Caput 53
Caput 53
An et quomodo inferiores praelati, vel eorum officiales, familiares aut intercessores, apud illos simoniam committant?
CAPUT LII. AN ET QUOMODO INFERIORES PRAELATI, VEL EORUM OFFICIALES, FAMILIARES AUT INTERCESSORES, APUD ILLOS SIMONIAM COMMITTANT?
1. Quod ab his omnibus personis vitium hoc committi possit, certius est quam ut probatione indigeat : nullus enim est personarum status in Eeclesia, qui ab hac labe immunis sit, quod jura omnia contra simoniacos lata testantur; singulariter vero Extravagans 2, de Sim., inter communes, ubi nominat Cardinales, Patriarchas, Archiepiscopos, Episcopos, etc. Et ratio est clara, quia illi possunt dare et accipere spiritualia, et sunt homines, qui avaritia, ambitione, et similibus affectibus vinci possunt, et ad committendam simoniam induc.
2. Secundo, hinc facile intelligitur omnes praedictas personas posse simoniam committere, et contra jus divinum, ut per se constat, et contra humanum, quia iili subjectae sunt ; et regulariter jura prohibentia simoniam, etiam positivam, ita loquuntur, ut omnes personas ecclesiasticas comprehendant usque ad Cardinales, nisi ex verbis alia limitatio colligatur. De quo videri possunt quae in simili congerit Navar., de Datis et promis., 11, S S'exto nota. Unde etiam sequitur haec procedere non solum de simonia quoad culpam, sed etiam quoad omnes poenas, quia omnes hae personae, quantumvis sacrae et eminentis status esse videantur, subjiciuntur ecclesiasticis legibus, non solum quoad vim directivam, sed etiam quoad coactivam, quia sunt plene et perfecte subditae, et constitutionibus Ecclesiae omnes obligantur ac ligantur, juxta cap. 1 et ult., de Constit. Quomodo autem poenae simoniacorum ad singulos applicandae sint, infra videbimus.
3. Tertio, addendum est non solum inferiores praelatos, sed etiam eorum ministros seu officiales posse simoniam committere , vel cooperando praelatis ipsis, vel per se illam committendo. Quod ita declaro : nam duobus modis potest ab his personis committi simoniam, scili.et, dando et recipiendo spiritualia. Posteriori modo non committitur ab eis, ut praelati sunt, id est, ut potestatem aliquam exercent, sed ut homines sunt capaces spiritualium bonorum aut dignitatum; et ideo de hoc nihil speciale hic adnotandum occurrit, vel circa principaliter delinquentes, vel circa cooperantes: nam ad utrosque applicandae sunt generales doctrinae, vel in superioribus traditae de simonia in particulari, vel quae dari solent in generali de cooperantibus ad aliena peccata. Et in particulari, pro legibus prohibentibus vel punientibus simoniam , ponderanda sunt verba legum, ex quibus colligendum est an poenae ad cooperatores extendantur. Priori modo, scilicet, ministrando spiritualia, committitur simonia proprie ac principaliter a praelatis, ut praelati sunt ; nam, licet alii clerici possint etiam, ministrando spiritualia, simoniam committere, nunc solum de episcopali ministerio tractamus. Sic ergo dicimus etiam a praelatorum ministris, seu officialibus posse committi. Quod patet, quia etiam ipsi suo modo ministrant, et cousequenter possunt contra divinum jus peceare, pretium pro ministerio vel participatione ejus recipien- do, vel etiam contra jus ecclesiasticum transgrediendo prohibitiones ad ipsos pertinentes, ut ex discursu totius materiae constat.
4. Ministeria episcopalia qua. — Ut autem nonnulla brevia dubia circa hoc occurrentia explicemus, tria vel quatuor ministeria principalia Episcoporum distinguere possumus: sacramenta pontificalia, et praecipue ordines tribuere ; spirituales seu ecclesiasticas causas dicere ac judicare; dispensationes et alias gratias voluntariae jurisdictionis exercere, et beneficia ecclesiastica conferre. In quibus omnibus potest jus divinum intercedere et humanum. Et de divino nihil addendum occurrit, sed applicandum est juxta regulas superius traditas, et ab unoquoque est servandum quoad eam partem, quae juxta suum ministerium recta ratione pensatum ad illum pertinuerit. Circa humanum vero jus aliqua notanda occurrunt circa nonnulla ex membris numeratis.
5. Circa ordines prohibitio. — Et primo, circa ministerium ordinum extat jus canonicum, in cap. 1, de Simon., quod sic habet: Sicut non debet Episcopus manum quam imponit, ita nec minister, vel notarius in ordinatione ejus, vocem vel calamun vendere. Pro ordinatione igitur vel usu palli, seu chartis atque pastellis, eum qui ordinatur, omnino aliquid dare, prolibemus. Habeturque fere idem jus in cap. Nullus abbas, et cap. Sicut Egnscopum., 1, quaest. 2. In quibus locis explicatur, nomine ministri intelligi eum, qui Evangelium in ordinatione legit ; unde vocem vendere, idem est quod vendere sacram lectionem Evangelii: atque ita exposuit Gofre., ut refert Panorm.; et ipse fatetur esse magis consentaneum antiquae lectioni. Addit vero etiam posse intelligi de illa voce, qua archidiaconus vocat promovendos, vel de illa voce qua respondet in scrutinio , testimonium praebendo, dignum esse promovendum, juxta cap. unic. de Scrutinio. Glossa vero intelligit de archidiacono, ad quem pertinet examinare ordinandos, et approbatos praesentare Episcopo, juxta cap. Ad haec , verb. In quadam , de Offi. Archid. Idemque est de quocumque alio, qui officium examinatoris exercet, ut in superioribus tactum est. Et quamvis Gregorius sine dubio de voce evangelica lectionis loquatur, ut ex originali constat, lib. 4, epist. 44, nihilominus illa omnia quae declarata sunt, imo quodcumque ministerium sacrum ibi exhibitum, sub eadem regula comprehenduntur, quia prohibitio illa quoad hanc partem est de re per se mala ; nam totum illud ministerium spirituale est, quod vendi non potest, ut etiam Panorm. notavit. Et hoc magis declaratum est in Concilio Tridentino, sess. 21, c. 1, ubi sic dicitur : IVihil pro collatione quorumcumque ordinum, nec pro litteris dimissoriis, aut testimomalibus , nec alia quacumque de causa, etiam sponte oblatum, Episcogi et alii ordinum collatores, aut eorum ministri, quovis preteatu accipiant. Nam per verba illa, quacumque de causa, et illa, aut eorum ministri, quamcumque vocem vel actionem ministrantium collationi ordinum comprehendit. Et consonat cap. Sicut pro certo, de Simonia.
6. De notariis. — De notario vero solet dubitari, an simoniam committat legem illam transgrediendo. Multi enim censent illum non fore simoniacum, quia nihil spirituale confert, sed temporalem operam, quae de se posset pretio eestimari ; prohibetur autem vendi propter tollendam speciem mali, vel quia erat turpe lIucrum, cum notarii habeant proprium sui muneris stipendium. Et confirmatur haec sententia, quia Concilium Tridentinum, ses. 21, c.1, limitavit illam prohibitionem, permitten4o ut notarii decimam partem aurei pro litteris accipere possint, cum tribus conditionibus: una, ut solum hoc liceat ubi non viget laudabilis consuetudo nihil accipiendi ; alia, ut notarius non habeat stipendium pro officio exercendo; tertia, ut nihil ex illo lucrc ad Episcopum redundet ; alias decernit, notarium teneri gratis suas operas praestare.
7. Quando notarius sit simoniacus. — Sed prius videndum est an peccet, deinde quo genere peccati. Quoad primum, communis distinctio est, quod si habet salarium pro officio suo, non potest aliquid accipere; si vero non habet, potest. Ita Panorm. ibi, Sylvest., q. 8, et alii referendi. Ratio prioris partis est, tum quia est contra justitiam vendere id, quod ratione stipendii tenetur ex officio gratis facere; tum etiam quia saltem tunc procedunt jura praedicta. Ratio vero alterius partis est, quia notarius non tenetur gratis ministrare. Dices: tenetur Episcopus salarium dare, et hoc videntur intendisse dicta jura ad tollendos abusus ; unde supplem. Gabr., 4, d. 25, quaest. 2, art. 3, dub. 6, etiam in eo casu negat posse notarium aliquid recipere. Sed nimis rigorosum hoc est, et contra communem sententiam. Dico ergo quod, licet Episcopus debeat dare stipendium, tamen si de facto non det, notarius non peccat illud accipiendo ab eo cui servit. Deinde fortasse episcopatus est tenuis, et Episcopus non potest commodum stipendium dare, et ita presumendum est. Ac denique in his multum valet consuetudo, nec damnandi sunt Episcopi qui non consueverunt salarium dare notariis. Et ita videtur rem hanc deciarasse Tridentinum, loco nuper citato, permittens ut notarii decimam partem aurei pro litteris accipiant, ubi nec salarium habent, nec est contraria consuetudo.
S. Ad alteram partem, quando gratis tenetur ministrare, et aliquid recipit, videtur certe contra justitiam peccare, non vero simoniam committere, propter rationem supra factam. Nihilominus dico, si intendat notarius vendere suas operas, pretium earum accipiendo, simoniam committere. Ita sentit Sylvest. supra, et Durand., 4, d. 25, q. 3; et Soto, d. lib. 9, q. 6, art. 1. Ratio est, quia illa actio, licet temporalis videatur, est annexa spirituali muneri quasi consequenter, scilicet ordini suscepto, cui testimonium illud debetur, ut commode exerceri possit. Unde ab illo etiam habet totam aestimationem suam; testimonium enim illud pro nihilo aestimaretur, nisi ordo ipse, qui per illt probandus est, in sua aestimatione haberetur; unde sicut ordo non debet pretio aestimari, ita nec litterae testimoniales. Quando ergo Concilium permittit aliquid recipi cum illis conditionibus, intelligit per modum stipendii, non per modum pretii. Unde ulterius addo, quod si notarius aliquid recipiat contra praedictam prohibitionem, hcet dicat se non accipere ut pretium, sed ut stipendium, non solum peccat contra justitiam, sed etiam contra religionem, cujus intuitu illa prohibitio facta est, ut constat ex verbis jurium ; et ideo, licet illa in rigore non sit ex se nisi praesumpta simonia, supposita prohibitione, valde probabile est esse simoniam, ut in similibus saepe dictum est.
9. De advocato. — Circa aliud munus Episcoporum exercendi jurisdictionem tam voluntaram quam involuntariam, nihil invenio specialiter dispositum jure positivo, quod peculiariter pertineat ad eos qui ministrant, vel aliquo modo cooperantur praelatis, vel judicibus ecclesiasticis in his causis. Dubitari autem solet de advocato et teste in causa spirituali, an simoniam committant, vendendo operas suas. Sed de advocato certum est posse vendere suum patrocinium, etiamsi causa spiritualis sit. Quia hoc nec est simonia ex natura rei, nec est prohibitum jure ecclesiastico. Primum patet, quia officium advocati tantum est, vel illuminare et informare, vel factum aperiendo, vel jus ostendendo, et informando intellectum judicis; hoc autem totum etiam in materia spirituali vendibile est. Vel si sit procurator, ad eum spectabit sollicitare negotium, qui labor mere temporalis est, et quasi per accidens et antecedenter est annexus causae spirituali. Secundum etiam patet, quia nullum est jus canonicum hoc prohibens: imo sententiam Augustini, licere advocato patrocinium suum vendere, relata in cap. Non sune, 14. quaest. 5, indifferenter de patrocinio in quacumque causa intelligitur. Et ita habet totius Ecclesiae consuetudo; nec de hoc est ulla controversia inter auctores.
10. De testibus. — De testibus vero in causa spirituali communis fere sententia est, simoniam committere, si pretium pro testimonio accipiunt. Ita tenet Richardus, 4, d. 25, art. 3, q. 2, ad 5; Anton., d. c. 5, S 17, notab. 1. Idem Panormit., inc. Tua nos, num. 6, de Simon., ubi cum Hostiensi aequiparat testem judici quoad hoc, quod qui corrumpit illum pecunia in causa spirituali, est simoniacus, propter quamdam connexionem cum rebus spiritualibus. Addit vero, vel quasi simoniacus. Idem Felin. ibi, n. 4, referens Glossam, in cap. Vendentes, 1, q. 3, verb. Justitiam, quae de solo judice loquitur. Tabiena vero, n. A47, absolute sequitur doctrinam Panormit. Potestque ita suaderi, quia qui corrumpit judicem in causa spirituali, dando ei pecuniam, est simoniacus, ut supra visum est; sed qui corrumpit testem, mediate corrumpit judicem quoad effectum, licet non quoad culpam, quia tenetur secundum allegata et probata judicare ; ergo. Confirmatur, quia qui daret intercessori pecuniam, ut a judice sententiam obtineret, esset simoniacus; sed hoc idem facit, qui per pecuniam testem corrumpit, licet diverso modo; ergo. Est jergo haec sententia valde probabilis, maxime quando per pecuniam corrumpitur testis in causa spirituali.
11. Quando vero non corrumpitur, sed ad veritatem dicendam inducitur, quia non vult aliter testificari, non erit simonia ex parte dantis, sed redemptio vexationis quam facit testis, negando testimonium suum, nisi detur ei pecunia. Et hoc esit aliud exemplum, in quo licitum est redimere vexationem propter jus ad testimonium, licet nondum sit quasi possessum, quod exemplum admittit Ugolin., Tab. 1, c. 53, S 14, num. 2. Ex parte autem recipientis tunc est injustitia, juxta doctrinam Augustini, in d. cap. JVon sane, 14, quaest. 5, et D. Tho., 2. 2, quaest. 71, articulo 4, ad 3, quam omnes Theologi sequuntur, et jurisperiti, in cap. 1, et cap. Sicut nobis, de Testibus; et Turrecr., in c. Qui recte, 11, q. 3. Anvero committat etiam simoniam, pecuniam recipiendo in causa spirituali, dicendum videtur, si directe accipiat illam ut pretium, et ad promovendam causam spiritualem, tunc simoniam committere, quia est clara connexio, et eestimatio sumitur a re spirituali; si autem accipiat ut stipendium, vel etiam ut pretium sui laboris, non apparere simoniam, quia nec ex natura rei talis est, neque in hoc invenitur specialis prohibitio. Imo potest excusari ah injustitia, si non pro veritate dicenda, nec ut faveat uni parti, sed praecise pro labore vel alio incommodo compensando mercedem accipiat.
12. Officiales. — Tandem circa ministros qui intercedunt in collationibus beneficiorum, eadem quaeri possunt quae in collationibus ordinum, et cum proportione est respondendum, advertendo solum, de notariis et similibus, non inveniri specialem prohibitionem in collationibus beneficiorum. Et ideo in illis solum cavendum est ne talia ministeria carius vendant ratione spiritualis materiae, circa quam versantur; quia si hoc observent, non erunt simoniaci ; poterunt autem esse injusti, si ratione muneris vel salarii teneantur gratis litteras dare, vel si excedant statuta, vel consuetudinem, vel alias extorsiones faciant.
13. Intercessores. — Maxime vero in his dubitari solet, an sit simonia dare pecuniam familiaribus vel privatis amicis praelatorum, ut ab eis beneficium danti obtineatur ; et idem cum proportione est, si detur ad obtinendam dispensationem, vel aliam similem gratiam, vel justitiam. Videri enim potest nullam in hoc committi simoniam, nam supponimus, intercessorem illum nihil daturum esse praelato, eed solam gratiam et amicitiam ab illo postulaturum, faciendam non sibi, sed alteri, gratia sui. Tunc enim Episcopus concedens beneficium vel gratiam, non est simoniacus, ut ex supra dictis constat ; ergo nec intercessor illam postulando ; ergo nec vendendo illam postulationem seu intercessionem committit simoniam, quia vendit laborem suum, vel actionem, et favorem humanum pretio aestimabilem; ergo nec qui dat pecuniam, committit simoniam, quia licet intendat per illam viam consequi beneficium, non tamen emendo illud, sed gratis obtinendo; emendo autem aliquid temporale, quod potest conducere valde remote, non per modum pretii ipsius beneficii, sed solum per modum amicitiae et benevolentiae. Sicut potest quis pecunia emere aliquid quod donet Episcopo, vel suis sumptibus illi servire spe beneficii. non tamen cum intentione pretii vel obligationis, sed solum ut eum benevolum sibi reddat ; ita ergo emit intercessionem alterius, qua illi sibi berevolum reddat; non est ergo haec simonia.
14. Nihilominus communiter Doctores hanc negotiationem rt simoniacam damnant. In hoc enim sensu videtur dixisse Bonavent., in 4. d. 25, circa litter. , dub. ult., simoniam committi: Dando collateralibus, licet non detur Episcopo. Quod magis explicavit Major, q. 3, ad 2; supplem. Gabr., quaest. 2, art. 3, dub. 4, circa finem ; Armil., l. 10 de Quaest. Arm., cap. 18; Sylvest., verb. Simonia, q. 6; Tab, n. 8; Angel., Simonia, 3, num. 25, et reliqui Summistae. Latius quam caeteri Navar., d.c. 23, n. 106, verb. Ad quintam, ubi refert Innoc., Anton., Panorm. et Felin., in c. Tuam, de Atat. et qualit., et in c. Tanta, de Simon. Idem Navarr., in Comment. de Datis et promis., not. 32, num. 45, et cons. 56 et 57, de Sim. ; Soto, d. lib. 9, q. 7, art. 3. Et sumi potest haec sententia ex D. Thoma, d. q. 100, art. 2, ad 5, ubi docet, arte jus acquisitum in beneficium, simoniam esse per pecuniam sternere viam ad illud obtinendum, tollendo impedimenta. Ergo a fortiori directe procurando et influendo. Potest autem haec resolutio intelligi, vel de jure divino, vel de jure positivo, et utroque modo videtur affirmari a dictis auctoribus, et merito.
15. Probatur intercessores pretium non posse accipere absque simonia. — Probatur ergo primo ratione quam indicat Innocent., quia perinde est per pecuniam beneficium immediate a collatore obtinere , vel medio intercessore, quia utroque modo per pecuniam obtineo, et consequenter emo beneficium. Et declaratur, nam quando in effectu datur beneficium, non a solo collatore, sed ab intercessore etiam quodammodo datur, quia causa inducens est vera causa moralis; ergo saltem emitur collatio, ut manat moraliter ab intercessore. Secundo, argumentatur Soto, quia non solum dare, sed etiam recipere beneficium pro pecunia simoniacum est; sed licet tunc praelatus non conferat beneficium pro pecunia, alter pro pecunia recipit; ergo est simoniacus. Haec vero ratio supponit praecedentem, quia nemo recipit pro pecunia, nisi aliquis det pro pecunia, saltem in simonia rea- li et completa, qualis est haec ; ideo ergo iste recipit pro pecunia, quia ex parte dantis consideratur etiam intercessor, qui per pecuniam suo modo dat. Tertio, ex Navar., secundo loco supra citato, quia haec intercessio virtualiter est quidpiam spirituale, quia non emitur nisi ut virtute continens collationem beneficii, nec alia ratiope in aestimatione haberetur. Et declaratur tandem, quia si quis intercessori promittat decem pro precibus, non simpliciter et absolute, sed sub conditione, Si fuerint efhicaces, id est, si cum effectu obtinuerint dispensationem aut beneficium, tunc clarissima est simonia, ut omnes fatentur, et specialius declaravit Supplem. Gabr., quia evidenter tunc emuntur preces, ut habentes effectum spiritualem, et non aliter, atque adeo ratione illius, et ipse principalius. Ergo idem est si emantur ut sufficientes ad obtinendum eumdem effectum, quia similem connexionem habent, licet non omnino eamdem.
16. Denique ex jure canonico probari potest haec sententia ex cap. Statuimus, 2, 1, q. 1. ubi Nicolaus Papa numerat tres species simoniace ordinatorum : et una est, quando simoniaci a non simoniacis simoniace ordinanhur. Qui modus simoniae tunc videtur committi, quando ordinanti nihil datur, sed mediatoribus, ut Turrecr. ibi, et alii notarunt. Item quoad simoniam ab ordine aperte probatur ex cap. Preesentium, 1, quaest. 5, ubi Urbanus Papa agnoscit simoniam commissam per pecuniam non Episcopo, sed cuidam principum ejus datam. Per quae jura magis videtur declarari naturale jus, quam novum statui ; quando vero illud esset obscurius, de ecclesiastico jure dubitari non potest. Et contirmari potest congruentia ex necessitate talis prohibitionis ; quia per hunc modum emendi ordines aut beneficia, maxima mala Ecclesiae proveniunt : nam promoventur indigni si pecuniis abundent , et digni relinquuntur: et ita non minus fiunt venialia beneficia, et alia similia, quam si ab ipsis praelatis emerentur. Praesertim quia interdum tantum valent apud patronos hi rogatores, ut moraliter perinde sit ab eis emere, quod ab eorum patronis. Ratio autem dubitandi ex dictis soluta relinquitur.
11. Advertendum. — GSecundum advertendum. — Advertunt autem omnes quod, si familiaris intercessionem non interponeret, sed tantum aperiret januam, aut facilem aditum tribueret, ut ipse orator posset petere a praelato, licet hac de causa daretur pecunia, non committeretur simonia, quidquid sit de turpi Iucro, vel injustitia ex parte accipientis, quam interdum committere posset, si nimium vexaret ; secus si oblatam acciperet, vel si aliquid faceret ultra id quod teneretur. Ita fere Adria. supra, et Palud., quaest. 5. Addit etiam Navar., d. num. 106, non esse simoniam, si aliquid detur pro labore suscepto, eundo et redeundo ad collatorem, vel in recompensationem alicujus damni quod ea de causa patitur, aut alterius lucri quod amittit. Quod in rigore verum est, quia haec accidentalia etiam in spiritualibus actionibus compensari possunt, sed cavendum est ne suhb hoc colore aliquid accipiatur ultra aestimationem talis valoris, vel damni secundum se spectati; alias simonia non evitabitur. Addit denique Adrianus, si mediator ille solum assumat curam informandi praelatum de meritis talis personae, licet pro illo labore pecuniam accipiat, non fore simoniacum. Quod mihi videtur speculative verum, practice autem periculosum, nisi magna cautela et recta intentione fiat. Ratio prioris partis est, quia ille non se gerit ut intercessor proprie, sed ut advocatus docens et instruens judicem de meritis causae, seu parts suae in tali causa; ita ergo potest mediator informare electorem, vel collatorem de partibus et dignitate talis personae, quod officium mere temporale est, et dignum mercede. Eritque securius, si per modum stipendii potius quam pretii accipiat. Periculum vero est, quia mediator iste saepe excedit officium informantis, et assumit officium exhortantis et inducentis, plusquam objectum ipsum per se posset inclipnare; tunc autem jam exercebit officium intercessoris, et incidet in simoniam, ratione jam dicta. Debet ergo in actione servare modum, ut puram informationem tribuat sine laudatione et exaggeratione, et in intentione, ut non intendat per se inducere, sed tantum tollere ignorantiam objecti, ut ipsum per se moveat, quod justum est. .
On this page