Text List

Caput 45

Caput 45

Utrum intentio remunerandi dono spirituali antidoralem obligationem ortam ex temporali, faciat simoniam mentalem ; et an liceat talem obligationem in pactum deducere.

CAPUT XLV. UTRUM INTENTIO REMUNERANDI DONO SPIRITUALI ANTIDORALEM OBLIGATIONEM ORTAM EX TEMPORALI, FACIAT SIMONIAM MENTALEM ; ET AN LICEAT TALEM OBLIGATIONEM IN PACTUM DEDUCERE.

1. Diximus intentionem reiributionis quasi debitae ratione rei acceptae, et sub ratione pretii, constituere simoniam mentalem : videndum consequenter est an intentio remunerationis ex pura gratitudine ad eamdem simoniam sufficiat ; ut, verbi gratia, an sit si- moriacus Episcopus dans famulo aut benefactori suo beneficium, ut obsequia aut alia officia temporalia ex gratitudine rependat ; vele contrario an famulus, serviens cum ea intentione obligandi alium ex mera gratitudine, et sperandi ex eadem spirituale beneficium, sit mente simoniacus. Consequenter vero etiam exponemus, an deducere hoc gratitudinis officium in pactum , ad conventionalem simoniam pertineat : haec enim duo ita sunt conjuneta, ut separari non debeant.

2. Pars affirmativa probatur primo. — Videtur ergo illa intentio involvere mentalem simoniam, primo quia quod datur ex obligatione antidorali, non gratis datur; ergo mens illa est contra Christi verba: Gratis accepistis, gratis date. Antecedens patet, tum quia repugnat dari ex obligatione et dari gratis; tum ctiam quia dona Dei non iantum sunt gratuiia, excludendo debitum justitiae, sed etiam excludendo debitum antidorale, ut in materia de Gratia ostenditur. Hac enim ratione non potest gratia prima cadere sub meritum , etiam de congruo, quia jam esset debita, saltem obligatione antidorali, et sic gratia non esset gratia, ui argumentatur Paulus. Et in eodem sensu subjungit : Quis prior dedit illi, et retribuetur ei ? Sed Christus voluit nos ita dare gratis spiritualia dona, sicut illa recipimus ; ergo sicut illa recipimus non debita, etiam antidorali obligatione, ita dare debemus sine intuitu illius. Alioquin contra Christi praeceptum et contra naturam gratia agimus, in quo tota ratio simoniae consistit. Secundo, si esset licitum hanc obligationem intendere , aut retributionem ejus, esset etiam licitum illam procurare, imo et in pactum deducere: consequens falsum est; ergo. Sequela patet, tum quia quod licet intendere et desiderare, licet etiam petere et procurare ; hac enim ratione licet petere stipendium, quia illud licet intendere : imo hac etiam ratione infra ostendemus posse in pactum deduci ; ita ergo hic licebit exigere promissionem de gratitudine servanda , ipsammet promissionem non ex justitia, sed ex gratitudine postulando: nam sicut opus fieri potest ex sola gratitudine, ita etiam promissio. Tum etiam quia si ex donis temporalibus potest oriri obligatio grati'udinis ad spiritualia beneficia praestanda , ergo licitum erit obligationem illam in pactum deducere ; nam juxta communem sententiam Doctorum, pactum, in quo tantum exprimitur id quod de jure inest, non est simoniacum, ut patet ex Glossa, in capit. Ad an- dientiam, 9, de Rescriptione, verb. Reuunciantes, et ibi Panorm., num. 6; Felin., a num. S. Et in additione ad Panorm. , ibi, plures aliae Glossae, et Doctores ad idem citantur, quae refert etiam et sequitur Navar., in capit. Accepta, de Restit. spoli., oppos. 7, num. 41, et in Cons. 12, de Simon. ; et sape in illis Consiliis ; Redoan., 2 p.. de Simon., cap. 22, a numero 5; Angel., Simonia, numero 18, et colligi potest ex cap. E insinuatione, de Simon., ubi conditio illa obtinendi ultimum locum in choro et in aliis, non reddit electionem simoniacam, quia erat de re quae per se inerat. Idem probat cap. Olim. 1, de Rest. spol., juxta quamdam Glos. ibi; et Panorm., n. 6. Sumitur etiam eodem modo ex cap. Significaium, de Praebend. , ut ibidem etiam notatur. Si ergo obligatio haec antidoralis iuest de se, etiam poterit in pactum deduci: consequens autem falsum est ; sic enim facile esset omnem simoniam honestare.

3. Prima opinio simpliciter negans.— Alia sententia eatreme contraria. — In hac re duae possunt esse extremae opiniones. Prior simpliciter negat licere .spirituale beneficium benefctori conferre titulo gratitudinis, et ut dans illo modo exoneretur obligatione antidorali, qua illi obnoxius crat. Ita sentit Innocentius in capit. Tuam, de JEtat. et qualit. ; dicit enim esse simoniam velle obligari alteri, aut exonerari ab obligatione ex servitio recepto. Et idem refert et sequitur Sylv. (ex Director.), verb. Simonia, quaestione 16, circa finem. Possent autem haec intelligi de obligatione justitiae. Obstat vero, quia Innocentius videtur explicare etiam de obligatione ad antidora, dicens : Idem enim reputo remittere, quod dare, et bene est remittere, cum remittit obligationem naturalem, qua est ad antidora, Argumen., ff. de Calumniat., l. 2, in princip., et l. 3, in prin., et ff. de Petit. heered. 1. Sed si quis, S Consulut; et 1, quaestion. 1, cap. Si quis neque. Quibus verbis, et priora verba videtur exponere de oblgatione antidorali, et rationem reddere suae sententiae, quia talis obligatio et ejus remissio aliquid temporale est, et pretio aestimabile. Et hanc sententiam, alios referens, tenet Jason, in l. Ez hoc jure, ff. de Just. et Jur., num. 58. Alia sententia extreme contraria est, non solum non esse simoniam intendere obligationem antidoralem, vel remissionem ejus, sed etiam licitum esse talem obligationem in pactum deducere. Ita tenet Covarr., lib. 1 Var., cap. 20. num. 4. Et probat, quia in mutuo licitum est mu- tuare intuitu accipiendi mutuum in alia occasione a mutuatario, vel aliud beneficium ex pura gratitudine, et talem obligationem ad antidora in pactum deducere et exprimere; quod etiam tenuit Major, 4, d. 15, quaest. 29, ad 2; et Covar. refert plures alios, dicitque esse communem sententiam ; ergo idem licet in hac materia; nam si ibi non committitur usura, ideo est quia per totam illam obligationem, sive in ipso actu naturaliter existentem, sive in pacto expressam, nihil aestimabile prctio datur propter mutuum ; ergo etiamsi totum illud detur, non est ergo simonia.

4. Prima conclusio.— Fundamentum.— Dico primo : dare quodcumque donum vel obsequium cum spe gratitudinis, et intuitu remunerationis per spirituale donum, ex pura gratitudine obtinendum, ct ex hac intentione concepta externum obsequium, vel munus imperare, sine ulla alia obligatione exteriori, nec simoniacum est, nec (per se loquendo) illicitum. Haec est tertia et communis sententia omnium, tam in materia de usura, quam in hac de simonia, ut in superioribus saepe notatum est, praesertim cap. 30, tractando de pretio in genere; et in sequentibus, tractando de munere ab obsequio et a lingua, et ibi citavimus auctores, et statim alios referemus. Et in usura id docuit expresse divus Thomas, 9. 2. q. 18, art. 2, ad 2 et 3. Ratio vero est, quia haec obligatio gratitudinis non est (ut ita dicam) voluntaria recipienti beneficium, sed necessaria ; ideo enim naturalis vocatur ab omnibus juristis et Theologis : unde facere beneficium, et obligare recipientem ad gratitudinem, non sunt duo, moraliter loquendo, quia unum ex alio necessario sequitur ; ergo qui intendit obligare alium beneficio, non intendit sua voluntate novam obligationem, vel onus illi imponere, sed quod ipsi beneficio innatum est; ergo non peccat generatim ac per se loquendo ; ergo nec in praesenti materia est simoniacus. Antecedens per se notum est, quia obligatio gratitudinis intrinsece sequitur ex vi beneficii, sicut obligatio pietatis ad parentes naturaliter sequitur ex origine naturali, ut eleganter deducit divus Thomas 2. 2, quaestione 106, articul. 3. Prima vero consequentia ctiam est per se clara, quia intentio expressa de obligatione, quae inest, non mnutat naturam obligationis, ut si pater intendat generare filium qui sibi sit gratus, et se ex pietate juvet, non imponit propterea filio obligationem quasi positivam distinctam a naturali, quae inest ex vi originis. Secunda item consequentia probatur, quia objectum illius intentionis non est malum, quia est quasi proprietas naturalis beneficii ; unde si beneficium vel obsequium est honestum, etiam gratitudo ex illo erit honesta ; ergo intentio illius per se non est mala.

5. Objectio solvitur. — Dices: in hoc videtur inordinata illa intentio, quia per se et directe intenditur id, quod solum debet esse consequens, et quasi resultans ex beneficio. Respondetur hoc non esse inordinatum, si ex honesto motivo intendatnr : nam Deus intendit nobis benefacere, ut simus illi grati, et directe intendit nos obligare per beneficia; et sape directe intenditur proprietas, vel passio quae ad essentiam consequitur, et saepe magis ipsa expetitur quam rei substantia, per se spectata. Unde etiam constat ultima consequentia, quia quod non est peccatum de se; non potest esse simonia: item per illam intentionem non fit venalis res sacra, quia remunerare beneficium ex gratitudine, non est vendere beneficium ex gratitudine collatum. Denique illa non est intentio pretii, nec est intentio emendi aliquid, unde natura sua non est pretio aestimabilis. Ad quod expendi potest lex Sed etsi, S Consulwit, tf. de Petit. haered., ubi possessor bonae fidei donans fructus liberaliter, licet alios antidoraliter sibi obligarit, non censetur ditior factus, nec propterea ad aliquam restitutionem teneri, quia illa obligatio non computatur in bonis temporalibus ejus, sed est in bono affectu ejus, qui recipit beneficium; intendere ergo hanc obligationem non est intendere aliquod bonum temporale pretio aestimabile.

6. Secunda conclusio. — Dico secundo : dare beneficium ecclesiasticum, seu spirituale donum benefactori temporali ex gratitudine, et ad satisfaciendum obligationi antidorali inde ortae, non est simonia, nec per se malum, si in aliis servetur justitia, et reverentia rei spirituali debita. Haec etiam est communis; illam vero in specie tradit Navar., in d. cap. 23, uum. 106, ad 4, et ex illo Ugoln., Tab. 1, c. 58, 8 4; et sumitur ex Cajet., verb. Simonia, ut bene explicuit Soto, lib. 9, q. 7, art.1 et 3, ubi pro regula statuit, dare spirituale ad referendam vel ineundam gratiam, non esse intentionem simoniacam, dummodo liberale sit donum. Ratio imprimis sumitur ex praecedenti assertione, quia sicut eadem ratio est de emente et de vendente rem spiritualem, quoad malitiam simoniae, ita eadem est ratio de intendente obtentionem rei spiritualis media obligatione antidorali ex temporali dono contraeta, et de acceptante talem obligationem, et volente illam explere ; ergo sicut primum simoniacum non est, ita nec secundum, quia sicut primum non est emere aut emptionem intendere, ita secundum non est vendere, nec venditionem intendere; imo minus videtur spirituale donum dare ad gratitudinis obligationem implendam, quam ad inducendam; si ergo primum licet, a fortiori etiam secundum. Secundo declaratur, quia in tali modo donandi rem spirituale m, non intervenit nec intenditur habitudo ad pretium ; ergo non est simonia. Consequentia patet ex dictis; et antecedens probatur, quia nec beneficium habuit rationem pretii (non enim hac intentione factum vel receptum est, ut supponitur), nec civilem obligationem induxit, quam pretium solet inducere; nec etiam remissio illa, vel potius extinctio antidoralis obligationis potest habere rationem pretii, imo nec ipsa est pretio aestimabilis; quia sicut obligatio antidoralis non assumitur voluntarie, distincta voluntate ab acceptatione beneficii, ita nec extinguitur speciali remissione et voluntate recipientis munus liberale ex gratitudine ortum, sed naturaliter cessat; ergo illa remissio non est pretio aestimabilis, sed potius est ipsa acceptatio muneris ex gratitudine profecti. Tertio. donatio antidoralis gratuita simpliciter est, licet non sit omnibus modis liberalis; id tamen satis est, ut quod sic datur, gratis datur; ergo.

7. Objectio. — Respondetur objectioni. — Dicet vero aliquis, gratitudinem ipsam, licet de se honesta et simpliciter gratuita sit, tamen debere esse ordinatam, ita ut quod datur in remunerationem, sit proportionatum beneficio recepto; at vero dare spirituale donum pro temporali obsequio, etiam titulo gratitudinis, videri inordinatum, quia est conferre spiritualia cum temporalibus , et quasi adaequare illa ; nam, licet obligatio non sit tanta, sicut in justitia, tamen? modus aequalitatis et proportionis est idem, scilicet rei ad rem, mercedis ad opus, beneficii remunerativi ad beneficium praecedens. Respondeo imprimis objectionem non procedere, quando ex liberali dono spirituali speratur gratitudo in similibus bonis, quia tunc omnis illa proportio servatur, et habebit locum etiam in ecclesiasticis beneficiis, quia ad haec non extenditur Ecclesiae prohibitio, cum pactum non intercedat , ut supponitur. Deinde dico, inordinatum quidem videri per dona vel obsequia temporalia velle obligare alium immediate, et definite ac in par- ticulari ad beneficia spiritualia, quia revera tale beneficium per se, et natura sua, ad hoc non obligat, et non potest major obligatio intendi, quam naturaliter insit, ut dictum est. Debet ergogeneratim intendi, habere alium benevolum, et simpliciter antidoraliter obligatum ; ex circumstantiis autem personarum et negotiorum potest determinari intentio ad talem rem, non quia obligatio de se ad illam limitetur, sed quia vel hic et nunc non potest alia retributio a tali persona sperari, vel quia mihi lieet desiderare hoc donum, potius quam aliud, etiamsi non possim alteri imponere talem obligationem specialem. Unde ulterius addo ex parte gratificantis beneficium, non esse inordinatum, per se loquendo, pro temporalibus obsequiis, aut donis, quae obligationem ex justitia non induxerunt, velle ex gratitudine dare munus spirituale; sic enim pauper ora: pro dante temporalem eleemosynam, et nihil magis est usitatum inter pios, et sanctos viros, et a praelatis Ecclesiae. Et ratio est, quia gratitudo non tam respicit datum quam affectum, ut recte dixit D. Thom., d. quaest. 78, art. 2 ad 2 et quest. 106, art. 5, ad 6; et ideo potest per gratitudinem multo nobilius munus, quam fucrit receptum, sine injuria aut vilipendio talis muneris, conferri. Et eadem ratione potest praecedere spirituale beneficium, sperando gratuitum obsequium temporale , quia non speratur ut commensuratum beneficio, sed affectui vel facultati ejus, qui dcnum spirituale recepit. Addo praeterea quod, licet interdum in hac obligatione gratitudinis persolvenda per spirituale donum, possit intervenire aliqua deordinatio, illa non pertinebit ad simoniam (ut in superioribus tetigi), sed ad personarum acceptionem, vel aliud simile vitii genus. Ut si quis velit remunerare turpia obsequia per ecclesiasticum beneficium , de quo satis supra dictum est. Sicut e contrario, in gratificando obsequio temporali, respicere ad opus virtutis, quod in tali obsequio reluxit, et ad conditionem personae, quae per tale obsequium dignior facta est beneficio ecclesiastico, specialem congruentiam et honestatem habet, ut ex Gregorio notavit D. Thom., d. q. 100, art. 5, ad 1. Hlla tamen ut sic non pertinet ad solam gratitudinem, sed maxime ad justitiam distributivam, seu fidelem dispensationem.

8. Tertia conclusio. — Dico tertio: quando aliquid gratis donatur ante receptum spirituale donum, aut ecclesiasticum beneficium, non est intrinsece malum nec simoniacum, per se loquendo, petere animum gratum 1n recipiente donum, vel obsequium, vel suae obligationis naturalis recognitionem ab eo postulare; cavendum tamen est propter periculum et specimen pactionis, maxime quando spiritualia, quae petuntur, habent utilitatem iemporalem annexam. Priorem partem hujus assertionis videntur praecipue intendere Major et Covarruvias. Et si amplius velint, eorum sententia probabilis non est, ut statim dicam. Sic autem intellecta difficultatem non habet. Prior ergo pars assertionis probari potest, primo, ex Div. Thom., d. quaestione 78, articul. 2, ad 3, ubi agens de usura, inquit: Simunus ab obsequio cel a lingua, non quasi ex obligatione rei eghibetur, sed exu benecolentia, quag sub estimatione pecunieg non cadit, licet koc accipere, et exigere, et expetere. Et loquitur de benevolentia, per quam debitum gratitudinis et amicitiae persolvitur, ut ex argumento et ex solutione ad 2 constat. Sicut ergo in materia usurae licet hoc debitum exigere, nec per hoc petitur aliquid ultra sortem, ita in materia simonise potest hoc peti sine ullo vitio. Secundo, in donis mere spiritualibus expetendis nihil est frequentius inter pios et timoratos viros; damus enim eleemosynam pauperi aut religioso, postulantes ab illo ut orando pro nobis gratitudinem exhibeat ; seepe etiam qui haectemporalia beneficia recipiunt, promittunt se fore gratos in orationibus et suffragiis suis, per quam promissionem non intendunt novam obligationem sibi imponere, sed naturalem obligationem gratitudinis recognoscere. Quanquam si voluatarie et mere gratis majorem faciant promissionem, nihil peccabunt, imo recte facient, si hoc totum ex gratitudine faciant. Tertio, est optima ratio facta, quia licitum est petere ab alio id quod ipse tenetur ex naturaii obligatione facere, neque hoc est pretium exigerc, vel aliquam obligationem addere. Addidimus vero cautionem in ultima parte conclusionis, quia, licet in rebus mere spiritualibus hoc simplicius fieri possit et soleat, in his quae habent temporalitatem annexam, moralis et ordinaria fragilitas hominum esr, ut temporalem utiiitatem in his benefciis potissimum quarant; et ideo scandalum aliquod praeberi potest per hujusmodi petitionem, vel recordatione:n gratitudinis, maxime quando in particulari beneficium ecclesiasticum postulatur, quasi debitum etiam gratitudine, quia facile potest misceri alia intentio, vel suspicio ejus praeberi. Et praesertim in exteriori foro potest hoc inducere aliquam praesumptionem propter ecclesiasticas leges prohibentes omnem pactionem in hujusmodi materia.

9. Quarta assertio. — Hinc dico quarto, non esse licitum deducere in pactum antidoralem obligationem cum speciali promissione implendi illam, vel non exhibendo donum aut obsequium temporale, nisi sub conditione et modo implendi talem obligationem. Hoc modo intelligunt aliqui sententiam Innocentii, ut ibi in quodam scholio notatur. Et in materia mutui id supponit D. Thom., d. quaestion. 78, artic. 2, a12 et 3, quem ibi Cajetan. et Sot. sequuntur. Et bene Gabriel, in 4, dist. 15, quaestion. 11, art. 1, not. 1; Hostiens., in Sum., titul. de Usur.. S Que pana, eic.; Felin. in cap. A4 audientiamn, 2, de Rescript., num. 10, ubi ex sententia plurium Doctorum. ait esse simoniam, deducere in pactum obligatorium obligationem antidoralem, secus (inquit) uli sola obligatio naturalis deducitur in pactumn,eo modo quo debitor est olligatus, quia non videtur illicitum. Sed hoc posterius pactum non videtur esse posse aliud, nisi quod superiori assertione explicatum est, quia revera non est pactum novum, sed commemoratio et recognitio obligationis, quam beneficium ipsum affert. Prior ergo pas intelligitur de vero pacto, quod novam aliquam obligationem adjiciat praeter naturalem, quam possumus appellare positivam ex voluntate contrahentium. Et ita explicat suam sententiam Covar., ideoque D. Thom. et alios in suum favorem adducit. Sic ergo probatnr conclusio prima. Quia si loquamur de spiritualibus pertinentibus ad ecclesiastica beneficia, iu quibus maximum periculum hujus materise versatur, in illis omnis pactio, conditio, et modus additus eorum collationi seu donationi, est prohibitus jure ecclesiastico. ut saepe allegatum est; sed hoc pactum est additum, et non inest ex natura rei, ut constat ex declaratione facta ; ergo. Et haec ratio probat etiam ex natura rei hoc non licere, nam pactum inducens novam obligationem positivam, ultra naturalem, est de re quae non inest, et est onerosa et pretio aestimabilis ; ergo est conditio simoniaca. Antecedens patet, quia (ut D. Thom. dixit) ex beneficentia non sequitur obligatio civilis, sed antidoralis tantum ; ex vi autem talis pacti additur civilis obligatio, etiam in foro exteriori, si per sufficientem scripturam, aut alium modum legibus praescriptum, de tali nova obligatione constet. Et quamvis non possit ad forum externum deduci ct cogi, satis est quod in conscientia talem obligationem adjiciat; imo, licet non esset pro- pria obligatio ex justitia, sed ex promissione obligante in conscientia ratione fidelitatis, et obligante (ut sic dicam) novo modo humano, esset grave onuset pretio aestimabile; tum quia hoc vinculum magis obligat in conscientia, et fortasse etiam gravius quam sola gratitudo; tum etiam quia inter homines, saltem ratione honoris et famae, magis premit verbi et promissionis obligatio, quam solius gratitudinis.

10. Dua evasiones. — Occurritur prime.— Duae tamen evasiones excogitatae sunt ab aliquibus, qui in contrariam sententiam inclinant. Prior est eommunis simoniae et usurae, nimirum, hanc rationem procedere, quando talis promissio de auntidorali obligatione servanda, tanquam ex justitia dehita ratione hbeneficii accepti postulatur, ut ratione mutui, vel ratione doni spiritualis, tunc enim clara est injustitia ; secus vero esse, quando solum postulatur ex benevolentia. Nam potest promissio etiam gratis fieri, ut per se constat; licet ergo illam postulare, non tanquam debitam, sed ex benevolentia tantum conferendam. Namsi ego beneficium de praesenti alteri facio, vel mutuando, vel aliud donum liberale exhibendo, cur non potero petere ut vicissim alius mihi liberalem promissionem faciat, ita ut si ipse nolit facere, ego etiam profitear me non esse tale beneficium in eum collaturum? Respondeo, in duobus modis posse hoc beneficium promissionis in praesenti materia, vel in mutuo postulari. Uno modo, post factum liberaliter et absolute beneficium mutui, vel alterius obsequii, pure et sine ulla conditione et modo. Et tunc verum est ex vi objeeti, et seclusa iniqua palliata intentione, non esse usurarium vel simoniacum, talem promissionem postulare; nam, sicut postulari potest aliud donum ex liberalitate conferendum, ita promissio ipsa potest ut donum quoddam liberale postulari. Posset item peti ut debita ex gratitudine, si judicio prudentum tales occurrerent circumstantiae. cum quibus gratitudo obligaret ad talem promissionem faciendam, propter aliquam specialem necessitatem benefactoris, vel aliam similem causam. Ordinarie vero non solet gratitudo obligare ad talem promissionem faciendam, quia gratitudo de se non ob'igat pro sem per, nec ad omnia officia quae benefactor reputat sibi utilia; et istae promissiones possent esse onerosae valde, et in materia spirituali, praesertim beneficiali, periculosae, et ideo ordinarie non cadunt sub obligationem etiam gratitudinis, et consequenter neque possunt licite ita postulari; si tamen petantur ut beneficia liberalia, et apta ad ostendendum animum gratum. esto non sint necessaria etiam ex vi gratitudinis, non apparet ibi malitia intrinseca, per se loquendo.

11. Non licita est hec conditio, Do liberaliter, ut des liberaliter. — Alio vero modo potest illa promissio postulari ante praestitum obsequium, vel mutuum, et ut conditio necessaria sine qua non fiet. addendo semper solum liberaliter postulari; tamen si non concedatur, etiam non esse mutuum vel beneficium praestandum. Et hanc dico esse non palliatam, sed manifestam simoniam, vel usuram ; et contrarium aperire viam et januam latissimam usuris et simoniis. Probatur, quia illa est rigorosa exactio et pactio : Faciam si feceris, et mutuabo si promiseris ; non serviam, nisi beneficium promiseris. Quo enim modo potest contractus expressius fieri? Unde quando additur : Nisi facias liberaliter, non faciam liberaliter, propositio (ut sic dicam) est se falsificans; nam, eo ipso quo sic facis et exigis, nec liberaliter agis, nee liberale donum exigis. Confirmatur, quia alias hoc modo posset Episcopus dicere : Ego liberaliter tibi dono beneficium, sed peto amice, ut liberaliter tu mihi dones centum aureos; quod si tu nolueris hanc liberalitatem mecum facere, ego etiam a liberali beneficentia abstinebo ; et idem de mutuaute. Si autem hoc licet, omnis usura et simonia licet. Sequela patet, quia idem est petere illo modo rem aestimabilem pecunia, et petere pecuniam ipsam, ut per se patet; sed promissio est pecunia aestimabilis ; ergo si licet illo modo extorquere promissionem sub titulo ut liberaliter fiat, licebit etiam pecuniam vel quamcumque rem aliam petere. Unde si quis a me peteret ut librum donarem liberaliter, et ego responderem: Donabo quidem, sed tu mihi simili liberalitate dona tale vas, alias neque ego donabo, profecto verbis dicerem me velle donare, re tamen vera permutare et vendere, et tunc, licet fortasse nulla esset injustitia, quia utraque res est pretio aestimabilis, et possunt esse aequales, tamen nulla esset ibi vera libealis donatio. Idem ergo est, si pro donatione rei petatur promissio sub ratione liberalis doni, sine quo aliud non est donandum. Et ideo in mutuo si id fiat, est injustitia ; in praesenti vero materia, est simonia, quia promissio illa pretio aestimabilis re ipsa extorquetur pro spirituali beneficio, vel e contrario per obsequium temporale extorquetur promissio benefieii, quod est emere ipsum beneficium. Et haec ratio probat etiam de jure naturae, nam de jure ecclesiastico manifestum est talem modum exactionis esse prohibitum in ecclesiasticis beneficiis.

12. Alia evasio. — Occurritur evasioni. — Alia evasio est, quia ratio facta ad summum procedit, quando in particulari exigitur promissio beneficii ecclesiastici, vel alterius spiritualis rei, etiam ex gratitudine exhibendae, hoc enim non licet propter rationem factam. Et praeterea, quia (ut dicebam) gratitudo non obligat determinate ad dandum beneficium spirituale, sed in communi ad benefaciendum quando et quomodo oportuerit; et ideo limitare obligationem ad beneficium ecclesiasticum, verbi gratia, media promissione, jam esset simoniacum. At vero non ra erit, si tantum exigatur promissio persolvendi obligationem antidoralem generatim et indifferenter; tunc enim non petitur pro temporali aliquid spirituale, nam promissio illa de se indifferens est, et potest per temporalem retributionem impleri. Sed hoc imprimis, morahter loquendo, non excusat, quia, licet talis promissio non sit expresse determinata ad gratificandum in tali genere bonorum, nihilominus tacite et ex circumstantiis satis determinata intelligitur, et ideo ejusdem est maIitiae, totumque pertinet ad palliationem simoniae, et ad pacta prohibita. Praeterea est hoc manifestum, quando beneficium ecclesiasticum praecedere debet, et antequam detur, seu ad illud dandum exigitur promissio gratitudinis ; nam tunc, sive promissio intelligatur esse de temporali obsequio, sive de alio beneficio spirituali, datio beneficii est simoniaca, ex uno capite contra jus naturae, et ex altero contra ecclesiasticum. Denique quando e contrario temporale donum vel obsequium praecedere debet, et ad illud exhibendum exigitur illa promissio, eo ipso (ut dicebam) extrahitur debitum a praecisa ratione gratitudinis, et additur obligatio promissionis onerosae et sub tali conditione et comparatione rei ad rem, quae est obligatio justitiae. Et ideo vel limitanda est ad retributionem temporalem pro temporali beneficio, et ita erit extra praesentem materiam ; vel, si sit indifferenter ad retributionem per donum temporale ob beneficium ecclesiasticum, vel e converso, non excusatur simonia, quia veluti sub disjunctione obligatur quis ad dandum spirituale vel temporale in retributionem temporalis obsequii, quod simoniacum est, ut supra vidimus ; et est manifestum, quia in ea aestimatione aeque offertur spirituale ac temporale in remunerationem non gratuitam, sed onerosam, obsequii temporalis. Denique, facta tali promiszione, jam non datur postea beneficium ex sola gratitudine, sed etiam ex obligatione justitiae aut fidelitatis, atque adeo ex vi pacti, quod licet determinate non obligaret ad talem rem, per illam sufficienter impletur; hoc autem satis est ut beneficium jam non donetur npure, et sine conditione ac gratis ; ergo non satis id est ad purgandam simoniam.

13. Ultima conclusio. — Ultimo dico: post receptum pure et sine conditione obsequium, vel donum ex quo nata est obligatio antidoralis, non est simonia dare spirituale, vel ecclesiasticum beneficium, non solum intentione explendi talem obligationem, sed etiam verbis explicando illam intentionem, imo etiam ab alio postulando nt talem obligationem remittat, quando prudenter existimatur beneficium sufficiens pro ratione obligationis et personae. Hanc assertionem specialiter docuit Navar., d. n. 106, et credit esse contra Innocentium, sed veram. Et eamdem a fortiori tenent Major, Covar., et Ugolin., et alii non contradicunt. Imo necessario sequitur ex illo principio, generaliter recepto, quod exprimere ea quae insunt, non facit simoniam; in casu enim proposito solum exprimitur id quod inest. Probatur, quia sicut ex beneficio naturaliter sequitur antidoralis obligatio, ita per donum sufficiens et intentione datum, extinguitur illa obligatio; ergo, licet hic effectus et intentio ejus exprimatur, nihil additur, et licet ab alio exigatur remissio, nihil petitur aestimabile pretio, quia revera nihil novi ab eo petitur, sed solum ut recognoscat effectum qui in re ipsa inest; ergo nullum pretio aestimabile , neque pactum prohibitum ibi intervenit.

14. Respondetur rationibus dubitandi supra positis. — Prima igitur ratio dubitandi probare potest conclusionem quartam , contra caeteras vero non procedit; falsum enim est non gratis dari, quod ex sola gratitudine datur, etiamsi tanta sit obligatio gratitudinis, ut inducat praecepti obligationem ad illam virtutem pertinentis, ut contingere potest, quia etiam ingratitudo potest esse peccatum ut tradit D. Thomas2.2, q. 107; nameleemosyna sub obligatione et nihilominus gratis datur. Igitur gratuitum donum non excludit omnem obligationem, sed debitum justitiae, et in praesenti maxime excludit illam obligationem, quae oriri solet ex valore rei acceptae; gratitudinis autem obligatio non est hujusmo- di, sed respicit magis bonum affectum, cui alter similis debetur. Neque oportet ut eodem modo homines inter se gratis sibi communicent spiritualia dona, quo Deus nobis donat gratiam suam primam; quia non est eadem inter illos comparatio. Deus enim non potest ab hominibus ullo modo obligari, nisi in virtute gratiae et promissionis suae; et ideo necesse est ut aliqua prima gratia antecedat omnino gratis data ante omnem retributionem antidoralem ex parte Dei, vel meritum ex parte hominis; homines vero suis beneficiis possunt se invicem onerare, et obligationem ad antidora inducere ante omnem gratiam ab alio receptam, et ideo ex hac parte non repugnat, ut praecedat talis obligatio ante dont spiritualis retributionem: supposita autem illa obligatione, non est contra rationem doni spiritualis, ut possit illius intuitu dari; sicut Deus, supposito uno dono gratiae, alia confert ex aliqua simili obligatione. Ad secundum late responsum est; duo enim in illo deducebantur. unum, quod liceat procurare talem retributionem gratuitam, aliud, quod liceat in pactum deducerec. Frimum concedimus post factum pure beneficium seu obsequium; et hoc solum probat ratio ibi facta. Secundum autem negamus, quia per pactum extrahitur obligatio a gratitudine, et ad justitiam et rerum commutationem transfertur, ut declaratum est. Et ita non habet lccum principium illud, licere exprimere quod de jure inest : intelligitur enim, quando per expressionem non additur nova obligatio naturali obligationi existenti, ut auctores omnes ibi citati declarant, praesertim Felinus, qui varias glossas et Doctores allegat, et ex capitibus ibi citatis manifestum est: hic autem adderetur et extorqueretur nova obligatio, ut declaratum est. Petebatur autem ibi specialis difficultas de stipendio sustentationis, quam in capite sequenti expediemus.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 45