Text List

Caput 46

Caput 46

An sit simonia conventionalis deducere in pactum stipendium sustentationis pro spirituali functione, quae ex officio non incumbit.

CAPUT XLVI. AN SIT SIMONIA CONVENTIONALIS DEDUCERE IN PACTUM STIPENDIUM SUSTENTATIONIS PRO SPIRITUALI FUNCTIONE, QUAE EX OFFICIO NON INCUMBIT.

1. Stipendium sustentationis licite accipitur et datur. — Haec quaestio pertint ad explicationem secundi membri divisionis datae. Circa quod supponimus, quoties fit conventio de re temporali pro spirituali sub ratione pretii, tunc esse propriissimam simoniam con- ventionalem contra jus divinum et humanum. Et ideo circa hoc nulla movetur quaestio; sed difficultas tota est, quando fit pactum de temporali pro spirituali tribuendo, et non sub ratione pretii, sed sub ratione stipendii. In qua quaestione supponimus primo, stipendium sustentationis licite dari ministrantibus spiritualia, et ab eis licite accipi. Hoe est de fide, Matth. 10, Lucae 10, 1 Corinth. 9; et constat ex usu Ecclesia in jure canonizato, 1, q.1, 9 et 3, 19. q. 9. 16. q. 1. in titul. de Praebend. , per multa capita; et ex ipsa institutione decimarum, et praebendarum Ecclesiae, id manifestum est. Et ratio naturalis id docet, quia dignus est operarius cibo suo, ut Christus dixit; et quia nemo militat suis stipendis, ut dixit Paulus. Secundo, suppono hoc stipendium nihil obstare quominus spiritualia gratis ministrentur Christus enim utrumque conjunxit : Gratis date, et cibum sumite. Et ratio etiam supra tacta est, quia hoc stipendium non datur ( ut ita dicam) ratione rei, sed ratione subjecti, id est non datur ut pretium commensurandum, vel commensurabile ministerio vel labori operants, sed conditioni personae indigentis sua, et familiae sibi proportionatae congrua sustentatione, ut satis per se clarum est.

2. Ratio dubitandi. —Ex his ergo nascitur ratio dubitandi circa quaestionem propositam, quia si clerici ita recipiunt stipendium, ut nihilominus gratis ministrent, etiam laici ita recipiunt haec spiritualia, ut nihilominus gratis dent stipendium susteniationis; nam haec sunt quasi correlativa, et ideo pariformitatem inter se servant ; ergo non potest absque simonia tale stipendium in pactum deduei. Probatur consequentia ; tum quia ex vi pacti destruitur illud gratis, quia quod ex pacto fit, jam non gratis fit; nam quod gratis fit, non fit ex debito justitiae; quod autem fit ex pacto, eo ipso fit ex debito justitiae; tum etiam quia in his spiritualibus non est licitum deducere in pactum, id quod non inest, ut praecedenti capite dictum est; sed hoc peculiare debitum, quod oritur ex promissione vel pacto, non inest ex v ministerii spiritualis, ut constat, nec ratio sustentationis illam obligationem inciudit ; ergo non licet illam addere, nam additur aliquid pretio aestimabile, et consequenter simonia committitur. Unde ad hoc confirmandum valent jura prohibentia omnia pacta in his spiritualibus, capit. ultim. de Pact., capit. Quam pio, 1, quaestion. 2. Tertio, valent jura quae permittunt haec sti- pendia recipere sponte oblata, non tamen exigere, capit. Quicguid, 100, cum seq., 1, quaestion. 1, capit. Placuit, capit. Sicut Episcopus, 1, quaestion. 2, et facit capit. De Fulogiis, distinct. 18. Item valent jura quae dicunt, ratione pacti non licere quod sine illo licet, capit. Cum essent, de Simon., et praesertim induci possunt d. capit. Sicut Episcopus, 1, quaestion. 2, et capit. Tua nos, de Simon., in quibus significatur non fieri gratis, quod ex pacto fit. Denique in hoc pacto videtur esse species mali, quae cavenda est in simonia, juxta cap. Audivimus, eod. In contrarium vero est usus Ec^lesiae non reprobatus, sed toleratus ab ipsa.

3. Prima opinio. — Secunda opinio.— TerLia sententia. —ln hac quaestione tres invenio sententias. Prima simpliciter negat posse fieri hoc pactum sine simonia conventionali , quae in realem transibit, si pactum executioni mandctur. Ita videtur sentire divus Thomas, d. quaest. 100, articulo 3, ad 2. Nam post declaratam doctrinam de stipendio sustentationis, subdit : S autem luec, pacto interceniente, fiant, aut etiam cwmn intentione emptionis et venditionis, simonia esset. Et ita intelligit et sequitur Anton., dicto capite 5, S 3, 14, et saepe in aliis; Sylvest., verb. S'imonia, quaestione 6, 82 et 1, et quaestione 3, regul. 3; et in Ros. aur., casu b58, dicit esse communem Theologorum; Richard.. distinctione 95, articulo 3, quaestione 2, ad 2; Viguer., de Institutio., cap. 5, S9, verb. 9. Ex Canonistis potest pro hac sententia referri Hostiens., in capite Significatum, de Praebend., numero 3 et 4. Quamvis ille in re pactum admittat, et verbis tantum neget, et ad cum modum alii loquuntur ibi, et in capit. Suam, de Simonia. Clarius id affirmat Cardinal., in capit. 7ua nos, de Simonia, numero secundo. Secunda opinio distinguit inter pauperes clericos et divites; nam pauperes possunt sine simonia pacisci de stipendio sustentationis , non autem divites. Ita sentit Glossa, in d. capite Suam, verb. Pro exequiis. Idem Innocentius, in capite Quoniam, Ne Praelat. vic. suas, et in capite Significatum, de Praebend. Et in idem inclinat Hostiens. ibi, et Cajetan., verb. Simonia, regul. 4, saltem ex jure positivo. Fundamentum hujus simoniae esse debet. quia clericus dives non habet jus recipiendi aliquid pro spiritualibus, etiam sub ratione stipendii, nec potest illud recipere; ergo si de illo pactum faciat, revera non paciscitur de subsidio sustentationis, sed de pretio laboris, ac sub- inde simoniacus est. Tertia sententia est, pacisci de stipendio sustentationis per se, et salva recta intenticne, non esse simoniacum nec illicitum , sive clericus indigeat, sive non, dummodo alias non teneatur ex officio ministrare ; nam tunc poterit contra justitiam peccare. Et haec sententia vera est, quam in particulari tractavi de stipendiis imissarum, in 3 tomo tertiae part., disput. 87; hic vero generalius, et sub diversa ratione tractabitur, semperque remittemus ea quae ibi dicta fuerint, quoad fieri possit.

4. Prima assertio. —Dico ergo primo: esigere stipendium sustentationis, etiam praemisso pacto, non est simonia. Haec est nunc communiter recepta sententia. Illam tradit Glossa in capitul. Significatun, de Praebend., et ibi Panormitanus, numero octavo, et in dicto capitulo Suam, numero 12. Et ibi Anan., numero octavo. Item Glossa, in capit. ultim. 21, quaestione secunda, per textum ibi, quae supponit clericos posse conduci ad spiritualia ministranda, quamvis ordinaria animarum cura non sit eis committenda. Eamdem sententiam tenent Cajetanus, dicto articulo 3; Soto, quaestione sexta, articulo secundo; Vietoria, 2 part., numero 20 ; Navarrus, dicto cap. 23; Redoan., part. 2, capit. 27, ubi alios refert. Et probatur solito discursu; quia talis receptio, vel exactio stipendii sub pacto, nec est simonia contra divinum jus, nec contra humanum; ergo non est ulla simonia vera. Probatur prima pars antecedentis, primo, quia supponimus pactum ipsum cadere supra stipendium formaliter, ut est ad sustentationem personae, non ut pretium ; ergo, non obstante pacto, retinet suam rationem stipendii, et non fit pretium; ergo ex vi talis pacti non venditur spirituale pro temporali, nec intentio stipendi sic debiti est intentio pretii, ac subinde non est simoniaca. Et consequenter conventio illa non facit simoniam conventionalem, quia non procedit a simonia mentali, nec inducit venditionem, nec obligationem repugnantem cum gratuita ministratione spiritualium, quia stipendium, ut sic, quantumvis sit debitum, non excludit quin spiritualia gratis dentur, ut declaratum est. Secunda ratio optima est, quia per hoc pactum non additur aliquid, sed exprimitur quod inest ex natura rei ; sed tale pactum non inducit simoniam, ut capite praecedenti dictum est; ergo. Major patet, quia stipendium sustentationis debetur ex naturali justitia, ut diserete probat Paulus, citato loco, et tractando de decimis late diximus. Pactum vero non auget intensive (ut sic dicam) nanc obligationem , sed quia quantitas stipendi justi non est ex natura rei determinata, nec semper est lege taxata, ideo per pactum et conventionem partium determinatur, quod per se non est malum ; sed interdum ac saepe est necessarium, quamvis juxta qualitatem materiae observandum sit, ut decenter fiat, et sine ulla specie mali et nimiae avaritiae, ut infra dicam.

5. Altera vero pars de jure positivo probatur primo, quia nulla specifica prohibitio juris canonici circa hoc reperitur, neque etiam generalis sufficit ; tum quia consuetudo est optima legum interpres, et consuetudo ipsa declaravit non esse hoc ex pactis prohibitis; tum etiam quia solum prohibentur pacta inhonesta, id est, quae repugnant cum gratuita donatione spiritualium, et per quae spiritualia pro temporalibus commutantur. ut exposuit Glossa in capit. ultim. de Pact., verb. Cessare, et in capitul. Quam pio, quaestione secunda, quam ibi sequuntur Doctores, et in cap. 2 de Transeact. At vero in praesenti, pactum de sustentatione non repugnat cum gratuita spiritualium administratione, ut declaratum est; nec etiam pactum cadit supra aliquam permutationem spiritualis pro temporali ; imo nec circa rem temporalem ita versatur, ut majorem obligationem ad illam exhibendam inducat, quam ratio stipendii sustentationis ex natura rei secum afferat; sed versatur pactum circa determinationem stipendii, et quasi actuale exercitium operis, ut ita dicam. Unde confirmatur et declaratur haec pars, quia vix potest humano modo inter homines fieri haec datio spiritualium per modum ministerii, et datio temporalium per modum stipendii, nisi conventio virtualis, seu (ut sic dicam) in actu exercito intercedat ; ergo etiamsi fiat explicite et clare, non variat honestatem actus. Antecedens patet ex ipso usu ; nam si quis det sacerdoti decem aureos in stipendium missarum, necesse est ut illud explicet tali modo, ut recipiens maneat obligatus ex justitia ad illas dicendas, alias cogitare poterit esse donationem absolutam ; vel e contrario, si quis petat a sacerdote ut decem dicat missas, daturus postea stipendium, necesse est illis verbis uti, quibus sacerdos intelligat illum manere simpliciter, et ex justitia, obligatum ad dandum postea siipendium; alias nec dicere auderet, nec deberet, moraliter loquendo. Hic est ergo modus necessarius, et quasi naturalis, in quo virtualis conventio intervenit magis aut minus ex- pressa, juxta conditionem personarum, et varias consuetudines ; ergo, licet clare exprimatur, non potest esse simonia; nam espressio eorum quae insunt a jure vel ex natura rei, non mutat naturam actionis, nec facit simoniam, ut supra ostensum est, nec variare solet dispositionem, ut sumitur ex l. 3, ff. deLeg., 1. Et merito, quia obscurior vel clarior locutio parum refert, si per utramque eadem intentio explicatur.

6. Objectio.— Respondetur objectioni. — Dices, per pactum plus exprimi quam insit in re ex sola rei natura. Patet, quia ex natura rei solum generatim scquitur obligatio stipendii ex miuisterio spirituali, per pactum vero determinatur ad tantum vel tantum stipendium; ergo aliquid additur; ergo non licet. Taxatio enim haec prohibita in spiritualibus est, capitul. Dilectus, 9, de Simonia, ibi: S'ine tagatione. Respondeo, imo hinc magis probari necessitatem conventionis clarae, ubi a lege non est taxatum stipendrium, quia quando laicus petit a clerico spirituale ministerium, pro quo debet stipendium reddere, si de modo vel quantitate stipendi non constet ex consuetudine, vel lege, necesse est ut saltem ex convenientia inter partes determinetur, alioquin maneret totum in arbitrio dantis, quod saepe non expedit. Neque hoc est ulla lege prohibitum, in his rebus quae ex debito dantur per modum stipendii, secus in his quae tantum per liberalem donationem conferri possunt, de quibus loquitur dictum capitul. Dilectus. 1. Secunda assertio.— Limitatio nounullorum.— Repicitur huec limitatio. — Dico secundo : praedicta regula generaliter vera est non solum in pauperibus sacerdotibus, sed etiam in divitibus, tam ex temporalibus bonis, quam etiam ecclesiasticis, quando ratione illorum ad tale ministerium non tenentur ex officio. Ita sentiunt omnes auctores in praecedenti assertione allegati. Et sumitur ex divo Thoma, Quodlib. 6, art. 10. Et probatur, quia licet clericus paciscens de stipendio dives sit, non petit illud ut pretium; ergo non est simoniacus, quia non vendit ministerium. Dicunt vero aliqui, quod, licet non sit simoniacus, nihilominus peccat. Ita sentit Richard., in A4, distinct. 25, articul. 3, quaestione 4, ad 2, qui dicit esse illicitum sacerdoti diviti recipere stipendium, etiam sine pacto, nam cum pacto etiam de paupere negat in quaestione 2, ut allegavi. Et eodem modo videtur procelere Sylvest., d. quaest. 9; Angel. ctiam, S'imonia, 2. num. 6, absolute dicit non licere, si cleri- cus aliunde habet necessariam sustentationem, quia est turpe lucrum, vel avaritia, licet non sit simonia. Consentit Cajet. , d. quaest. 100, art. 3, dub. 2, significans, etiam mendacium ibi intervenire, quia talis sacerdos se pauperem fingit. Sed haec sententia vera non est, ,nec habet fundamentum solidum, quia hoc ex natura rei malum non est, nec etiam invenitur prohibitum. Primum patet, quia nemo suis stipendiis militare tenetur, etiamsi dives sit; ergo licet sit dives, non peccat accipiendo stipendium. Item ille non peccat contra relgionem, quia non est simoniacus, ut Angel. et Cajet. fatentur, et probatum est; neque alio modo irrogat injuriam rebus sacris; nec etiam peccat contra justitiam, quia, ut dixi, nemo tenetur suis stipendiis militare, unde servat equitatem ministrando et recipiendo sustentationem ; nam quod possit aliunde habere, est per accidens. Nec etiam peccat contra veritatem, aut mentitur, quia petendo stipendium, non profitetur se esse pauperem , sed velle ex altari vivere, et alia bona quae habet, sua voIuntate dispensare. Nec in hoc etiam est necessario avarus, vel alias iniquus, quia potest bono fine id facere. Alias omnes Canonici. qui, ultra pingues praebendas quibus suffticientissime sustentari possent, recipiunt distributiones quotidianas, et anuiversaria, et similia, essent avari et iniqui, quod dicendum non est. Unde non video quo fundamento aliqui hoc vocent turpe lucrum in clericis divitibus; nam licet forte non sit perfectius, nec ordinarie magis consulendum, non potest tamen dici turpe, cum vitiosum non sit, nec in vitioso actu fundetur.

8. Altera vero pars de jure positivo satis probatur ex usu, et quia nulla est lex ecclesiastica quae hoc prohibeat. Imo in Concil. Agathen., c. 36, et habetur cap. ult., 1, q. 2, universaliter, et sine restrictione dicitur: Clerici omnes, qui Ecclesiue vigilanter deservaunt, stipendia laboribus debita, secundum servitii su meritum, secundum ordinationem canonum a sacerdotibus consequantur. Unde, licet 1, quaest. 9. c Clericos, cap. Pastor, et sequent. et 12, quaest. 1, cap. Zlla autem, et cap. Si privatim, et 16, quaest. 1, cap. ult., dici videatur non licere clericis habentibus propria, de bonis Ecclesiae sustentari, illaa tamen imprimis non sunt ecclesiasticae leges, sed dicta quaedam Hieronymi, Augustini, et Prosperi, quae legem positivam non faciunt, sed declarant ea quae magis decent statum clericalem. Et licet interdum utantur verbis significanti- bus gravem culpam, non ideo ita loquuntur quia id per se malum sit, sed quia in tali statu facile committi potest, si clerici magis ad congregandas divitias, quam ad subveniendum pauperibus ecclesiasticis redditibus utantur. Unde illae sententiae magis habent locum in ipsis ecclesiasticis beneficiis, et eorum redditibus, quam in privatis stipeudiis; et videntur fuisse scriptae juxta morem antiquum, quando ecclesiastici redditus in communi possidebantur, et inter ministros Ecclesiae, non tam juxta eorum laborem, quam pro singulorum indigentia distribuebantur. Nunc autem videmus beneficia aeque dari divitibus ac pauperibus, si alias aeque digni sint, et sua ministeria exerceant. Et ita intelligunt sententias illas Gloss. et Doctores eisdem locis, et alii Doctores supra citati; praesertim vero Innoc. et Host., et latius Panorm., in cap. E piscopus, de Praeb., et in lib. Variarum Quaest., quaest. 4, an. 12. Quapropter nunc dubium non est quin divites licite stipendia accipiant, et petant et consequenter de illis conveniant, quando ex vi legis, consuetudinis, seu beneficii definita non sunt. Et ad hoc parum refert, quod clericus sit locuples ex patrimonialibus bonis, vel ex redditibus beneficii, ratione cujus non tenetur ministrare, ut in d. 3 tomo, disp, S6, sect. 3, dixi; quia etiam ille non tenetur ex justitia aliud ministerium exhibere, et ideo non cogitur sine stipendio ministrare, neque de illo pactum faciens magis paciscitur de pretio, quam si beneficium non haberet, sed tantum de stipendio, et ideo nulla est ibi ratio simoniae, nec alia intrinseca malitia aut prohibitio.

9. Stipendium pro muneribus debitis utrum licitum sit. —Secus vero est, ut in tertia parte assertionis indicavi, quando parochus, aut alius pastor Ecclesiae, ex vi sui officii et beneficii, tenetur sacramenta ministrare, concionari, sacrificium offerre, visitare, et similia opera facere, ratione quorum recipit fructus beneficii, et alios proventus ratione officii sibi debitos ; nam tunc pro illis pacisci de novo stipendio iniquum est, quia repugnat saltem justitiae. Quomodo autem hoc intelligendum sit, et quale peccatum in hoc committatur, in capit. sequenti dicemus commodius. Dubitari autem potest an simoniacum sit; videtur enim non esse, quia etiam tunc non accipitur ut pretium, sed ut stipendium, ut supponitur, et ita non intervenit ibi simonia mentalis, unde nec conventionalis aut realis intervenire potest. Respondeo imprimis, ad minus illam esse simoniam prassumptam, ut optime docuit divus Thomas, d. quaest. 100, articul. 3, ad 2. ubi de his qui ex officio tenentur ad haec ministeria, et pro illis habent statuta stipendia ex redditibus Ecclesiae, si aliquid exigant, ait: JVon intelliguntur locare operas suas, sed cendere usum spiritualis potestatis. Deinde dico solere in his exactionibus committi simoniam veram, propter Ecclesiae prohibitiones, quae de nonnullis exactionibus solent esse speciales, et intuitu vitandi simoniam. De quibus nonnulla exempla in sequenti cap. subjiciemus.

10. Respondetur argwmnentis initio positis. —Ad rationem dubitandi in principio positam respondetur . conced?ndo quod, sicut ministri Ecclesiae gratis ministrant, ita fideies gratis illis praebent stipendium sustentationis, quia sicut illi non vendunt sua ministeria, ita nec isti illa emunt, quia nec isti dant pretium pro re spirituali, nec illi recipiunt. Itaque per comparationem rei ad rem grats uterque dat et recipit, quia non dat rem unam pro alia. Nihilominus tamen uterque cx debito justitiae, quod sui muneris est, exhibet; nam ipsa aequitas justitiae postulat, ut, si unus ex officio, vel conventione, aut ratione stipendii, obligatur ex justitia ad ministrandum , alius teneatur ex eodem justitiae debito ad alendum sibi ministrantem. Certum est autem ministros Ecclesiae teneri ex justitia ad implenda sua munera, pro quibus ab Ecciesia aluntur; ergo etiam fideles tenentur ex justitia dare stipendia. Et in hoc fundantur decimae ecclesiastica, et oblationes, et alia similia, quoad justitiae obligationem, ut supra visum est. Et ita supponit aperte divus Thomas, d. Quodlib. 10, art. 6, et docuit Scot., Quodlib. 20; Corduba, referens alios, libr. 1 Quaest., q. 4, dub. 2, et omnes scribentes in hac materia. Errantque valde, qui existimant haec stipendia solum ex gratitudine deberi ; tunc enim revera pactum non haberet locum, ut in capit. praecedenti dictum est; illud tamen funcamentum falsum est, ut probat ratio facta, et a posteriori patet, quia alias non tenerentur fideles restituere decimas, vel alia stipendia quae inique retinent, quod aperte falsum est. Intercedit ergo ibi debitum justitiae. quod non excludit, quominus stipendium gratis detur in sensu explicato, id est, ut suhsidium personae, non ut pretium ministerii. Hac ergo ratione non obstat pactum, quominus largitio et acceptio temporalium pure fiat. Et sic etiam per pactum non additur no- va obligatio, sed explicatur et declaratur quae inest, ut explicatum est.

11. Ad jura primo loco adducta, quidam respondent hoc pactum fuisse prohibitum ex vi illorum jurium, tamen per contrariam consuetudinem esse derogatum illud jus. Tamen, ut dixi in dicto loco tomi tertii, non est vera haec sententia, quia illae generales prohibitiones non extenduntur ad justa stipendia, ut hic etiam declaravi. Ubi autem inventa fuerit specialis prohibitio, qualis est in juribus secundo loco citatis, eo ipso Ecclesia declaravit, illa, quae gratis oblata recipi possunt, et non extorqueri, non esse stipendia debita, quia sine illis habent ministri sacramentorum sufficientes redditus ecclesiae ex decimis et beneficiis. Et ita etiam illa regula, quae tertio loco ponitur, quod pactum facit illicitum , quod sine illo esset lieitum, habet locum in pacto de pretio, ut est manifestum in casu capitul. Tua nos, et in cap. Sicut Episcopum, in 1 part. illius, vel etiam de exactione improba, et contra justitiam, quae per pactum fit de aliqua re, quae de justitia non debebatur, etiam ut stipendium, et gratis oblata recip posset,- de qua loquitur d. cap. Sicut Episcopum, in 2 part. illius, et dictum cap. Placuit; vel intelligitur etiam de pacto dandi rem spiritualem quasi in pretium, vel stipendium obsequii temporalis, quod est clara simonia, de qua loquitur aperte caput Cum essent. Ad ultimum vero de specie mali, respondetur in accipiendo vel pctendo stipendio spiritualis ministerii, nec malum esse, nec speciem mali, cum sit fundatum in Evangelio, et in ratione naturali. Unde fit ut neque in pacto esse possit species mali per se loquendo, cum hoc in ipsa ratione stipendii aliquo modo contineatur ut explicavi, cumque consuetudine receptum hoc sit, quae sufticit ad omnem similem umbram tollendam, nisi nimia imprudentia et avaritia intercedat. Ex quibus saepe intervenire potest species mali vel propter inordinata verba, vel propter inordinatum modum. Unde quantum ad verba, observandum est ne absolute dicatur dari pecunia pro missa, vel pro exequiis, funere, etc. Nam haec verba inrigore sonant venditionem, et licet possint habere alium sensum commodum apud intelligentes, ut late declarat Ugolinus, Tab. 1, cap. A44, S 1I, num. 9, cum Sylvest., q. 5, de Simonia, et Navar., cap. 23, n. 100, verb. Quarto, nihilominus ad cavendam speciem mali, optimum est exprimere talem pecuniam offerri vel relinqu: ad sustentationem ministrorum, ut admonuit Innocentius quem imitatur Panor., in c. Significatum, de Praeb. Quantum ad modum autem, observare oportet ut res simpliciter et pure transigatur sipe contentione nimia, ne res spirituales pro mercatione exponi videantur.

12. An stipendium hoc possit lege taaari. — Ex hac resolutione expeditur alia quaestio huie annexa, videlicet, an stipendium hoc possit lege taxari. Quam quaestionem tractavi tom. 3, disp. 87, sect. 2. Et ideo breviter concludo ex dictis, posse quantitatem stipendii lege definiri. Probatur, quia si potest ex pacto privato, multo magis ex lege: item potest etiam definiri consuetudine ; nam, licet hoc stipendium non sit pretium, servari tamen debet in eo equitas secundum proportionem ad sustentationem competentem, quae optime judicatur juxta communem aestimat:onem, quam consuetudo declarat, seclusa lege; ergo et per legem fieri poterit. Unde per statuta episcopalia ita fieri solet, et ex jure communi possunt aliqua excmpla sumi, quae infra insinuabimus. Ratio vero est, quia jurisdictio non deest in praelatis Ecclesiae, et in ipsa actione nihil mali est ex objecto, et alioquin potest esse vel necessaria, vel conveniens ad pacem, et religiosum modum servandum in his exactionibus, et ad subveniendum etiam necessitatibus ciericorum, praesertim pauperum et mercenariorum.

13. Dupliciter potest fieri hec tacatio. —Ut vero citato loco notavi, duobus modis potest haec taxatio fleri : uno modo, quoad augmentum, ut, scilicet, possit exigi usque ad tantam quantitatem, vel summam, et non majorem; alio modo quoad diminutionem, ut non minus detur vel accipiatur. Certum est ergo priori modo stipendia haec convenientissime taxari, quia in ea taxatione praecise spectata, sola negauo majoris quantitatis rei temporalis praescribitur, in qua limitatione minuitur fomentum avaritiae, et per eam fit ut spiritualia cum minori onere temporali recipientium ministrentur. Et ita hic modus videtur esse magis usitatus in jure. De posteriori autem modo taxationis solet esse controversia; nam D. Thomas, d. art. 3, ad 2, videtur improbare statuta, in quibus ita taxantur stipendia funerum, verbi gratia, ut cum minoribus non admittantur. Et Ugolinus, Tap. 1, c. A4, S1, num. 7, certum esse putat, tale statutum esse nullum, et continere simoniam ; et refert Sylvest., verb. Simonia, quasestion. 12, verb. Quinto; Tabien., num. 18, verb. Decimo septi- mo; Angel., Simonia, 3, uumer. 10. Et rationem addhibet, quia per talem tasationem fit venalis missa, vel suffragium, quia proprium pretii est sic esse taxatum, S 1 de Instit., de Emptione et venditione.

14. Sed nihiiominus veram omnino esse exisiimo sententiam, quam in eodem loco tradidi, statutum taxanps pretium quoad quantitatem minimam, scilicet, ut non minor sit, si respiciat dantes et non accipientes, et illis praecipiat facere justitiam, et his non prohibeat gratiam, nec simoniacum esse, nec illicitum, sed posse esse honestum et conveniens , ut recte docuit Corduba, lib. 1 Quaest.. q. 4, dub. 4. Et imprimis non intervenire ibi simoniam probatur, quia per tale statutum nihil praecipitur dari tanquam pretium, sed solum in eo agitur de stipendio sustentationis, ut tale est, quatenus illud esse potest minus quam par sit, et quam necessarium sit ut sacerdotibus decenter subveniatur. Probatur praeterea, nam per pactum, in quo de stipendio convenitur inter partes, illo modo fit taxatio, ut tantum dandum sit, et non minus, idque fit sine simonia, ut vidimus; ergo licet fiat per legem, non erit simonia. Atque haec ratio probat simpliciter hoc non esse per se illicitum, quia si per pactum non est, nec per legem erit, quia objectum est ejusdcm rationis ; et sicut in particulari facto possunt concurrere rationes sufficientes, ob quas id sit necessarium vel conveniens, ita in aliqua communitate, vel dicecesi, possunt similes rationes cum proportione inveniri. Potest enim saepe id esse nuecessarium ad honestatem et decentiam sacerdotum. Respectu vero universalis Ecclesiae, non intercedit ordinarie haec necessitas vel convenientia ; tamen eo modo, quo in legibus universalibus esse potest, non deest, ueque illius exempla. Nam lex decimarum taxat quotam, ut a fidelibus minor dari non possit in sustentationem ministrorum, quantum est ex vi illius juris. Item canones, sub titulo de Censibus, non solum prohibert ne procurationes ultra certam quantitatem accipiantur, sed etiam statuunt quid dari debeat, et ex vi illorum jurium possunt cogi subditi a praelatis, ut integre et sine diminutione illud tribuant, licet ipsi praelati moderari id possint et debeant, quando oportuerit, ut in eisdem juribus admonentur. Praeterea, statuunt jura canonica, ut clerici non ordinentur, nisi habeant unde sustententur congruenter. Et Concilium Tridentinum saepe providet ut vicariis, tam perpetuis quam conductitiis , congrua fruc- tuum portio semper assignetur, ut viderc licet sessione 6, capit. 2 de Reformatione, sessione 1,.cap.5 et 7, et sape alibi. Unde Summi Pontifices in unionibus beneficiorum, quando illas concedunt, taxare solent stipendium dandum vicario, ut non sit infra certam quantitatem. Denique consuetudine saepe ita introducitur haec taxa, ut non censeatur justum stipendium missae, si minus sit, et infra usitaiam quantitatem ; ergo idem fieri poterit per statutum ; haec onim regulariter aequiparantur in his, qua contra commune jus non sunt.

15. Dixi autem debere statutum quoad hanc partem dirigt ad dantes, quia ad illos pertinet congruam sustentationem dare ministro spirituali, pro ratione sui muneris et status; et hanc congruam sustentationem potest statutum arbitrari et determinare ; et tunc imponit necessitatem dantibus, ut tantum stipendium tribuant, et alias aequitatem et justitiam servare non censeantur. Si enim iudes potest hoc arbitrari, et cogere ad solvendum post ministerium factum, ut revera potest, cur non poterit lex anticipata taxatione, ad tollendas extorsiones laicorum, vel alia scandala? Cum ipsis autem ministris non est quod talis lex loquatur, per se ac regulariter loquendo, quia illi possunt cedere juri suo, et gratis ministrare, si velint, et consequenter etiam possunt partem taxati stipendii remittere; neque esset rationabile hoc eis prohibere, quia esset ( ut divus Thomas dixit ) praecludere viam gratis officium pietatis inpendendi. Et ita D. Thomas solum de hoc ultimo puncto locutus est, et non fundat illud in ratione simoniae, quia revera in hoc nulla esset, sed in irrationabili prohibitione, et contra charitatem, ut patet ex verbis citatis ; nec alii auctores aliud intendunt, nisi quod D. Thomas dixit, ut patet ex Sylvest., quaestion. 11, verb. Quintum, ubi prius incaute simoniam vocat ; in fine vero concludit, quod si recta sit intentio in statuentibus, non erit simonia. Tabiena etiam solum transcripsit verba D. Thomae, num. 16, S Nunc dicendum , et idem habet Angelus, loco citato. Et idem est de aliis auctoribus, ut citato loco dixi ; ubi etiam addidi, hoc ultimum non esse ita intrinsece malum, quin aliquando in commnnitate aliqua possit esse conveniens, imo et usitatum , ut ibi declaravi, et confirmat etiam Corduba, citato loco.

16. Ad argumenta ergo in contrarium, negatur per hujusmodi taxationem fieri venale spirituale ministerium, quia non omne quod taxatur, pretium est ; quamvis enim de ratione pretii sit, ut sit taxatum, id est, definitum et certum, vel ex conventione partium, quod solum dicitur in iila lege civili, non tamene converso quicquid taxatur, pretium est, nam etiam congrua stipendia taxari possunt, quia in illis debet etiam servari certa aequitas, quae aliqua certa mensura indiget. Taxatio ergo solet esse indicium pretii, quando non subest alius titulus honestus et rationabilis, juxta c. Dilectus, 2, de Simonia ; quando autem subest titulus, et intervenit vel publica consuetudo, vel auctoritas praelati statuentis ex rationabili causa, cessat non solum vera ratio pretii , verum etiam omnis praesumptio illius.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 46