Text List

Caput 52

Caput 52

An vitium simoniae cadere possit in pontificem vel ejus curiam?

CAPUT LII. AN VITIUM SIMONIAE CADERE POSSIT IN PONTIFICEM VEL EJUS CURIAM?

1. De causis simoniae. — Causarum distincLio. — Explicavimus hactenus simoniae vitium secundum se, attingendo omnes species ejus, seu modos quibus committi potest; superest dicendum de causis et effectibus ejus. Causae autem quaedam sunt intrinsecae, ut materia et forma ; aliae extrinseca, ut finis et efficiens. Priores eo modo quo in actu humano inveniri possunt, satis sunt cum ipso actu seu vitio explicatae ; diximus enim de materia ejus et de pretio , ex quibus coalescit quodammodo proxima materia, quae est contractus, circa quae studiosa voluntas versatur, quae dici potest quasi forma simoniae. Quod si in ipsa voluntate materiam et formam distinguere velimus, actus ipse realis voluntatis materia est, pravitas autem ejus est quasi forma, vel potius deformitas ejus. Unde fit ut de final causa nihil etiam dicendum sit ; nam si actus ille consideretur ut deformis, non habet finem, sed potius defectum debiti finis ; s1 vero spectetur ut realis actus est, pro fine habet suum objectum intrinsecum , qui est vendere rem spiritualem, et pro illa pretium recipere, vel e converso emere spiritualem rem, dato pro illa pretio; de quo fine satis a nobis dictum est. Alii autem fines extrinseci, qui ab operante adhiberi possunt, non cadunt sub scientiam, nec ad illam spectant, quia per accidens sunt, et in infinitum variari possunt, ut etiam in superioribus tactum est. Solum ergo de efficienti causa aliquid desiderari potest , id est, de personis quae hoc vitium committere possunt; hoc enim ad complementum materiae moralis, et ad explicandos effectus seu poenas simoniae necessarium esse potest.

2. Primo ergo ac praecipue tractari solet haec quaestio de Summo Peontifice, an possit vitium simoniae committere; quam attigit D. Thom. in art. 1 hujus materiae, ad 7; et ibi Cajet., Soto, et alii expositores, et alii Theologi, in 4, dist. 25; Summistae omnes, verb. Simonia ; Canonistae, in cap. 1, de Simon., ubi Panorm., num. 6; Felin. et alii. Idem Panormitan., in Repet., cap. Fatirpanda, S Qui vero, de Praebend., num. 53 et 54; Redoan., part. 4, c. 20; Jul. Clar.. lib. 1, S Simonia, num. 5; Covar., in Regul. Peccatum, part. 2, c. 8, n. 8, ad finem, qui alios refert ; Navarr., d. cap. 23, n. 108. Est autem considerandum inter hos auctores interdum inveniri dissensionem quasi materialem, quia circa rem quae venditur, dubitant an sit materia simoniae, necne, vel an sit talis materia dejure divino, vel tantum de humano; formalis autem nulla videtur esse dissensio; et haec est a nobis consideranda, et ideo breviter potest haec res expediri; nam materialis resolutio singularum quaestionum ex doctrina in superioribus data petenda est, ut hic breviter indicabo. Suppono autem non esse quaestionem hic de potestate committendi hoc peccatum ex parte liberae voluntatis, vel alicujus privilegii in hac parte concessi Summo Pontifici, sicut quaeri solet an Pontifex, ut privata persona, possit esse haereticus ; nam quia simonia solet vocari haeresis, cogitari posset in illo sensu tractari quaestionem hanc : non vero ita est, sed movetur ex parte materiae, seu legis simoniae, an habere locum possit in persona Pontificis. eamque obligare, nam ex parte voluntatis suae certum est defectibilem esse, nec habere contra hoc vitium specialem in bono confirmationem, magis quam contra alia, quamvis, moraliter loquendo, vix habere possit occasionem ad hoc vitium committendum, ut explicabimus.

3. Prima assertio. — Dico ergo primo : in omni materia, in qua simonia committitur contra jus divinum, etiam Pontifex peccabit eodem genere peccati, si illam pro temporali vendat. In hac assertione omnes conveniunt. Et patet, quia Pontifex subditus est juri divino. Item, quia illa actio intrinsece mala est. Potestque fieri inductio primo, in Sacramentis, si Papa illa vendat pro pretio temporali ; in reliquiis sacris ; item in doctrina fidei, si Papa illam vel illius definitionem vendere vellet ; imo et in ipsamet dignitate pontificia, si pro regno temporali, verbi gratia, tanquam pro pretio illam renunciaret. Idem denique est in omni simili materia, quae de se et natura sua, seu divina institutione spiritualis est. Addo vero idem esse de rebus sacris, quae ex institutione Ecclesiae sacrae sunt, ut si Pontifex venderet Agnos Dei, vel grana benedicta, majori pretio quam valeant ratione materiae, solum propter consecrationem, vel benedictionem quam ipse adjunxit, sine dubio non minus esset simoniacus, quam quilibet alius id committens ; quia (ut supra dictum est), licet illa spiritualitas sit ex positiva institutione, tamen, hac supposita, simonia quae in illa committitur contra jus divinum est. Circa beneficia autem ecclesiastica, sicut sunt opiniones an illa vendere sit simonia contra jus divinum, vel humanum, ita etiam sunt de actu Pontificis. Veritas nihilominus est, quod si spirituale jus beneficii a Pontifice vendatur, simonia committetur. Juxta hanc ergo conclusionem locutus est divus Thomas in illa solutione ad septimum, qui ampliat illam, sive Pontifex accipiat pro re spirituali pecuniam, vel bona temporalia ex fructibus beneficiorum, vel redditibus ecclesiarum, sive ex bonis laicorum. Quod verissimum est, si pecuniam illam accipiat ut pretium rei spiritualis, quia tunc alia differentia materialis et accidentaria est. Verumtamen hoc habet singulare Pontifex, quod potest multis justis titulis et modis pecuniam accipere, vei aliis applicare, cum alicui dat beneficium, sine venditione illius, et sine intentione pretii, et consequenter etiam sine simonia. Et ideo dixi vix posse Pontificem habere occasionem conmittendi hoc vitium, quia sine venditione potest fere omnes effectus efficere ex pastorali providentia suprema, qui moraliter illi occurrere possunt; alii vero possibiles, qui excogitari possunt, moraliter non occurrunt, ut ex inductione facta, et ex dictis in superioribus facile constare potest. Et in hoc fundati sunt, qui prudenter dixerunt, in Romanum Pontifi- cem vix aut nullo modo cadere posse suspicionem simonisae, ut videre licet in Redoan. et Jul. Clar., locis citatis, et aliis.

4. Assertio secunda. — Dico secundo, Pontificem Summum posse facile vitare simoniae vitium, etiamsi venditiones vel contractus faciat circa res spirituales, qui jure tantum ecclesiastico simoniaci effecti sunt. Haec etiam assertio est communis: potest autem explicari duobus modis. Primo, si dicamus jura prohibentia simoniam, quae de se talis non est, non obligare Pontificem : nam hoc supposito, evidens est non solum posse Pontificem illos actus efficere, vitando simoniam, sed etiam non posse illam committere, quia non potest peccare contra illas leges, cum illis non obligetur. Illud autem fundamentum non debet niti in alio generali principio, quod princeps supremus non possit suis legibus obligari, hoc enim verum non est, ut ex materia de legibus supponimus ; sed specialiter debet fundari in hoc, quod materia talium legum non spectat ad Pontificem: constat autem quod, licet princeps possit sua lege obligari, quando materia ejus uniformiter ad ipsum pertinet, non tamen obligatur, quando materia non est uniformis, sed ex peculiari ratione et habitudine pertinet ad inferiores, ut tales sunt, ut bene notavit Soto, lib. 1 de Just., quaest. 6, art. 7.

5. Quod ergo talis sit materia illarum legum ecclesiasticarum, quae positivam simoniam prohibent, inductione quadam ostendi potest. Primo enim inter eas leges illae praecipuae censentur, quae permutationes beneficiorum, vel renunciationes sub conditione et modo, vel cum pensione aliqua fieri prohibent: at omnes istae leges includunt conditionem, nisi in ordine ad Pontificis consensum et auctoritatem, vel nisi in manibus ejus, et similes; ergo ex ipsa forma legum constat non obligare Pontificem. Unde si forte sine rationabili causa, vel contra bonum Ecclesiae Pontifex admitteret aliquam permutationem, seu renunciationem ejusmodi, vel imponeret pensionem injustam, licet peccaret contra justam vel fidelem dispensationem, non tamen simoniam committeret contra leges prohibentes tales contractus ; nam prohibent illos inferioribus, non tamen Papa,a quo non fiunt per modum contractuum, sed per modum pastoralis providentiae ac dispensationis. Idemque judicium est de illis legibus quae prohibent confidentialem simoniam ; nam haec in Pontifice locum non habet. Idem est de legibus prohibentibus exactionem stipendiorum pro muneribus spiritualibus alias de- bitis, quia illae, ut prohibent injustitiam, naturalem legem continent, et ita obligant Pontificem, sed non pertinent ad praesens; ut vero prohibent imaginem et suspicionem simoniae, non spectant ad Pontificem, qui nulla habet certa stipendia pro suis muneribus, nisi quae ipse definit et praescribit. Idem est de legibus prohibentibus aliquas largitiones, etiam gratuitas : nam fere omnes illae diriguntur ad Episcopos, et praelatos ordinarios, ut videre licet in Trident., sess. 21, cap. 1, de Refor., sub quibus non solet Summus Pontifex comprehendi.

6. Questiuncula solvitur. — Hic ergo modus dicendi valde probabilis mihi videtur; et certe in omnibus legibus adductis verus apparet, et rationi conformis, quia omnes illae leges fundantur vel in tollendis privatis pactionibus et negotiationibus circa res spirituales, vel in cavenda omni suspicione simoniae; prior vero ratio per ipsammet Pontificis auctoritatem cessat; posterior autem vix in illum cadit (ut dixi), propter eminentiam sui status et dignitatis; non videntur ergo leges illae Pontificem comprehendere. Solum posset instari de legibus prohentibus venditiones officiorum quorumdam temporalium Ecclesiae. De illa vero prohibitione, et est valde dubium an pertineat ad simoniam, et probabile est non esse receptam a Pontificibus pro sua curia, ut supra dixi. Imo ex forma verborum iegis videtur non comprehendere Pontificem: illa enim prohibitio maxime habetur in Conc. Chalced., c. 2, quod citat et probat Urbanus Papa, cap. Salvator, 1, quaest. 3, et tamen in eo generaliter dicitur : S quis Episcopus. eic., sub qua generalitate non solet comprehendi Pontifex. Et materia ipsa talis legis hoc postulat, quia nullus rex, vel supremus princeps reipublicae prohibetur vendere officia vendibilia suae reipublicae. Imo illi soli hoc solet licere, dummodo naturalem justitiam in eo servet, et rationem habeat communis boni; ergo in republica christiana, non debuit hoc prohiberi supremo principi, sed ejus dispositioni et prudentiae relinqui. Et ita videtur sentire specialiter de illa lege Anton., d. cap. 5, 82, verb. Quod autem de Papa, 3, citans Hostiens. et Anton. de Butr., et sequitur Tab., verb. Simonia, num. A4. Itaque ex vi materiae talium legum, et ex verbis et rationibus earum, est mihi valde verisimile non posse Pontificem simoniam positivam committere.

7. Secundus modus defendendi conclusionem. — Objectio. — Solvitur. — Secundo ta- men modo defendi solet communiter haec sententia, quia, licet Pontifex obligetur his legibus, potest secum facile dispensare, et ita non committere simoniam contra tales leges. Ita videntur sentire Panorm., Felin., et alii canonistae, in d. cap. f, de Simon., et in cap. Enx parte, 1, de Offic. deleg.; Sylvest., verb. Simonia, quaest. 4; Soto, lib. 9, quaest. 5, art. 2, ad 2. Ratio vero est, quia per dispensationem tollitur obligatio legis, et consequenter vitatur culpa. Sed objici potest primo, quia fieri potest ut Pontifex non habeat animum dispensandi secum, sed parvi pendat obligationem legis. Respondetur primo, ideo in conclusione dictum non esse Papam non posse hanc simoniam committere, sed posse illam non committere ; in illo ergo casu simoniam committeret ex pura voluntate, non quia non posset id facere sine tali culpa. Unde addimus illum casum esse moraliter impossibilem; quia, nisi directa et expressa voluntate dicat Pontifex se nolle secum dispensare, sed velle transgredi legem, quantumvis obliget, eo ipso quod vult sic operari, sciens se posse dispensare in lege, censebitur secum dispensare; ille autem alius modus operandi tam est inordinatus et voluntarius, ut cadere non possit, nisi in depravatissimam voluntatem, quae velit frangere legem, solum ut frangat illam; et ideo moraliter loquendo, potest dici impossibilis ille peccandi modus.

8. Alia objectio. — VFictorie responsio. — Responsio aliorum. — Roesolutio vera. — Potest tamen secundo objici, quia licet hoc recte procedat, quando Papa secum ex causa rationabili dispensat, non vero si absque causa rationabili velit secum dispensare, nam in hoc ipso graviter peccat; tunc ergo etiam peccabit peccato simoniae. Ad hoc Victoria utrumque concedit, et probat a simili; nam si comederet carnes in die veneris, secum sine causa dispensando, esset intemperatus; sed eadem est difficultas. Videtur ergo supponere Victoria, dispensationem legis positiva, sine causa datam, esse invalidam, et non tollere obligationem legis. Hoc autem in universum verum non est, ut suppono ex materia de legibus. Posset autem dici non improbabiliter, quod licet respectu inferiorum sit valida dispensatio, quia respectu illorum legis obligatio omnino pendet ex voluntate principis, respectu ipsius principis est invalida, quia non tam propria voluntate, quam ex vi naturalis legis suae legi subjicitur; et ideo vel non potest absque causa secum valide dispensare, vel certe nec dispensare secum potest, sed declarare se non obligari lege, existente tali causa. Neque mirum est quod in hoc sit quodammodo strictior ejus obligatio, quia etiam necessitas et ratio major est. Alii vero dicunt peccare tunc principem, sic secum dispensando, contra justitiam distributivam, et bonam gubernationem ; stante vero dispensatione, jam non committere simoniam, quia dispensatio valida fuit, et abstuht obligationem, qua sublata, illa non est materia simonia.. lImo addunt aliqui, tunc non peccare mortaliter, sed venialiter, secluso scandalo et injustitia, quia solum peccat non se conformando toti corpori in observatione talis legis. Sed hoc ultimum non credo, quia graviter peccat secum dispensando sine causa, et eam dispensationem quasi conservando; alias parvi momenti esset obligatio principis ad suam legem servandam. Hoc autem supposito. non est magni momenti illa opinionum diversitas, et utraque opinio est probabilis. Quia vero pendet ex fundamento illo generali pertinente ad materiam de Legibus, ibi dicemus generaliter quid nobis videatur probabilius.

9. Assertio tertia. — Dico tertio Pontificem Summum non incidere in poenas contra simoniacos latas, etiamsi simoniam, vel contra divinum jus, vel contra humanum, committat. Conclusio est ccommunis omnium quos retuli, et caetercrum scribentium, quos in re clara referre necessarium non est. Fundamentum autem est, quia hae poenae jure tantum ecclesiastico sunt latae (nam de poena debita in foro Dei non agimus); princeps autem supremus quoad vim coactivam non subjicitur suis legibus, ut D. Thom. tradit 1. 2, q. 96, et ibi latius disputatur, et breviter attigimus tom. 5 de Censur., disp. 5, sect. 1, num. 27. Unde a fortiori constat, in casu simoniae non posse Papam ab aliquo judicari, etiamsi simonia lato modo haeresis appelletur. Quod attigit Panormit., in cap. Cum venissent, de Judic., num. 7, ubi in additione, verb. De delicto sinonie, multa referuntur. Sed haec in materia de Pontifice tractanda sunt, quanquam per se sint notissima. Consequenter vero solet hic quaeri, quoniam simonia cum alio committitur, si contingat Pontificem facere contractum simoniacum, an eo ipso eximat illum a poeena simoniae; et similiter quaeri posset, si talis simonia sit contra jus humanum, an contrahendo cum alio censeatur dispensare cum illo in prohibitione humana. Sed de his dicemus melius in cap. ultimo hujus libri.

10. Circa Romanam curiam deciditur questionis pars. — Ultimo, quaerunt circa hoc Canonistae, an in Romana Curia committi possit simonia. Sed vix est locus quaestioni, etiamsi opiniones variae referantur. Conveniunt itaque omnes, contra divinum jus, non minus in Romana Curia quam ubique gentium, posse simoniam committi. Hoc probare non est necesse : imo fortasse ibi sunt plures occasiones ilam committendi , propter frequentiorem usum dandi et accipiendi spiritualia, praesertim beneficia, circa quae etiam committitur simonia contra jus divinum, ut supra visum est. Eadem item committütur circa dispensationem indulgentiarum, et aliarum gratiarum, et cir ca reliquias Sanctorum, et res sacras; quae omnia in Curia frequentius procurantur, et ideo possunt ibi frequentius pravis medis, quae labem simoniae contineant, procurari. Nam, licet cum ipsomet Pontifice non committatur, potest ab ipsis appetentibus spiritualia, et de illis contrahentibus, vel etiam a ministris et intercessoribus committi, ut in cap. seq. generaliter explicabimus. Unde ulterius certum est, posse ibi committi simoniam contra jus ecclesiasticum, inscio et ignorante Pontifice. In hoc etiam omnes conveniunt, et eodem fere discursu declarari potest: imo quaedam sunt simoniae species quasi propriae illius loci; maxime vero simonia confidentialis, ut colligitur ex Bullis Pii IVet PuV contra illam. Possumus autem advertere dupliciter posse simoniam committi in Curia: uno modo, quasi materialiter, quia contingit eos, qui pacta simoniaca faciunt, ibi commo1ari; et ita nulla est difficultas, nec de illa Curia potest esse specialis quaestio. Alio ergo modo potest committi in Curia formaliter, et quatenus talis est, id est, ab officialibus et cum officialibus, qui quodammodo talem Curiam constituunt ; et sic intelligenda sunt quae in hac materia dicuntur. Sunt ergo jura quaedam positiva, prohibentia simoniam, qua principaliter feruntur pro Curia, ut illa de Simonia confidentiali, de quibus non est dubium quin ibi maxime violentur per simoniam prohibitam, praesertim non interveniente tacita vel expressa dispensatione, aut conniventia Pontificis. Alia vero sunt jura generalia, de quibus magis posset dubitari. Verumtamen etiam haec sine dubio obligant in Curia Romana, nisi constet contraria consuetudine esse derogata ; et ita contra illa etiam poterit in illa Curia simonia committi, quando tacitus consensus Pontificis non intervenit.

11. Non quevis tolerantia Pontificis simoniam tollit. —Auctores ergo qui ita loquuntur, ut negent simoniam solo jure positivo prohibitam, habere locum in Curia, maxime loqui videntur, quando sciente et dissimulante Pontifice exercetur ; quia tunc videtur tacite dispensare. Ita sensit Joan. de Lignan., inc.1 de Simon., ut refert et sequitur Sylvester, d. q. 4. Quia in Curia principis non habet locum lex Julia de ambitu; de qua sententia videri possunt multa per Abb., cum additione ad illum in cap. 1, de Simon., numer. 5 et 6; et ibi Felin. Sed illi auctores videntur loqui de simoniis commissis in Curia cum ipsomet Papa, seu cooperante ipso; nam ita cum proportione loquitur lex de ambitu. Atque ita dicti doctores expresse loquuntur de Simonia in beneficiis; unde magis quoad excusationem poenae quam culpae loqui videntur : quam quaestionem infra tractandam remisi. Loquendo autem de culpa simoniae, etiam contra legem ecclesiasticam universalem, non est sufficiens signum dispensationis, quod Papa sciat contrarium fieri in Curia, et toleret, quia potest tolerare quoad non inferendam poenam, quia fortasse non denunciatur, vel quia non semper expedit omnes poenas exequi, vel certe quia in hoc potest esse aliqua negligentia, et non propterea factum approbari. Igitur nisi talis sit scientia et patientia Pontificis, talisque consuetudo ut, communi judicio prudentum , censeatur lex ibi abrogata, sine dubio committetur etiam ibi simonia in talis legis transgressione, quia de obligatione legis constat, et de abrogatione non constat.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 52