Caput 51
Caput 51
An transactio seu pactio onerosa ad terminandam litem habeat locum in spiritualibus absque simonia?
CAPUT LI. AN TRANSACTIO SEU PACTIO ONEROSA AD TERMINANDAM LITEM HABEAT LOCUM IN SPIRITUALIBUS ABSQUE SIMONIA?
1. Compositio et transaetio in quo differant. — Ad transactionem tria requiruntur. — De hoc puncto pauca dixerunt Theologi: a jurisperitis autem latissime disputatur in variis cap. de Transact., et in cap. ultim. de Rerum permut., et in capit. Nisi, de Praebend., et aliis locis ; nos vero brevissime attingemus quae ad conscientiae forum videbuntur necessaria. Supponimus autem primo aliud esse compositionem, aliud transactionem ; omnis enim transactio compositio quaedam est, non vero omnis compositio est transactio. Compositio enim habet locum in remissione gratuita, et in jure certo ac indubitato, et extra omnem litem ; transactio vero proprie dicitur paetio non gratuita in re dubia, et sub incerta lite constituta, ut constat ex leg. 1, ff. et1. 2, eod., de Transact. Unde remissiones et condonationes , quas interdum facit Pontifex de fructibus beneficiorum male partis, vel de rebus restitutioni obnoxiis, incertis creditoribus, licet compositiones communiter appellentur, non sunt transactiones ; tum quia ibi nec est ordo ad litem, nec dubium in re debita, vel in obligatione restituendi ; tum etiam quia remissio, quae ibi fit, non est proprie onerosa, sed gratuita. Nam, licet talis remissio fiat sub conditione faciendi talem eleemosynam, vel subventionem ad tale opus pium, nihilominus gratis et absolute remittitur reliquum debitum totum, et pars illa, quae solvi precipitur, non denuo imponitur, debita enim erat, sed solum ad tale vel tale opus applicatur. Sic etiam si creditor conveniat cum eo qui centum sibi debet, ut solvat octoginta, et remittit reliquum debitum, etiamsi nec esset in illo dubium , nec timor litis, non facit transactionem, sed cornpositionem liberalem. Item, si litigantes inter se conveniant ut alter omnino cedat actioni, vel rei de qua litigabant, sine ulla recompensatione vel divisione, sed omnino gratis, dicetur illa amicabilis compositio, non transactio. Ad transactionem ergo tria requiruntur. Primum est, ut jus, vel res, super quam transigitur, sit incerta, seu dubia, saltem probabili existimatione utriusque partis , alias ab altera parte fieret clara injustitia, et compositio facta ab altera parte esset potius redemptio vexationis, quam transactio. Secundum est, ut conventio sit cum aliquo onere utriusqne partis, alias non esset propria transactio, sed donatio. Tertium, ut sit in ordine ad litem componendam vel dirimendam, sive lis intenta sit, sive controversia tantum mota sit, et lis intentari possit , juxta leg. Hleganter, S Si quis post, tf. de Condict. indeb., leg. 2., c. de Transact. Ratio autem horum omnium maxime consistit in usu vocum, qui ex juribus, tam civilibus quam canonicis, et interpretibus eorum sumendus est.
2. Ex hac ergo vocum interpretatione facile intelligi potest et occasio praesentis quaestionis , et quid in ea certum sit, vel de quo possit esse nonnulla difficultas. Constat enim posse esse inter homines controversiam et litem circa materiam spiritualem, ut circa beneficia, jurisdictionem ecclesiasticam , et similia ; et consequenter etiam est clarum posse similem controversiam finiri per voluntariam partium compositionem, seu concordiam ; imo etiam constat, frequentius expedire ita feri, ad tollendas discordias, et litium molestias et expensas. Unde non est etiam dubium, quin possit aliquo modo licite fieri, quia cum pax et concordia maxime consentanea sit spiritualibus rebus, deesse non potest aliquis modus honestus faciendi compositionem in controversia mota circa spiritualia bona, ita ut in tali compositione simonia non interveniat ; hunc ergo modum hic inquirimus. Ut autem haec compositio locum habeat, imprimis supponendum est verum et legitimum fundamentum illius controversiae , quae componenda sit; fundamentum autem est illud primum, quod proposuimus, scilicet, ut jus circa rem spiritualem, de qua tractatur, sit aliquo modo incertum vel dubium, saltem probabili existimatione, in utroque contendente. Nam si unus habeat jus certum et indubitatum , et alius per fraudem et potentiam controversiam moveat, et litem intentet , vel minetur, ut aliquid extorqueat, tunc quidem compositio etiam fieri potest ; sed, ut dixi, illa non erit transactio, sed redemptio vexationis, etiamsi fiat post litem jam motam, quia hoc non variat speciem pacti, nec honestatem ejus. Et ita de boc casu nihil tractamus hic, sed per doctrinam praecedentis capitis judicium in illo ferendum est.
3. Variis modis potest esse compositio de ve spirituali. — Prima resolutio. — Praeterea supponendum est variis modis posse de facto fieri compositionem super hujusmodi controversiam de re spirituaii. Primo, ut alier contendentium libere et gratis omnino cedat juri suo in gratiam alterius, absque aliqua divisione rei, vel juris de quo tractatur, vel recompensatione ex parte alterius. Secundo, si res de qua tractatur divisibilis sit, et prudenti arbitrio compositio fiat per divisionem ejus, vel emolumentorum ejus inter contendentes. Tertio, ut tota res uni applicetur, ipse vero de aliis rebus seu bonis suis aliquam recompensationem alteri faciat. De primo ergo modo nulla est controversia, quin ibi simonia non interveniat, quia non intervenit pactio onerosa, et is qui cedit, si aliquid juris ibi habebat, gratis illud condonat alteri ; ergo nulla ibi est umbra simoniae. Et ita ille modus compositionis maxime laudabilis est ; non est autem transactio (ut dixi), sed vocari solet amicabilis compositio, de qua multa jura loquuntur , et specialiter illam approbat caput Super eo, de Transact. Fit autem haec compositio, vel quando altera pars liberaliter cedit juri suo, et litem deserit; vel quando litigantes amicabiliter promittunt stare arbitrio aliquorum prudentum , ut ille omnino gratis causam dimittat, quem minus probabile jus habere censuerint. Et tunc non est necessaria praelati auctoritas ex vi compositionis, secus ratione novae institutionis aut renunciationis, si facienda esset post datum arbitrium; nam ad illam necessaria est praelati auctoritas, ut notat Panormitan., d. cap. Super eo. De hac ergo amicabili compositione nulla est controversia, sed tota versatur circa secundum et tertium modum compositionis : in utroque enim salvatur propria ratio transactionis, quia in utroque vere intercedit pactio onerosa, sev non gratuita, et de re dubia spirituali, ac lite incerta, quia per talem conventionem uterque renunciat aliqua ex parte juri quod praetendebat, et non omnino gratis, sed aliquid etiam lucrando et obtinendo, sive de re ipsa de qua erat lis, sive de alia ; hoc enim nihil refert quominus pactio gratuita non sit, quandoquidem semper commutatur jus dubium circa rem totam pro aliquo jure, vel dono certo.
4. Difficultatis articulus. — Difficultas ergo est, an haec transactio in spiritualibus semper reprobetur ut simoniaca. Et ratio difficultatis oritur primo ex dictis, quia omnis pactio in spiritualibus simoniaca est, juxta caput ultim. de Pact., et caput Quam pio, cum similibus, prima, quaestione secunda; sed quod pactio fiat ad finem concordiae et pacis, non tollit intrinsecam maltiam talis pactionis, quia non sunt facienda mala ut eveniant bona; ergo. Secundo, videtur hoc aperte definitum ob hanc eamdem rationem, in dicto capite Super eo, et capite Preeterea, 1, et capite ultim., de Rerum permut. Incontrarium autem est, quia hic modus pacti et transactionis in spiritualibus videtur et consuetudine et jure probatus ; praesertim si praelati auctoritas et consensus accedat, ut patet ex c. 1et 2, c. Veniens, de Transact. ; ergo signum est in se non continere simoniacam pravitatem, alias non posset praelati auctoritate robur accipere. Imo etiam sine Praelati interventu censetur valere quoad personas transigentium inter se, quamvis successores obligare non possit, non propter simoniam (alias neque inter transigentes valeret), sed quia privata conventio non potuit successores obligare, ut dicitur in dicto cap. Veniens ; ergo.
5. Distinctiones necessarie.—Regula ad hoc Judicandum. — In hoc puncto, distinguendum est tam de materia transactionis, quam de re quae in compensationem datur. De materia enimm supponimus debere esse aliquo modo spiritualem, alias transactio ad simoniam pertinere non posset. Potest autem esse aut res merc spiritualis, nullum temporale habens annexum, aut potest esse jus spirituale, habens annexam rem temporalem consequenter , quam materiam vocamus beneficium, sive proprium beneficium sit, sive illud imitelur in praedicto modo spiritualitatis; vel potest esse spirituale quid, quasi adjacens rei temporali, seu habens temporale annexum antecedenter, quod perinde est; vel potest esse temporale spirituali anpexum ut sic, id est, retinens annexionem per Ecclesiam factam; vel denique potest esse temporale, quod licet fuerit annexum rei spirituali, possidetur, et habetur ut disjunctum, et separatum a jure spirituali, sicut decimae possidentur a laicis, vel commendae. Similiter id quod datur in compensationem potest esse vel aliquid spirituale ejusiem rationis et ordinis, vel aliquid spirituali annexum, vel aliquid mere temporale. Ad judicandum ergo de transactione, oportet considerare quid pro quo commutetur, et applicanda sunt generalia principia de simonia. Et in hoc sensu dixit Sylvester, verb. Transactio, vers. Secindum, in fin., transactionem licere ubi non intervenit simonia, non licere autem ubi intervenit. Quia vero hoc ipsum est quod inquirimus, quando, scilicet, interveniat vel non interveniat simonia, addit;hoc per applicationem definitionis simoniae judicandum esse. Quod per sequentes propositiones breviter fieri potest.
6. Prima conclusio. — Dico primo : transactio in qua jus spirituale pro abquo temporali remittitur vel retinetur, est mala et simoniaca. Est certa et communis sententia : tenet Gloss., 1, in capite 2, et in capit. S'uper e0, de Transaction., et ibi Innocen., Panormitan., et alii ; Major., in d. 25, quaestione 5, ad 4; Syivest., Angel., Tabien., et alii Summistae, verb. Transactio. Et habetur expresse haec decisio in capit. Cum pridem, de Pact., et capite secundo, de Arbitris, capite Praterea, primo et secundo, de Transaction., et capite ultim. de Rer. permut. Ratio vero est clara, quae in principio facta est, nam in transactione revera fit quaedam permutatio, quae sub venditione comprehenditur, quando pretium intervenit ; cum ergo transactio fit, remittendo spirituale pro temporali, venditur spirituale ab eo qui illud remittit, et e converso si retinetur, et quasi firmatur spirituale, dato temporali, emitur aliquid spirituale. Declaratur ex dictis de redemptione vexationis ; diximus enim debere esse jus certum, ut redemptio vexationis locum habeat, quia si sit dubium , non vexatio redimitur, sed ipsum spirituale per pecuniam quasi confirmatur et retinetur ; sed in transactione supponitur jus spirituale dubium ; alias non esset transactio, ut diximus; ergo nullo modo licet jus illud pecunia redimere, quod fieret per illam transactionem. Atque haec regula formaliter applicata habet locum in omni genere spiritualium, si suam spiritualitatem retineant saltem per annexionem ; nam si hanc amiserint, jam non sunt proprie spiritualia; et quid de illis dicendum sit, infra videbimus.
7. Non licet in transactione spiritualium dare pecuniam. —lgitur si spiritualis jurisdictio in litem vocetur, non licet transigere dando pecuniam, nam est clara simonia, de qua ind. capit. Preeterea, 2. Item si beneficium sit litigiosum, non licet componere litem, vel dando pecuniam auctori ut desistat, vel recipiendo ab illo pecuniam, juxta d. cap. Constitutus, et relinquendo illi beneticium. Quomodo autem liceat, acceptando pensionem transigere, infra dicemus. Item, si de jure praesentandi quaestio sit suborta, non licet transigere dando pecuniam alteri ut desistat, ut in d. c. Praterea, 1. ltem, si de rebus sacris, verbi gratia de reliquiis, controversia oriatur, non licebit transigere, data vel accepta pecunia, quia eadem ratio simoniae intervenit ; idemque cum proportione esset de aliis rebus sacris, in quibus temporale est annexum antecedenter spiritualitati, si ratione spiritualitatis magis aestimarentur ad transactionem faciendam altiori pretio ; nam, si solum materiale in eis consideretur, sicut vendi possunt, ita etiam super eas transigi poterit, ut constat. Denique si de officio ecclesiastico, quod per Ecclesiam ita est annexum spiritualibus, ut ex prohibitione ejus vendi non possit, lis oriatur, non poterit pecunia componi, quia illa etiam est quaedam simonia contra jus positivum, nisi dispensatio praelati intercedat.
8. Secunda conclusio. —Dico secundo, transactionem in materia spirituali non beneficiali cum aliqua compensatione per largitionem, vel cessionem alterius rei , vel juris spiritualis proportionati, non esse simoniacam , et ideo fieri posse de consensu partium absque auctoritate praelati, quantum est ex vi transactionis. Hanc assertionem sumo ex Abbate, ind. cap. 2, et capit. Super eo, de Transact., cum Innoc. et aliis ibi. Probatur autem ratione, quia hujusmodi transactio neque est intrinsece mala, tanquam simonia contra divinum jus ; nec etiam est jure ecclesiastico prohibita; ergo. Prior pars antecedentis probatur, quia datio et acceptio spiritualis pro spirituali non est simonia contra divinum jus, ut supra probatum est; sed in hoc modo transactionis nihil aliud fit ; ergo. Et similiter probatur posterior pars, quia similis permutatio propria auctoritate facta non est prohibita jure ecclesiastico extra materiam beneficiorum, et ea quae illam concernunt, ut supra etiam ostensum est; ergo idem est de transactione, praesertim quia nulla potest assignari talis prohibitio specialis.
9. Potestque haec regula applicari fere ad omnia exempla proxime data; nam si contentio sit de jurisdictione spirituali , posset fieri transactio, ut alternis visitent, aut eligant, aut praesentent, si de his juribus lis oriatur ; vel si Episcopi contendant de jure in aliquam ecclesiam, possent convenire ut unus jurisdictionem , alius provisionem bencficiorum in illa habeat. Similiter si de rebus sacris lis esset, ut de reliquiis, possent litigantes per transactionem illas inter se dividere; vel si non expediret dividere, posset res quae in litem adducitur, uni applicari sub condiüone, ut aliam reliquiam alteri parti donaret. Non tamen posset tunc compensari per rem sacram pretiosam ex parte materiae, quia censeretur potius dari ratione materiae, ratione cujus vendibilis est, et ideo diximus in hac transactione servandam esse proportionem. Item in rebus annexis ad spiritualia maxime locum habet haec transactio in decimis, quando de illis est lis, et fit conventio ut unus partem quamdam habeat, alius aliam ; vel si monasterium cum Episcopo vel alio monasterio litiget de fructibus alicujus ecclesiae sibi unitae. potest compositio fieri, vel partem fructuum reliquendo alteri, vel alterius ecclesiae fructus , et sic de aliis, quae communia sunt apud auctores, quia in illis omnibus non invenitur commutatio spiritualis pro temporali, sed spiritualis pro spirituali, et annexi pro annexo cum proportione. Quae non est prohibita in jure, imo ex multis juribus vel aperte, vel per aequivalentiam sumi potest. Ut ex capit. Ad queestiones , de Rer. permut., capit. Cum. venerabilis, de Censib., c. Constitutus, de helig. dom., c. Ex multiplici, de Decim.
10. Solet autem interdum in his transactonibus auctoritas praelati postulari, ut in capit. 2, de Transact. Et ad hoc insinuandum, et exceptionem aliquam faciendam, addidi in assertione, quantwn est ex vi transactionis; nam illa de se, ut careat vitio simonise, non requirit auctoritatem praelati; tamen ut valeat, poterit aliunde illa indigere. Primo, si res spiritualis, qua in recompensationem datur, in dubium non vocetur, sed extra litem sit, et ad illam conferendam alteri sit necessaria auctoritas praelati. Et ideo praelatus ipse interdum potest jus aliquod spirituale certum alteri dare, ut recedat a lite super alio spirituali jure, inferior autem hoc facere non poterit sine consensu sui praelati, ut in ultima parte assertionis insinuavi. Postulatur autem haec praelati auctoritas, ut talis transactio possit esse perpetua ; nam ut valeat inter personas, non est necessaria, ut constat ex capite De caetero , eod. Continet enim interdum haec transactio quamdam alienationem bonorum ecclesiasticorum, et ideo, ut firma sit, auctoritas praelati necessaria est, imo et aliae conditiones ad talem alienationem necessariae postulantur, de quibus alibi. Quando autem cum laicis fit transactio super decimas ex speciali juris dispositione, Pontificis confirmatio necessaria est, juxta capit. leniens, de Transactio., et cap. Fenerabiles, de Con. util. vel inutil., et capit. Decimas quas, 16, quaest. 7, de quo aliquid attigimus cap. praeced., et videri possunt dieta supra, tract. 2, lib. 1, cap. 5.
11. Tertia conclusio. — Dico tertio: In materia beneficiali nonest licita transactio, etiamsi in ea spirituale pro spiritualitransigatur, quando illa propria auctoritate litigantium fit, vel ad arbitrium privatum virorum prudentum ; auctoritate autem praelati poterit honestari. Prior pars communis est Innocent., Panormit. et aliorum, in c. Constitutus, et d. c. Super e0, qui ita intelligunt illa jura, quatenus simpliciter damnant omnem-transactionem in spiritualibus, nam in beneficialibus potissimum loquuntur. Idem Gloss., in capite $ quando, de Offic. deleg.; Gloss., in capite Fa que, 1, quaestione 3. Idem Praepos., in capit. Quam pio, 1, quaestione 2, num. 2; Deci., cons. 436, numer. 18; Rebuff., in Pract. Cancellar. Apostol., versus finem ; Lamber., de Jure patron., lib. 3, quaestion. 9, articulo 6. Fundamentum hujus assertionis non est sumendum ex solo jure naturali; nam ex vi illius permutatio spiritualis pro spirituali non est simoniaca, ut supra dictum est; eadem autem ratio est de transactione, ut constat, et statim etiam dicetur. Quapropter non mihi probatur ratio, qua in hoc utitur Sylvester , nimirum, transactionem in beneficiis involvere simoniam, quia beneficium non est pure spirituale, sed habet annexum temporale; unde si fiat transactio, semper dabitur temporale pro spirituali, vele contrario. Haec (inquam) ratio mihi non placet, ut per se sufficiens ex sola rei natura, quia permutatio beneficiorum ex natura rei non esset simoniaca, si non esset prohibita, ut omnes pro comperto habent, et tamen ibi etiam intervenit temporale annexum spirituali; ergo idem est in transactione, ex natura rei loquendo, quia transactio in beneficiis, dapdo spirituale pro spirituali, nihil aliud est quam quaedam permutatio facta ad conciliandam pacem, ut exemplis statim declarabimus. Et ratio est, quia, licet in beneticio sit temporale, vel non sonsideratur ut tale, quia accessorium sequitur naturam principalis, vel certe potest servari proportio, ut spirituale intelligatur dari pro spirituali, et temporale pro temporali; nec oportet ea miscere, aut commutationem invertere, juxta capit. Ad questiones, de Rer. per. Igitur ex vi solius divini juris haec transactio non es .simoniaca, nec aliter mala, si debito modo fiat.
12. Fundamentum assertionis. — Fundamentum ergo sumendum est ex jure positivo quo talis transactio prohibita est, facta sine auctoritate Episcopi. Quod imprimis colligi potest ex cap. Constitutus, ubi de transactione in beneficio sermo est, et dicitur habere speciem simoniae. Et quamvis in casu ibi proposito non explicetur qualis fuerit transactio, sed absolute dicatur, hinc inde fide preestita, nihilominus cum Pontifex respondens nihil distinguat, nec nos distinguere possumus, aut limitare responsionem ad transactionem , in qua temporale datur pro beneficio, sed absoluie de quocumque pacto oneroso intelligenda est. Et hoc confirmat capit. Super eo, ibi: Alias, si gratis et amicabiliter inter se litigantes componant. Haec enim exceptio firmat regulam in contrarium ; omnis ergo compositio quae hujusmodi non est, prohibita est in hac materia ; sed non potest dici compositio gratuita, quae fit cum onere dandi et recipiend; aliud beneficium, aut quid simile; ergo. Habet tamen ille textus aliam difficultatem, quam infra attingam. Confirmari etiam hoc potest ex capite secundo, de Transaction., ibi : De assensu Episcopi, vel Archiepiscogi sui.ubi haec ponitur ut conditio necessaria, et (ut ita dicam) pertinens ad validitatem, et quasi ad formam transactionis ; ergo ubi deest illa conditio, transactio est prohibita. Est au tem ibi sermo de transactione super decimas; multo ergo magis habet locum illa decisio in transactione super beneficia. Denique hoc videtur sufficienter probari ex generalibus regulis, quod in beneficiis aliquo modo acquirendis omnis pactio et conventio, omnisque per- mutatio, etiamsi sit de spirituali ad spirituale, prohibita est; sed transactio inter haec pacta onerosa continetur, ut constat, et per illam acquiritur beneficium aliquo modo, vel quia, cum jus sit dubium, fieri potest ut in re sit nullum, et per illam pactionem obtineatur ; vel si inre est verum, erat infirmum et dubium, et ita aliquo etiam modo acquiritur, dum fit certum per tale pactum.
13. Tripliciter potest fieri hec transactio. — Primus modus. — Ut autem haec conclusio magis explicetur, utile erit proponere tres modos, quibus haec transactio fieri potest. Unus est, quando contenditur de uno beneficio tantum, et tunc non potest dari spirituale pro transigendo ex re ipsa circa quam litigatur, quia beneficium divisibile non est. Quod si peusio imponatur ex conventione partium, mere temporale quid erit ( quidquid dicat Major, dicta quaestione 5), et ita fiet transactio, dando temporale pro spirituali, quod non licet; posset autem dari aliquid spirituale, quod sit extra materiam litis, ut si litigans pro beneficio pingui det collhtiganti aliud beneficium, quod pacifice ipse possidet, ut sibi pacificum relinquat pingue beneficium; et ialis transactio aequivalet permutationi unius beneficii pro alio, et ideo prohibita est sine auctoritate superioris. Vel si non sit propria permutatio, erit renunciatio beneficii in favorem tertii, non gratuita, sed ex pacto, quae ex illo duplici capite prohibita est. Aliter vero posset super unum beneficium intelligi haec transactio, si possidens promitteret alteri, pro dimissione litis accipere illum in vicarium, si beneficium sit curatum, vel in coadjutorem, si sit canonicatus; vel si promitteret providere illum de beneficio, aut vicaria, si sit dignitas habens similes provisiones annexas, aut praesentare illum in alio beneficio, si sit paonus, vel procurare illi aliquid hujusmodi. Et in his omnibus interveniunt pacta prohibita, et magna ex parte reduci possunt ad commutationem spiritualis pro temporali, et posset aliqua ex parte applicari ratio Sylvestri supra facta. Nam pro obtinendo beneficio cum suis redditibus venditur praesentatio, aut vicaria, etc. Et e contrario promissiones interdum possunt esse pretio aestimabiles. Ita ergo nullus modus occurrit, quo possit fieri transactio circa unum litigiosum, dando vel promittendo pre illo aliquid spirituale.
14. Secundus modus.—^Aliquando vero potest lis esse super plura beneficia simul; et tunc potest intelligi transactio, si inter se partes conveniant, ut unum beneficium uni detur, et aliud alteri, quod unusquisque pacifice possideat renunciando alii vel aliis. Et in hoc modo videtur esse minor ratio simoniae, quia fit minor permutatio beneficiorum, et videntur pauciora pacta intercedere. Sed nihilominus ratione conventionis non gratuita non potest propria auctoritate fieri, eo vel maxime quod cum jus utriusque partis dubium sit, non potest per voluntatem transigentium dari, vel renunciari in alium, si fortasse illud non habeat. et ideo necessaria est praelati auctoritas.
15. Tertius. —Denique potest transactio haec tertio modo excogitari, nimirum, si litigantes invicem sint actores. et rei, ut esse poterunt, si uterque proprium beneficium possidet , et uterque vicissim alteri moveat litem super beneficium suum; possunt autem transigere, vel ita ut conveniant de permutandis beneficiis simpliciter, ut lites cessent; vel certe si unusquisque contentus suo beneficio liti cedat, dummodo alter cedat. Prior modus sine dubio non licet sine praelati auctoritate, quia ipsa permutatio illam postulat, et quod beneficia sint dubia, non minuit necessitatem, sed potius auget, quia sola praelati auctoritas potest reddere jus certum. Idemque dicendum censeo, si non petatur beneficium ex utraque parte, sed alter petat beneficium alterius, iste vero ab alio postulet aliud spirituale jus jurisdictionis, vel simile. Quia etiam permutatio beneficii pro tali jurc, vel renunciatio sub tali conditione, eodem modo prohibita est, quia non est pura, sed sub modo et conditione. Posterior autem modus videtur licitus, et sine specie simoniae prohibitae; quia ibi non tam fit compositio super beneficium, quam super litem; et licet non sit omnino gratuita, non tamen fit dato pretio temporali, sed aliquo spirituali proportionato, quale est praetensum jus ad beneficium, seu illius absoluta renunciatio pro alia simili, quae non videtur contenta in prohibitione juris, cum ibi nulla permutatio beneficiorum , nec nova acquisitio, aut renunciatio intercedat. Nec etiam antiquum jus in se melius fit, sed solum cessatur ab impugnatione ipsius; et tunc unusquisque transigentium tenebitur consulere conscientiae suae, et examinare quale sit jus, quod in suum beneficium habet, ad quod etiam teneretur ante litem motam, si dubitatio aliter orta fuisset. Manet ergo res de se in eodem statu, in quo ante litem erat, quantum ad spiritualia jura; nihil ergo spirituale acquisitum est, vel datum, aut acceptum per illam transacticnem; et ita nec est simonia, nec repugnat conclusioni positae, quia proprie non est transactio super beneficia, sed super obligationem non litigandi mutuam et reciprocam , quae nullo jure prohibita est in tali materia.
16. Superest ut ostendamus hanc transactionem fieri posse auctoritate Episcopi. De quo nulla est dubitatio inter auctores, ut ex d. cap. 2, de Transaction., satis colligi potest; et clarius ex generali regula supra tradita de rerum permutatione. Nam permutatio beneficiorum ex causa honesta fieri potest in manibus praelati ; sed causa transactionis est satis honesta; ergo similis permutatio, vel quaecumque compensatio spiritualis facta alteri parti pro beneficio dubio, vel jure ad illud cui renunciat, si in manibus praelati fiat, valida erit, et libera ab omni simonia. Quia nec per se talis est, ut constat, nec invenitur prohibita facta illo modo, neque ullam habet speciem mali, cum spirituale pro spirituali detur, et praelati auctoritas interveniat.
17. Dubitatio prima circa hoc. — Resolvitur. — Sed quaeres primo an possit Episcopus in eo casu, ordinare ut unus retineat benetficium quod in litem adducit, et de illo solvat pensicnem alteri parti. Videtur enim non posse, quia ibi fit compensatio juris spiritualis pro temporali onere, quod non licet, ut ex capit. secundo, de Arbitris, et ex capit. ultim., de Rer. permut., patet. Antecedens constat, quia pensio est quid mere temporale. Respondeo. duobus modis posse hanc pensionem imponi : uno, ex mero arbitrio, et providentia praelati, qui ex conventione partium arhiter constituitur ad transactionem componendam, quae nihil prius inter se de pensione tractant, sed rem totam praelati arbitrio componendam relinquunt, ipse vero suo arbitrio modum illum compositionis constituit. Alio modo fieri potest ut partes prius inter se de tali modo compositionis conveniant per ordinem ad consensum, et approbationem praelati , sicut supra diximus, fieri posse in permutatione beneticiorum. De priori modo nulla esse potest controversia, quin sit licitus, expresse enim approbatur in cap. JVisi, de Praebend., ut constat ex illis verbis : Quod auten ordinatum est circa reliquum, ut ipse viginti libras de redditibus capituli. et quadraginta de proventibus prioratus percipiat anuuatim , hoc secundwun providentiam antelligiur esse preceptum e arbitraria potestate. Et ita docentibi Hostiens., Panor., et alii, et Gigas, referens alios, quaes- tion. 6, de Pension., num. 3 et 4; Major, in 4, d. 25, quaest. 5, ad 4, ubi ad argumentum factum respondet, negando pensionem esse aliquid mere temporale, sed esse aliquid spirituale. Quae responsio licet nunc verum fundamentum assumat, tamen ante Pium V fortasse non ita erat, ut supra vidimus, et ita ex vi juris illud fundamentum necessarium non est. Unde dici etiam posset illam transactionem non fieri ad compensandum spirituale per temporale; sed Episcopum posse auctoritate sua separare portionem illam a fructibus beneficii, et illam justis de causis alteri applicare, ut statim generalius explicabimus.
18. Quaestiuncula suboritur.— Quaeri autem solet an talis pensio imponi possit ad vitam ejus cui assignatur, vel solum ad vitam personae, vel etiam ut onus beneficii. Dissensio est inter auctores : nam in dicto capit. Nisi, insinuatur solum posse imponi ut onus personae, nam cum hac limitatione approbatur in fine textus. Et ratio redditur : JVe forte circa proventus aliqua videatur facta sectio prioratus ; quae ratio in omnibus beneficiis militat. Et ita sentiunt ibi aliqui interpretes, et potest confirmari in cap. Veniens, de Transact., ibi: Nisi preefati monachi transactionem preescriptam, auctoritate apostolica confirmatam esse docuerint ; ubi auctoritas Papae videtur postulari ad similem impositionem. Et hanc partem sequitur Azor, tomo 2, libro $8, capit. sexto; contrarium autem videtur colligi ex cap. De cetero, de Transact., per argumentum a contrario. Dicitur enim ibi pensionem impositam per transactionem juridicam, sine Episcopi auctoritate, non excedere vitam ejus qui pensionem solvit; ergo; interveniente Episcopi auctoritate, potest excedere vitam beneficiarii, ac subinde super beneficium ipsum imponi. Et ita notant ibi expresse Panormitanus, Cardinalis, et alii, quos refert et sequitur Gigas, dicta quaest. 6; Caccialupus, quaest. 5; Gambar., libro sexto de Offic. et potest. legati, a n. Tf1. Atque haec posterior sententia videtur juri conformior, propter dictum caput De cetero, cui consonat caput 3, de Collusion. detegen., ubi aperte supponitur, per viam transactionis , quae arbitrio Episcopi fieri solet, posse ita pensionem super beneficium imponi, ut pensionario solvenda sit etiamsi beneficiarius moriatur. Et ita videtur usus declarasse haec jura. Quocirca, licet Episcopus ordinarie non possit pensionem super beneficium imponere juxta commune jus, ut beneficia sine di- minutione conferantur, nihilominus regula illa patitur exceptiones aliquas, quando ex jure vel consuetudine sufficienter colliguntur, et una illarum haec est. Nec obstat dictum caput Nisi, quia ibi non fuerat pensio imposita auctoritate Episcopi, sed aliorum arbitrio, et ita concordat cum d. c. De cetero. Et ita in hoc praefertur auctoritas Episcopi auctoritati aliorum judicum extraordinariorum, qui in arbitros eliguntur, etiamsi illi sint Sedis Apostolicae delegati. Caput autem Veniens non facit ad causam, quia ibi non est sermo de transactione super beneficium, nec de pensione ad vitam pensionarii, sed de transactione super obligationem decimandi, et remissione seu diminutione perpetuo duratura, quae sine Papae auctoritate fieri non potest.
19. Jam vero superest dubium an possit haec pensio imponi secundo modo explicato, ex conventione partium antecedente, Episcopo proposita, ut illam approbet et transactionem consummet. Videtur enim hoc etiam esse licitum, quia quod potest fieri Episcopi auctoritate et arbitrio, potest etiam ab ipso peti ut fiat ; non potest autem peti, nisi prius partes inter se in eo conveniant; ergo non erit simonia hoc prius inter se tractare in ordine ad confirmationem Episcopi. Et potest hoc suaderi omnibus rationibus, quibus supra ostendimus hunc tractatum licitum esse in beneficiorum permutationibus. In contrarium vero est, quia talis conventio inter partes esset de dando temporali pro cessione juris spiritualis, seu pro retinendo spirituali ; haec autem pactio expresse reprobatur ind. c. Constitutus, et c. Pretereu, 1 et 2, de Transact. Imo similis pactio, Pontifici Alexandrolll proposita, ut ab eo confirmaretur, ab eo rejecta est, quoniam videbatur illicitae pactionis speciem continere, ut refertur in c. Cwmn pridem, de Pactis. Denique communiter canonistae ad hoc genus transactionis, in qua temporalis pensio uni datur, et alteri beneficium adjudicatur, requirunt ut conditionem necessariam, quod id fiat judicis arbitrio, et non ex praevia conventione et petitione partium, quia in dicto cap. Nisi expresse honestatur talis transactio, ex eo quod ex providentia judicis facta est, et in aliis textibus, praesertim in dicto cap. Cum pridem, improbatur, quia a partibus incepit. Atque ita sentiunt Hostiens., Panormitanus, et alii ibi, et in dicto c. Nisi, et in cap. ult. de Rerum permutatione, et c. 2 de Arbitr. ,
20. Quamvis autem haec doctrina recte explicata vera sit, possumus nunc distinctione uti de pensione : aut enim spiritualis est, aut mere temporalis. Diximus enim supra, pensiones, quae dantur clericis ut clerici sunt, non conferre nunc jus mere temporale ad fructus pensionis, sed illos etiam esse annexos alicui officio, ac titulo spirituali; et has vocamus spirituales pensiones : mere autem temporales sunt, quae dantur sine ullo spirituali titulo, ad effectum temporalem, quae possunt etiam a laicis possideri. Quando ergo transactio fit cum onere spiritualis pensionis, crediderim non vitiari, nec simoniace fieri, eo quod fiat prius conventio inter partes, quantum est ex parte illarum, cum subordinatione ad praelatum, et sub conditione, Si ipse approbaverit, et confirmaverit transactionem. Ratio est, quia tunc non datur vel accipitur temporalis compensatio pro spirituali beneficio vel jure ad illud, sed spirituale quid, nam pensio illa spiritualis est. Et licet habeat temporale annexum, non obstat, ut diximus, quia temporale est accessorium, et sequitur naturam principalis, et quia idem in ipso beneficio invenitur. In hoc autem modo transactionis dandi spirituale pro spirituali, nullum invenitur jus canonicum, quod specialiter et absolute illum prohibeat fieri per partium conventionem absolute et simpliciter, sed inveniuntur tantum generales prohibitiones permutationum et pactionum in mareria beneficiali, quae non extenduntur ad eas, quae in ordine ad consensum praelati fiunt. Et quamvis renunciatio, vel permutatio beneficii cum pensione regulariter non possit fieri nisi a Papa, tamen propter bonum pacis, et causa transactionis, potest per Episcopum fieri, ut diximus, et ideo etiam fieri potest ad petitionem partium, quia nullum est jus hoc prohibens. Et idem censeo de quacumque transactione super litigiosum beneficium, in qua jus aliquod vel ministerium spirituale datur in recompensationem, juxta varia exempla superius posita ; est enim eadem ratio in omnibus, ut licet sola voluntate partium consummari non possit transactio, possit tamen tractari, et mutuus consensus praestari cum ordine ad prelatum, cujus arbitrio consummetur.
21. At vero quando pensio est mere temporalis, tunc imponi non potest ad requisitionem partis, nec inter litigantes potest antecedere talis conventio; quod si antecedat, eo ipso est a praelato reprobanda. Ita colligitur ex dicto c. Cum pridem. lpse autem praelatus arbiter ex officio suo et providentia, si judicaverit expedire, poterit talem pensionem imponere, juxta dictum cap. JVisi, sic ab omnibus intellectum. Nam ex principio illius colligitur, pensionem, ibi impositam, fuisse mere temporalem, alias non esset cur Pontifex diceret, nisi arbitri fuissent viri providi et honesti, potuisse transactionem videri suspectam, propter perniciem exempli ; nam si pensio fuisset spiritualis, nulla esset umbra mali exempli; supponit ergo fuisse temporalem, et nihilominus eam approbat, quia ex providentia judicum, non ex partium conventione imposita est. Ratio autem differentiae est, quia si conventio incipiat a partibus, speciem pravam habet, quia cum in illa spirituale ac temporale interveniat, magnum periculum est ut unum pro alio detur, quia partes non solent intendere nisi utilitati propriae et maxime temporali; judex autem et ratione officii preesumitur habere intentionem rectam, et cum in ea causa constituatur tanquam communis distributor, ei concessum est ut possit providere utrique parti, etiam de fructibus beneficii, prout sibi magis expedire visum fuerit.
22. Quaestiuncula suboritur. — Respondetur quaestiunculae. —Dices : quo titulo potest praelatus in eo casu applicare aliquid temporale parti cedenti juri suo, cum illud jus spirituale sit, licet dubium ? nam pro ipsomet jure non potest dari, nec tanquam pretium illius renunciationis ; hoc enim contra jus divinum est, ut in prima assertione diximus. Ad hoc solet communiter responderi, temporale illud dari ex providentia judicis propter bonum pacis; nam hanc causam assignat Pontifex in cap. JVisi. Sed urgeo ulterius, quia hoc bonum pacis in tali casu non est aliud, nisi quod lis cesset, et dissensio; non autem cessat, nisi quatenus utraque pars renunciat juri suo; ergo in effectu dare temporale pro bono pacis, est dare illud pro renunciatione juris, per quam talis pax ex illa parte perficitur. Item ipsum bonum pacis videtur esse quid spirituale, nam est proprius effectus charitatis, ut D. Thomas tradit. Respondeo primum, bonum pacis non solum esse spirituale bonum, sed etiam esse commodum temporale, et magnam utilitatem temporalem secum afferre, et ideo posse pecunia aestimari : et ideo in illo textu non solum dicitur : Pro bono pacis, sed additur, et utilitatis, quod ego de temporali utilitate intelligo; nam, sicut lites magnas afferunt incommoditates temporales, ita pax temporales etiam utilitates adducit, et ut sic pecunia aestimabilis est. Nec obstabit quod ad illam pacem perveniatur renunciando juri, et praesentationi spirituali, nam illud per acci- dens est, et ad talem compensationem non consideratur, sed solum ipsum bonum et utilitas pacis. Secundo addo, in hac impositione temporalis oneris posse considerari ab arbitrariis rationem aliquam justitiae, ob quam merito possit beneficio, aut beneficiario onus imponi ; vel licet non attingat rigorem justitise, quem arbiter non semper scervare tenetur, ut amicabiliter pacem componat, potest haberc magnam aequitatem : talis autem causa esse potest necessitas alimentorum, ad quae recipienda ex tali beneficio potest clericus habere justam causam, ratione juris saltem dubi quod ad illud habet, vel etiam adjungi possunt labores, expensae, et aliae incommoditates, quas in prosecutione causae passus est, quae rationes temporales sunt, ct possent ab arbitris considerari, ut aliquid temporale alteri litigantium applicent.
23. Objectio. — Solvitur. — Sed adhuc possunt objici cap. 2 de Arbitris, et ult. de Rerum permut. Nam in illis reprobari videntur similes transactiones cum aliqua praestatione temporali, in commodum alterius partis juri suo renunciantis. Respondeo, de intellectu horum jurium multa ab interpretibus tradi; sed quia ad nos non spectant, breviter dico, in d. c. 2 non omnino reprobari arbitrium, propter solam praestationem temporalem , nam in fine illius dicitur : Si arbitrium ipsum videris equitate subnimum, ad obsersanLiam illius wutramque partem compellas. Poterat ergo, ut Parnormitanus notat, esse gequum, non obstante pecuniae largitione, et acceptione, ac impositione. Tamen, juxta narrationem factam, statim illud arbitrium apparebat iniquum, et consequenter magnam speciem habere simoniae; nam et a dolo et fraude acceperat initium, et ex favore ad alteram partem latum fuerat; unde verisimile erat ad instantiam ejus fuisse latum, et praeterea oblata pecunia coactus est renunciare beneficio ille qui certum jus in illo habere videbatur, et per vim illo fuerat spoliatus; quod si ita erat, non dabatur pecunia pro bo1o pacis, sed pro renunciatione beneficii, quod simoniacum est. Ac'denique, cum clericus ille multo tempore privatus fuisset injuste possessione et fructibus beneficii, et exulare coactus , pro solis quinque marchis argenti jubebatur renunciare non solum beneficio, sed etiam toti quaestioni, quod non solum simoniacum, sed etiam injustissimum erat. Ex illo ergo textu, nullum argamentum ad praesentem materiam sumi potest. In capite autem ult. de Rerum permut., per arbitrium judicum non tam fiebat transactio, quam venditio perpetua juris decimandi ; unde fit verisimile, et ortum fuisse arbitrium ex concordia partium, ut ex ipsa facti narratione facile intelligi potest, et constat etiam arbitrium non fuisse fundatum in bono pacis, sed in compensanda et permutanda una re pro alia, quod non licebat etiam ex arbitrorum providentia ; et hoc aperte supponit Pontifex, cum decernit irritum illud arbitrium, quia permutatio de spiritualibus ad temporalia improLatur.
24. Alia questio. — Quaeri tandem in hoc puncto potest, an transactio haec in materia beneficiorum fieri possit absque specie simoniae, absque interventu praelati, ad arbitrium aliorum privatorum judicum aut clericorum, ex consensu litigautium. Loquimur autem de transactione propria ; nam de amicabili compositione pure gratuita jam supra dictum est, posse fieri ex solo consensu partium, vel cum arbitris, vel sine illis. Sed difficultas est, quando partes amicabiliter conveniunt, ut compositio inter ipsas fiat per arbitratores, sine interventu praelati, an illi possint compositionem facere per modum transactionis absque simoniae specie. In quo imprimis supponimus tale arbitrium non posse nisi in clericos compromitti, quia materia et personae ecclesiasticae sunt. Deinde est certum posse partes, si velint, compromittere in judicem vel judices causae, ut non solum ut judices, sed etiam ut arbitratores rem componant, ut constat aperte ex d. c. Nisi, de Praebend., et c. De catero, de Transact. Et tunc est certum posse tales judices arbitros per modum transactionis rem componere, adjudicando semper beneficium ei qui verum titulum habet, aut habere magis praesumitur et probatur, et imponendo beneficiario onus aliquod temporale, si ad bonum pacis oportuerit, quanquam non possint super beneficium onus pensionis imponere sine consensu praelati. Primum sumitur ab omnibus Doctoribus, ex d. cap. 2, de Arbitris. Et ratio est, quia esset clara injustitia privare beneficio eum, quai jus habet in illud, et si fieret data pecunia, haberet magnam speciem simoniae. Secundum autem sumit'r ex aliis juribus, et explicatum jam est.
95. Praeterea potest hoc arbitrium committi, ex consensu partium, alicui qui non sit praelatus partium, nec ordinarius. aut delegatus judex causae, quia hoc non est prohibitum in jure, et ita omnes Doctores tradunt posse per hujusmodi arbitrium fieri amicabilem compositionem. Tunc vero difficuhas est, an talis arbitrator possit imponere simile onus temporale beneficiario ; nam in jure non invenitur casus similis, in quo talis transactio seu onerosa compositio approbetur; nam in dicto cap. JVisi, et in dicto c. De ceetero, arbitri fuerunt ipsi judices delegati. Unde Anton., in dicto c. Nisi, n. 6, concludit hujusmodi arbitros non posse praecipere dare pecuniam. Sed contrarium credo verius, et videtur mihi id aperte supponi in dicto cap. 2, de Arbitris, ut supra ponderavi cum Panor. , ibi, n. 10, qui aperte hoc sentit; nam arbitri ibi constitut non fuerant judices, sed tantum quidam clerici, et tamen in illo textu supponitur, eorum arbitrium potuisse esse aequum et servandum. Deinde, licet arbitri electi essent judices, postea ad componendum possunt uti sola potestate arbitratorum ; ergo per eamdem possent id facere, etiamsi non essent judices, quia materiale illud est, et nullum est jus, quod statuat esse necessariam in tali arbitrio talem personae qualitatem.
On this page