Text List

Caput 50

Caput 50

An pactio et traditio rei temporalis ad obtinendam spiritualem excusetur a simonia reali et conventionali, propter intentam redemptionem vexationis?

CAPUT L. AN PACTIO ET TRADITIO REI TEMPBORALIS AD OBTINENDAM SPIRITUALEM EXCUSETUR A SIMONIA REALI ET CONVENTIONALI, PROPTER INTENTAM REDEMPTIONEM VEXATIONIS?

1. D. Thomas duas regulas assignavit circa hanc rem.— Explicuimus in superioribus nonnullos modos, quibus pactio et conventio, atque etiam traditio rei temporalis pro spirituali obtenta vel obtinenda, licite et absque simonia fieri possit, quia non pretium, sed stipendium, aut gratuitum donum, alias debitum, honesto modo et sine repugnantia legis accipitur. Nunc supersunt duo alii tituli, quibus hae pactiones et largitiones fieri solent, non directe ad rem spiritualem obtinendam, sed quasi per accidens ad removenda impedimenta, quae per vexationem vel per litem occurrere solent. Et de priori dicemus in hoc cap.; de posteriori in sequenti. Attigimus autem hanc materiam de redemptione vexationis supra, cap. 12. de vexatione circa receptionem sacramentorum, et ex natura rei magis quam ex jure positivo diximus : hic vero potissime tractanda est in materia beneficiorum, et magis juxta canonicum jus, quam ex solo naturali, quamvis neutrum sit praetermittendum. Sunt autem in hac materia duae magistrales regulae, quas D. Thom. posuit, d. quaest. 100, art. 2, ad 5, et communiter receptae sunt, quas explicando materiam hanc expediemus.

2. Prima regula. — Prima regula est: post jus acquisitum, seu obtentum beneficium, aut aliud spirituale donum, non est simonia redimere vexationem, quae pro jure tollendo injuste infertur, vel probabiliter timetur. Ita D. Thomas supra, concordantque ibi Cajetanus, Sot., et alii expositores. Et Paludan., Major., et alii, 4, d. 25, cum multis, quos retuli d. c. 12. Idem docet Glos., in cap. Nullus Episcopus, 124. 1, quaest. 1, verb. Hestituat, et in eap. Quiesitum, 1, 1, quaest. 3, verb. Redemptione: et Glos. 1, inc. Decimas, 3, 16, quaest. 7. Item Glossa 1 et 2, in cap. Dilectus, 1, de Simon., ubi est haec communis sententia Innocent., Panor., et aliorum ; Praenosit., 1, quaest. 1, in princ. numer. 27; Turrecr., in d. cap. Queesitum, et cap. Altaria, i. quaest. 3; Paul. Burgens., de lrregular., tit. de Simon., num. 58; Navar., d. cap. 23, num. 102, verb. Octavo; Sylvest., verb. Simonia, quaest. 3, regul. 3, et quaest. 13, in princ. ; Angel., ver. 2, n. 13; Anton., d. cap. 5, 8 13; Redoan., 2 p., c. 31, num. 48, et 3 p., cap. 2, numer. 5; Rebufft, in Praxi, titulo de Simonia, in renuncia., a num. 18, et omnes Summistae. Probaturque satis clare in cap. Dilectus, 1, de Simon., ubi praepositus quidam alteri pecuniam dedit sub promissione non inferendi sibi injusta gravamina, et non censetur simoniacus ; imo Papa censuit servandam fuisse promissionem. Item probatur ex d. cap. Quesitum, ubi quidam religiosi, redimentes vexationes quas patiebantur in ecclesiis quas possidebant, nihil peccasse supponuntur, ut omnes notant. hatio vero est, quia ille, qui sic redimit vexationem sibi illatam, non dat illam pro aliqua re spiritual, sed pro vitanda injuria, nec etiam per illam pecuniam aliquid spirituale acquirit, nam supponitur jam habere, et nihil de povo acquirere. Ut autem liaec assertio et ratio declarentur, nonnulla objicienda sunt.

3. Objectio prima. — Secunda. — Tertia. — Primo, objici potest c. Matthaeus, de Simon., ubi quidam, legitime electus a majori parte eligentium, qui pecuniam dedit paucis, qui in clectionem non consenserant, ne se vexarent, simoniacus censetur, et tauen habebat jus acquisitum per electionem ; ergo. Secundo, ratio facta esset valida, sequeretur licitum esse possidenti beneficium dare pecuniam ad redimendam vexationem etiam justam, ut, verbi gratia, ne privetur beneficio a praelato, qui juste potest eum privare, vel ne accusetur de crimine digno privatione. Consequens est falsum, ut ab omnibus supponitur; ergo. Sequela probatur, quia etiam tunc nihil spirituale acquirit, sed solum removet impedimenta, parumque ad simoniam videtur referre, quod vexatio sit justa, vel injusta, nam semper sola vexatio venditur et redimitur, et per hoc nihil spirituale acquiritur. Tertio, a fortiori sequitur non esse simoniarr, dare alteri pecuniam, ne mihi litem moveat circa beneficium quod possideo pacifice et bona fide, quia tunc vel vexor non juste, vel saltem dubie. Consequens est falsum, quia post litem motam non licet pecuniam dare ut alter desistat, ut cap. seq. videbimus; ergo nec antea licet dare ne illam moveat.

4. Occurritur prime. — Ad primam variis modis responderi potest: primo, illam non fuisse vexationem omnino injustam, quia fortasse, licet electio esset a pluribus facta, poterat in dubium revocari, vel propter aliquam incapacitatem electi, vel propter defectum aliquem eligentium, vel in modo eligendi commissum. Ita respondet Glossa ibi, verb. Paucis, quae doctrinam veram supponit, scilicet, ut locum habeat redemptio vexationis in jure acquisito, oportere jus esse indubitatum et certum, et vexationem esse manifeste iniquam, quod verum est, ut statim dicam ; tamen non videtur applicari ad illum textum cum fundamento in Hlo, quia ibi potius significatur vexationem fuisse injustam, ut patet ex illis verbis: Fi qui magister discordie videbatur, certe quantitatis munus solvit;; et sic contradictio conqwievit. Non enim diceretur magister discordiae , si jure suo uteretur; cessatio etiam lam is a contradicendo, propter munus receptum, indicat fuisse injustam contradictionem. Verumtamen non sunt haec verba adeo evidentia, ut omnino cogant, quia non est necesse illum magistrum discordiae ita vocari, quia injustam faceret contradictionem , sed quia erat caput illius, qualiscumque illa esset. Vel saltem dubium videri potuit an esset clare injusta, vel cum aliquo fundamento probabil ; tale enim dubium indicat scrupulus et dubium ipsiusmet electi, qui, nullo aceusante, dubium conscientiae suae fecit Pontifici proponi, quia forte dubitabat qualis fuisset contradictio. Et ideo Pontifex, eligendo in dubio tutiorem partem, consulit illi, ut renunciet beneficio. Potest ergo haec expositio textui satisfacere, licet communiter non admittatur.

5. Respondetur secundo.—Secundo responderi potest quod, licet vexatio esset plane injusta, redemptio vexationis non erat necessaria, et ideo non fuit licita. Primum patet, quia poterat contradictio per accessum ad superiorem seu competentem judicem sedari et tolli ; quando autem facile potest vexatio repelli alia via, non potest licite pecunia redimi, argument. cap. Ad aures, eodem, ubi Joan. Andr.; et docet Rebuffus supra, num. 20 et 21, referens Abb., in dicto cap. Dilectus, 1, num. 4j et num. 3; et idem habet Redoan., 3: p., c. 2, num. 17. Verumtamen haec responsio supponit doctrinam dubiam, et non satis probatam, et illam sine fundamento ad textum accommodat. :

6. Primum declaratur, quia supponitur in illa expositione, redemptionem vexationis non esse licitam, etiam in tuenda re jam acquisi- ta, nisi ubi tanta est potentia vexantis, ut sine magno discrimine vel stipendio non possit ejus molestia et inquietudo removeri. Haec autem conditio valde onerosa et scrupulosa est, et D. Thomas ac Theologi illam non significant, nec in ratione aut jure fundamentum habet, sine quo non sunt onerandae nec ilaqueanda conscientiae. Declaratur assumptum, quia nec est necessaria de jure naturaii, nec de jure positivo; ergo. Probatur prima pars, quia, licet quis possit superiorem adire, ut ejus auctoritate se defendat, si facilius et minus, molestum sibi esse existimet, pecunia redimere vexationem, revera non erit simoniacus stando in solo jure divino, quia non comparat per pecuniam aliquid spirituale, ut patet ex dictis; nec etiam est injustus, nam pottus ipse patitur ; nec potest dici scandalosus, aut inducens alium ad malum, sed potius ad minus malum, quia alter majorem injuriam inferebat, et inducitur ut sit contentus minori, qualis est accipere pecuniam, et fortasse litigando injuste, majora peccata et longiori tempore ille committeret.

7. Secunda pars probatur, quia in jure canonico nulla est talis prohibitio, nam in cap. Ad auwres nihil tale dicitur ; imo Glos. ibi oppositum sentit ; praeterquam quod in casu illius textus res spiritualis (scilicet absolutio a censura, de qua ibi est sermo) nondum erat comparata , et ideo non est simile dictum Joan. Andr. Et alii etiam auctores loquuntur in diversa specie: requirunt enim hanc conditionem, quando jus non est omnino acquisitum , et vexatio redimenda est ab eodem qui jus est collaturus vel completurus, de quo infra videbimus. Quando autem jus est acquisitum et certum, et vexatio est plane injusta, non requirunt impotentiam moralem resistendi alia via, ut redemptio sit licita; nec mihi videtur talis conditio necessaria, sed satis existimo ut redimens vexationem, minus dispendii aut incommodi sentiat in illo modo repellendi vexationem, quam in aliis. Unde tandem ostenditur altera pars, quia ex d. cap. Mattlueus, non potest colligi magistrum illum discordiae non fuisse adeo potentem aut industrium, ut non posset multo majorem molestiam inferre, quam esset donum aut pecuniam accipere; nec de hoc aliquid affirmare quis potest , nisi divinando. Adde quod, licet illa conditio esset necessaria propter debitum ordinem scrvandum, vel propter vitandum scandaium, aut alias causas, nunquam esset simonia illam non servare, et redimere vexatio- nem, quia revera non esset emptio rei spiritualis ; ergo non posset illo modo habere locum responsio illius textus, etiam admissa illa conditione , ejusque transgressione in casu ejusderm textus.

8. Respondetur tertio. — Tertia et communis expositio est, illum redemptoremsuae vexationis ideo fuisse judicatum simoniacum, quia erat tantum electus, et non confirmatus, et ita nondum habebat plenum jus. Ita significat ibi Innocentius, qui sentit, ante confirmationem non licere redimere vexationem, etiam injustam, et hoc sequuntur ibi Panormitanus, Cardinalis, et alii. Sed haec sententia continet diffieilem doctrinam, nisi sano modo intelligatur ; nam rite electus et non confirmatus dupliciter potest vexari. Primo, in ipsa electione, procurando inique cassare illam, et defectum, quem non habuit, calumniari, etc. Secundo, in prosecutione, seu in confirmatione. Si vexatio sit priori modo, et sit clare injusta, sine dubio potest rgdimi sine culpa, quia etiam tunc per talem redemptionem nihil spirituale acquiritur, sed jus illud acquisitum, qualecumque illud sit, conservatur. Et ita dixit Bellamera, quem refert Praepositus supra, numero 3. Et licet ipse dubitare videatur, tandem consentit. Et sequitur aperte ex declaratione, quam prius numero 27 posuerat, scilicet, cum dicitur non habens plenum jus, non posse redimere vexationem suam ab aliquo, intelligi quoad slla quae restant, vel quoad jam fucta, quae juste poterant impugnari. De qua declaratione infra videbimus quoad id quod directe continet ; nunc ex illa per argumentum a contrario colligimus, electum rite, si impugnetur injuste in ipsamet electione jam facta, posse redimere vexationem suam. Item electus, et confirmatus, et institutus in beneficio, licet non sit possessionem adeptus, et fortasse non possit vexationem circa possessionem redimere , de quo infra, nihilominus si vexetur circa jus acquisitum per institutionem, vel confirmationem, redimere vexationem poterit secundum omnes, quia non ultra progreditur, sed quod habet tuetur ; ergo idem est in electo. Imo idem est in quocumque jure, quod jam habetur, sive sit in re, sive ad rem, sive proxinium, sive remotum ; nam pro illo tuendo licite redimitur vexatio; ut si quis violenter detineatur, ne intra terminuu possit beneficio opponi, potest redumere vexatiouem, quia non emit beneficium ullo modo, sed hbertatem redimit, in qua habet jus. Item si Iegitime praesentatus in ipsa praesentatione vexe- tur, impugnando injuste illam, etc., et sic in caeteris. Ratio clara est, quia eadem est proportio defensionis cujuscumque juris ad illam, si jus illud solum consideretur ut quid possessum et habitum, sicut revera est; tunc enim idem jus procedit, si redemptio sistat in defensione talis juris.

9. Non potest ergo cap. Matthaeus intelligi de redemptione vexationis in ipsa electione. Debet ergo intelligi in prosecutione illius, et in hoc sensu recte procedit sententia Innoc., et communis, ut mox dicemus. Et quamvis in textu non expresse habeatur fuisse hunc vexationis modum, tamen ex sufficienti enumeratione potest verisimilius colligi, et ex materia, et ex verbo illo, voluntate turbata ; nam, cum electio supponeretur facta a majori parte, et pauci essent qui contradicerent. verisimilius est jam non electionem, sed confirmationem impugnare voluisse, et ideo electum multum timulsse ; id enim significat verbum illud ovoluntate turbata, ac subinde voluisse redimere vexationem, ne progressus electionis suae ad confirmationem impediretur ; et ita ille textus nihil facit contra superiorem regulam.

10. Occurritur secunde objectioni supra posite. — Et ex his facilis est responsio ad alias objectiones. Ad secundam enim de vexatione justa, respondetur negando sequelam et similitudinem rationis. Omnes enim Doctores constituunt discrimen in hoc inter vexationem justam et injustam, ut hanc liceat redimere, non illam. Ita Panorm., Felin., et alii supra citati; et hoc supponit ut certum CGlossa citata in d. cap. Matthaeus, quae quoad hoc ab omnibus approbatur. Idem Navar., cons. 41, de Simon., num. 2; et Redoan., 3p., cap. 22, num. ultimo ; qui rationem reddit, quia justa vexatio non est vexatio, sed correctio, et ideo illam vendere aut emere non licet. Quae tamen ratio non est universalis, quia possunt esse aliae justae vexationes, quae non sint correctiones, ut si quis vexare velit, impetrando beneficium, vel quid simile. Et praeterea illa ratio probat rem esse illicitam ex alio capite, scilicet, quia emitur perseverantia in culpa, et impunitas in peccando, non tamen videtur probare simoniam. Ideo alii probant hanc simoniam ex capite Nemo, de Simon., ubi simonia censetur, desistere a correctione propter pecuniam. Sed illa est alia species simoniae, quae committitur in emptione omissionis spiritualis functionis, de qua non est certum esse propriam simoniam, licet nos id concedamus, ut supra tractatum est; non tamen próbat illa ratio, nec textus ille, de simonia circa ipsum beneficium de qua hic tractamus, et de qua procedit secunda difficultas supra posita. Ratio ergo esse videtur, quia quando quis juste vexatur circa beneficium, vel quodcumque jus spirituale jam habitum, eo ipso jus illud non est omnino firmum, sed juste irritabile, vel auferibile; qui ergo redimit talem vexationem, aliquid spirituale emit, quia per pecuniam comparare vult conservationem beneficii, seu firmitatem infirmi juris, et ideo simoniam committit. Et ita ad secundam objectionem negatur sequela ; ad probationem autem negatur assumptum , nam quando vexatio erat justa, per redemptionem ejus paratur via ad firmandum jus, et conservandum, quod vel a principio fuit infirmum, vel successu temporis factum est, ut in casu illo de volente impetrare beneficium ; non enim posset esse impetratio justa, nisi vel collatio a principio habuisset defectum, vel postea per delictum, vel alio modo fuisset jus infirmatum; et idem invenietur in omnibus similibus.

11. Respondetur tertie objectioni. — Unde etiam facile patet resolutio ad tertiam de remotione litis futurae, praeveniendo per pecuniam. Aut enim lis quae timetur futura, est evidenter injusta , vel justa, aut dubia ; in priori casu, licitum est vexationem redimere, seu data pecunia litem impedire, ne moveatur. Ita docent omnes citati, et Glossa, in capit. Cum pridem , de Pact., et ibi Abbas, num. 9, et patebit a fortiori ex dicendis cap. seq. Ratio vero est, quia illa est injusta vexatio, et de facto, non de jure, et circa rem acquisitam, ut supponitur; parumque refert quod vexatio fiat per vim privatam, vel per judicem : imo etiamsi fieret ab ipso judice, vel praelato, liceret illam redimere, ut recte notavit Praepos. supra ; ergo idem est, etiamsi futura sit a privato, utendo judice ut instrumento quocumque modo. At in secundo casu, quando lis est justa, non est locus redemptioni, ut per se evidens est. Neque etiam in tertio, quando res est dubia ; tum quia eo ipso lis est justa, si dubium sit probabile; tum etiam quia si lis est dubia, titulus, vel jus spirituale dubium est ; ergo non licet illud pecunia firmare, ut diximus.

12. Conditiones necessariae ut redemptio vexationis probetur. — Prima conditio. — Tandem ex his colügere licet conditiones necessarias ut redemptio vexationis illatae in jure acquisito sit licita. Prima est, ut jus sit certum et indubitatum ; alias nondum simpliciter habetur, ut notavit Panorm., in d. cap. Cum Pridem, de Pact., num. 9; Felin., dicto cap. Dilectus, num. 3; Rebufftus, d. tit. de Simon., num. 18, qui declarat tunc dici posse, aliquem habere jus certum, quar:do ei a peritis consultum fuerit, jus suum esse praecipuum. Et illum sequitur Redoan., 3 p., cap. 2, numero 16, qui etiam refert Nicol. de Mil., verb. Simoniag. Intellisendum autem hoc esse videtur, quando in tali seientia, periti communiter judicant esse certum, quod tale jus sit praecipuum, nam tunc in dubio debetur habenti illud. Addo etiam circa hanc conditionem, in tantum esse necessariam, in quantum ad injustam vexationem necessaria est. Nam si quis habeat jus acquisitum, quod una via et titulo infirmari posset, et in dubium vocari, et alius non illo modo, sced per aliam injustam vexationem tentet illud auferre et molestare, certe licitum esset redimere vexationem, quia tunc injuste vexatur in eo quod vere habet, et comparaticne facta ad talem vexationem jus illud potest dici certum. Idemque esset si, cum jus sit dubium ut unum (ut sic dicam), alius per vexationem velit illud reddere dubium ut decem, per falsas calumnias, aut imposturas, et sic de aliis; nam in his omnibus eadem ratio cum proportione locum habet.

13. Secunda conditio. — Tertia. — Quarta. —Secunda conditio assignari solet, ut jus sit plenum, quae intelligenda est modo supra explicato; et de illa dicentur plura in regula sequenti. Tertia est ut vexatio sit injusta, quae jam etiam declarata est. Quarta, ut vexatio sit de facto, et non de jure: ita enim loquuntur dicti auctores. Haec tamen conditio cum praecedenti coincidit ; non enim est sensus, necessarium essc ut vexatio sit per violentiam facti, ut comminando mortem, inimicitias gerendo, et non per viam judicii et litis; quia, ut dixi, si lis sit plane injusta, vexatio redimibllis est, et defacto esse censetur, non de jure. Tunc ergo solum dicitur esse de jure, quando injusta non est, et ita eadem est conditio haec cum praecedenti. Ultima additur ab aliquibus, quod vexationis redemptio sit moraliter necessaria, ita ut aliud remedium sine magno dispendio adhiberi non possit. Sed haec conditio non est necessaria, ut explicavi; satis enim est quod redemptio sit facilior et expeditior via, secluso semper scandalo. Aliam conditionem statim explicabo.

14. An sit simoniacus, qui recipit pecuniam, ut desistat a vexatione inferenda. — Resolutio. — Ultimo, interrogari potest circa hanc regulam, quid dicendum sit de recipiente pe- cuniam ut a vexando cesset, an simoniacus sit, vel quomodo peccet. In hoc Praepos. supra, numero trigesimo, simpliciter dicit hunc esse simoniacum, et dicit, esse communem sententiam in d. c. Dilectus ; sed neque Glos., neque Panorm., neque Felin., vel alii, ibi vocant illum simoniacum, sed injustum, vel iniquum. Unde assero imprimis, ex vi acceptionis pecuniae illo titulo, simoniam non committere, nisi materia vexationis spiritualis sit. Declaratur prior pars, quia ex vi redemptionis vexationis, nihil spirituale vendit qui pecuniam accipit, sed solam omissionem vexaüonis iniquae, quae temporale quid est. Et ideo oportet ut non cedat alicui juri spirituali, nam tunc utrinque esset simonia, quia non redimeretur vexatio facti, sed juris; ergo quando vexatio tantum est facti, non venditur spirituale recipiendo pecuniam. item alter nihil spirituale emit, ut ostendimus ; ergo ipse nihil spirituale vendit. Unde obiter colliges, quod si patiens vexationem talem, non temporale quid, sed spirituale aliquid daret pro redimenda vexatione, simoniacus esset. Ut si is qui vexatur in pingui beneficio quod possidet, offerat vexanti aliud tenue beneficium, quod habet, vel facere illum vicarium suum, vel procurare illi aliud beneficium, ut a vexando desistat , simoniam committet. Patet, tum quia dat spirituale pro temporali, nimirum, ut a vexatione temporali liberetur ; tum quia ille qui vexat, tunc simoniacus est, non quia vendit vexationis cessationem, sed quia pro re spirituali illam vendit, seu potius quia rem spiritualem per illam emit ; tum denique quia tunc beneficium non pure datur nec accipitur, sed cum pacto et conditione iniqua. Exemplum essc potest in c. Euphemuun et Thomam, 29, q. 3, ubi illi duo ut simoniaci puniuntur, quia pro relinquenda Episcopi accusatione ordines receperant. Verum est illam non fuisse redemptionem vexationis, quia accusatio justa erat, ut constat ex Gregor., lib. 4, epist. 50, alias cap. 94. Tamen, si attcndatur ratio Gregorii, non minus fuisset simonia, etiamsi accusatio fuisset injusta: IVam nimis indignum (ait) et contra regulas ecclesiasticee disciplinge est, ut honore, quem non ex merilis , sed pro sceleris pramio perceperunt, fungantur.

15. Ultima conditio.— Atque hinc intelligitur alia conditio (quam supra huc remisi) necessaria ad licitam redemptionem vexationis, scilicet, ut res, quae datur pro tollenda vexatione, sit res temporalis, et in commuta- tionem et pactum humanum hcite trahi possit: alioquin simonia committetur, non ex parte juris spiritualis, quod a vexatione liberatur, sed ex parte pretii, ut sic dicam, quo vcxatio redimitur. Et hinc tandem facile patet altera pars hujus resolutionis; nam potest vexatio fieri per materiam spiritualem, ut negando alicui absolutionem a censura, aut aliud spirituale jus. Tunc ergo qui recipit pecuniam ut a vexando desistat, simoniacus est; et id docent Gloss. et Doctores, in dicto capit. Dilectus, et ita in tali casu videtur loqui Praeposit. supra. Ratio vero est, quia tunc pro re spirituali pecuniam accipit, nimirum pro absolvendo, vel conferendo spirituali jure. An vero tunc redimens vexationem sit simoniacus, dicemus in sequenti puncto.

16. Addendum tandem est, eum, qui pro desistendo a vexatione injusta pecuniam recipit, semper esse injustum, et ad restitutionem teneri. Probatur, quia per injuriam extorquet pecuniam, et ita sine ullo justo titulo illam recipit, neque alius voluntarie illam dat, sed per injuriam coactus, ideoque illam semper repetere potest, ut cum Glossa in dicto capite Dileclus omnes notant. Quanquam ex illo textu nonnulla difficultas circa hoc oriatur : nam de illo, qui pecuniam receperat ut cessaret a vexando, sub conditione et promissione non amplius vexandi, ait Pontifex compellendum esse ad illam restituendam, si contra promissionem venisse constiterit. Ex hac enim adjecta conditione, videtur subintelligere Pontifex, quod si servasset promissionem, non teneretur ad restituendum. Propter hoc Hostiensis et nonnulli alii ibi putant, illam non fuisse redemptionem vexationis, sed transactionem cum auctoritate superioris. Sed non placet, quia non habet fundamentum in textu, imo repugnat verbis ejus, et destruit textum illum, in quo maxime probari videtur haec redemptio vexationis. Et ideo Felin. cum Cardin., ait non esse hunc sanum intellectum; ipse vero solum ait non posse inde sumi argumentum a contrario, propter absurdum quod sequitur. At vero Gloss. ibi dicit, subintelligendum vel addendum esse maaime, quod non displicct Panormit. Ego autem breviter dicerem, Pontificem ibi solum respondisse ad ea quae interrogata et proposita erant. Querela autem solum erat de non servanda promissione, et ideo solura respondit ut, si constaret non servasse promissionem, ad restitutionem compelleretur. Nam si promissionem servasset, ex vi illius petitionis et processus compel- li non posset, sed oporteret examinare qualis fuisset vexatio praecedens, et an ex parte vexantis posset aliquo modo defendi et honestari.

17. Objectio expeditur. — Dices: ergo jam vertitur in dubium an fuerit justa vel injusta vexatio. Respondeo imprimis, non proprie verti in dubium, sed solum dici non fuisse petitionem in hoc fundatam, et consequenter nec fuisse probatum, licet obiter dictum et suppositum fuerit. Deinde, licet verteretur in dubium, respousio Pontificis fuisset solida, quia sive justa, sive injusta fuisset vexatio, non impleta conditione, pecunia erat restituenda. Et ita etiam supponitur potuisse pactum esse licitum ex parte redimentis, ut si fuit pura redemptio vexationis injustae, quod tunc allegatum directe non est, quia difficiliorem fortasse habebat probationem , et plus morae ac periculi. Accedit quod illa conditio merito addi potuit, quia non constabat, an nova lites motae ab illo archidiacono essent injustae , necne; nam si justae fuissent, non essent contra promissionem, et ideo merito addita est conditio, quae virtute continebat, examinanda fuisse nova gravamina, an essent contraria promissioni, id est, an essent injusta necne ; nam si essent justa, non essent contraria, et ita non habuisset locum petitio facta illo titulo violatae promissionis, quicquid esset de alio titulo injustae extorsionis, de quo tunc non agebatur. Hinc vero confirmatur quod diximus, non fuisse illam transactionem, sed redemptionem vexationis, nam si fuisset transactio facta super beneficia auctoritate superioris, nulla lis posset de novo moveri vel admitti super transacta, nec in dubium vocari an novum gravamen justum fuisset vel injustum; nam, eo ipso quod esset contrarium transactioni, fuisset injustum.

18. Secunda regula. — Secunda regula principalis est, nondum acquisito jure, non licere pecunia redimere vexationem quae impedit jus acquirendum, 'sed simoniam committi, si talis redemptio fiat. In hac regula conveniunt divus Thomas et omnes Theologi supra citati, Glossa, Innocentius, Panormitanus, et alii, in dicto capite Dilectus, et dicto capite Matthaus ; et Summistae, ac denique omnes supra relati. Videturque aperte probari ex dicto capite Mattheus, juxta sensum a nobis explicatum. Quia in casu illius textus videtur commissa simonia propter redemptam vexationem, et non propter vexationem circa jus acquisitum ut sic, ut declaravimus juxta priorem regulam ; ergo propter jus acquirendum. Ratio autem est, quia qui non habet jus spirituale quod acquirere intendit, licet redimendo vexationem pecunia immediate non det pecuniam pro re spirituali, tamen mediate vult acquirere jus mediante pecunia; hoc autem est emere illud, et ideo simonia committitur : quae ratio efficax est, quando impedimentum per pecuniam sublatum non erat injustum : at vero si erat cum injuria et injustitia, res non caret difficultate. Itaque distinguere etiam possumus de vexatione justa vel injusta. Prior non meretur nomen vexationuis, ut supra dixi, sed est justa causa, vel justum obstaculum, quod potest impedire acquisitionem rei spiritualis. Et tunc clarum est esse simoniam tale impedimentum pecunia tollere, nam dictum est redimere vexationem justam, etiam circa rem jam acquisitam, esse simoniam; ergo multo magis circa rem acquirendam. Deinde est optima ratio facta, quia illud non est redimere vexationem, sed per pecuniam planiorem viam facere ad spirituale acquirendum. Fxempla sunt, si quis concurrenti ad oppositionem beneficii pecuniam tribuat, aut pensionem promittat ne se opponat. Item, si quis illegitimus, vel alias irregularis, vel inhabilis ad beneficium vel ordinem, pecuniam det alicui ne denunciet illum defectum. Item si quis habens defectum aetatis, pecunia corrumpat testes, qui impedimentum testimonio falso removeant, ut ita ordines vel beneficium obtineat, simoniam committit, et sic de aliis: vide Navarr. in consil. 39, de Simon., et sequentibus. At vero quando vexatio est injusta, ct proxime quis intendit repellere injuriam, res non caret difficultate.

19. Argumentor ergo primo contra regulam sic intellectam de injusta vexatione, quia vel illa regula fundatur in solo jure divino et naturali, vel in jure canonico : neutro autem modo sufficienter probatur; ergo. Frobatur minor quoad priorem partem, quia ex natura rei redemptio vexationis injustae licita est, et ita in temporalibus etiam pro acquirendo jure licite fit, leg. 1 et 4, ff. de Condict. ob turp. caus. Sed in his spiritualibus non habet specialem rationem intrinsecae malitiae; ergo. Probatur minor, quia redemptio vexationis ex se non est emptio rei acquirendae, quae per vexationem impeditur, sed sola emptio liberationis a tali violentia vel injuria, seu cessationis ab illo affectu, a quo manat talis violentia vel injuria; sed in emptione talis cessationis non continetur virtualiter et intrin- sece emptio rei spiritualis acquirenda, vel potius acquisibilis (ut sic dicam), nec etiam necessarium est ut intentio redimentis ad hoc extendatur, sed solum ad dandum temporale, ut pretium illius cessationis, seu ad tollendum affectum illum, qui est radix ejus : ergo ex natura rei non est illa emptio rei spiritualis, et consequenter nec simonia. Atque haec ratio confirmatur, maxime ex his quae capit. 12 diximus de recemptione vexationis in materia Baptismi, vel sacramentorum, ubi hunc discursum late prosecuti sumus.

20. Et certe videtur habere eamdem formalem vim in materia quacumque, etiam beneficiali, et respectu actuum futurorum circa illam. Deinde potest confirmari exemplis : et primum sit de ipso jure spirituali acquisito ; quando enim illius vexatio redimitur, uegari non potest quin redimentis affectus sit conservare illud jus quietum et pacificum, quod totum spirituale quid est; et nihilominus non emitur ipsum spirituale, quia intentio dantis temporale ad hoc non extenditnr, nec illud per se continetur in tali redemptione, sed haec tantum se habet sicut removens impedimentum : ita vero est etiam respectu juris aequirendi, nam immediate solum per illam tollitur remotio injuriae, nec aliud intenditur ex vi pretii; alia autem acquisitio solum sequi potest ut effectus per accidens ex remotione impedimenti, unde non continetur virtute in tali objecto. Et declaratur hoc amplius, quia semper tale jus potest reduci ad jus acquisitum, quia ego habceo jus acquisitum, ut mihi non fiat vis aut injuria, vel habeo jus ut me opponam beneficio, vel quid simile, quod jus cupio conservari liberum et expeditum, et ad hoc praecise do pecuniam, unde nihil aliud emo quam immunitatem hujus Juris ; quod autem postea sequitur, est accidentarium, et mere contingens, per se loquendo, et pendens ex libera et gratuita voluntate collatoris, ut constat; ergo ex natura rei non magis est in hoc simonia, quam in tuenda electione facta, vel institutione, et similibus, juxta ea quae in superiori puncto dicta sunt. Denique ad hoc spectant alia exempla: nam, si quis violenter me domi detineat, ne opponar beneficio, possum illam vexationem redimere, nec censeor emere benetficium vel oppositionem. Item, si quis falso calumnictur, et velit me denunciare, et probare esse irregularem, vel ex genere Judaeorum, cum revera non sim, possum illam vexationem redimere, nec propterea emo beneficium, vel capacitatem aut idoneitatem ad illud. In his enim exemplis fere omnes conveniunt (ut videbimus) propter dictas rationes, et tamen eamdem vim videntur habere ex natura rei in tota hac materia.

21. Altera vero pars de jure positivo probatur, primo, quia nullum jus affertur, in quo haec generalis prohibitio feratur : solum enim adduci solet dict. cap. Mattheeus, quod tamen obscurius esse videtur, quam ut sufficiat ad generalem legem prohibentem constituendam. Frobatur hoc, quia fortassc illa vexatio tam clare injusta non erat, ut redimi posset, etiam circa jus acquisitum, ut supra ex Glossa retulimus, et non esse improbabile diximus, nec textui manifeste contrarium. Eo vel maxime quod Pontifex non fert legem constitutivam, sed quasi declarativam : supponit enim in illo facto, vel malitiam quae ex rei natura, vel ex prohibitionibus antiquioribus inesse poterat, vel saltem illius malitiae dubium, et ideo tutiorem partem consulit, ut patet ex illis verbis : Multum tibà consulis, etc. Ergo ex illo textu non potest colligi specialis prohibitio. Praeterea, quod nulla sit talis prohibitio generalis, patet, quia juxta probabilem et satis communem sententiam juristarum, in multis casibus licita est talis redemptio vexationis ; quo etiam argumento probatur, regulam illam non esse generalem, et difficile est discernere in quibus casibus acceptanda sit. Assumptum patet in casu cap. Ad aures, de Simon,, juncta Glossa ibi. Quidam enim excommunicatus, qui jam paruerat, et se sufficienter ad absolutionem obtinendam paraverat , illam impetrare non potuit, nisi pecuniam quamdam judici petenti daret; dubitat ergo ibi Glossa an sine simonia dare posset, et respondet potuisse ad redimendam vexationem, et tamen ibi agebatur de spirituali acquirendo, et non de acquisito, neque aliam rationem reddit, nisi quia illa vexatio injusta est; quae ratio in omni vexatione, de qua tractamus, locum habet. Idem exemplum admittit Glos. in d. cap. Dilectus, 4, de Simon., et addit alia, scilicet, De officio, vel beneftcio injuste interdicto, et eccommunicatione injusta, scilicet, quod non committit simoniam, qui dat pro sua restitutione offici, vel beneficii, cel absolutione eucommunicationis, vel interdicti. Haec Glossa conatur tamen haec omnia reducere ad defensionem juris acquisiti, sed revera ordinantur ad aliquid spirituale acquirendum, ut patet de absolutione a censura, de reparatione juris ablati, et similibus; sd quia haec non emuntur in illis casibus, non censetur simonia; et sicut illa fundantur in aliquo jure acquisito, ita omnis redemptio vexationis reduci potest, ut in argumentis priori loco positis videri licet.

22. Venationis distinctio. — Haec argumenta videntur convincere, illam regulam, ita universaliter sumptam sine aliqua moderatione, non esse certam, nec posse ita indifferenter ad casus morales applicari. Nam loquendo ex natura ret, hoc probat casus de Baptismo, et similes. In jure autem positivo non invenitur sufficiens fundamentum ad damnandam illam redemptionem cum tanta universalitate. Censetur autem haec redemptio vexationis ex natura rei habere magnam speciem mali et simoniae, ut dixit Glossa 1, in cap. Cum ab omni, de Vit. et honest. cler., maxime vero in materia beneficiali, vel quae illam concernit, et ideo ecclesiastico jure videtur prohibita in ordine ad acquirendum spirituale jus praebendarum, maxime quando ab illo redimitur vexatio, qui non solum potest non obesse, sed etiam prodesse. In aliis vero materiis non potesi certa regula constitui, sed juxta materiam et circumstantias occurrentes judicandum est. Ut ergo hanc resolutionem clarius et magis in particulari declaremus, praemittenda est vulgaris distinctio, quae in secunda assertione insinuatur : nam vexatio interdum provenire potest ab eo qui impedire potest, non tamen potest juvare : vel si potest, non est per se necessarium ejus adjutorium, seu concursus in conferendo spirituali, nec pecunia ei datur ut aliquid juvet vel conferat, sed solum ut non vexet nec male faciat; aliquando vero provenit vexatio ab eodem, qui collaturus est illud spirituale, quod speratur et procuratur, ut in dicto casu de judice nolente absolvere, vel de electore volente eligere indignum.

23. Quomodo potest vexatio redimi ab eo, qui potest veaare, eti non juvare. — De illo ergo qui vexat injuste et impedit, non vero potest conferre, crediderim posse generalem regulam constitui, non esse simoniam, vexationem injustam ab illo redimere, etiam ante jus acquisitum. Haec est communis sententia recentiorum Theologorum, et illam approbat Soto in aliquibus exemplis, quaestione 6, art. 1, ad 5, et quaestione 7, articulo 1, in corp., dubii. ult. ; Ugolin., Tab. 1, cap. 9,S S, num. 3. Probatur autem aperte, quia hoc non est intrinsece malum, nec est emere rem spiritualem, ut probat discursus supra factus. Item nullum est jus ecclesiasticum quod hoc prohibeat , nam in d. cap. Mattheus, sermo est de pecunia data electoribus, qui per se loquendo prodesse possunt, et electione, facta, possunt haberejus impediendi confirmationem, et possunt etiam ad illam juvare, desistendo a contradictione ; nam eo ipso majores quasdam vires majoremve certitudinem praebent electioni : hic autem est sermo de his ad quos nullo modo pertinet beneficii provisio, vel rei spiritualis collatio, de quibus nullum jus 1oquitur, vel quippiam prohibet, quod ego viderim. Casus autem sunt supra positi, de illo qui violenter detinet oppositorem beneficii, ne tempore habili accedat, et de illo, qui ivjuste infamat, quos Soto, dicta quaestione 6, articulo 1, ad 5, admittit. Et probat aperte ratio supra facta : item, quia ablatio illius impedimenti est res valde remota, et pertinens magis ad habilitatem personae, quam ad acquisitionem rei spiritualis; procurare autem interventu pecuniae illam personae habilitatem, quae et justa est, et pretio comparari potest , honestum est; sic enim scientia suo modo emitur, quando praeceptori pretium datur, et gradus Doctoratus suo modo emitur, juxta supra dicta ; et interdum est necessaria conditio ad proximam idoneitatem beneficii, et licet illa intentione ematur, non est simonia. Multo ergo minus erit simonia, tueri propriam famam et libertatem ab eo qui injuste in his vexat ; proxime enim tuetur quis tunc quod suum est : ordo autem ad futurum spirituale bonum solum consideratur per modum cujusdam capacitatis.

24. An liceat subornatorem subornare ut desistat ? — Alius autem casus esse potest, si quis pretio aut importunis precibus corrumpat electores, cum ipse elector non sit, sed subornator, an liceat illi dare pecuniam ut desistat? In quo casu Soto, dicta solut. ad 5, existimat non licere pecunia redimere illam vexationem, nullam vero rationem adducit; sed, quia per solum ambitum non infertur vis, putat non esse sufficientem vexationem pecunia redimibilem. Adde quod nec illa est injustitia propria contra commutativam ; ergo non est injusta vexatio; ergo nec potcst pecunia redimi sine simonia, cum per illam pecuniam paretur via ad beneficium. Hanc etiam sententiam docere videtur Turrec., in capit. Quaesitum, 1, quaestione 3, numero 3, ubi ait, quod si aliquis laico nullum jus habenti in electione, sed malitiose impedienti, dat aliquid ut cesset a tali impedimento, simoniam committit, so- lum quia nondum erat jus acquisitum. Idem Archid. ibi, cum Raimund., licet sub dubio. Citant etiam capit. De hoc, de Simonia. Sed ibi sermo est, quando datur aliquid iis qui habent jus eligendi.

25. Contraria ergo sententia placet modernis Theologis, quos Valent.. tertio tomo, disput. 6, quaestione 16, panct. 3, et Lessius, libr. secundo, capit. 35, dub. 18, secuti sunt. Et sine dubio si redemptio sistat in illa negatione, scilicet, non corrumpendi electorem, seu non mihi inferendi detrimentum per iniquam subornationem, nulla ibi intervenit simonia, quia quod proxime emitur , temporale est, et non habet per se connexionem cum spirituali, neque in illo continetur, aut ex illo per se sequitur. Item ex vi illius redemptionis, elector non corrumpitur, nec voluntas ejus inclinatur, nec spiritualia male administrantur, nec denique invenitur de hoc aliqua prohibitio; ergo nulla est ibi simonia. Nec refert quod illa vexatio facta illo modo non contineat injustitiam; tum quia, si eo tendat ut minus dignus eligatur, continet injustitiam saltem contra justitiam distributivam, quod satis est; tum etiam quia , licet non esset absolute injusta, est iniqua, et mihi valde nociva et bono communi, et hoc satis est ut licite impediri possit per munera, cum per ea non ematur res spiritualis, ut ostensum est.

26. Non licet subornationem subornatione evertere. — Dixi autem : si redemptio sistat in illa negatione, quia si ulterius eo tendat, ut intercessor ille vel subornator non solum cesset, sed etiam in contrarium officium inducatur, inclinando nimirum electorem in favorem dantis pecuniam , jam non est sola redemptio, sed emptio electionis, ideoque nullo modo licet. Et hoc fortasse voluit Soto. Simili ratione, non censeo esse licitum, sed simoniacum, per subornationem subornationi resistere, id est, emendo contrariam subornationem, redimere vexationem, quae per oppositam fit; ut, verbi gratia, si sint plures electores, et quidam illorum inducantur precibus vel muneribus ab uno oppositore, vel fautoribus suis, ut apud alios electores pro se intercedant, vel ut eosdem vehementius inducapt et immutent ; quia hoc non esset vexationem redimere, sed electionem emere, et virtute esset emere rem spiritualem, ut infra de his intercessoribus latius declarabimus. Neque hic habet locum axioma illud : Vim vi repellere licet, quia haec non est vis, neque etiamsi es- sct, posset simili modo repelli. Nam licet unus eligendorum per amicos moralem vim inferat uni electori, non licet contrario praetensori, per suos fautores similem vim inferre alteri electorum. Melius ergo hic applicatur illud principium : Non sunt facienda mala ut caveantur nocumenta.

27. Prima assertio, respectu illius qui potest nocere et juvare. — Responsio. — Superest ut dicamus de illo, qui potest non solum a vexatione cessare, sed etiam prodesse, eligendo, confirmando, vel aliud spirituale conferendo. Aliqui enim volunt ut de illo intelligenda sit secunda regula supra posita ; sed adhuc hoc modo non potest esse universalis, sed distinguendae sunt materiae, casus et jura. Dico ergo primo : in beneficiis et officiis ecclesiasticis acquirendis, non licet vexationem redimere ab eo qui potest prodesse, id est, ad quem spectat dare illud spirituale quod acquirendum est. Ut, verbi gratia, si sciam electorem me vexaturum, eligendo indignum, non licet talem vexationem ab illo redimere. Item, si sum praesentatus ad beneficium, et praelatus per injuriam claram non vult me instituere, non licet redimere, et sic de aliis. n hoc conveniunt omnes auctores supra relati. Probari solet, quia tunc per pecuniam paratur via ad obtinendum beneficium directe et proxime, ac per se, et non tantum remote, ac removendo prohibens ; item, quia tunc removere impedimentum, nihil aliud est quam spirituale conferre; nam vexatio consistebat in non conferendo institutionem , vel debitam electionem, et haec vexatio non tollitur nisi per contrarium actum. Sed responhderi potest negando assumptum, quia directe solum intenditur tollere pravum affectum electoris vel praelati, vel satiare avaritiam ejus, ut cesset ab injuriis ; nam si in casu de Baptismo similis responsio locum habet et acceptatur, cur non hic? Propter quod alii fatentur, hanc non necessario esse simoniam veram in re, ct coram Deo, sed ab Ecclesia praesumi propter malam speciem quam habet. Ita sentit Adrian., Quodl. 9, et indicat Navar., d. cap. 23, num. 102: et sequitur Valent. supra. Et revera ex sola natura rei ita esse videtur, ut patebit statim in speciali casu.

28. Occurritur responsioni. — Nihilominus tamen simpliciter censeo esse simoniam, saltem contra jus positivum; quia propter illam pravam speciem, et ad vitanda multa scandala, et occasiones simoniae, quae in hac materia beneficiali facile intervenire possent, propter utilitatem temporalem annexam quam habet, merito potuit Ecclesia prohibere talem redemptionem vexationis. Et id fecisse colligitur ex d. cap. Matthueus, quod licet per se spectatum omnino non convincat, tamen et in rigore litterae magis favet, et communis sententia Doctorum magis ad hoc inducit. Idem videtur probare capit. Sicut tuis, de Simon., ubi cum Episcopus vexaret quemdam rite electum, nolens illum confirmare et instituere, ut extorqueret pecuniam, simonia censetur illam dedisse, ut expresse dicitur in fine cap., et in toto discursu ejus supponitur. Idem etiam videtur probari quoad electionem, ex cap. De hoc, de Simon. Maxime vero cogit consuetudo, quae est optima legum interpres, quae ita textum illum interpretata est. Et quando jus scriptum deesset, stylus curiae, et communis usus, et sensus totius Ecclesiae sufficeret ad inducendum hoc jus; ron est enim dubium quin talis redemptio vexationis ab universa Ecclesia simoniaca judicetur. Intellicendam vero censeo hanc assertionem (quod bene notavit Lessius) formaliter (ut sic dicam) de illo qui potest prodesse, si, quatenus babet talem potestatem, per illam vexet, ut elector in non eligendo, collator in non conferendo, et sic de aliis : ita enim loquuntur auctores, et procedunt rationes factae. At vero si eadem persona electoris noceat et vexet infamando, aut male inducendo alios electores, denique illis modis quibus privata tertia persona posset id facere, sic non erit coram Deo et per se loquendo simonia, vexationem ab illo redimere, nt cesset ab illa vexatione, secundum quam potest et debet non obesse; quia per talem redemptionem non emitur electio, et consequenter nec beneficium : unde eadem est ratio de illa vexatione, ac si fieret a persona distincta, nam quod in eamdem personam incidat, materiale est, et per accidens, et intentio distinguit actiones, sicut maleficia. Quod si recipiens pecuniam, ex sua malitia illam recipiat ut pretium electionis, ut postea ex illa moveatur ad eligendum, est per accidens, et hoc periculum aut talis metus non impedit alium, quin possit uti jure suo.

29. Duo puncta euplicantur.—buo vero supersunt explicanda circa hanc assertionem: unum est, quantum extendatur haec regula in beneficialibus. Tria enim per ordinem considcrari possunt : primum est electio seu praesentatio, nominatio aut postulatio; secundum est confirmatio, institutio, aut collatio; tertium est possessio. De primo nulla est contro- versia, nam in illo maxime procedit regula, quia ante illud nullum jus proprium supporitur, sed ad summum dignitas, vel idoneitas personae; et licet haec interdum sufliciat ad habendum jus quoddam ad rem, pertinens ad justitiam distributivam, tamen illud non est proprium jus, sed est quaedam proportio persona cum tali munere, ad quam servandam obligat justitia distribntiva. Et licet in hoc fiat aliqua injuria, non potest repell per pecuniam, quia illud primum jus, quod per electionem, verbi gratia, confertur, quid spirituale est, et non potest pecunia comparari. In secundo item est etiam magna consensio inter auctores, quia etiam collatio vel institutio in beneficio est quid spirituale, quod confertur post electionem vel praesentationem. De confirmatione vero aliqui dubitant, ut Major, 4, distinct. 25, quaest. 5, ad 2, ubi ait forte non esse improbabile, quod in foro animae pecunia dari possit pro vexatione tollenda circa confirmationem. Sed licet stapdo in solo jure naturali, hoc possit procedere, nunc simphliciter stante jure canonico admittendum non est, quia etiam eonfirmatio est quid spirituale, sicut electio, nam firmat, et quodammodo auget et solidat jus acquisitum per electionem, et saepe habet vim collationis, et de illa maxime procedit d. cap. Matthaeus, ut ibi Innoc. et omnes notant, et est expressior de illa textus in dicto cap. Sicut tuis.

30. An possessio juste impedita possit redimi? — De possessione vero inveniuntur contrariae sententiae, si post collationem vel confirmationem impediatur injuste, an possit vexatio redimi, etiam ab iis qui possunt prodesse. Aliqui negant, ut Soto supra, licet sub dubio. Firmius id tenet Glossa, in capite Decimas, 2, 16, quaestione 7; Abbas, in capit. Ad aures, de Simon., num. 6, cum Innocent. ibi; idem in capit. Dilectus, 4, in fine; ubi etiam Felinus, numero 3. Tenet etiam hedoan., p. 3, cap. 22, numero 2; Praeposit., 1, quaestion. 1, in principio, numer. 928 et 29; Ugolin., d. S S, num. 5, qui ad hoc adducit cap. /n tantum, de Simon. Sed nihil juvat, quia in fine illius solum reprobatur consuetudo exigendi marcham argenti, de qua supra dictum est; nihil vero ibi dicitur, an is, qui vexatur per talem exactionem, peccet dando illam non ut pretium, sed ad redimendam vexationcm suam. hatio ergo propria hujus sententiae est, quia possessio est aliquid spirituale, vel spirituali annexum ; sed ad acquirendum quod hujusmodi est, non licet vexationem redime- re; ergo. Major patet, quia per possessionem assequitur quis exercitium spiritualium, et ratione spiritualis tituli confertur. Et confirmari potest ex c. Decimas, 2, 16, q. T, ubi prohibentur Episcopi ne decimas a suis subditis redimant, etiamsi ab eis vexentur, et aliter eas solvere nolint; quae prohibitio videtur in hoc fundari, quod decimae sunt spiritualibus annexae.

31. Nihilominus contrariam sententiam insinuat D. Thom., d. solut. ad 5, quatenus nullam mentionem facit possessionis, sed absolute ait, acquisito jure per collationem, licitum esse impedimenta removere, utique acquirendae possessionis. Navarrus etiam, dicto numero 102, verb. Octaco, sentit in conscientia licitum esse redimere vexationem circa possessionem post plenum jus acquisitum in beneticium quoad proprietatem. Idem clarius tenet Cardin., dicens esse communem opinionem in d. capite Ad aures, quando vexatio est tantum de facto, quem sequitur Alexand. de Neapol., in addit. ad Abb., in d. capite Dilectus, ita exponens Innocent. et Abb., et revera Abb. et Felin. ibi non contradicunt, addunttamen limitationem, de qua statim dicam. Tenet etiam Maj., 4, d. 25, quaestion. 5, ad 6, et sum. Pisana, verb. S'imonia, 1. Fundamentum hujus sententiae est, quia possessio secundum se spectata non est jus aliquod spirituale, sed tantum quoddam factum corporale; solum ergo est spirituali annexa, quatenus ex titulo spirituali pendet ; postquam ergo titulus spiritualis plene acquisitus est, jam possessio non praetenditur ut consequenda tanquam annexa rei spirituali, sed per se, ut quid corporale est, et immediate ac per se debitum; ergo non est simonia redimere vexationem quae circa illam fit, quia solum redimitur factum, non jus. Unde secus esset si jus ipsum in dubium vocaretur, et ideo non daretur possessio; tunc enim jam non per se sola possessio redimeretur, sed ut annexa juri, et per se jam jus ipsum redimeretur, et tunc ad superiores regulas recurrendum esset. Est simile, si habenti et possidenti beneficium denegarentur fructus ; nam si negarentur per solam vesationem facti, non esset simonia illos redimere, quia licet sint annexi spirituali titulo, tunc non redimuntur ut annexi secundum se, ut late tractat Turrec. in cap. Altaria, 4, quaest. 3, art. 3, et in d. cap. Decümas. Secus vero esset, si negarentur revocando in dubium probabile, jus ipsum beneficii, seu proprietatem ejus : tunc enim non magis liceret redimere decimas, quam jus ad illas.

32. Limitatio. — Addunt vero Panorm., Felin., Alexand. et alii, limitationem, scilicet, ut haec redemptio vexationis circa possessionem locum habeat, quando sine magno incommodo, periculo, aut mora non potest superior conveniri, qui auctoritate sua vexationem auferat , et possessionem conferat ; nam si detur locus ad eumdem superiorem sine magno dispendio , non licebit per pecuniam possessionem obtinere. Cum qua limitatione, in eamdem sententiam descendunt Anan., in d. Dilectus, et Praep. d. n. 29; Redoan., Ugolin. et Rebuft., d. titul. de Simon., n. 20 et 24. Sed qui cum hac limitatione sententiam hanc admittunt, necesse est ut supponant, praestationem illam pecuniae secundum se spectatam non esse simoniacam ; nam si esset simonia, non posset fieri licita propter solam difficultatem adeundi superiorem, aut propter aliquod detrimentum temporale, sicut non liceret redimere vexationem circa futuram electionem , vel confirmationem propter similem occasionem. Unde infero limitationem illam esse quidem optimam in foro exteriori ad vitandam praesumpuonem simoniae ; simpliciter tamen in foro conscientiae non esse necessariam, quia nullibi invenitur a jure canonico introducta , et ex natura rei non est per se necessaria, cum illa actio secundum se non sit simoniaca, sed justa redemptio vexationis circa rem quamdam, quae licet sit annexa titulo spirituali , non redimitur secundum aunexionem quam habet, quia jam supponitur titulus ratione cujus debetur, sed tantum redimitur secundum se, prout est quid facti.

33. Et ita responsum est ad fundamentum contrariae sententiae, quia possessio tunc non redimitur tanquam quid spirituale; et ad cap. Decimas respondetur, nullam prohibitionem ibi fieri Episcopis, sed potius dici, ab eis esse prohibendum ne id fiat, nimirum, ne decime, quas populus dare non vult, nisi quolibet munere, ab eo redimantur. Potest autem hoc duobus modis prohiberi. Primo, prohibendo laicis ne illam extorsionem faciant, et cogendo illos, et est satis accommodatus sensus, juxta quem textus nihil facit ad causam. Secundo, fieri potest prohibitio clericis, ne in tali casu redimant decimas a laicis obstinate detinentibus illas. Quod si in hoc sensu facta est, tunc prohibitio non fuit, quia illa redemptio esset simoniaca, nam revera non fuisset, ut recte ibi notant Hugo et Turrec. ; sed vel ne detur occasio laicis faciendi Ecclesiae similes injurias spe talis lucri, vel propter vitanda alia majora incommoda animarum et Ecclesiae. Denique sicut ipsis Episcopis non fit prohibitio, ita, licet ipsi inferioribus clericis prohibeant ne sua auctoritate et arbitrio talem redemptionem faciant, per hoc non impediuntur, quominus ipsi sua superiori potestate possint talem redemptionem vel compositionem facere, ut constat.

34. Possessor potest redimere injustam ezpulsionem. —Et hinc a fortiori sequitur , si quis habens verum et certum jus beneficii, quod possidet, per vim et fraudem illius possessione privetur, posse sine simonia redimere vexationem suam, ut restituatur, licet contrarium dicat Ugolin. supra, num. 6. Sed hoc sequitur aperte ex praecedenti, et certius est, quia sicut turpius ejicitur quam non admittitur hospes, ita majori ratione potest quis redimere vexationem circa possessionem, quam semel habuit , quam circa debitam et nunquam obtentam. Et ita plures auctores, qui primum negare videntur, hoc posterius affirmant, et expresse Gloss., in d. cap. Dilectus, 1, dum ait: IVon committit simoniam, qui dat pro sua restitutione officii , vel beneficii. Ubi Felin., referens Sum. Pisanam, indicat, in fin. limit. 2, ibi: Licet videatur logui in possessione semel habita, supponens in eo casu rem esse certiorem. Sic etiam Praepos. supra, n. 30, in fin., dicit non peccare, qui dat pecuniam ut restituatur, quia non acquirit jus novum, sed recuperat antiquum. Et idem ob eamdem rationem tenet Turrec., in c. Nullus, 1 q., cum Hug. ibi, et c. Decimas, 16, q. 1. Ratio autem vera est, quia per injustam deturbationem a possessione non fuit ablatum, nec diminutum integrum jus spirituale in re, et ita nihil spirituale proprie recuperatur, sed sola executio proprii juris. Et ex dicendis in ultima assertione hoc magis confirmabitur.

35. Secundum punctum. — Alterum punctum explicandum circa positam regulam est, an patiatur exceptionem in aliquo jure nondum acquisito. Et communis casus est, si in electione Summi Pontificis vexatio fiat, ut indignus, vel evidenter minus dignus eligatur, an liceat illam vexationem pecunia redimere, ut electio juste fiat. Quam quaestionem late tractavit Cajet., tom. 2 Opusc., tract. 9, quaest. 3, et postea Soto, et alii. In quo primum supponitur ab omnibus, non supposita vexatione, nunguam esse licitum praevenire pecunia vel muneribus, eo colore ut eligatur dignus, vel dignior, quia tale medium de se non est conveniens, neque aptum; imo est perieulis plenum, et scandalis expositum, et ideo, per se loquendo, iniquum est. Supponenda ergo est vexatio et necessitas. Qua supposita, conveniunt non esse simoniam in eo casu dare pecuniam alicui electori, ut non eligat indignum, quia tunc non datur pro aliqua re spirituali, nec pro usu spiritualis potestatis, nec pro non usu simpficiter, sed pro desistendo ab iniquitate, quod justum est, sicut supra diximus non esse simoniam pecuniam alicui donare, ut avertatur a simoniaca ordinatione, vel alia simili pravitate. Ex quo etiam consequens est, licere in eodem casu pecunia redimere vexationem, ut non eligatur minus dignus. Est enim eadem ratio, quia etiam est peccatum eligere minus dignum, unde possumus procurare hoc peccatum vitare, etiam illo medio, quando vexatio et iniquitas electoris cogit. Item per talem largitionem, non emitur pontificatus, nec per se loquendo paratur via ad obtinendum illum, sed relinquitur elector in eadem libertate, quam juxta divinam legem et justitiam habere debet et potest ; ergo nulla est ibi simonia, nec, per se loquendo, iniquitas. Tandem Ecclesia habet jus, nonsolum ut non eligatur indignus, sed etiam ut non eligatur minus dignus; ergo in quocumque istorum vexationem patiatur, licitum unicuique est Ecclesiae jus redimere, et commune illius bonum procurare auferendo impedimenta, ut magis ex sequentibus patebit.

36. An liceat dare pecuniam, ut eligatur in communi digmtis.—bices : ergo erit licitum dare pecuniam, ut eligatur dignus vel dignior in communi. Quidam formidant hoc concedere, quia esset dare pecuniam pro munere spirituali, quod etiam in communi non licet, ut pro missa vel pro aliquo beneficio ; sed nihil est quod timeatur diversa locutio, si res est eadem ; idem autem est (juxta materiam subjectam) non eligere indignum, quod dignum eligere ; nam supponimus electores esse determinatos ad eligendum aliquem; et ita non datur pecunia pro exercitio spiritualis muneris (ut sic dicam), sed solum pro determinatione quoad specificationem, quae consurgit ex hoc quod voluntas eligentis abstrahitur ab objectis indignis, vel minus dignis ; hanc autem exclusionem redimere licet; ergo specificationem illam, solum quatenus ex hac exclusione sequitur ; et ita verba illa in idem redeunt, et quae objiciuntur, non sunt similia. Concedendum est ergo licitum esse intendere, et dare pecuniam ut eligatur dignus, saltem in communi, ut expresse concedunt Cajet. et Sot., et ante illos Maj., 4, d. 25, quaest. 5, ad 2. Addo praeterea, quod, si aliquis electorum vexaret Ecclesiam impediendo absolute ne electio fieret, vel si omnes electores inique differrent nimium electionem cum magno Ecclesiae dispendio, nec possent nisi muneribus induci ad faciendam electionem, etiam quoad exercitium, non esset intrinsece malum talia munera dare in eum finem per modum redemponis vexationis universalis Ecclesiae, in quadam gravissima illius necessitate. Nam si hoc licet pro salute unius in casu supra tractato de Baptismo, multo magis licebit pro bono totius Ecclesiee. Itcm illa non est simonia contra jus divinum, quia non intervenit intentio pretii, et datur alius titulus honestus dandi rem temporalem pro redimenda vexatione. Nec etiam est contra jus ecclesiasticum, quia vel non est, vel non obligat in casu tam singulari, et cum tanto discrimine Ecclesiae; ergo est licitum.

37. Utrum liceat subornare ut dignior eligatur. — Sed urgebis tandem, hinc fieri, etiam esse posse licitum dare pecuniam, ut talis persona eligatur, si supponatur esse publicum et indubitatum, illam personam solum esse dignam, vel solam esse digniorem caeteris omnibus. Ad hoc Soto, d. solut. ad 5, distinctione quadam respondet ; nam vel unus tantum est dignus, et alius, seu alii omnes, indigni; vel sunt plures digni: in priori casu, concedit licitum esse dare pecuniam, ut talis in particulari eligatur; imo inquit tunc licitum esse emere ipsam electionem, et consequenter pontificatum pro tali persona; loquitur enim consequenter ad doctrinam quam de infante baptizando tradiderat, emptionem rei spiritualis non esse intrinsece malam, sed honestari in casu extremae necessitatis, et talem esse putat in eo casu Ecclesiae necessitatem. Unde consequenter in posteriori casu, ait non licere dare pecuniam pro dignissimo eligendo, quia non credit esse illam extremam necessitatem Ecclesiae, quandoquidem per electionem digni sufficienter ei providetur, et alioquin non putat posse ibi separari redemptionem vexationis ab emptione rei spiritualis, ac subinde in eo casu non honestari, si ad digniorem terminetur.

38. Resolutio. — Sed imprimis assero hic necessario esse distinguendam redemptionem vexationis ab emptione rei spiritualis, vel pontificatus, quia haec revera nunquam licet, satisque distingui potest a redemptione vexationis, ut tam in casu de baptismo, quam in toto hoc cap. explicatum est. Deinde, si multi sint aeque digni, certum est non licere detcrminate pro unius electione pecuniam dare. Ita Cajetanus et omnes, ac merito, quia eligere alium non esset vexatio; ergo jam non datur pecunia pro redemptione vexationis, sed pro dignitate, et in favorem talis personae, et directe inducendo electionem media pecunia ad illam eligendam, quae manifesta est simonia. Tertio, si inter dignos duo vel tres sint dignicres caeteris, et inter se censentur aequales, licitum est dare ut non eligatur minus dignus, seu, quod idem est, ut dignissimus negative, id est, quo nullus sit dignior, eligatur. Probatur, quia tunc etiam sistitur in redemptione vexationis, et in sola negatione non faciendi injuriam Ecclesiae, vel eligendis, etiam contra distributivam justitiam : hic autem fipis optimus est, et separabilis ab emptione rei spiritualis, et multum pertinens ad commune bonum Ecclesiae ; ergo per se licita est actio. Item, per illam pecuniam non determinatur voluntas eligentis, magis quam secunium rectam rationem determinari debeat, sed tantum a malo removetur, et inducitur ad bonum, non emendo ab illa sutfragium, sed removendo pravum affectum ejus, ut libera maneat ad justam electionem ; ergo habet locum ibi redemptio vexationis, et causa illius honestissima est, scilicet, commune bonum Ecclesiae ; ergo.

39. Addo quarto: etiamsi inter omnes eligibiles unus tantum sit dignus, licitum est vexationem redimere, ne eligatur indignus, vel ut eligatur dignus (quod idem est, ut dixi), si dignus tantum formaliter sub ratione digni, et non materialiter sub ratione Petri vel Pauli proponatur. De hac ultima parte dicam statim ; reliquae sequuntur manifeste ex dictis, et eas intendit Soto, et consentit Navarrus, numero 102, verb. Octavo, in fine, nec refragatur Cajetanus, quia non restringit casum, sed videtur loqui semper supponendo plures esse dignos. Probatur autem , quia illa negatio eadem est, et idem est jus, quod in eo casu habet Ecclesia, ut non eligatur indignus, et earem necessitas eademque intentio redimendi vexationem. Unde etiam affirmatio digni, quae ex illa sequitur, formaliter est eadem, et de se est communis et indifferens. Quod autem per accidens contingat in una tantum persona verificari, materiale est, et non variat honestatem actionis, et intentio potest illa duo distinguere, et per verba ipsa potest commode talis intentio explicari; ergo nulla est ibi malitia, per se loquendo.

40. Corollarium. — Unde adjungo quinta) quod, licet plures sint digni, et inter eos unus tantum sit dignior caeteris, licitum est redimere vexationem ne eligatur minus dignus, et simpliciter procurare, ut eligatur dignissimus, formaliter etiam in illo sistendo. Probatur, quia eadem est ratio et proportio; semper enim distingui potest redemptio vexatio-- ab emptione rei spiritualis, et causa hoestans et moraliter inducens videtur sufficientissima; nam, licet non sit tam grave malum Ecclesiae providere illie pastorem minus dignum, sicut indignum, nihilominus est gravissimum nocumentum, quia est in bono universali et supremi ordinis. Unde quod Soto ait, quando speratur eligendus dignus, praetermisso digniori, non ingruere Ecclesiae extremam necessitatem, quae sola sufficit honestare ; hanc actionem, fundatur in illo falso principio, quod hic honestatur emptio rei spiritualis, et ideo postulat extremam necessitatem, cum tamen revera etiam extrema necessitas illam emptionem non possit honestare. Supponendo autem non esse emptionem rei spiritualis, sed redemptionem vexationis, falsum est solam extremam necessitatem illam honestare, quia sufficit gravissima necessitas, ut supra ostensum est. Sed objici potest, quia tunc non patitur Ecclesia vexationem in jure acquisito, quia non habet jus ad dignissimum, sed illius juri in rigore satisfit eligendo dignum. Respondeo, esto non habeat Ecclesia jus justitiae commutativae ad digniorem (cujus oppositum multi probabiliter censent), satis esse quo illi sit debitum quocumque titulo, vel justitiae distributivae, vel legalis, vel fidelis dispensationis, et quod violatio hujus debiti cedat in magnum detrimentum universale, ut sit licitum talem vexationem redimere, sicut supra de subornatione dicebamus; eo vel maxime quod hic directe agitur de avertenda iniqua electione, et contraria bono communi; et ad hoc semper habet Ecclesia jus acquisitum, ita ut possit cogere ad illud servandum, si voluerit.

41. Ultima assertio. — Ultimo vero addo nunquam licere, moraliter loquendo, redimere hanc vexationem, ut determinate, et quasi materialiter inducatur elector per pecuniam ad eligendam hanc personam hoc colore; quod illa sola est digua, vel dignior. Hoc praecipue videtur intendere Cajetanus. Et mihi vi- detur verissimum, et necessarium ad vitandam simoniam, vel palliationem, et vehementem suspicionem ejus. Ratio vero est, quia licet in re ipsa contingat solum Petrum esse dignum, vel digniorem, nihilominus longe aliud est, dignum vel Petrum postulare. Nam in primo sistit pctitio in qualitate personae eligendae, et in eo quod ex natura rei necessarium est ad cavendam injustitiam; in secundo autem transit petitio ad applicationem illius qualitatis ad talem personam, et consequenter per pecuniam petitur ab alio, ut hanc personam eligat ut solam dignam, vel digniorem caeteris; hoc autem est non solum removere malum, sed etiam directe inducere per pecuniam ad electionem, et quasi determinare voluntatem eligentis, etiam ad talem personam, quod non videtur posse ab inordinatione et simonia purgari. Et confirmatur , nam vel constat evidenter talem personam esse digniorem. seu solam dignam, et tunc necessarium non est ad Ecclesiae bonum, ad illam directe et determinate inducere, et consequenter non licet propter rationem factam, et propter scandalum, et malam speciem ; vel non est ita evidens, et multo minus licet muneribus id persuadere; semper ergo cavendum hoc est, ut bene admonuit Major, ubi supra; et idem intendit Cajetanus.

42. An liceat hanc doctrinam ad alia eatendere. — Sed quaeres an liceat doctrinam hanc ad alias electiones spiritualium praebendarum, canonicatuum, vel etiam episcopatuum applicare ; nam Cajetanus solum loquitur in summo pontificatu, et fere eodem modo loquitur Soto. Navarrus paulo generalius loqui videtur. Valentia autem, et magis clare Lessius, de omnibus electionibus ecclesiasticis loquuntur. Dubitari tamen non potest quin de elecuone ad summum pontificatum sit valde specialis ratio ; tum propter supremam illius dignitatis potestatem, quae eminentiam magnam charitatis et prudentiae, et magnam animi moderationem requirit, ut digne et utiliter administretur ; tum propter necessitatem totius Ecclesiae universalis, quae longe major est ; tum etiam quia error semel commissus in illa electione circa personam emendari non potest pcr homines, quia Pontifex semel electus non habet superiorem in terris : in aliis vero electionibus si errores graves committantur, possunt per superiores praelatos vel per ipsum Pontificem emendari. Et hinc fit, ut illa electio non possit semper arctari ad generales termiaos juris communis, sed ad eos tantum qui circa illam specialiter a Pontificibus ordinati sunt, et in aliis reguianda sit secundum rectam rationem, et divinam legem; ita ut omnia, quae intrinsece mala sunt, vitentur, et in reliquis, quae specialiter prohibita non sunt, ea liceant quae ad dignam et puram electionem faciendam, et ad melius Ecclesiae providendum conducant. At vero in aliis electionibus, praeter ea quae sunt de jure divino, servanda sunt quae per leges ecclesiasticas sunt statuta, et cavenda quae prohibentur. Et ideo non omnia, quae diximus, possunt ad alias electiones applicari. Et imprimis si possit esse recursus ad superiorem, nunquam licet uti medio redemptionis, ut a fortiori sumitur ex communi doctrina canonistarum supra tradita. Deinde frequentius erit nulla electio propter pactionem, vel interventionem pecuniae, quae ex parte electoris simoniaca est, licet ex parte dantis pecuniam excusetur titulo redimendi vexationem; procurare autem electionem, quae futura est nulla, regulariter non licet, etiamsi fiat spe obtinendi remedium a Pontifice, nisi tanta sit necessitas vitandi aliquod gravissimum damnum alicujus ecclesiae, ut excuset ; sed hoc rarum est, et ideo pro regula statuendum est hoc non licere. Tanta vero esse posset necessitas, tantaque difficultas accedendi ad superiorem, qui illam impediat, ut permitti possit in conscientia talis redemptio, etiam in inferioribus electionibus, maxime ubi solum de evitanda indigni electione tractatur.

43. In aliis actibus extra electionem, non semper prolibetur redemptio vexationis.— Ultimo, dicendum est in hac materia, in aliis actibus non beneficialibus, seu mere spiritualibus, non esse prohibitam semper redemptionem vexationis, quando cum spirituali detrimento vexatio fit, privando aliquem injuste actione aut remedio spirituali sibi debito. Haec assertio, praeter supra dicta de sacramentis, maxime locum habet in absolutione ab excommunicatione, et aliis censuris, quando injuste feruntur, vel earum absolutio per injuriam negatur, vel per potentiam ct vim impeditur: et eodem modo applicari potest ad similia. Et ita docuit illam Gloss. supra citata, in d. cap. Ad aures, et cap. Dilectus, et ibi etiam docuit Joann. Andr., cum illa limitatione, scilicet, quando propter potentiam adversarii non speratur remedium per superiorem sine magno dispendio. Et eodem modo id sequuntur ibi Panor., Felin. et alii, et Praepos. 1, quaest. 1, in princ., num. 18 et sequenti- bus ; Host., sine ulla restrictione, in Summa, titul. de Simon.; Turrec., cum Hugone, inc. Nullus Fpiscopus, 1, quaest. 1, ubi Gloss. idem sequitur; et idem tenet Major, ubi supra; et idem generalius tenet Supplement. Gabr. ibi, quaest. 2, art. 1, prop. 7, qui reducit haec ad jus acquisitum, quia in illis semper supponitur verum jus proprium ad talem absolutionem, vel alium similem actum ; stante autem tali jure, non solum licet redimere vexationem ab eo qui jus ipsum tollere conatur, sed etiam ab eo qui injuste impedit ne tali jure uti possim ; et ita etiam dixit Glossa in Regul. mor., cap. de Avarit., alphab. 29, litt. R. Et ratio constat ex dictis, quia hoc non est intrinsece malum, nec invenitur in jure prohibitum, et subest honesta causa, et sufficiens necessitas talis redemptionis ; ergo. Contrariam sententiam tenuit de absolutione a censura Innoc., in d. cap. Ad aures, et sequitur Ugolin., Tab. 1, cap. 44, S 1, num. 5. Sed illi supponunt non separari in his redemptionem vexationis ab emptione rei spiritualis, quod verum non est, et ita non habent solidum fundamentum. Nec caput Ad aures, quod allegant, quicquam probat, ut legenti facile constabit.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 50