Text List

Caput 54

Caput 54

Utrum omnes homines cujuscumque status et conditionis, etiam infimae, possint vitium simoniae committere.

CAPUT LIV. UTRUM OMNES HOMINES CUJUSCUMQUE STATUS ET CONDITIONIS, ETIAM INEFIMAE, POSSINT VITIUM SIMONIAE COMMTITERE.

1. In hoc capite nulla fere occurrit difficultas alicujus momenti, sed ad complementum materiae illud propono, et ut summatim colligamus modos omnes, quibus a singulis hominibus vitium hoc committi possit. Suppono autem, dupliciter hoc vitium committi, scilicet, dando spiritualia pro temporalibus. vel dando temporalia ad recipiendum spiritualia; et ordinarie qui priori modo peccat, dicitur vendere spiritualia, posteriori autem modo emerc.

2. Prima conclusio circa clericos.—bico ergo primo: clerici omnes, in quocumque gradu sint, a sacerdotio usque ad primam tonsuram (nam de Pontificibus jam diximus), committere possunt simoniam, obtinendo simoniace, seu emendo spiritualia, et ministrando illa, seu vendendo. Loquor formaliter de clericis, ut clerici sunt, quia si materialiter spectentur tales persona, illis erunt eommunia omnia quae de laicis dicemus. Et hoc modo intellecta assertio, non satis probatur ex infinitis juribus, in quibus clerici omnium graduum ut simoniaci puniuntur, ut patet ex titulo de Simonia extra, et in Extravagantibus. Probabitur autem ex illis, adjuncta ratione, quoad priorem quidem partem, quia clerici, ut cleric: sunt, multa spiritualia recipiunt, quae ad laicos non spectant ; unde si illa emant, proprium clericorum peccatum committunt. Et imprimis hoc apparet in ipsis ordinibus recipiendis : nam etiam de recipiente primam tonsuram per pecuniam, certum est committere simoniam, ut supra es: ostensum. Dubitari autem potest an tale peccatum potius sit laici quam clerici, quia ille qui simoniace tonsuratur, prius est simoniacus quam clericus. Sed non est curandum de modo loquendi; satis enim est quod ille, in eodem instanti in quo consummat suum peccatum, sit clericus, ut poenam propriam clericorum incurrat; nam ad hoc sufficit quod peccatum illud dicatur esse in clerico, ut clericus est. Deinde possunt clerici peccare, emendo sibi beneficia, quia per se sunt capaces eorum, idemque est de ecclesiasticis officiis, et omnia quae ad haec obtinenda ordinantur, ut electiones, praesentatioues, etc., ut ex supra dictis satis constat. Dico autem, emendo sibi, quia emendo aliis beneficia, etiam laici possunt simoniam committere, ut per se etiam est clarum; tamen emendo sibi, seu recipiendo beneficia per pretium, clerici proprie peccant ut clerici sunt. Altera vero pars de simonia, quae in ministrando committitur, petenda est ex supra dictis de functionibus clericorum : nam secundum illas est hic modus committendi simoniam proprius clericorum. Quod si quis objiciat clericum solius primae tonsurae non posse hoc modo deinquere, respondeo, licet non possit quoad . functiones potestatis ordinis, posse quoad functiones potestatis jurisdictionis spiritualis, cujus ipse capax est, et non laicus. Item, potest etiam vendere beneficia quorum est capax, et non laicus, quamvis hoc peccatum suo modo committi possit etiam a laicis, ut statim dicemus.

3. Secunda conclusio circa religiosos. —big co secundo : religiosi, ut religiosi sunt, propriis et peculiaribus modis possunt in hoc crimen simoniae incidere. Declaratur breviter;: nam religiosus tribus modis considerari potest, ut homo, ut clericus, et ut religiosus. Secundum primum respectum , potest hoc vitium committere eo modo quo alii quicumque fideles, de quibus statim dicemus; quia in omni spirituali materia, in qua possunt alii prave negotiari , possunt etiam religiosi quantum ad factum attinet, licet in aliquibus materiis pauciores occasiones habeant, ut con stat. Secundo autem modo spectati, religios | possunt peccare eo modo quo alii clerici, servata proportione. Nam quoad functiones ordinis, eadem est omnino ratio; unde nec vendere possunt confessiones, nec emere licentiam vel potestatem illas audiendi, nec approbationem Episcopi, nec praesentationem sui praelati, vel similia, quae et spiritualia sunt, et ad spiritualia ordinantur. Idem est omnino de concione, de sepultura seu funere, et similibus. Item de potestate jurisdictionis spiritualis, et de beneficiis, eo modo quo religiosus capax esse potest beneficii regularis, aut vicariae; nam in omnibus his est eadem ratio de religioso clerico, ac de non religioso. Cum proportione ergo idem est quoad officia Ordinis, quatenus vel jurisdictionem spiritualem i habent, ut praelationes, abbatiae, prioratus, de quibus interdum fit in jure expressa mentio, ut in c. Non satis, et cap. Mandato, de Sim., et in cap. 2, $ Prioratus, de Statu Monach., et in c. Quam pio, 1, quaest. 2; vel etiam quatenus aliquo modo ecclesiastica sunt, ut sacristae, procuratoris ordinis, et de similibus: nam in his etiam procedit prohibitio c. Salvator, 1, q. 3, cum generalis sit. Itaque quoad has materias nulla est specialis consideratio de religiosis.

4. Ipse religionis ingressus quando sit simoniacus. — Solum ergo in his, quae spectant ad professionem religiosam, vel habitus susceptionem , quatenus haec vendi vel emi simoniace possunt, potest dici hoc peccatum pertinere specialiter ad religiosos, ut religiosi sunt vel fiunt; hoc enim ultimum addere oportet, propter eos qui emunt ingressum religiosum, priusquam religiosi sint, de quibus eodem modo proportionali loquendum est, sicut supra diximus de clerico emente primam tonsuram. Possunt ergo in hoc peccare religiosi, vel dando, veljrecipiendo id quod spirituale est, pro temporali pretio. Dando proprie peccant, qui pro pretio religiosum recipiunt ; nam licet personam recipiant, conferunt habitum, vel professionem. Et hoc modo peccant omnes qui aliquo modo ad professionem talem dandam concurrunt, sive suffragium dando pro pecunia, sive ad professionem admittendo. Quoniam autem hic modus peccati solet committi a capitulo , quaeri potest quomodo a singulis de capitulo participetur ; sed de hoc dicam in assertione sequenti. Religiosus autem qui religionem suscipit, simoniam committit, recipiendo; nam, licet ipse seipsum det et tradat religioni, tamen ipse solus est, qui spiritualia recipit, scilicet, statum et professionem religiosam : nihilominus tamen utraque pars potest peccare, vendendo et emendo spirituale : interdum enim conventus vendit ingredienti statum ipsum et professionem, et ipse emit, dando vel promittendo temporalia , ut recipiatur. Aliquando vero e contrario religio emit, et recipiendus vendit, quia pretium aliquod, vel munus, aut promissionem ejus recipit, ut religiosus fiat. Et tunc videri potest non committi simonia, quia religios dantes non emunt spirituale aliquid, sed personam illam, quae secundum se pretio aestimabilis , et solum antecedenter est annexa, vel annectenda rei spirituali, scilicet professioni ; unde illam emere non videtur simoniacum, sicut qui emit calicem ut illum consecret, simoniam non committit. Unde nec recipiens pecuniam, ut fiat monachus, videbitur simoniam committere, quia non vendit aliquam rem spiritualem, sed potius illam acquirit, non solum gratis, sed etiam pretio sibi dato pro persona sua. Sed nihilominus certum est ex utraque parte committi illo modo simoniam, ut expresse habetur in d. c. Quam pio. Et ratio est, quia solum emitur persona, ut de se faciat spiritualem sui traditionem, et ut consentiat in spiriiuale vinculum cum religione, quae spiritualia sunt ; et ideo tam ex parte ingredientis simonia est vendere hanc traditionem et consensum, quam ex parte religionis illam emere. Sed de hoc genere peccati, quando et quomodo committatur vel excusetur, supra satis dictum est; de poenis autem propriis ejus infra dicemus.

5. Tertia conclusio circa laicos.— Dico tertio : etiam homines laici, et in universum omnes homines, etiam infideles, possunt simoniam committere. Hoc non indiget speciali probatione, sed declaratione. Unusquisquce enim, quatenus capax est recipiendi spiritualia ab aliis hominibus, vel illa eis tradendi, eatenus esse potest capax simoniae, quia libertatem habet ad utrumque faciendum pro pretio, et non gratis : loquimur enim de adultis, et seclusis impedimentis, et ita res est per se nota. Possunt autem laici dare spiritualia aliquo modo, ut baptismum sine solemnitate; praesentationem ad beneficium, si sit patronus; notarius etiam laicus potest dare spiritualibus annexa, ut antea vidimus. Sic ergo possunt committere simoniam, dando et vendendo aliqua spiritualia. Possunt etiam iiÓlam committere, vendendo sua bona opera, quatenus spiritualia sunt et vim habent impetrandi vel satisfaciendi, ut supra declaratum est Item vendendo res sacras carius, ratione spirituahtatis, ut constat. Denique, recipiendo spiritualia pro pretio frequentius possunt hoc delietum committere, ut ex hactenus tractatis manitestum est. Omnes ergo fideles laici, cujuscumque conditionis sint, in hoc vitium cadere possunt: atque ita supponitur clare in d. Extravag. 2, de Sim., et in tit. de Sim. 1, q. 1, 2et 3, per multa capita.

6. Ad hunc etiam modum committendi simoniam laicis communem, spectat vendere cooperationem ad functiones spirituales, ut tales sunt, sicut de privato ministro sacrificii missae, c. 13 dictum est. Et simile quid notat Ugolin., Tab. 1, cap. 37, S 4, de patrinis, qui in solemni a ministratione baptismi et in confirmatione interveniunt, et aliquam cooperationem habent, dicens simoniam esse, pro exercendo illo munere pretium dare, vel accipere ; quod mihi valde verisimile videtur, quia munus illud aliquo modo spirituale est, ut colligi potest ex obligatione instruendi susceptos in rudimentis fidei, quae ex illo nascitur per se loquendo, et quantum est ex vi muneris, ut ex dictis in 3 tomo circa illa sacramenta suppono; item ex effectu cognationis spiritualis, quae in quodam vinculo spirituali fundatur. Nec refert quod haec sint per Ecclesiam instituta; nam, supposita institutione, spiritualia sunt, quod ad: simoniam sufficit.

7. Alio etiam modo possunt laici omnes committere simoniam omnibus hominibus communi, et in qualibet materia, etiam aliena (ut sic dicam ) ab eorum statu, scilicet, cooperando aliorum peccatis, vel consentiendo, aut non resistendo, quando possunt et tenentur: hic enim peccandi modus sicut in aliis vitiis locum habet, ita et in hoc. Unde Hormisda Papa , in epist. 1 ad episcopos Hispaniae, cap. 9, damnans ordinationes pretio factas, inquit: JVec ille se a culpa estimet alienum, qui, etsi ipse quidem a redemptione liber initiaverit benedictione mystica sacerdotem, tamen ad alterius redemptà voluntatem, vel sponte in hoc, vel necessitate consenserit. Quid prodest illi suo errore non pollui, gui consensum prastat erranti? Hic ergo modus peccandi licet maxime locum habeat in clericis, laicis etiam communis est; nam eadem ratio in illis locum habet. Sic ergo peccare potest leicus consulendo clerico emptionem beneficii, vel vendendo intercessionem ad beneficium consequendum ; nam tunc est cooperator ad simoniacam obtentionem; item, sciens quis ab alio dari pecuniam, ut sibi tribuatur jus patronatus, et tacite vel expresse consentiens, simoniam committere censetur, argum. cap. Mattheus, et cap. Sicut tuis, de Sim. Nam in his et similibus eadem est ratio de clericis et laicis, si ex parte concursus et cooperationis idem moralis influxus intercedat, sive fiat consulendo, sive mandando, sive ratum habendo jam factum suo nomine, juxta cap. Sicut tuis, ubi Panorm. et alii, de Simon., et juxta capit. penult., ubi Glossa et Doctores, extra, de Election.

8. Circa infideles. — Tandem hinc intelligitur, quod in ultima parte assertionis dixi, etiam in infidelibus posse hoc vitium reperiri: non enim agimus de modo quo ipsi in propria materia, vel ex conscientia erronea possunt simoniam quodammodo participare, de hoc enim satis in superioribus dictum est; sed de modo quo in vera et spirituali materia, quae solum intra Ecclesiam reperitur, propriam simoniam possunt committere. Nam etiam hoc modo possunt delinquere, non tamen inter se, sed cum fidelibus contrahendo, vel eorum peccatis communivando. Sic posset gentilis peccare emendo baptismum , quanquam si emeret sibi, peccatum illud ut consummaium, jam esset simonia hominis christiani ; posset :amen emere non sibi, sed filio : sic etiam princeps infidelis (verbi gratia, nunc in Japone), posset emere episcopatum pro amico fideli, veramque committeret simoniam, per se loquendo, licet posset per ignorantiam excusari. In hoc autem genere peccati nihil est quod immoremur, quia de his qui foris sunt, nihil ad nos. Et hac ratione, ordinariae poenae ecclesiasticae ad eos non pertinent ; ipsa autem facta, quatenus circa res Ecclesiee versantur, possunt ab Ecclesia prohiberi et irritari juxta materia capacitatem, et ita fit de facto, ut videbimus. Et si tales infideles essent Ecclesie subjecti temporaliter, possent ratione talis delicti puniri, imo et in non subditis posset puniri talis injuria facta Ecclcsiae et sacris rebus, si commode et sine majori perturbatione Ecclesiae fieri posset.

9. Ultima conclusio, de capitulis seu collegiis. — Dico ultimo : non solum singula personae, sed etiam capitula seu collegia, quae personae mixtae dicuntur, seu mystica corpora, possunt simoniam committere. Res est clara, quia talis communitas delinquere potest, unde et censurae capax est, ut alibi diximus; ergo etiam delinquere potest in simonia, quia et potest vendere et emere, ut est per se notum, et potest habere materiam spiritualem, circa quam hos contractus prave exerceat: nam potest jurisdictionem spiritualem exercere, et jus praesentandi ad beneficia habere, et beneficia dare vel recipere, eligere, et similia, quae communia sunt capitulis saecularium clericorum, et regularium. Conventus autem regulares, tam virorum quam mulierum, peculiariter peccare possunt in receptione simoniaca ad religionem, ut paulo antea dictum est. Et ideo ipsa capitula regularia speciali poena pro tali crimine puniuntur in Extravag. 1, de Simonia, ut in sequentibus videbimus. Tunc autem censetur capitulum, ut capitulum, hoc vitio delinquere, quando actio illa, quae simoniace fit, a solo capitulo exerceri potest, et pretium pro illa a toto capitulo, ut tale est, acceptatur. Quia nisi ita pactio fiat, licet forte multi vel omnes de capitulo per se ac singillatim suftragium suum vendant, non delinquit capitulum; tunc autem censetur capitulum ut capitulum rem peragere, ac delictum committere, quando, communicato consilio, et convocatis omnibus, ac consueto modo congregatis, contractum vel aliquid simile efficiunt, ut late tractant Abbas, Felin. et alii, in cap. Dilectus, 2, de Simon.; Sylvest., verb. Ezcommunicatio , 1, num. 57; Jul. Clar., 5, S ult., q. 16, n. 8.

10. Objectio.— Respondetur.— Dices : capitulum, ut capitulum, non est capax simoniae, nisi ratione singulorum, quia simonia est studiosa voluntas, et capitulum non habet voluntatem, nisi quatenus singuli habent; ergo si singuli sunt simoniaci, capitulum est simo- niacum; et licet major pars capituli vel collegii consentiat simonise, qui resistunt non sunt simoniaci, licet non praevaleant. Respondeo capitulum non committere simoniam, vel aliud delictum, nisi quatenus actio prava voluntarie provenit a capitulo per modum unius; et licet totum capitulum vere non habeat. unam voluntatem, oportet tamen ut per modum unius concurrant, atque adeo quod ex multis voluntatibus una moraliter fiat. Quando autem singuli per se consentiunt, aut pecuniam recipiunt, non operantur per modum unius voluntatis, et ideo non delinquit capitulum, nec poena in illud lata tunc comprehendit illud. Et ita ad argumentum respondetur, distipguendo antecedens : capitulum non committit simoniam, nisi ratione singulorum per se , et separatim spectatorum , negatur antecedens : ratione singulorum ut per commune consilium inter se unitorum, sic conceditur antecedens. Et tunc negatur consequentia quoad priorem partem consequentis, nisi cum proportione sumatur. Circa secundam autem partem , advertendum est aliud esse loqui de peccato coram Deo, aut quoad quamdam imputationem in ordine ad poenas ecclesiasticas. Priori modo, verum est non esse simoniacos singulos non consentientes , sed resistentes quoad possunt; quod non obstat quominus totum delinquat ratione majoris partis. At vero posteriori modo solent innocentes participare delictum totius corporis quoad poenam, propter conjunctionem cum ille. Quomodo autem hoc sit applicandum ad poenas simonias, in sequentibus dicemus.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 54