Caput 49
Caput 49
Utrum vera simonia, saltem prohibita, committi possit per gratuitam largitionem sine conventione tacita, vel expressa, vel ejus intentione; et consequenter an possit esse simonia realis sine conventionali?
CAPUT XLIX. UTRUM VERA SIMONIA, SALTEM PROHIBITA, COMMITTI POSSIT PER GRATUITAM LARGITIONEM SINE CONVENTIONE TACITA, VEL EXPRESSA, VEL EJUS INTENTIONE; ET CONSEQUENTER AN POSSIT ESSE SIMONIA REALIS SINE CONVENTIONALI?
1. Quae hactenus diximus de simonia conventionali, communia esse possunt simoniae reali : nam omnis simonia conventionalis, sicut includit mentalem. ita si ad effectum perducatur per traditionem et acceptionem rerum, in realem transit. Praesens autem quaestio propria esse videtur simoniae realis, nam virtute inquirit an possit interdum committi vera simonia realis sine propria conventionali. Qua sane quaestio non videtur habere difficultatem . nec rationem dubitandi, si ex sola rei natura, et seclusa Ecclesiae prohibitione, pertractetur. Quia patis negans videtur manifesta. Nam temporale donum gratis datum non habet rationem pretii, ut supra declaratum est ; sine temporali autem dono habente rationem pretii reisspiritualis non ccmmittitur simonia contra jus naturale; ergo ex natura rei non potest committi simonia, ubi largitio rei temporalis est mere gratuita. Ergo nec potest esse simonia realis sine conventionali, saltem tacita et intenta. Probatur hec ultima consequentia, quia ubi nulla est copventio seu pactio, nulla est commutatio unius rei pro alia, nec etiam est onerosa datio vel acceptio; ergo tantum est gratuita donatio; ergo, seclusa omni conventione, intelligi non potest quo realis largitio simoniaca sit. Quod etiam in cap. 36 late probavimus.
2. An gratuita largitio possit prohiberi. — Pars affirmativa. — Hoc ergo naturali jure supposito, difficultas est an per prohibitionem juris ceclesiastici, fieri possit ut aliqua largitio et acceptio temporalis muneris, facta occasione spiritualis ministerii, et non pro illo, nec ex ullo pacto aut intentione cjus, sit vera simonia quia prohibita. Pars enim affirmans videtur probari ex jure, in cap. 2 de Simon., ubi prohibetur omnino aliquid dari ab eo qui ordinatur, ubi etiam gratuita donatio videtur prohiberi; sed illa prohibitio magis declarata est in cap. Sicut Episcopum, 1, quaestione 2, ubi non prohibetur ordinato, quin. possit aliquid dare sponte oblatum, et non postalatum; sed tantum Episcopi et ministri ejus petere prohibentur. Et inde etiam sumitur argu- mentum, quia petitio per se non excludit gratuitum donum, et nihilominus si petatur, et detur etiam gratis, supposita probibitione, erit simonia. Tamen illa prohibitio renovata, declarata et aucta est in Trident., sess. 21, c. 1, de Reform., ibi : Etiam sponte oblatum. Secundo, videtur fieri similis prohibitio in cap. 1, S penult., de Censib., in 6, uni de paelato visitante suam dioecesim dicitur : Caceat neipse vel quisque suorum aliquod munus, quodcumque sit, et qualitercumque offeratur, prasumat recipere. Prohibetur ergo acceptare etiam gratuitam donationem; ergo si rccipiat illam, simoniam committit. Et ita declaratur illa prohibitio, eique poena interdicti vel su.- pensionis adjicitur, in cap. 2 ejusdem tit. Et similis prohibitio habetur in cap. Statutum, S Insuper, de Rescript., in 6, ubi ponderandum est verbum qgualitercumque. Tertio, sunt multa jura quae prohibent antecedentem receptionem rei temporalis ante spiritualem datam, vel ctiam concomitantem, non autem cousequentem, ut in cap. Quam pio. et in cap. Sicut Episcopum, 1, quaest. 2. Et tamen etiam antecedens largitio potest esse gratuita ; si vero prohibita sit, erit simoniaca. Item in capit. Rnocari, 1. quaest. 1, videtur prohiberi etiam spontanea oblatio in Baptismo facta. Ac denique in Trid., sess. 24, cap. 18, de Reform., videtur etiam gratuita largitio et acceptio prohiberi ; et additur : Alioguin simonige vitium incurrant.
3. Pars negativa. —In contrarium vero est, quia tam intrinsece repugnat rationi simoniae per solam gratuitam donationem et receptionem committi, ut non videatur esse sub potestate legis humanae facere, ut talis modus simoniae reperiatur, quia de ratione simoniae est contractus onerosus tacitus vel expressus, quo spirituale pro temporali commutetur, ut patet ex definitione supra data, et ex Glos., in c. ult., de Pact. Item Glos. in c. de Simon., 1, verb. FVendere, ibi communiter probatae; et sumitur ex cap. Gratia, cap. Gratiam, cum similibus, 1. q. 1. Declaratur a simili, quia ubi mutuum non intercedit, non potest facere humana prohibitio, ut vitium usura committatur in receptione alicujus rei; nam, licet possit illam receptionem prohibere, et facere ut sit iniqua, vel alias injusta, tamen quod sit usura facere non potest, si mutuum non supponitur , quia deficit fundamentum usurae, quod est mutuum ; nam si mutuum non est, nec vendi potest; ergo nec committi usura, quae consistit in venditione mutui. Ergo simili modo in praesenti absque onerosa praestaiione non potest facere prohibitio humana, ut insurgat simonia per solam gratuitam largitionem, vel acceptionem, etiamsi posset facere ut illa sit alias mala, vel injusta, ratione prohibitionis. Et ratio proportionalis est, quia etiam deficit fundamentum simoniae, quod est venditio, seu commutatio rei spiritualis pro temporali; nam qui gratis donat, non vult commutare : nec potest facere prohibitio ut gratuita donatio non sit gratuita, licet possit faccre ut sit mala; ergo, non potest facere ut sit simoniaca. quia illa duo simul esse repugnant. Nam si temporale est gratuitum, etiam spirituale erit gratuitum , et consequenter nullo modo venditum; tollitur ergo simoniae fundamentum.
4. In hoc puncto, dicendum est prius de possibilitate hujus simonia, quia prohibitae, et deinde de facto an sit aliqua talis, et quando possit ex prohibitione canonum colligi. In priori enim puncto aliqui existimant, in hac specie non posse veram simoniam intercedere, etiam ex vi ecclesiasticae prohibitionis, non quia in universum nulla sit vera simonia conira jus positivum, ut dixit Durandus, sed quia licet aliis modis, vel in aliis largitionibus dari possit, non tamen in hacspeciali materia, propter rationem factam. Alii vero per contrarium extremum opinari possunt, quoties jus canonicum prohibet aliquid gratis recipere pro aliquibus functionibus aut rebus, constituere actum prohibitum intra proprium vitium simoniae ; quia non videtur posse negari haec potestas canonica prohibitioni; semel autem data potestate, et stante prohibitione, non potest cum fundamento fieri discretio inter peccata commissa contra hujusmodi prohibitionem ; et ideo generaliter dicendum erit malitiam illam esse simoniam. Sed media via tenenda est.
5. Prima assertio.—Dico ergo primo, posse per legem canonicam prohiberi gratuitam largitionem et receptionem, ratione spiritualis beneficii, aut ministerii, seu intuitu illius factam, constituendo contrarium actum in vera specie simoniae, etiamsi dans, quantum in se est, revera non intendat nisi ex liberalitate vel gratitudine donare. Hanc assertionem probant multa ex juribus citatis, et sumitur etiam ex interpretibus illorum, et ex Doctoribus supra allegatis contra Durapndum ; nam inter alias simonias contra jus humanum hanc ponunt; et alios statim commemorab:mus. Potestque suaderi ex dictis de materia et de pretio simoniae; nam ex illis capitibus potest dari simonia quia prohibita; ergo etiam ex parte venditionis, nam est eadem ratio; sicut enim ibi per prohibitionem aliquid constituitur in ratione materiae simoniae, quod natura sua non erat, et aliquid in ratione pretii, quod non erat tale ex natura rei, ita aliquam commutationem, vel pactionem, seu largitionem temporalem cum ordine ad spiritualem receptionem, potest prohibitio efficere prosimam matetiam simoniae, quae de se talis non erat: nulla enim sufficiens ratio dissimilitudinis reddi potest. Quod si aliqua talis actio vel compositio inter spirituale et materiale, de se non simoniaca, potest per legem canonicam prohiberi ut simoniaca, profecto etiam gratuita donatio facta ratione rei spiritualis, tali vel tali modo, licet de se iniqua non sit, potest ex vi prohibitionis fieri simoniaca. Probatur consequentia, quia potest intervenire eadem ratio prohibitionis in eadem matceria religionis, et eodem intuitu. Et hoc etiam confirmant dicta in praecedenti capite. Nam lex ecclesiastica prohibet aliquas cxactiones temporalium rerum pro spiritualibus, etiamsi non petantur ut pretia, sed ut stipendia vel pia opera, si habeant suspicionem simoniae vel turpis avaritiae; qua prohibitione stante, actio est vera simonia, etiamsi intentio non dirigatur ad pretium, nec largitiones illae sint extra latitudinem gratuitarum remunerationum ; ergo, stante simili causa et ratione, poterit talis prohibitio extendi ad dona gratuita non extorta, sed omnino oblata.
6. Declaratur autem haec ratio, et simul contraria solvitur. Nam, licet gratuita donatio, ut sic, non sit contractus onerosus, nec permutatio unius rei pro alia, tamen quando res non donatur, nisi aliqua alia recipiatur, ita ut vel ex iodo et occasione donationis constet, ve saltem verisimiliter appareat donationem illam non fieri sine respectn et ordine ad aliam; tunc licet forte in re ipsa et coram Deo talis donatio gratuita sit, coram bominibus habet quamdam umbram et suspicionem permutationis ; ergo merito potest lex ecclesiastica propter reverentiam rerum sacrarum, et ad vitanda pericula simoniae, illam dationem tanquam simoniacam prohibere. Patet consequentia, quia, stante prohibitione sub illo intuitu, actio illa est contra religionem, et injuriosa rei vel actioni sacrae per modum cujusdam commutationis, saltem apparentis, et ea ratione probibitae ; ergo habet malitiam contra religionem, quae ad aliud vitium ejus non spectat, nisi ad simoniam. Unde, licet illa non sit vera venditio, potest esse vera simonia, quia satis est quod sit apparens venditio, seu praesumpta, aut suspecta venditio rei spiritualis, et quod eo titulo sit lege prohibita. Et ita est intelligenda simoniae definitio, sicut de aliis particulis diximus, scilicet, ut sit venditio, aut vera quoad simoniam contra jus divinum, aut reputata per legem quoad simoniam prohibitam. Dices: erit ergo talis simonia non vera, sed putata, vel praesumpta? Respondetur negando consequentiam, quia praesumptionem et apparentiam habebat talisactio de se, et ante prohibitionem Ecclesiae; per prohibpitionem autem constituitur in ratione verae simoniae, quia jam est actio vere prohibita sub tali ratione, et ita imagoilla venditionis supponitur ad prohibitionem, et est quasi motivum ejus: malitia autem simonie sequitur ex prohibitione. Unde licet quantum ad materialem actionem possit simonia, quia prohibita, dici impropria, et non vera, respectu venditionis rei spiritualis, quae vere talis est, et per se mala; nihilominus, quoad malitiam, vera simonia est, et fortasse ejusdem rationis.
7. Secunda assertio. —Dico secundo: non omnis prohibitio gratuitae donationis facit actionem simoniacam, sed illa tantum quae fit intuitu religionis in tali materia, quae aliquo modo spectat ad commutationes voluntarias sacrarum rerum, ut tales sunt, cum temporalibus, cum vilipendio, et injuria rerum sacrarum. Haec assertio constat ex dictis, quia talis prohibitio sufficit ad constituendam actionem simoniacam, ut ostensum est; aliae vero, quae sub aliis rationibus fieri possunt, non sufficient, quia in eis cessat praedicta ratio, et ita semper constituent actus in alio vitiorum genere. Et utraque pars declarabitur magis, discurrendo per jura in prioribus rationibus dubitandi allegata. Nam in primo argumento afferebatur cap. Sicut Episcopum, per quod illa petitio et exactio sine dubio prohibita est ut simoniaca, et consequenter etiam datio, que ex ambientis petitione grocedit, ut ibi dicitur; nam illa non caret macula, uti ibi significatur, utique simoniae, nam de hactantum ibi sermo erat, et hoc intuitu fit illa prohibitio, ne ordinatio vendi videatur. Unde ab illo capite sumptum est caput primum sub titulo de Simonia a collocatum , quod proinde veram simoniam prohibet, et in eodem sensu accipiendum est, ut prohibeat non absolute omnem donationem gratis oblatam, sed petitam, et exactionem ejus. In Concilio autem Tridentino, ut notavi, augetur prohibitio etiam ad sponte oblata ; ibi tamen non ita clare explicatur simoniae ratio; solum enim dicitur : Quoniam ab ecclesiastico ordine omnis avaritiae suspicio abesse debet. Tamen infra vocat contrarios abusus, et corruptelas, simoniace pravitati faventes. Unde verisimile est, etiam spontaneas oblationes seu donationesex vi illiusjuris esse prohibitas ut simoniacas, unde eisdem poenis juris illas subjicit, juxta c. Placuit ut de, 92, 1. q. 1, ubi de simonia sermo est. Et hanc partem confirmant etiam jura in tertio loco citata ; nam sine dubio in illis est sermo de simonia, et maxime id expressit Coneilum Tridentinum. Et idem dicendum est de omnibus juribus, in quibus materia ipsa et verba legum id postulant, ut sunt multa sub titulo de Transactionibus, quae postea tractabimus ; et masxime juvant quae sub titulo de Simonia inventa fuerint.
8. At vero jura, quae secundo loco afferebantur, alteram conclusionis partem declarant et suadent. Nam prohibitio facta in c. 1, de Censibus, in 6, non videtur ad simouiam pertinere, quia nec illa prohibitio continetur sub titulo Simoniae, nec materia velratio ejus, nec verba legis id postulant. Prohibet enim visitatoribus ecclesiasticis et ejus familiaribus, ne aliquid ultra debitas procurationes recipiant. Et pro ratione reddit, ut non quae sua sunt cideantur quaerere, sed quee Jesu Christi. Quae ratio ad simoniam non spectat, nec ibi invenitur aliud verbum quod illam indicet. Pertinet ergo illa prohibitio ad justitiam, et ad vitandam avaritiam, ac turpem quaestum. Idem censeo de cap. Statutum, de Rescript. Quamvis enim in principio illius, S Jusuper, dicatur: Ut gratis et cum omni puritate judicium coram ipso procedat ; per quae verba videri potest prohibitio fieri intuitu vitandi simoniam, nihilominus receptio contra illam prohibitionem non videtur esse simoniaca, sed injusta, ac turpis quaestus. Nam iila prohibitio pertinet ad judices a Sede Apostolica deputatos, et per illam non intenditur cultus religionis aut rerum sacrarum, sed integritas et puritas judicii, et ut acceptiones personarum, et corruptiones judicum, et omnia onera litigantium evitentur, et ideo prohibitio illa alterius rationis existit. Idem ergo dicendum est de omnibus similibus prohibitionibus, in quibus ratio simoniae suffiCienter non exprimitur. Et ratio moralis est, quia per gratuitam donationem, non incurritur simonia ex natura rei, ut dixi; ergo si non invenitur prohibitio satis expressa, non erit aliqua simonia, esto sitaliud vitium. Eo vel ma- xime quod simonia est gravissimum, vitium, magisque poenis expositum, et ideo non debent de illo intelligi jura, nisi vel materia cogat, vel verbis legis satis declaretur, quia in dubio benignior interpretatio adhibenda est, juxta vulgares regulas juris.
On this page