Caput 47
Caput 47
Utrum exigeae stipendium pro functione spirituali debita ex officio, vel beneficio, ad veram simoniam conventionalem pertineat?
CAPUT XLVII. UTRUM EXIGEAE STIPENDIUM PRO FUNCTIONE SPIRITUALI DEBITA EX OFFICIO, VEL BENEFICIO, AD VERAM SIMONIAM CONVENTIONALEM PERTINEAT?
1. Diximus obiter in capite praecedenti, non esse licitum pacisci de novo stipendio, quando ministerium spirituale es officio debitum est, quod officium habet annexum beneficium ; nihilominus tamen solent in hoc fieri exactiones aliquae, quae vim habent pactionum et conventionum, quia ut fiat ministerium, aliquid temporale exigitur, ita ut vel expresse vel tacite interveniat conditio: Faciam si dederis, vel, non faviam nisi daturus sis, quae vim habet pacti, ut constat; et ideo declarandum est, quando hujusmodi exactiones simoniam conventionalem involvant. Exempla sunt multa in jure, quando pro baptismo, benedictionibus, et aliis sacramentis, vel sacramentalibus, aliquid temporale exigitur : item in ingressu beneficii, vcl cauonicatus, etc., solet aliqua exactio fieri, ut ex usu constat, et ex juribus refercndis. Quamvis autem ex superioribus constet hoc non posse pretio vendi, defendi nihilominus solent hujusmodi exactiones titulo stipendii, vel alio simili, quod necessario ad hoc reducendum est, ut infra dicam. Et ideo exponere necesse est quando haec ratio exactionis ab injustitia vel simonia excuset. Pro cujus resulutione adverto, interdum id, quod sic exigitur, esse jure ecclesiastico permissum, vel concessum ; aliquando vero esse prohibitum : aut tertio potest esse, vel considerari secundum se, ut non concessum positive, nec prohibitum jure positivo.
2. Prima assertio. — Dico ergo : temporalia commoda, quae jure ecclesiastico concessa sunt ministrantibus spiritualia ex officio, juste et absque simonia exigi possunt. hatio est, quia Ecclesia habet jus et potestatem, ad statuendum quid suis ministris dandum sit ad convenientem sustentationem, cujus judicium ad ipsam pertinet, non ad subditos, quibus ministri ecclesiastici inserviunt; et ad hoc jus et potestatem Eeclesiae spectant praecepta decimarum et primitiarum ; ergo quoties aliquid simile per ecclesiasticam legem constitutum est, juste exigitur tanquam daebitum. Quam rationem attigit D. Thom., dieta quaest. 100, artic. 3, ad 3. Duobus autem modis invenimus hoc statutum ab Ecclesia ultra decimas et primitias. Unus est non tam praeveniendo tideles per praceptum , quam acceptando eorum spontaneas voluntates, et secundum illas jus constituendo. Et tale est jus oblationum statutum in capit. Ad Apostolicam, de Simon. Nam, supposita voluntaria consuetudine fidelium offerendi pias oblationes, Ecclesia vult laudabilem consuetudinem observari, et consequenter confert jus ministris suis ad petepdas illas; in modo tamen exigendi, honestam adhibet moderationem , ut non extorqueantur privata auctoritate, sed per praelatos, ubi negatae fuerint, ut supra tract. 2, libr. 1, notavimus cum divo Thom. 2. 2, quaest. 86, articulo 1. Si autem in hoc modo exigendi excedatur, non videiur pertinere ad simoniam, nisi ratione scandali vel praesum ptionis, sed proprie videtur pertinere ad usurpatam jurisdictionem, ut sentit Cajetanus, verb. Smonia, circa 2 cap., verb. Quarto nota. Nec de his obligationibus plura hic dicenda sunt, cum in superioribus sint dicta.
3. Tributum cathedraticum. — Alius modus imperandi haec temporalia onera est absolutus, et independens a voluntaria obl tione fidelium, sed per se ex potestate Ecclesiae. Et de hoc modo inveniuntur nonnulla exempla in jure, licet pauca. Unum est de quodam quasi tributo, quod in jure praecipitur solvi Episcopis, et cathedraticum appellatur, quia iu honorem cathedrae datur, ut late exponitur, 10, quaest. 3, per totam ; et synodaticum etiam dicitur, quia pro Synodo cogenda praescribi solebat, ut sumiur ex cap. Conquerente, de Offic. Ord., ubi inter episcopaiia jura hoc numeratur, et ad duos solidos taxatur, quos a singulis ecclesiis possit Episcopus accipere ultra alios proventus. Sed in hoc jam servan- dae sunt consuetudines, ut Innoc., Abbas et alii Doctores ibi notant, et Archid., c. 1 de Praeb., in 6. Aliud exemplum est de procurauonibus, seu certis stipendiis quae visitantibus praelatis dari praecipiuntur, in d. c. Conguerente, et fere per totum titulum, extra, de Censib., praesertim cap. Dum Apostolus , cap. Cum cenerabilis, cap. Procurationes, et in lib. 6. c. 1, S 3et penult., et cap. Relatum, cum aliis, 10, quaest. 3. Quamvis enim intentio horum jurium praecipue dirigatur ad moderandas hujusmodi procurationes, ne visitantes praelati nimium sint suis subditis graves et onerosi, nihilominus in eis supponitur aliquid consuetum vel moderatum visitantibus dandum esse, quoi nomine procurationum significatur. Et ex eisdem juribus constat has procurationes ad sustentationem praelatorum dari, et ita stipendii titulo honeste recipi ac praecipt, et consequenter ab ipsis praelatis exigi posse.
4. Objectio. —Sed objici potest, quia decimarum solutio videtur sufficiens stipendium pro omnibus ordinariis ministeriis , quae ex oflicio conveniunt Ecclesiae pastoribus; ergo non possunt jure communi pro privatis aliquibus functionibus speciales praestationes imponi. Ut, si in particulari loquamur de procurationibus, Episcopi non minus tenentur visitare dioecesim ex officio, quam alia pontificalia exercere, ut signare, seu confirmare infantes, ordinare, judicare, et similia, et pro toto suo munere praestando recipiunt pingues redditus episcopatus; ergo titulus sustentationis in exigendis procurationibus fictus est, et consequenter insufficiens ad purgandam ! abem simoniae. Propter hoc Soto, quaestionc 7, articulo 2, ad 3, putat, Episcopos divites non posse tuta conscientia petere procurationes sibi a jure concessas ; sed immerito in hoc inJicit scrupulum. Nam jura nihil distinguunt, unde nec nos distinguere debemus: nam, si jura voluissent solum pro pauperibus episcopis illas procurationes concedere, omnino debuissent id indicare. Accedit quod Concilium Tridentinum, session. 24, capit. 3, de Reformatione, cum non ignoraret plures praelatos habere pingues redditus, et in rigore sufü- cientes ad suam sustentationem, nihilominus eis permittit accipere victualia procurationum loco, dum visitant, saltem ubi hoc habet consuetudo; haec ergo constitutio ab omnibus indifferenter servari potest. Ad difficultatem vero respondemus, hoc stipendium sustentationis non consistere in indivisibili, nec limitari ad solas decimas; alias, ubi decimae essent copiosae, non liceret recipere alias oblationes, nec praediorum eeclesiasticorum redditus, et alios similes frnctus. Et ideo ultra decimarum proventus interdum imperantur alia stipendia specialia, ubi speciales rationes occurrunt, et specialiter in visitationibus hoc factum videtur propter aecidentales et extraordinarias expensas, quas in illis facere necesse est; item ut Episcopi non excusentur, sed promptiores sint ad illas faciendas; et fortasse in principio id factum est, quia episcopatus erant tenuiores; licet autem postea creverint, jus non mutatur, sicut de aliis proventibus constat. sed ipsi Episcopi obligantur magis ad pia opera, et ad subveniendum pauperibus, quo plura habent suae sustentationis suhsidia.
5. Secunda assertio.— Dico secundo: quando jure communi prohibentur aliae exactiones pro ministeriis, vel actionibus spiritualibus, grave peccatum est temporatia stipendia petere pro hujusmodi actionibus, quandiu tale jus derogatum non est. Utraque pars est per se satis clara ; nam illa prohibitio non excedit potestatem legislativam Ecclesiae, et ratio prohibitionis est honestissima, et consentanea justtiae, et religioni; ergo obligat in conscientia sub gravi culpa. Oportet autem ut tale jus in sua vi conservetur; nam si derogatumsit, jam non est; quomodo autem derogari possit, infra dicemus. Sunt autem multa exempla hujus prohibitionis, praesertim sub titul. de Simonia, c. Non satis ; ibi autem fit prohibitio sub nomine pretii, et ideo non multum probat. Tamen in cap. Cum in Eccle.ic, districtius fit prohibitio, ne aliquid cvigatur pro benedicendis nubentibus, seu aliis sacramentis conferendis, seu collatis: et cap. Sicut pro certo, damnantur extorcsiones, ct exactiones tnrpes, et pravae. et taxationes de his quae danda sunt pro consecrationibus Episcoporum, abbatum benedictionibus, et clericorum ordinationibus; et prohibetur ue guocumque preetextu h fiant: unde etiam sub titulo sustentationis prohihentur. Et in cap. Jacobus, prohibetur exactio prandii in receptione novi canonici. Et in c. 7n tanLum, in fine, reprobatur consuetudo ezigendi marcham argenti iu archidiaconi invest tura, vei aliam rem temporalem, aut pecuniae quantitatem m norem in minoribus praebendis. Similes prohibitiones invenientur in cap. Quicquid, 101, cum sequentibus, 1,q. 1, et iuc. Ec multis, cum alüs, 1, quaest. 3. Si quis enim attente consideret omnia dicta jura, quando prohibent exigere vel petere aliquid pro mi- nisterio ecclesiastico, loquuntur de praelatis, vcl aliis clericis, qui ex officio tenentur Ecclesiae miuistrare, et ad hoc sufficientes redditus et praebendas recipiunt ; et ideo merito prohibentur exigere quidpiam aliud, quia petere aliud stipendium, injustum est, et aliustitulus non superest nisi pretii, qui est simoniacus. Ubi autem non proprium ministerium spirituale exercetur, sed sola admissio ad possessionem benerficii, aut diguitatis, vel praebendae, ibi vix ratio stipendii justi intervenit;e ideo exactiones illae non habent justum titulum, et pro ipsis beneficiis spiritualibus fieri censentur, et sub ea ratione prohibentur.
6. An peccatum contra has prohibitiones sit simona.— Respondetur quaestioni. —Sed quaeri circa hoc potest, an peccatum, contra has prohibitiones commissum, sit propria simonia, supponendo has leges derogatas non esse. sed obligare. Videri enim potest non esse simonia, quia illae exactiones non fiunt sub ratione pretii, et de hoc constat dantibus et petentibus, sed vel ratione consuetudinis, quae potuit augere stipendia, etiamsi alii darentur redditus, ve! ratione extraordinarii laboris, vel certe interdum ad quamdam amicabilem communicationem, ut in prandiis pro admissione canonici, vel denique ad aliquod pium opus, vel pro fabrica, aut suppellectilibus ecclesiae; ergo in rigore non est simonia, quicquid sit de alio genere culpae. Respondeo, seclusa cousuetudine, de qua statim, ex natura rei videri injustitiam, quando exigitur aliquid ut debitum, quia nulla intervenit ibi justa ratio faciendi tales cxactiones, ut constat ex declaratione dicta. Unde ex natura rei est etiam ibi praesumpta simonia, ut superiori capit. dixi. Imo est valde probabile, esse etiam simoniam veram ex natura rei, quoties per exactionem extorquetur temporale, denegando spirituale debitum, nisi temporale detur, quia tunc, icet quis dicat se non habere intentionem vendendi, sed gratis recipiendi, in ipso usu et exercitio contrarium profitetur, quod satis est ad simoniam, sicut supra dicebam de exigente obligationem dandi aliquid colore gratitudinis, et in aliis similibus. Addo vero, certius multo esse, positis illis legibus, esse veram et propriam simoniam , per earum violationem extorquendo temporalia pro spirituali - bus, modis ibi prohibitis. Ratio est in sujerioribus saepe repetita, quia prohibitio illa fit intuitu religionis, et vitandi simonias in iali materia , unde constituit illam materiam in tali genere virtutis ac vitii, etiamsi antea de se non esset; quam rationem in capite sequenti magis prosequemur.
7. An consuetudo possit hoc honestare. — Resolutio. —Secundo, quaeri potest circa eamdem partem, an hec, quae sic sunt prohibita jure communi, possint honestari per statuta cpiscopatuum particularium , aut provinciarum, sine antecedente consuetudine ; nam de hoc statim dicemus. De hoc puncto late disputant Canonistae in cap. Cum Majoribus, de onstitution., et in cap. Jacobus, de Simonia. Sed breviter assero. stante jure communi. talia statuta, si sint ei contraria, iniqua esse, et nullam vim habere in virtute statutorum ( ut a consuetudine nunc abstineam ), sive exactio sit ad pios usus, sive ad alios humanos sumptus, vel utilitates accipientiium. Probatur, quia inferior non potest statuerc contra jus superioris, alioquin nullum est statutum: sed talia statuta sunt contra jus commune; ergo. Respondent aliqui, jus commune loqui de propriis exactionibus, in quibus aliquid ut preiium accipitur, et per modum venditionem fiunt. Re tamen vera, si jura attente legantur, non recipiunt hanc interpretationem, quia generaliter prohibent omnem turpem extorsionem et exactionem, et quocumque praetextu. Et haec assertio communis est Doctorum in dictis locis ; et videri praeseriim possunt Hostiens., Abbas, et Felinus, dicto cap. Jacobus ; Abbas, in dicto cap. Cum majoribus, n. 16 et 95: et Deci., n. 98.
8. Objectio. — Solvitur. — Disi autem: Si sint juri communi contraria; nam si tantum sint diversa, vel in alia forma ferantur, poterunt esse honesta, et valere, juxta ea quae statim dicemus de consuetudine ; nam quoad hoc eadem est ratio. Sic ergo limitant assertionem Innocent. et alii Doctores, ut procedat quando statutum ipsum praecipit exactionem facere, non vero, si tantum praescribat quid recipiendum sit, si a'ter sponte dare id velit, sine exactione vel vi aliqua denegando illi spiritualia, vel aliter illi molestiam inferendo. Quae limitatio mihi vera videtur : quia posita il'a, jam statutum non erit contra jus commune, quia dicta jura, ut vidimus, tantum prohibent exactiones. Sed objici potest capit. Dilectus, 9 de Simon., quatenus in eo permittitur, aliquid gratis oblatum recipi, dummodo sinc taxatione oblatum sit ; ubi auiem statutum intervenit, jam tasa praecedit. Respondeo imprimis, caput illul loqui solum de ingressu religionis, et non oportere extendi ad alia, cum revera non sint in omnibus similia. Deinde dico, si statutum non ordinat exigendum, sed quasi proponat quid acceptari possit, si sponte detur, tunc non proprie taxare quid daudum sit, sed potius quid non dandum sit, id est, ut alia vel majora non petantur, seu proponantur. Nam cum illud ipsum, de quo statutum disponit, possit minui, sicut et negari ab eo a quo sic petitur, non potest dici proprie et in rigore esse taxatum. ltaque in hoc statuto non video malitiam, nec contrarietatem cum jure communi. si rigorosam exactionem non imponat. Tunc autem sine dubio ad minus est contra ecclesiasticum jus. Posset autem quaeri an haec prohibitio sit pure ecclesiastica, et an possit per contrariam consuetudinem abrogari ; sed haec dicentur melius capite sequenti.
9. Tertia assertio. — Dico tertio : ubi nec approbatur nec prohibetur jure communi hujusmodi exactio temporalis muneris, in administratione spiritualium, ab his qui ex officio tenentur illa ministrare, nisi fiat ex justa causa publica auctoritate probata, illicita est et injusta, et simonia saltem praesumpta. Haec assertio est communis Doctorum; et sumitur ex Divo Thoma. dicta quaestione 100, art. 3, ad 3, et ibi Sot. et aliis. Et hoc etiam probant jura supra allegata; damnant enim hanc exactionem tanquam per se improbam, ut sequenti capite latius dicam. Ratio vero est supra facta, quia ministrantes spiritualia ex officio habent ab Ecclesia consignatos redditus suae sustentationis; ergo non possunt licite extorquere aliquid atiud per modum stipendii, alioquin manifestam injustitiam committunt, nec vero habent alium justum titulum exigendi; ergo illieite et simoniace exigunt, quia cum non habent justum titulum , convincuntur illud exigere pro ipso spirituali ministerio seu beneficio, et ex illo, ac per illud temporalem quaestum facere, quod vel est propria simonia, vel saltem praesumitur, et tale sacrilegium est, ut ad simoniam merito reducatur.
10. Objectio. — Emwpeditur. — Dices: possunt hoc postulare non ad propriam utilitatem, sed ad pium aliquod opus. Respondeo primum, hoc non excusare injustitiam, quia non habet minister ecclesiasticus jus cogendi alium, ut suis sumptibus opus pium faciat; supponimus enim alias non teneri, sed propter solam receptionem spiritualium ad hoc cogi, e hoc plane est injustum, ut capite sequenti latius dicemus. Deinde dico, non omnino purgari suspicionem simonia illo titulo, quia ordinarie non procurant praelati vel alii ministri spiritualium haec pia opera per talia media, nisi ut se exonerent ab aliqua obligatione faciendi suis sumptibus talia opera, vel ut alienis sumptibus videantur vel ecclesias ornare, vel subvenire pauperibus; et ita semper opus refunditur in aliquam propriam utilitatem; quamvis autem non redundaret, et intentio esset bona, medium est injustum, ut dixi.
11. Alia objectio expeditur. — Dices: contingcre potest ut redditus episcopatus, praebendae aut beneficii sint tenues, et non sufhicianta lsustentan a onera personae, status et officii; ergo tunc licitum erit aliquid exigere hoc titulo. Respondeo, propter hanc solam exceptionem, additum a nobis esse in assertione, nisi fiat ex justa causa. Nam haec sine dubio juste causa est. Addidimus autem oportere ut talis causa auctoritate publica probata sit, quia inordinatum esset uniuscujusque privati parochi arbitrio hoc relinquere, alias unvsquisque causari posset indigentiam et insufficientiam sni beneficii ad suam sustentationem. Oportet ergo ut aliqua lege, vel statuto, aut consuetudine, id declaratum sit juxta dicenda in capite sequenti, vel certe ut praelati auctoritas interveniat. Unde licet Glos., in capite Suam. de Simon., absolute dicat, in simili casu posse sacerdotem aliquid exigere, si ei sumptus desint, vel intelligenda est de sacerdote qui ex officio ministrare non tenetur: vel certe adiendum est posse id facere, causa approbata a praelato, ad quem spectat providerc ut inferiores pastores populorum ab eisdem alantur sufficienter, ut in eodem capite Panormitanus notavit, num. 10. Et idem habet Felin. ibi, num. 3, allegans alios, et dicens esse communem sententiam. Attingitque rationem traditam, gwia sequitur (inquit) absurdum, quod judicaret in facio proprio. At vero si indigentia similis in ipsomet praelato seu Episcopo fuerit, crzediderim ipsum posse statuere modum, quo sibi sufficienter per oblationes filelium, vel similia subsidia provideatur. Ita enim in simili notatur a Doctoribus in cap. uuic., Ut beneficia sine diminutione conferantur, per textum, et in capit. Conquaerente, de Offic. ordin., et in cap. Cum Apostolus, S Prohibemus, de Censib.. ubi specialiter id notat Cardinal. Requiritur tamen juxta illum textum, ut causa rationabilis manifesta sit, alioquin, si sit dubia, probanda erit per superiorem, ut ibi notat Glossa. Denique juvat Concilium Trident., sess. 24, capit. 14, de hefor., quatenus Episcopis committit, ut examinent statuta permittentia hujusmodi exac- tiones, et si justa esse cognoverint, illa sustineant; est ergo in Episcopis potestas ad probandam justam causam talium exactionum. Et tune non censentur contraria juri communi, quod loquitur de ministris habentibus ab Ecclesia sufficientem sustentationem, ut omnes intelligunt. In modo autem exigendi, oportet servare regulas a jure statutas, ut in sequenti capite dicemus.
On this page