Caput 48
Caput 48
An exactiones temporalium pro spiritualibus consuetudine possint honestari, ita ut propter solam illam a labe simoniae conventionalis excusentur?
CAPUT XLVIII. AN EXACTIONES TEMPORALIUM PRO SPIRITUALIBUS CONSUETUDINE POSSINT HONESTARI, ITA UT PROPTER SOLAM ILLAM A LABE SIMONIAE CONVENTIONALIS EXCUSENTUR?
1. Explicatur difficultas.— Ut intelligatur quid in hoc puncto possit habere difficultatem, suppono primo, nulla consuetudine introduci posse, ut licitum sit dare temporale pro spirituali per modum pretii. Hoc per seest evidens, quia illud est intrinsece malum, et contra jus divinum ; ergo nulla consuetudo potest contrarium inducere aut honestare. Et hoc confirmant a fortiori multa jura, quae similes consuetudines vel etiam minus malas reprobant tanquam corruptelas, quae jura paulo inferius indicabimus. Suppono secundo ita esse licitum accipere aliquid temporale pro spirituali per modum stipendii sustentationis, ut ad honestandam talem receptionem, vel petitionem, nulla consuetudo necessaria sit, nec ab illa pendeat. Quia jus ipsum divinum non solum hoc approbat, sed etiam praecipit ; ergo in hoc nihil potest operari consuetudo. sed ad summum poterit deservire vel ad tollendam omnem suspicionem, quia consuetudo declarat illud peti ut stipendium justum, et non ut pretium , vel ad derogandum alicui prohibitioni mere positivae, si in modo exigendi stipendium lata sit; sicut aliqui dixerunt de his clericis, qui absque obligatione officii ministrant, quoad faciendum pactum de stipendio. Licet enim exemplum in re verum non sit, ut supra vidimus, non repugnat tamen ita fieri. Quocirca proposita quaestionon habet locum in his simplicibus ministris; quia illi, quod ad jus attinet, nihil plus possunt ratione consuetudinis , quam jure naturae possint: sed, quod spectat ad factum, poterunt rationc consuetudinis plus vel minus exigere, et in modo exigendi poterunt etiam toleratam consuetudinem sequi, quia in his nihil circa illos jus commune disposuit.
2. Versatur ergo quaestio de his qui ex officio spiritualia ministrant, de quibus suppono, tertio, posse per laudabilem consuetudinem acquirere jus ad aliquas oblationes fidelium extraordinarias, id est, non pertinentes ad iura decimarum, vel alios stabiles redditus ecclesiarum aut heneficiorum. Id constat ex capit. 44d Apostolicam, de Simonia. In earum tamen exactione servanda est forma praescripta, ut tetigi capit. praeced., et latius in superioribus. Unde hoc modo clarum est, consuetudine bhonestari petitionem aliquam temporalis doni pro administratione spiritualium, quae sine consuetudine honeste non fieret, et labem vel suspicionem simoniae haberet; hoc autem non fit per talem consuetudinem mutando jus divinum, vel humanum, sed solum mutando materiam juris, quia nimirum per consuetudinem fit debitum stipendium, quod absque consuetudine non fuisset. Habet autem locum haec consuetudo citra omnem controversiam in oblationibus voluntariis, quae ad divinum cultum fiunt, vel immediate et directe, ut in his quae ad altare ofteruntur; vel ex relatione offerentium mediate, ut in his quae ad sustentationem ministrorum, vel sumptus templorum a fidelibus sponte offeruntur. Quae omnia per se satis constant ex d. c. Ad Apostolicam, et ex supra dictis de his oblationibus.
3. Dubium principale. — Discrimen inter consuetudinem et statutum. — Difficultas ergo tantum superest, an aliae exactiones temporalium pro spiritualibus actibus possint consuetudime honestari ; non quidem mutando jus divinum, vel in illo dispensando, quod fieri non poterit; sed vel mutando objectum illius juris, et faciendo ut sit stipendium debitum, id quod non erat, vel certe derogando in ea parte juri humano, si in aliquo obstiterit. Ratio autem difficultatis est, primo, quia per consuetudinem possunt abrogari humanae leges: illa ergo omnia, qua in hac materia tantum sunt prohibita jure humano, possunt per contrariam consuetudinenm licita fieri. In quo est magna difterentia inter consuetudinem et statutum, etiamsi utrumque sit unius provincia tantum vel episcopatus , quod per statutum non potest derogari juri communi, per consuetudinem vero potest. Et ratio differentiae est, quia statutum fit sola inferioris potestate, et ideo non potest praevalere contra legem superioris; consuetudo vero supponitur nota superiori, et per illum approbata, saltem tacite, et ideo in tali loco potest derogare illius legi. Unde si statutum particulare esset approbatum per Pontificem, tunc esset aequiparatio. Secundo, piae consuetudines in hac materia observandae sunt, juxta caput Ad Apostolicam, de Simon. ; sed non repugnat has exactiones iemporalium munerum pro spiritualibus ministeriis esse pias, quia possunt peti non in pretium, sed in subsidium; ergo si piae fuerint, servandae erunt. Tertio, hoc maxime confirmat Concilium Trident., sess. 24. cap. 14, nam supponit alhiquas consuetudines hujusmodi esse pravas, et alias pias; et ideo praecipit examinari et discerni, ut pie retineantur, aliae auferantur; ergo sunt aliquae consuetudines, quae possunt hanc exactionem honestare.
4. In contrarium vero est, quia consuetudo reprobata per legem non potest vires resumere, nec dare jus, nec praevalere contra legem, ut late docet Covar. plures referens, libr. 3 Var., cap. 13, numer. 4; Greg. Lop., in Leg. 3, titul. 2, part. prima ; Glos. 6, et Navarrus in Comment. de Spoli., S 14, num. 8. Et ratio est, quia tunc consuetudo dicitur reprobata per legem, quando non solum simpliciter prohibetur, sed etiam prohibetur quia ipsa est per se iniqua, et bonis moribus contraria ; sed in praesenti materia leges canonicae ita prohibent has exactiones, ut consuetudines illarum omnino reprobent ut malas; ergo non possunt praevalere, aut dare jus. Minor patet ex capite IVon satis, ibi: Nec sub obtentu cujusquam consuetudinis ; et additur ratio: Quia diuturnitas temporis non dimimnt peccatum, sed auget. Quae ratio supponit consuetudinem esse de re per se mala, alias potuisset consuetudine purgari. Idem in c. Cum in Ecclesie, et cap. In tantum, ibi: Pravam illam consuetudinem. etc. Et clarius in capite Sicut pro certo, ibi: Tantum abolere volentes abusum , consuetudinem hujusmodi (que magis dicenda est corruptela) penitus reprobantes. Et confirmantur haec valde ex capit. ultim. de Consuet., ubi his modis explicatur, quando consuetudo per se mala sit, et juri divino contraria. Videnturque haec jura in hoc fundari, quod talis exactio est injusta , cum Ecclesia deputaverit sufficientes redditus pro sustentandis his ministris, omnibusqnue oneribus eorum ; et ideo non caret vitio, aut vehementi suspicione simoniae.
5. In quo Doctores conveniant. — W hoc puncto Doctores conveniunt, non omnem consuetudinem in hac parte reprobandam esse, quamvis saepe iniqua esse possit, ct suspicio- nem habere possit simoniae, saltem in ecclesiastico foro, nisi ex circumstantiis et adjunctis praesumptio purgetur. Hanc sententiam communiter docent auctores statim referendi. Et videtur convinci rationibus pro utraque parte factis, et maxime auctoritate Concilii Tridentini. Ratione etiam declarari potest, quia materia talium consuetudinum non est intrinsece mala, quia in illa nihi! aliud est intrinsece malum, nisi vel accipere temporale ut pretium rci spiritualis, quod est simonia; vel exigere non debitum tanquam debitum, qudd est injustitia ; sed neutrum est intrinsece connexum cum tali actione ; non est ergo intrinsece mala. Minor quoad priorem partem probatur, quia potest temporale peti non ut pretium, sed ut subsidium sustentationis, vel interdum pro expensis quas fieri contingit. Et similiter probatur quoad alteram partem, quia utroque titulo accidere potest, ut illud quasi tributum imponatur juste ab habente potestatem. Hinc ergo fit ut talis consuetudo saepe possit esse iniqua, saltem ex injustitia, et ex turpi avaritia (quae in ecclesiasticis personis maxime detestanda est), et consequenter propter speciem simoniae, et vehementem suspicionem quam illae radices inducunt. Et augetur valde ex repugnantia jurium, quando contingit consuetudinem versari in eisdem rebus, seu actionibus, de quibus prohibitiones jurium loquuntur. Nihilominus tamen non repugnat tales occuirere circumstantias, quae ostendant consuetudinem justo titulo et ratione esse fundatam, et consequenter omni simoniae suspicione carere. Cui etiam favet, quod similes consuetudines non introducuntur nec conservantur sine auctoritate praelatorum Ecclesiae , de quibus recte semper est praesumendum , nisi contrarium constet ; ergo non possunt in universum damnari tales consuetvdines, argumento capitis Mos antiquus, cum aliis, 65 distinct.
6. Duo signa.— Alud signum.— Difficultas vero est in explicando quae consuetudo, in praesenti materia, pia et honesta judicanda sit, qua vero reprobanda. Ad hoc respondet Ugolin., Tab. prima, capit. 9, S 11, numero secundo, illam consuetuuinem esso laudabilem, quae simoniam non inducit, nec simoniam sapit, intelligit etiam nec sordidam avaritiam aut injustitiam. Verumtamen hoc est quod inquirimus, quaudo consuetudo censeri poterit immunis ab his sordibus, et qualiter discerni poterit. Ad hoc ponit idem auctor alia duo signa in S 10, numer. octavo. Unum est, tune consuetudinem aliquid accipiendi esse liberam a suspicione simoniae, quando sine consuetudine posset absque simoniae vitio vel suspicione idem dari in eadem occasione, seu pro eodem ministerio, et accipi recta intentione. Verumtamen haec regula esset optima ad discernendas consuetudines laudabiles, quae introductae censentur ex spontanea voluntate offerentium, de quibus jam diximus; hic autem de illis agimus, quae per viam tributi impositi et exactionis, semper et ab initio impositae fuerunt. Et ideo non potest etiam ad hunc casum aptari secundum signum, quo etiam frequenter Canonistae utuntur, distinguentes laudabiles consuetudines a non laudabilibus, ex eo quod priores a pia et religiosa dantium liberalitate originem ducunt ; posteriores vero ab exactione et necessitate. Ut tradunt Glossa, Hostiensis, Abbas, Felin., Socin. et alii in cap. Ad Apostolicam, et cap. Suam de Simon. et in cap. Cum Maj. de Const., et favet etiam divus Thomas, dicta quaestion. 100, art. 3; Soto, quaestione nona, art. 9; Anton., dicto cap. 5, S 22; Sylvester, quaestione 1. Haec enim distinctio optime cccommodatur ad eas consuetudines, quae sunt de oblationibus piis et sacris, et directe ad divinum cultum ordinatis; quae quidem habere debent spontaneam origipem, ut docuit Divus Thomas, quaestione 86, articulo primo, et supponitur in dicto cap. Ad Apostolicam, et regulariter praesumuntur illam habere, nisi certis indiciis oppositum constet. Nunc vero non de his consuetudinibus agimus, sed de ills quae meram exactionem prae se ferunt et eamdem habuisse originem dignoscuntur. De his enim loquitur aperte Concilium Trid. Nam quae solvi solent in electione, praesentatione, nominatione, institutione, confirmatione, et collatione, et similibus, de quibus Concilium loquitur, non solent solvi spontanee, nec prae se ferunt tale initium; et tamen de eisdem jubet Episcopis, ut de consuetudinitus supra dictis cognoscant. Et inter eas suppcnit esse posse aliquas laudabiics, quae excipiendae sint, aliis reprobatis.
7. Aliter etiam videntur iiem Canonistae inter has consuetudines ex fiuc illarum sumere distinctionem. Nam interdum tales exactiones fiunt ad pios usus, ut ad subventionem pauperum, ad ornatum ecclesiae, et similes ; interdum ad solam utilitatem extorquentium: priores censent esse pias consuetudines; posteriores, pravas et detestandas; et ideo priores non reprobari et posse praevalere con- tra ipsum jus ; posteriores autem minime, sed potius esse reprobatas ipso jure. Ita fere Panormitanus, Felin. et alii, in dicto cap. JacoDus, et in dicto cap. Cum Major, et Praepos., in dicto cap. Ex multis, prima, quaestione secunda, et idem sentit Sylvester, quaestione 13, verb. Quintum ; nam sequitur Panormitanum. Et quainvis tandem non videatur probare disüunctionem, intelligit quoad statutum, non quoad consuetudinem. Ita enim Panormitanus distinxit. Et illam distinctioncm esse communiter probatam docet Navarrus, dicto cap. 23, numer. 102, verb. Undecimo. Ubi etiam sentit Concilium approbasse illum modum dis tinguendi inter laudabiles et reprehensibiles consuetudines. Et idem habet Cons. 18, de Ponit. et remis., numero 5; et Ugolin. supra, et colligitur ex illis verbis: Ut qwecumque lhnujusmodi in pios usus non convertuntur. Et ratio reddi potest, quia si temporale petitur ad pias causas, eo ipso spirituale fit, et ita tollitur labes simoniae , nam spirituale pro spirituali commutatur; si autem petatur ad propriam utilitatem, manet pure temporale. Nihilominus distinctio, nisi ei aliquid addatur, non videtur satisfacere. Primo, quia dicta jura indistncte loquuntur, et damnant omnem exactionem, et in ea ponunt rationem improbitatis, et non tantum in fine ad quem petuntur temporalia,quia illa exactio prae se fert simoniam, vel speciem ejus, quae cavenda dicitur in dicto cap. 7n tantum, et cap. Audivimus. Secundo, quia in dicto cap. Ez multis, in particulari reprobantur exactiones etiam ad pios usus. Tertio, addi potest ratio, quia ut sit licita exactio, quae tanquam debita et necessario solvenda postulatur, non satis est quod ad pium usum postuletur, sed oportet supponere justum titulum petendi, ut probat aperte dictum cap. Ea multis; unde licet Concilium Trid. judicet, exactiones ad pios usus facilius posse praesumi justas, non tamen dicit id sufficere. Et ratio reddi potest, quia neno potest juste cogi ad expendendum in pios usus, quae non tenetur; nec consuetudo sola sine alio titulo potest hoc justificare, quia est contra jus naturale, et contra justitium. E contrario etiam, quo petitio fiat ad propriam utilitatem petentium, non videtur esse sufli ciens signum consuetudinis ita prava, ut reprobauda statim sit tanquam corruptela , quia potest illa utilitas esse rationabilis ; ut consuetudo introducta sit propter necessitatem ministrorum, vel propter aliquem extraordinarium laborem, vel per modum cujus- . dam distributionis, ut in tali actu assistant, et ad illum libentius invitentur.
8. Dico ergo consuetudinem hanc, ut juri contrariam, nunquam posse honestari, nec contra illud praevalere ad derogandum ipsum; posse tamen tot circumstantiis et conditionibus vestiri, ut non sit juri contraria, sed honesta, ideoque retineri possit, non quia deroget juri ecclesiastico, sed quia non est contra illud. Haec resolutio sequitur ex priori assertione, communi sententia probata. Et prior pars ostenditur sufficienter rationibus priori loco supra positis. Et declaratur in hunc modum, nam jura supra citata non prohibent in hac parte, nisi vel id quod per se malum est, vel quod magnam habet mali speciem et suspicionem. Quandiu ergo consuetudo fuerit de re per se mala, sive ratione simoniae, sive ratione inustitiae, clarum est non posse praevalere. Idem autem est quandiu habuerit mali suspicionem, et speciem simoniae, vel turpis avaritiae in materia sacra et spirituali ; nam merito ecclesiasticum jus talem consuetudinem simpliciter et absolute reprobat, tam in praeteritum quam in futurum ; quia, licet non videatur tam intrinsece mala ratione injustitiae, vel simoniae, nihilominus tamen, ratione scandali et mali exempli, et cujusdam irrehgiositatis, habet quamdam intrinsecam deformitatem, ratione cujus potest absolute et omnino prohiberi, et constitui in ratione sacrilegii, et simoniae ita prohibitae, ut nunquam possit honestari, si eamdem suspicionem et speciem mali secundum se retineat. Hoc ergo modo, verissimum est consuetudinem, ut juri contrariam, nunquam posse praevalere.
9. Conclusio. — Quid requiratur ad bonitatem consuetudnum circa hoc. —Atque hinc concluditur, ad honestandam consuetudinemn vel materiam ejus, necessarium esse ut tales conditiones ac circumstantiae occurrant, quae non solum veram malitiam ex objecto auferant, sed etiam speciem et suspicionem mali sufficienter purgent. Si enim consuetudo has duas proprietates habuerit, jam non erit reprobata per legem, quia non est cur reprobetur, ut priora etiam argumenta ostendunt; si autem aliqua illarum caruerit, et malitiam vel speciem ejus retinuerit, semper erit reprobata, ut posteriora etiam argumenta convincunt, et aperte sensit Concilium Trid., dicto cap. 14, ibi: Zngressus eos, qui simouiace labis, aut sordide avaritie suspicionem habent, fieri non per nittant ; supponit ergo sufticere talem suspicionem, ut talis consuetudo repro- banda sit. Et e converso, cum haec ponatur veluti adaequata causa reprobationis, cessante illa, non erit consuetudo ex reprobatis a Cencilio, et consequenter neque a jure communi, quod ipsummet Concilium paulo inferius renovat. Quod etiam confirmant verba ejusdem Concilii, nam, facta exceptione laudabilium consuctudinum, subjungit : Neliquas ut pravas ac scandalosas rejiciant et abloleant. Ergo excipit illas consuetudines, quae nec pravae sunt, nec scandalosa; tales autem sunt, quae non sunt per se malae, nec suspicionem mali habent; ergo quando has duas couditiones habuerint, retineri poterunt. Ut autem has duas conditiones habeant, vel habere praesumantur, tria videntur necessaria. Primum, ut petitio juste reduci possit ad stipendii sustentationis debitum, non tantum ratione solius consuetudinis, sed etiam ratione suae originis; quia ni mirum e principio propter indigentiam ministrorum coepit tale onus imponi; nam praeter hunc nullum alium invenio justum titulum, quo talis exactio ab illa injustitia et simonia, saltem praesumpta (etiam seclusa positiva prohibitione), excusari possit. Nam exactio ad pium opus, nisi credatur esse onus reale beneficio impositum (ut esse aliquando potest, ut in super?oribus dixi). non potest juste imponi personee, nisi reducatur ad levamen et subsidium ministrorum, quibus cura talium operum incumbit, nam aliter non est justa, et consequenter non caret specie simoniae. Loquor autem semper de exactione, quia in oblatione pia, quae spontaneam habeat originem, secus est, ut dixi.
10. Interrogatio expeditur.—bices: quomodo poterit cognosci talis origo post inveteratam consuetudinem ? Respondeo, imprimis ex materia subjecta posse satis verisimiliter conJectari, nam ordinarie non solent homines talia munera sponte offerre, sed alqua necessitate coacti. Deinde adhibent Canonistae distinctionem aliam inter clericos et laicos, nam laici solent sponte facere pias oblationes clericis; et ideo quando consuctudo est laicorum in ordine ad clericos, praesumitur habere spontaneum initium ; clerici autem non solent ! has oblationes voluntarias facerc aliis clericis, nec in ecclesiis, et ideo quando aliquid temporale pro spirituali conferunt ex consuetudine, signum est nec esse, nec fuisse uuiquam illam contributio..em spontaneam, sed impositam. Quae conjectura formaliter intellecta probabilis est, licet uon sit universalis. Dico autcm formaliter, quia interdum clericus of- ferre potest more laicorum, ut in funeribus. Dico etiam non esse universalem, quia etiam in Baptismo, et aliis sacramentis quae conferuntur laicis, solent fieri interdum similes violentae exactiones, quae in jure prohibentur, ut patet ex cap. Placuit, 2, et cap. 1, Emendari, quaest. 1. Et interdum etiam clerici solent clericis aliquid sponte offerre, ut sumitur ex cap. De Eulogiis, 18 distinct. Maxime ergo spectanda est materia et occasio muneris, cum alis circumstantis locorum et personarum, ex quibus etiam conjectandum est an justus titulus ad talem exactionem subesse potuerit ; quod si probahiliter potuit intervenire, praesumendus est, juxta rectam rationem, et communes regulas.
11. In hac materia fere equiparatur statutum consuetudini. — Praeterea, necessarium est ut talis impositio sufficienti auctoritate et potestate facta sit, quia non possunt privatae personae, etiamsi indigeant, imponere hujusmodi onera, his qui spiritualia recipiunt, ut in cap. praecedenti dictum est, et ex natura rei constat. Difficile autem est hanc etiam conditionem in ipsa origine agnoscere; tamen, si res ipsa rationabilis appareat ex parte materiae, et aliarum circurastantiarum, ipsa consuetudo esse potest sufficiens testis hujus conditionis. Et praesumi debet, nisi aliud obstet, ut sensit Navarrus, cons. 3, de Simon , et notat late Felin., alios referens in capite Ez parte, 1, de Officio deleg. Maxime vero poterit obstare indebitus modus exigendi. Et haec est tertia conditio imprimis necessaria ad honestandam consuetudinem, nimirum ut exactio non sit consueta fieri modo specialiter prohibito in jure, qualis est extorquere temporalia negando spiritualia, nisi prius temporalia dentur, vel (quod idem est, quicquid aliqui dicant) certa cautio eorum; hunc enim modum maxime jura detestantur, quia speciem habet mali, ut dicitur in cap. Audivimus, et imaginem venditionis, iu cap. 7n tantumn, ideoque pravae exactiones dicuntur in cap. Ad Apostolicam. Et ita si quis recte consideret allegata jura, semper inveniet aliquem ex hus defectibus in actionibus prohib:tis. Quando ergo has conditiones habet, consuetudo tolerari poterit ; debet aufém prius examinari ab Episcopo, et permitti juxta decretum Concilii Tridentini. Non omittam etiam advertere, in hac materia majus esse periculum in exigentibus quam in solventibus, quia qui solvere coguntur, ab injustitia immunes sunt, nam si qua intervenit, illam patiuntur, non faciunt; a simonia autem sola recta intentione liberari facile possunt, quia non intendunt dare pretium, sed onus vel rei impositum, vel sibi imperatum ab co qui potest, et cujus factum ipsi examinare non tenentur. Et ideo facile excusari poterunt a prohibhitione positiva, si qua fuerit, quia bona fide credunt consuetudinem non esse simoniacam, et quia ordinarie jura prohibentia has actiones, magis loquuntur cum exigentibus quam cum solventibus.
12. Ex quibus tandem colligitur, in hac materia fere aequiparari statutum consuetudini. Quod sentit Ludov. Gomoz, in Regul. de Triennali possess., quaest. 12, ubi alios allegat. Et juxta dicta est intelligendum. Quia hcet differentia superius assignata inter arguendum vera sit, hic nuon recte applicatur, quia non admittimus consuetudinem quasi derogantem juri communi ex tacita approbatione Pontificum per scientiam et patientiam; quia revera nulla intervenit talis derogatio, nec jura citata illam permittunt ; solum ergo toieratur consuetudo, quando talis est, ut ex parte materiae et modi non sit communi juri contraria. At vero hoc modo etiam statutum erit validum, si non sit contra jus commune, sicut esse potest, si in illum concurrant conditiones proposita ; ergo aequiparantur. Atque hoc etiam sumi potest ex Concilio Tridentino, dicto cap. 14, nam pariform:ter loquitur de consuetudinibus et statutis. Quod notavit etiam Navar., cap. 23, num. 102, verb. Usdecimo, et Ugolin., d. c. 9, S11. Dixi autem fere, quia, licet cousuetudo in hoc conveniat cum statuto, quod debet versari circa materiam justam, et a suspicione simoniae alienam, superat tamen in hoc, quod pluribus titulis honestari potest ex parte materiae; potest enim esse indicium realis oneris, et non personalis, cum tamen reale onus non possit fortasse per particulare statutum beneficio im poni ; per consuetudinem etiam potest praesuni auctoritas Papae, si necessaria sit, ut in d. cons. 3 Navarr. attigit; per statutum autem minime, iisi de expressa confirmatione constet.
On this page