Caput 44
Caput 44
De simonia ficta.
CAPUT XLIV. AN SUFFICIAT AD MENTALEM SIMONIAM PBINCIPALITER INTENDERE TEMPORAUE, MEDIO SPIRITUALI, VEL QUJE INTENTIO NECESSARIA SIT?
1. Dubium mentalis simonie. — Explicata trimembri divisione, ejusque sufficientia, de singulis membris aliqua dicenda sunt, quibus et illa magis explicentur, et nonnullae graves quaestiones expediantur. Circa mentalem ergo, quoniam praecipue in actu interiori consistit ut imperante aliquem exteriorem, oportet exponere quodnam internum proposituin requiratur ad hanc simoniam, et quod objectum habeat, et maxime declarare necesse est sub qua ratione debeat in illud tendere ut propositum simoniacum sit, ac subinde simoniam mentalem contineat. Nam incipiendo a materiali objecto, clarum est debere esse donationem aliquam rei spiritualis, vel operationem spiritualem cum aliqua habitudine ad acquirendam aliquam rem temporalem, mediante illa ; vel e converso largitionem aliquam temporalem, ut relatam ad aliquid spirituale obtinendum. Loquor autem semper de spirituali et temporali, vel secundum naturam rei in simonia contra jus divinum, vel secundum eestimationem et prohibitionem Ecclesiae in simonia contra jus humanum. Sic ergo constat necessarium esse, ut in objecto simoniae mentalis illa duo intercedant cum aliqua habitu dine inter se, quoniam alas non intercederet ibl materia simoniae, ut ex dictis manifestum est. Ex quo etiam colligitur, necessariam esse intentionem accipiendi spirituale medio temporali, vel e converso: quia vero talis iptentio non semper sufficit ad simoniam, ut ex dictis in cap. 30 constare potest, et ex dicendis clarius fiet, ideo explicandum proponimus qualis debeat esse haec intentio. vel qualis habitudo intenta inter illas duas res, ut mentalis simonia committatur.
2. In quo consistat mentalis simonia.— Duo notanda. — Ratio autem dubitandi est, quia seepissime legimus apud auctores, tam Theologos quam Canonistas, simoniam mentalem committi, quoties per spiritualem actionem vel dationem principaliter intenditur acquisitio alicujus commodi temporalis, vel e converso quando temporale datur principali intentione ad acquirendum aliquid spirituale, mediante illo. fta tenet Glossa, in cap. unic. de Cleric. non residen., in 6, verb. Beceperit, et loquitur in particulari de Canonicis, qui principali intentione ad chorum eunt propter distributionem; et idem est de quocumque recitante officium, vel dicente Missam, principali intentione propter stipendium. Sumpsit illam opinionem Glossa, et Hostiens., in cap. Olim , de Verb. significat., numer. 2; et eam secuti sunt alii Canonistae, in cap. Suam, de Simonia; ubi Panormitanus, Felinus, et reliqui; et etiam Glossa, in cap. Cum essent, eodem, loquens de illo, qui servit Episcopo, vcl gerit negotium temporale alterius, iutendens principaliter aliquid spirituale. Item Glossa, in cap. Cum ad nostram, de Election., verb. Nullan spem, agens de illo qui fit monachus, principali intentione sperans Abbatiam. Item Panormitanus, in cap. Significatum, de Praebend.. et in cap. Ez parte, 1, de Officiis delegatorum, et in cap. Cousuluisti, de Celebratione Missarum. Et eam declarat et sequitur Navar., in cap. Fratres, de Poenit., distinct. 5, num. 56; et Covar., lib. 1 Var., cap. 20, num. 2 et 5. Non explicarunt tamen priores Canoniste , quid intelligerent per intentionem principalem. Navarrus autem, in citato loco, hreviter dicit non esse principalem finem, omnem illum, sine quo non esset homo aliquid facturus, sed illum qui apud aliquem est praecipuus, et in majori aestimatione. In hac autem principalitate et majori aestimatione explicanda, multum laboravit in Comment. de Orat., cap. seu notab. 6, num. 12 et sequentibus, et iu cap. /nter verba, conclus. quinta, praesertim a num. 22, et in Comment. de Finib. human. action., num. 7, et in Man,, cap. 19, num. 19, et cap. 23, num. 100, que hic necessaria nobis non sunt : ex illis tamen colligo duo, quae ad rem praesentem referunt. Unum est, ad simoniam mentalem non sufficere, ut temporale sit ita intentum, quod sine illo spirituale non fieret aut non daretur, quod mihi est certissimum, et a fortiori patebit ex dicendis. Et ex usu est manifestum, alioquin omnes Canonici et beneficiati essent simoniaci; nam ita intendunt stipendium, eundo ad chorum , quod nisi haberent emolumentum temporale, revera non irent. Aliud est sufficere ad simoniam, quod temporale sit principaliter intentum propter spirituale, tanquam tinis principalis.
3. Ex Theologis videtur docuisse eamdem sententiam D. Thom., Quodlib. 8, art. 11. Et: clarius Cajet., in Sum., S Circa tertium caput, ubi simoniam mentalem committi dicit, quandocumque quis intendit pro spiritualibus tem- poralia habere, aut e contrario. ita ut 1y pro, pretium denotet, et similiter quandocumque principalis intentio ad temporale habendum ea collatione spiritualis, aut e contrario, tendit. Uhi illos duos modos intentionis ponit tanquam distinctos, unum intendendi pretium, alium intendendi finem principalem. Eamdem sententiam tenet expresse Major, 4,dist. 15, q. 29, ad 5, et dist. 25, q. 2, ad 2. Indicat Durand., 4, dist. 25, q. 4, n. 7, in fine; cum enim dixisset simoniam committi dando spiriwale, habendo respectum ad temporalia, subdit: Habetur autem respectus ad hoc, quando sine his non esset alias collaturus (quod valde rigorosum est); significat etiam Bonavent., art. 1, q. 2, ad argum., licet solum dicat, inten-dere principaliter temporale, non esse justitiam, sed malitiam et avaritiam; Alens., 4 p.. memb. 3, art. 2; Altis., 3 p., traet. 27, c.2, q.25 tenet Adrian., dicto Quodlib. 9, art. D ad fin.; Ant., d. c. 5, S1T7; Cordub., lib. 1. q. 32, art. 1, in fin. Favet Gerson., traet. de Intent. ac fin. action., regul. 3et 7, alphab. 30. Et Summistae frequenter videntur codem modo loqui. Fundamentum esse potest, quia is, qui principaliter intendit temporale obtinere per spirituale, intendit commutare unum pro alio ; sed hoc est simoniacum; ergo intentio illa simoniaca est, ac subinde ad simoniam mentalem sufliciens. Confirmatur, quia pretium est finis principalis venditionis, seu venditoris in tali actione, quia per illam maxime intendit acquisitionem pretii; propter hoc enim dat rem quam vendit ; ergo similiter, qui facit opus spirituale propter captandum Iucrum proxime et principaliter, necesse est ut intendat temporale commodum tanquam pretium sui operis, quia non potest aliter ratio pretii declarari. Et idem argumentum potest e contrario fieri, si temporale detur solo animo comparandi spirituale immediate ; nam illa intentio resolvitur in voluntatem emendi rem spiritualem per temporale pretium. Favent denique huic sententiae c. Tua nos, c. Non satis, de Simon., c. Quam pio, 1, 4. 2, cum similibus.
4. Explicatur magis objectum mentalis simonic. — Discrimen inter finem et pretium. — Sed haec sententia, ut notavit Soto, si non recte explicetur, potest scrupulos injicere ; et ideo oportet distinctius explicare proprium objectum et rationem simoniae mentalis. Oportet ergo cavere ne confuncdantur ratio pretii et ratio finis principalis; quamvis enim hae duae rationes possint interdum in cadem ac- tione seu proposito conjungi, quia vendens rem, potest per suam venditionem principaliter intendere pretium, non tamen convertuntur, imo possunt ad invicem separari. Quod patet primo exemplis : nam qui sumit potionem amaram principaliter propter sanitatem, non dicetur respicere sanitatem ut pretium sumptionis, licet illam respiciat ut finem proximum primum principalem. Item, qui operatur aliquid propter honorem ut principalem finem suae intentionis, non respicit honorem ut pretium, sed ut praemium altioris ordinis, et ut finem accommodatum tali medio. ltem, qui eleemosynam petit, habet pro fine principali suae petitionis, et proximo, pecuniam quam sperat accipere, ut constat, et tamen non intuetur illam ut pretium suae actionis, ut videtur etiam per se notum. E contrario vero is, qui vendit rem aliquam, licet habeat respectum ad pretium, ut pretium sine quo suam rem non daret, nihilominus potest non vendere rem propter pretium tanquam propter finem principalem, sed ex charitate ; ut si quis vendat triticum indigenti, et tempore famis principaliter, ut illius necessitati subveniat illo modo, et servando se indemnem. Potest hoc optime declarari in praemio et merito; nam meritum cst quasi pretium praemit, et servat cum illo habitudinem rei ad rem, sicut pretium ad merces; et nihilominus necesse non est ut Deus, qui dat praemium propter meritum, et non alias, intendat ut finem principalem ipsum meritum , sed gloriam suam ; imo etiam loquendo de fine quem potest Deus proxime ex se intendere, principalius intendit in eo opere beatitudinem, et bonum hominis recipientis praemium , quam meritum ejus. Sicut ergo ibi est longe diversa habitudo meriti et finis, ita hic hab'tudo pretii et principalis finis.
5. Unde ulterius declaratur ratione haec diversitas, nam finis dicit tautum respectum ad appetitum et ad media : ad appetitum, ut bonum propter se expetendum, si proprie finis sit ; ad media, ut bonum propter quod alia appetuntur, ut ex philosophia constat. Hic autem finis potest dici principalis multis modis. Primo, simpliciter et in omni genere : et hoc modo solus finis ultinus est principalis, et de illo videtur loqui Major locis citatis, unde, ut talis finis sit honestus, debet esse solus Deus; nam amare creaturam ut finem ultimum, turpissimum est. Censetur autem amari ut finis ultimus, quando propter creatum finem Deus deseritur, peccando mortaliter, vel quando homo est in tali animi praeparatione ex vi amoris creaturae. Aliter vero potest finis principalis esse tantum proximus; et hic interdum potest esse principalis finis respectu operis, et non respectu operantis, quia licet opus natura sua tendat proxime ac praecipue in talem finem, operans nihilominus ab illo uon movetur. Ut docere de se habet pro fine praecipuo illuminare auditorem; docens autem potest non inde mowveri, sed ex suo commodo honoris vel lucri. Unde fit etiam e contrario, ut aliquando finis sit principalis operantis, et non operis, ut eisdem exemplis constat. Pt ratio est, quia finis operis est intrinsecus, et quasi connaturalis; finis vero operantis variari potest ad arbitrium ejus; uterque autem finis principalis isto modo potest esse subordinatus ultimo fini, vel ex se, si non habeat repugnantiam cum illo, vel ex intentione operantis , qui potest etiam respectum hunc intendere , quia de se non repugnat , cum possint duae causae ejusdem generis esse principales respectu ejusdem effectus, una ut proxima, alia ut universalis, seu prima.
6. Denique etiam ex parte operantis contingit multis modis, aliquem esse finem proximum principalem respectu intentionis ejus. Primo totaliter , quia solus ille immediate propter se appetitur, et alia appetuntur propter ipsum, ut est sanitas respectu totius curationis, vel esse potest scientia respectu totius laboris in studio, et sic de aliis. Secundo principaliter ex aequo, ut si quis comedendo, aecue delectationem et vitae conservationem intendat, vel dando eleemosynam seque intendat sublevare miseriam pauperis, et satisfacere Deo pro peccato. Tertio, potest etiam esse part: aliter, non tamen ex aequo ; partialiter quidem, quia finis proxime intentus non est talis res sola, sed simul cum aiia etiam propter se intenta, et per tale medium, non tamen ex eequo, quia una magis amatur et desideratur per tale medium, quae sine dubio bene dici potest principalis finis comparative, seu intensive respectu alterius boni intenti. Simpliciter vero et absolute non est principalis; nam principalior finis est ipsum totum, seu aggregatum ex utroque fine, qui dici potest adaequatus. Omnibus autem his modis, finis principalis de se abstrahit a ratione pretii, etiamsi res ipsa, quae intenditur ut finis, sit temporalis, et intenta per actionem temporalem, vel spiritualem, ut exemplis declaratum est, et amplius constabit ex dicendis.
7. Pretium non semper intenditur propter se. — Ratio pretii in quo consistat ad simonigm. — At vero ratio pretii imprimis non postulat, ut intendatur tanquam bonum propter se amabile; imo si honeste intendatur, non debet ita intendi, quia potissima ratio pretii in pecunia invenitur, quae non debet propter se intendi, sed potius in instrumentum utile ad alia bona. Deinde non est de ratione pretii, ut aliquid propter ipsum intendatur tanquam propter finem principalem, quia, lieet in commutatione rei pro pretio, necessario pretium intendatur ut haben asequivalentiam cum tali re, et ut dandum loco illius, tamen hoc totum potest esse materialiter volitum, ct non ut principalis finis; sicut in exemplo venditionis tritici supra declaratum est. Et in mutuo honestissime facto intelligi etiam potest; nam qui mutuat, intendit revera iterum recuperare rem quam mutuat; illa vero recuperatio, seu pecunia recuperanda, non potest dici finis principalis mutuandi, sed hic potest esse ratio misericordia, vel amicitiae, vel alia similis. Igitur ratio pretii non est cum rationc finis confundenda. Sed ratio pretii (illam explicando accommodate ad praesentem materiam) consistit in hoc, quod res temporalis detur pro re spirituali in commutationem et permutationem ejus cum habitudine rei ad rem, quam justitia commutativa respicit ; et consequenter involvit haec ratio pretii, ut per illud solvatur obligatio orta ex re accepta, vel ex opere praestito, respiciendo ad valorem et aestimationem ejus, vel e converso ut per datum pretium oriatur in alio obligatio dandi rem, vel opus spirituale sub proportionali habitudine rei, vel operis sufficienter aestimati et recompensat propter tale pretium. Haec descriptio sufficienter constare potest, tum ex ipsa verborum declaratione, et ex usu communi, tam jurium et legum quae de pretio loquuntur, quam omnium vendentium et ementium; tum etiam ex dictis supra cap. 36, ubi hanc ipsam rem latius declaravimus absolute : nunc vero necessarium fuit illam resumere ad conferendam illam cum ratione finis, propter explicandam communem illam auctorum locutionem.
8. Prima conclusio. — Dico ergo primo: simonia mentalis externa constituitur per internam voluntatem, et propositum dandi rem temporalem, ut pretium rei spiritualis, et tanquam ex contractu oneroso et inducente obiigationem cum opere subsecuto, accipiendi, videlicet, eodem animo rem spiritualem pro temporali, sive res temporalis intendatur ut finis principalis operantis, sive non. Hanc assertionem sumo ex Vict., d. Relect., num. 33, et 34, et late illam probat Valentia, et distinctius quam caeteri explicuit Sot., lib. 9 de Just., quaest. 2, art. 9, S Postremum dubium. JUnde ob eamdem causam, quaest. 9, art. 1, volens praescribere regulam ad mentalem simoniam declarandam, sic inquit: Lubrica fallaxque est illa regula, quod principaliter intendatur pretium, aut minus principaliter, sed est philosophico more ex objecto res perpendenda. Nimirum ut illa precise simonia mentalis censeatur. cujus objectum est simonia realis, scilicet intentio dandi, recipiendive spirituale quid pro pretio teporali. In -quibus verbis, quod dicit de simonia reali, sano modo intelligendum est: nam simonia realis, ut pactum vel cenventionem ordinarie supponit, non est de ratione simonia mentalis etiam tanquam objectum ejus; nam qui mentaliter simoniacus est, non intendit facere pactum, sed intendit dare et accipere, eo modo quo solet fieri per pactum, et sub eadem habitudme; et in hoc sensu dicitur habere simoniam realem pro objecto. Dices: qui fieri potest ut, nullo interveniente inter partes exteriori pacto, nec conventione expressa vel tacita, habeat quis intentionem dandi vel accipiendi sub eadem habitudine pretii, vel obligationis, cum haec quasi essentialiter a pacto pendeat? Respondeo, licet obligatio personalis pendeat ex pacto, tamen interdum cogitari aut aestimari posse tanquam ortam ex re ipsa; et ita posse aliquem intendere ab alio accipere rem spiritualem tanquam debitam sibi ratione rei, vel obsequii temporalis a se exhibiti, et ita posse intendere unum accipere pro alio, et in compensationem ejus, et ita posse intendere ut pretium, seu ut rem pretio emptam, et ratione illius debitam, etiamsi pactum non praecesserit. Vel etiam potest contingere ut, licet inter dantem et accipientem rem temporalem nulla pactio exterius significetur, unus de alio credat, vel suspicetur dare unam rem pro alia, com pensando illam, et pro illa satisfaciendo, et ita alter etiam vicissim velit et intendat eodem modo accipere spirituale pro temporal : his ergo modis potest talis intentio concipi, et ex vi illius exterior datio vel acceptio imperari.
9. Probatur conclusionis pars prima. — Supposita ergo tali intentione , facile probatur conclusio posita : nam quod illa sufficiat ad simoniam mentalem, omnes fatentur; expresse divus Thomas, in dicto Quolibet, et Sylvester eum sequens, verbo S'imonia, quaest. 9; Anton. supra; Cajetan. et omnes. Et probatur, quia illo modo simoniae pravitas est animo concepta et intenta ; ergo est simonia mentalis. Consequentia clara est, et antecedens patet, quia pravitas simoniae exterioris consistit in commutatione rei spiritualis pro pretio temporali ; hoc autem est objectum talis intentionis ; ergo. Et hinc ulterius facile probatur hunc modum intentionis esse quasi formale constitutivum simoniae mentalis, quae exterre fit, quando ex tali intentione et proposito imperatur externa datio et receptio, ac subinde talem intentionem necessariam esse adl simoniam mentalem, quia simonia mentalis quoad internam malitiam et veram rationem peccati, ejusdem speciei est coram Deo cum simonia reali; ergo debet habere idem objéctum, in quo fundatur malitia simoniae; sed tota ratio pravitatis in objecto simoniae, est quod res spiritualis pro temporali pretio datur ; ergo intentio pretii est de necessitate simoniae mentalis.
10. Non est de ratione simonie, ut pretium principaliter intendatur. — Unde tandem probatur ultima pars, quia ad rationem pretii, per accidens est ratio finis principalis, aut secundarii, seu accessorii, quoad intentionem operantis. Nam, licet is qui spiritualiter ministrat, non intenderet temporalem mercedem, ut prineipalem finem, sed ut secundarium, vel (ut alii aiunt) ut causam tantum impulsivam, seu excitativam, nihilominus, si intenderet ut pretium, esset simoniacus, quia quacumque ratione intendatur id quod malum est, sufficit ad contrahendam in mente malitiam ex tali objecto. Nec repugnant illa duo, scilicet, intendi ut pretium, et secundario, nam miles potest principaliter militare propter defensionem patriae, ev minus principaliter propter stipendium, ut pretium suarum operarum. Et idem cum proportione est in eo, qui inservit hospitali propter pretium, quia potest nihilominus principaliter inteudere benefacere infirmis, et isti nihil peccarent. Si tamen sacerdos intenderet stipendium Missae ut pretium, licet non in eo poneret principalem finem suum, simoniacus esset: ergo intentio pretii ut principalis finis non est de necessitate simoniae mentalis.
11. Secunda conclusio. — Vx his ergo infero, et dico secundo : quamvis temporale commodum sit principaliter intentum per ministerium spirituale, ut finis operantis, si non intendatur ut prctium, sed sub alia ratione stipendii vera et possibili, non est simonia, etiamsi aliquod aliud peccatum per illam intentionem committi possit. Prior pars sequitur necessario ex dictis, quia ubi non est intentio pretii, non est simonia mentalis, ut ostensum est, et docent omnes, quotiescumque de munere ab obsequio et a lingua loquuntur, et stipendio, et similibus. Ut maxime viaere licet in Victoria supra ; Sylvestro, quaestione tertia, regul. 3; Cajetano, verbo Simonia, circa fiuem, et in Navarro, dicto cap. 23, num. 100, vers. Quarto, et num. 1041, vers. Nono et Decimo ; ergo qualiscumque sit intentio rei temporalis, etiam principalis, si non attingit rationem pretii, non erit simonia. Quod autem haec duo sint separabilia, declaratur primo exemplis. Nam sacerdos potest intendere per ministerium missae aliquid temporale, ut stipendium suae sustentationis; ergo etiam potest hunc finem principahter intendere, quia hoc pendet ex libertate ejus; potest enim per hoc medium hic et nunc nolle aliud bonum consequi, etiamsi semper velit illud stipendium, non ut pretium; ergo potest optime separari intentio principalis a pretio. At in illo casu non committit clericus ile simoniam, quia non habet voluntatem emendi nec vendendi, nec habet pro objecto venalitatem ( ut sic dicau:) rei sacrae, in quo malitia simoniae posita est. Et revera sacerdos, qui est in peccato mortali, vel non jejunus, et nihilominus vult facere sacrum, ne stipendium perdat, illud videtur principaliter intendere : nam si intenderet principalius Dei cultum et honorem, potius abstineret. Nemo autem dicet hujusmodi sacerdotem, et omnes similes, esse simoniacos. Idem argumentum est de concionatore, qui habet pro principali tine suae concionis dignitatem quam ambit, vel famam, et vanam gloriam quam aucupatur: nihil enim repugnat hunc esse finem prncipalem operantis (et utinam non saepe esset ); ille ergo per spirituale ministerium principaliter intendit temporale commodum, et nihilominus non est simoniacus, ut probant discursus facti, et omnes fatentur; ergo. Denique probatur a contrario : nam qui dat sacerdoti temporale stipendium, revera principaliter intendit ut sacrum faciat; intendit ergo principaliter spirituale per illud temporale; sed tamen, quia illud non dat ut pretium missae, sed ad sustentationem personae, illa intentio non facit actionem simoniacam, imo nec malam ; ergo idem potest esse e contrario.
12. Quando censeatur ultimus finis poni in opere. — Concionari ad consequendum laudem an sit mortale. — Altera vero pars de malitia illius intentionis declaratur. Nam si finis ille sit ita principalis, ut sit ultimus, mortale sacrilegium in tali actione committitur, dum actio sacra ad mortiferum finem ordinatur, ut in illo exemplo de sacerdote in peccato sacrificante ex affectu ad stipendium, ille peccat speciali peccato sacrilegii, non solum quia in peccato sacrificat, sed etiam quia ordinat tantum sacrificium ad finem temporalem inordinate aestimatum et dilectum : nam revera ille tunc constituit ultimum finem in illo lucro, non per simoniarm, sed per immoderatam avaritiam. Idem esset de concionatore, si ultimum finem poneret in honore per concionem acquirendo; censeretur autem ultimum finem in illo constituere, quando esset paratus ad quaerendum illum, etiam graviter transgrediendo praeceptum Dei. At vero si temporalis finis non sit ultimus, sed tantum proximus, et non sit de re intrinsece mala, sed indifferente, ut est honor, familiaritas cum principe, bona existimatio apud alios, licet esset hic finis proximus principalis, non ordinatus ab operante ad alium honestum, non esset peccatum mcrtale, facere opus spirituale propter hunc finem, esset tamen veniale. Ratio est, quia licet ordinare rem spiritualem ad temporalem, sistendo in illa, sit deordinatio et culpa, si tamen illa res temporalis non habet intrinsecam malitiam gravem, nec ponitur in illa affectus ut in ultimo fine, non est gravis deordinatio, nec materia peccati mortalis. Alias multa peccata mortalia committerentur ab bominibus vanis, qui ex vana gloria dicto modo multa operantur, de quibus dixit Christus Dominus : Aeceperunt ercedem suam ; non tamen dixit: In aeternum damnabuntur. Nec ibi est ratio simoniae mentalis, quia non intervenit ulla intentio pretii, ut explicatum est. Quocirca, quod aliqui dicunt, ut Tabiena, num. 18, concionari ad consequendam laudem, vel honorem humanum principali intentione, esse simoniam mentalem, non proprie, sed late et metaphorice intelligendum est, ut loquitur etiam Deda citatus in cap. JVon solum, 1, quaest. 3. Quin potius addo, quod si intentio rei temporalis non sit mala, sed ordinata ad finem honestum, tunc non erit malum ordinare spiritualem actionem ad finem temporalem et humanum proxime, quia res superioris ordinis potest honeste ordinari ad finem inferiorem, dummodo non in illo sistatur, sed per illum ad finem alium honestum tendatur, ut Navarrus etiam supra fatetur, licet Gerson supra oppositum sentiat; sed de hoc latius in prima secundae.
13. Distinctio inter causas impulsivam et finalem non habet locum hic. — Unde obiter infero, sine causa laborare in praesenti aliquos ex dictis auctoribus, distinguentes inter causas finalem et impulsivam, negantesque impulsivam esse finalem, licet sit motiva; ut ita declarent, intendere temporale ut cansam impulsivam, vel potius moveri ex illa, non esse simoniam; secus vero, si sit causa finalis. Hla enim dlistinctio, licet alias sit satis usitata a jurisperitis, et ab aliquibus Theologis in hac materia, et de usuris, et videre licet in Navar. et Covar. supra, Covarruv. etiam, in l. 1 Var., cap. 20, num. 4, Aragon. 92. quaest. 100, art. 9, revera non est necessaria, nec in se satis constat, nisi sano modo declaretur. Nam causa impulsiva moralis, de qua tractamus, non potest esse nisi respectu intellectus, vel respectu voluntatis. Et priori modo est tantum causa consulens, persuadens, imperans et rogans, quae causalitas ad efficientem reducitur, ut Aristoteles dixit. At vero respectu voluntatis non potest esse impulsiva, nisi per modum finis, quia nihil movet seu impellit voluntatem, nisi medio intellectu : intellectus autem non impellit voluntatem, nisi proponendo objectum; et tota persuasio, vel motio, quae in intellectu praecedit, eo tendit ut proponat voluntati in tali objecto plures et majores rationes convenientiae et amabilitatis : quod autem proxime movet voluntatem, est objectum ipsum, sic propositum, ut tale judicatum est. Ideoque causa impulsiva respectu voluntatis, de qua nunc loquimur, non potest non esse aliquo modo finalis, vel primaria, vel secundaria. Haec autem distinctio ex parte finis operantis, et non spectata ratione pretii , non refert ad rationem simonise, quia ( ut dixi) etiamsi temporale sit in illo sensu causa tantum impulsiva, si moveat in ratione pretii, erit simonia; si vero non moveat in ratione pretii, sed in ratione stipendii, aut gratuiti beneficii ex gratitudine conferenii, licet sit principalis finis, non erit simonia, ut in sequentibus etiam capitulis magis constabit.
14. Objectio. — Occurritur objectioni.— Dices : quid ergo voluerunt tot auctores (et praesertim D. Thom.), loquentes de fine principali, et per illum explicantes mentalem simoniam? Respondetur, fortasse illos non fuisse locutos de sola propria et rigorosa simonia, sed sub illa comprehendisse omne sacrilegium, quod potest committi, dando vel accipiendo rem spiritualem intuitu temporalis, vel e converso, dando rem, vel obsequium temporale cum intentione obtinendi illa via rem spiritualem. Et ideo sub distinctione interdum loquuntur de intentione pretii, vel de intentione principalis finis : nam prior constituit propriam simoniam mentalem ; posterior vero constituit simoniam late, id est, sacrilegium conveniens aliquo modo cum simonia in materiali actione; quanquam hoc etiam posterius non sit universaliter intelligendnm, sed quando talis est intentio, ut sistat in temporali propter se appetendo, et in hoc sensu sumatur intentio principalis. Et hoc responsum indicat Soto, dicto articulo secundo.
15. Occurritur secundo. — Secundo, potest alia responsio colligi ex verbis D. Thomae, quae sic habent : Simoniam eommittit , qui hujusmodi actus (utique celebrandi) vendere intendit. In qualibet enim venditione pretium accipitur quasi finis : et ideo in praedicto casu distinguendum est. Si enim lujusmodi distributiones recipit, quasi finem sui operis principaliter intentum, simoniam commttt, et ita mortaliter peccat ; si autem habet principalem finem Deum in tali actu, ad hujusmodi autem distributiones respicit secundario, non quasi in finem, sed sicut in id quod est necessarium ad suam sustentationem, constat, quod non vendit aclum sgnritualem, et ita simoniam nmon committit, nec peccat. Primum ergo omnium requirit divus Thomas intentionem vendendi, quam nos contendimus semper esse necessariam et sufficere. Deinde vero explicat hanc intentionem finis, indicans unam converti cum alia. Sed expendo illa verba, s recepit quasi finem sui operis, et ex illis colligo, non loqui de quocumque fine, etiam principali, operantis, sed de illo qui intenditur quasi proportionatus operi, et commensuratus illi : sic enim dici potest pretium finis proprius laboris corporalis, et quasi fructus ex illo natus, et commensuratus illi. De hoc ergo fine recte intelligitur dictum, quod intendere temporales distributiones, tanquam fructum proprium, et commensuratum spirituali ministerio, virtute est intendere vendere illud, et consequenter est intendere illum finem ut pretium. De hoc ergo fine principali possunt exponi aliqui auctores ex supra citatis. Praesertim id explicuit Gerson., alph. 24, lit. P, ubi sic exponit intentionem : Faciens opus spirituale , inde expectans temporalem mercedem, aut e contra, quasi unum sit rationabile pretium alterius ; et subdit licitum esse intendere sustentationem, cavendum autem esse ne ibi statuatur principalis finis, sed subordinatus Deo, aut non contra Deun. Et codem fere modo explicat rem Aanc Gregor. de Vaient., 3 tom., disp. 6, quaestione 16, punct. 3, quaest. 2. Omnes autem auctores non possunt in hunc sensum adduci, nam aliqui aperte distinguunt finem principalem a pretio, et putant sufficere. Quod potest sustineri in priori sensu, non enim omnes in rigore loquuntur ; nos autem propriam, et rigorosam rationem simoniae mentalis explicamus. Et loquimur de fine principali respectu intentionis operantis, qui utitur opere spirituali, tanquam medio ad illum finem, non quia illum respicit ut proprium, et commensuratum finem operis, sed quia est id quod tunc principaliter ipsum movet, etiamsi improportionatum sit ; et hoc diximus non sufficere ad veram simoniam, etiamsi ad aliud genus vitii pertinere possit : quamvis neque hoc semper necessarium sit, quia ille finis operantis non semper est malus, et non excludit finem proprium intrinsecum et objectivum ipsius operis, ut est in oratione laus, seu cultus Dei; sed conjungit alium finem, qui tunc jius movet operantem, de quo Aristoteles dixit: Qui furatur propter mechiaum, magis est mechus quam fur.
16. Simonia mentalis ubi commattatur. — Tandem ex his obiter colligo, hanc simoniam mentalem non solum posse committi in simonia prohibita, quia talis est, sed etiam in illa quae est talis, quia prohibita. In quo non recte sensit Glossa in cap. E parte , 1, de Offic. deleg., verb. Dimittere, ubi simoniam, quia prohibitam, negat contrahi etiam mentaliter per intentionem pravam, sed solam illam simoniam, quae de se mala est, et in utroque Testamento fuit prohihita. Moveri fortasse potust, quia lex ecclesiastica non cadit in actus interiores. Et pro hac parte refert multa dicta Doctorum Canonistarum Caccialup., de Pension., q. 19, a num. 7, usque ad 13. Ex quibus vix potest colligi quid clare sentiant, nam hinc inde citantur. Sed sine dubio dicendum est, posse veram culpam simoniae mentalis committi in his quae sunt talia, quia prohibita. Ita sentire videtur idem Caccialup. cum aliis relatis ab ipso; et Gigas, q. 4 de Penstion., num. 3, qui etiam alios refert. Clarius, licet brevius, Adrian., d. Quodlib. 9, art. 2. explicando definitionem simoniae, quod est studiosa voluntas, etc., quae in utramque simoniam convenit. Et optimam rationem reddit, quia non refert (ait) an loquamur de prohibito quia simoniacum, vel de simoniaco quia prohibitum, quia voluntas faciendi quod Ecclesia prohibet, mala est, et malitiam continet, licet non progrediatur in opus.
3. Solvitur fundamentum contrariwn. — Et ita solvitur fundamentum contrarium, nam licet lex Ecclesiae non cadat directe in actum internum, tamen prohibendo externum, mutat objectum voluntatis internae, ratione cujus ipsa est mala. Et.ita velle furari in ecclesia, sacrilegium est mentale: ita est ergo de simonia. Et patet in simonia mentali pura: nam habere propositum emendi ecclesiasticum officium prohibitum, vel permutandi beneficia sine auctoritate superioris , simonia mentalis est pura, quia est peccatum, et non alterius speciei ; ergo si ex illa intentione imperetur actus externus sine pacto externo, erit simonia mentalis externa. Glossa vero et Canonistae exponi possent de simonia, quam punit Ecclesia : sed haec expositio difficile accommodatur ad distinctionem Glossae, nam etiam simonia mentalis contra jus divinum non punitur ab Ecclesia. Aliter dici potest, sententiam Canonistarum habere locum, quando Ecclesia solum prohibet facere aliquid cum pacto, vel sub conditione exterius intimata, ut prohibet renunciare beneficium in favorem tertii sub conditione. Tunc enim licet fiat renunciatio cum desiderio, ut detur beneficium tali personae, non est simonia mentalis, quia intentio non opponitur praecepto; quod verum est, ut etiam supra dixi, et idem erit in omni simili casu. Nihilominus tamen saepe intentio opponitur praecepto Ecclesiae ; et hoc satis est ut detur simonia mentalis, quia prohibita.
On this page