitio, in quantum omnis pactio, modus, et conditio in hac materia prohibita erat: et ita etiam expressit Pius V in verbis statim referendis.
10. Dubium suboritur. — Dubitari vero potest an similis confidentia commissa in permutationibus beneficiorum constituat simoniam confidentialem. Videtur enim committi, quia Pontifices loquuntur verbis valde generalibus: De beneficis in suum favorem resignatis, cessis, cel alias dimissis. Sed in permutatione includitur duplex renunciatio in favorem permutantium, et possunt eodem modo pacisci de dissolvenda iterum permutatione, et regrediendi ad priora beneficia, si haec vel illa occasio occurrat, vel de resignandis iterum beneficiis in favorem nepotum, vel aliorum, vel de reservandis fructibus, aut partem eorum, sibi vel aliis; ergo et verba illorum decretorum proprie cadunt in talem confideutiam, et in eam reperitur eadem ratio prohibitionis et punitionis.
11. Solvitur dubium. — Nihilominus probabilius judico non comprehendi. Quia lex est poenalis, et non est extenden?a ; in illa autem tota nulla fit mentio de permutationibus, sed Pius IV semper loquitur de accipientibus beneficia sub hujusmodi confidentia a collatoribus vel renunciantibus ; et Pius V expresse loquitur de accipientibus ex resignatione, vel cessione, etc., aut: S1 Ordinarius , cel alius collator contulerit, vel conferat beneficium quovis modo vacans, ea conditione tacita, vel eapressa, etc. Nomine autem resignationis aut cessionis non intelligitur permutatio, juxta communem modum loquendi jurium et juristarum , quia licet in permutatione resignentur beneficia, non tamen simpliciter, sed per aliud genus contractus. Et praeterea illae resignationes simplices in favorem tertii, multo magis odiosae sunt, ut ex supra dictis patet ; incommoda etiam quae ex his confidentiis sequuntur, et moverunt praedictos Pontifices, non ita habent locum in permutationibus, sicut in aliis resignationibus, et cessionibus beneficiorum, et ideo non est illa prohibitio extendenda. Quod etiam sentit Navar., cons. 71, de Simon. Hoc autem intelligo quoad permutantes inter se, si per aliquam conventionem similis confidentiae delinquant, quia non credo incurrere in illos canones: et hoc modo dico, non committere confidentialem simoniam , sed communem. Secus vero censeo de Episcopo, seu collatore talium beneficiorum : nam si ille cum aliquo ex permutantibus, vel cum utroque conveniret sub confidentia, de fructibus, vel parte eorum sibi vel alteri reddenda, propter admissam permutationem vel collationem factam, crediderim committi simoniam confidentialem, quia verba Pii V quoad collatores sunt valde universalia de beneficiis quovis modo vacantibus, eorumque collatione; per permutationem autem revera vacant beneficia, et conferuntur de novo; ergo etiam illa collatio ibi comprehenditur.
12. Simonia confidentialis non facit quartumn membrum in generali simonia. — Quarto, intelligitur ex dictis propter hanc veluti speciem simoniae (sic enim illam appellat Pius IV) non augeri trimembrem divisionem supra positam, sed omnes illos tres modos simonia hic posse reperiri, et ita illam esse generalem divisionem, quae in singulis speciebus seu materiis simoniae inveniri potest. Declaratur autem breviter in praesenti : quia si nulla pactio tacita vel expressa intercedat exterius inter resignantem et resignatarium, vel collatorem, interius vero sit prava intentio, poterit committi simonia tantum mentalis in hac specie. Ut autem intentio sit prava in hac specie, non est satis quod resignans speret, resignatarium fore gratum subveniendo consanguineis resignantis vel per partem fructuum, vel per beneficium ; nam si hoc tantum intercedat, et speret ut beneficium gratuitum, et sine obligatione quam intendat imponere, vel nullum erit peccatum, si intentio sit de re per se non mala, vel si sit de re injusta, ut de dando beneficio indigno, erit alias illicita, non tamen simoniaca, nec in illis juribus comprehensa, ut bene Navar., d. c. 23, notavit, et sequitur Ugolin. supra. Et est clarum ex generali regula simoniae supra declarata , qua quoad hanc partem non extenditur in illis Bullis, quia tantum prohibent alias illicita et simoniaca, ut cum Navarro etiam diximus. Tunc ergo erit mentalis talis simonia, quando confidentia interna fuerit cum intentione imponendi alteri obligationem, et quod ipse illam intelligat ex vi beneficii in eum collati absque exteriori significatione. Haec tamen non dicetur proprie confidentialis simonia , quia non damnatur specialiter, nec punitur in praedictis Bullis. Erit autem conventionalis tantum haec simonia, quando pactum confidentiae expressum vel tacitum, exterius est sufficienter significatum, nondum vero executio facta est. Hoc per se constat , et sumitur ex Navar., cons. 31 et 32 de Sim. Realis autem erit haec simonia, quando pactum expressum vel tacitum fuerit ex utraque parte completum ; si vero solum coeptum fuerit compleri, quia nimirum jam renunciatio beneficii facta est, et beneficium in confidentiam receptum, non- dum vero effectus confidentiae ad executionem pervenit, tunc eadem quaestio est in hac simonia quae in aliis, an conventionalis tantum, vel realis, aut semirealis dicenda sit.
13. Pena simonie confidentialis.— Verumtamen hoc est singulare in hac simonia, ut in ordine ad ejus poenas nihil referat haec dissensio. Et ideo breviter hic adnotabimus cjus poenas, ut possimus postea generaliter loqui, et ad hanc simoniam vel exceptionem non amplius reverti. Igitur Pius IV, quoad Episcopos et omnes superiores praelatos poenam interdicti ab ingressu ecclesiae posuit; quoad inferiores vero ponam ponit excommunicationis latae sententiae Pontifici reservatam. Secundo, resignationem et collationem beneficii, in quo commissa est talis simonia, annullat, et inhabilitatem inducit ad idem beneficium, et ad omnia inde secuta. Tertio, privat omnibus beneficiis, et pensionibus antea obtentis, et inhabilitatem inducit ad quaecumque alia obtinenda. Quarto, talia beneficia, in quibus haec simonia committitur, reservantur Sedi Apostolieae, ita ut ab inferioribus valide conferri non possint, et similiter fructus eorum male percepti camerae apostolicae applicantur. Circa quas poenas nihil specialiter occurrit annotandum ; nam omnes incurruntur ipso facto, et eodem modo, quantum apparet ex rigore verborum. Nihilominus tamen poena privationis beneficiorum prius legitime obtentorum non censetur ita incurri ipso facto, ut teneatur quis seipsum spoliare suis beneficiis, donec condemnetur, saltem per sententiam declaratoriam criminis; nam, juxta regulam generalem, et communiter receptam, quando aliquis per poenam privatur re sua, non obligatur ad executionem ante sententiam ; aliae vero poenae censurarum aut inhabilitatum statim incipiunt habere effectum suum. Nam, licet idem fortasse sit verbum legis dicentis ipso jure, vel ipso fucto, accommodatur poenae secundum capacitatem ejus.
14. Ad incurrendum has panas non opus est simonia wtrinque completa. —In hac ergo simonia certum est, ad incurrendas has poenas, non esse necessarium simoniam esse ex utraque parte completam, sed, eo ipso quod beneficium ab uno est datum, et ab alio receptum in confidentiam, ab utroque incurri praedictas poenas. Et hoc sensu dixit Navarr., d. cap. 23, num. 110, verb. Secundo nota, simoniam conventionalem confidentiee esse pejorem (utique quoad poenas ) quam omnem aliam ; et ideo dixi, in hac simonia parum re- ferre, illam sic inchoatam quoad executionem, vocare realem vel conventionalem. Et fortasse melius vocabitur realis, ne quis putet, per hanc simoniam confidentialem et pure conventionalem. poenas incurri, quod verum non est, quia nullibi declaratum est; imo ex DBulla colligitur, necessarium esse ut beneficium sit in confidentiam acceptum; oportet ergo ut sit aliquo modo realis. Nec mirandum est simoniam hanc, licet fortasse non sit omnium gravissima, nihilominus gravioribus poenis, et modo magis rigoroso latis affici; nam id fieri potuit, vel propter majorem corruptelam in hoc genere simonisae, vel quia latentiori modo committitur, et ideo difticilius potest per judices puniri. Et hoc cst animadvertendum, ne ex his quae sunt singularia in hac simonia, sumantur argumenta ad alia, quae per alias leges vel generales, vel proprias, regulanda sunt, ut postea videhimus.
15. Navarrus explicatur. —Ex quibus tandem colligo, quomodo accipiendum sit quod Navarrus, d. numer. 110, S Adde novem, circa hanc simoniam adjungit, scilicet, guod mediator confidentiee vetitee a preefatis Pis ipso fucto est eccommunicatus. Haec enim extensio non habetur in praedictis Bullis, neque ex vi illarum fieri posset. Non est ergo illa excommunicatio lata a Pio IV. Oportet ergo ut intellicatur de excommunicatione lata a Paulo H, iu Extravag. 2, de Simonia , ubi excommunicat mediatores simonia in beneficio. Quia ergo simonia confidentialiter prohibita a Pio, simonia est beneficialis, ideo mediator ejus contra legem Pauli delinquit, ejusque excommunicationem incurrit ; ita enim colligit expresse Navarr. In qua collectione supponit simoniam, quae talis est solum ex prohibitione Ecclesiae, si sit circa beneficium, sufficere ad censuram illius extravagantis incurrendam, quod non omnes admittunt; ego autem verum esse existimo, ut infra tractabo, et ita etiam veram esse censeo hanc sententiam Navarri. Adverto tamen illam censuram Pauli non incurri, nisi per simoniam realem utrinque completam ; et ideo mediatores in confidentiali etiam non incurrent illam, donec confidentia utrinque compleatur, quia, ut dixi, non puniuntur per leges Piorum, sed per legem Pauli, et in illa non sunt pejoris conditionis mediatores quam contrahentes, ut per se constat.
On this page