Text List

Caput 55

Caput 55

Pro quibus simoniis nullae poena impositae sint?

CAPUT LV. PRO QUIBUS SIMONIHS NULLAE POENA IMPOSITAE SINT?

1. De effectibus simonia.— De quibus paenis sit agendum.—CQuamvis omnis simonia in divino judicio puniatur (de quo judicio et poenis ejus agere, ad hunc locum non spectat), non tamen omnes puniuntur ecclesiastico jure, cujus poenas, quae sunt veluti effectus simoniae, nunc explicare aggredimur; et ideo in hoc capite excludemus prius omnes modos committendi simonias, quae poenis non subjiciuntur, ut expeditior sit doctrina de caeteris poenis, quae pro aliquibus simoniis latae inveniuntur; quoniam ergo simoniae distinctae sunt a nobis, et ex parte legis, et ex parte materiae, et ex parte modi seu imperfectionis actus, et ex par- te pretii seu permutationis, ideo de singulis dicendum est. Quia vero circa simoniam contra jus divinum nulla est difficultas, ideo primum membrum cum aliis conjungemus, et de aliis tribus singillatim dicemus. Suppono autem sermonem praecipue esse de poenis ipso jure latis; nam illae sunt quae ad forum conscientiae maxime pertinent; aliae vero, quae per sententiam imponendae sunt, a juristis maxime considerantur. Et ideo de prioribus ex professo loquemur; alias vero attingemus, saltem ut ab aliis eas distinguamus.

2. Primo ergo ex parte materia, dubitari potest an pro simonia in quacumque materia commissa, aliqua poena incurratur. In quo dubio, certum est nullo jure antiquo (scilicet, auod praecesserit ante PaulumlIl, qui fere ante centum quinquaginta annos praefuit ), fuisse latam ipso jure poenam aliquam contra omnes simoniacos. Et omissis pro nunc simonia in ordine et beneficio, de caeteris certum hoc est, quia nec in tota causa prima decreti, neque in titulo de Simonia talis poena invenitur. Poena autem ipso facto non incurritur, nisi ubi expressais vel sufficientibus verhis in lege ita declaratur, ut suppono ex dictis in materia de Censuris et de Legibus; neque in his admittendum est argumentum a simili per aequivalentiam, vel excessum delicti, quia in poenalibus non habet locum extensio, juxta vulgata jura, cap. Síatutum , de Elect., in 6, cap. Poana, de Poenitent., d. 1, cap. Odia, de Reg. jur., in 6, et in eisdem locis allegatis tractatur. Et in specie tradidit Glossa, in Clem. un. de Consang. et affin., verb. Fos. Poena autem per sententiam ferendae saepe imponuntur in jure, tam contra clericos quam contra laicos, ut videre licet in c. Reperiuntur, et cap. Quidquid, cum alis, 1, q. 1, cap. Sicut simoniaca, cap. De hoc, cap. Veniens, cum similibus, de Simonia.

3. Dubitatio circa hanc regulam positam. — RHespondetur dubitationi. —Solum video dubitari posse circa hanc regulam, quia licet in simonia occulta certa sit, in publica videtur deficere ; semper enim publicus simoniacus, in quacumque materia talis esset, eo ipso fuit suspensus, et quoad se et quoad alios, ita ut nec illi celebrare, nec aliis ejus sacris officiis interesse, vel cum illo communicare licuerit ; ergo haec poena semper fuit ipso jure imposita clericis, saltem stante illa conditione de publicitate delicti. Assumptum patet ex verbis Urbani flI et Gregori VII, quae refert Gratianus, distinct. 32, S Verum, ibi: Officium simonia- corum, etc.; absolute enim dicit somoniacorum, non determinanco ad hanc vel illam materiam. Intelligendum autem id esse de simoniacis (quidquid ibi Gloss. dicat) verius est, ut Hugo, Turrecrem. et alii exposuerunt. Et constat, quia eodem modo est ibi sermo de concubinario et simoniaco. Ad hoc imprimis dicitur, quod, licet illam sententiam admittamus, quam tenet Turrecr., in dicto cap. PraLer, referens alios, nihilominus illa non est poena simoniacorum propria, sed est generalis quorumdam peccatorum publicorum. Deinde addimus illam poenam nec fuisse propriam suspensionem, vel irregularitatem , nec aliam similem inhabilitatem canonicam, nec etiam nunc incurri ipso facto, donec sententia judicis intercedat, ut in 5 tomo, disp. 31, sect. 4, a num. 4, latetractatum est. Igitur de illo antiquo tempore haec sufficiunt.

4. An nunc simonie pena ipso actu incurratur. — At vero post Extravagantem secundam de simonia, inter communes, censent aliqui per simoniam in quacumque materia consummatam incurri poenam aliquam, saltem alicujus censurae ; quod dupliciter ex illo textu colligi potest. Primo, ex principio ejus, in quo confirmantur et invocantur omnes et singulae excommunicationis , suspensionis, privationis et interdicti sententiae, censurae et poena a Summis Pontificibus contra simoniacos, quomodolibet latae, et extenduntur ad omnes simoniacos, cujuscumque status aut eminentiae fuerint, tam publicos quam occultos, et additur : Quas ipso facto eos incurrere cohnnus. Hinc ergo concluditur ratio, quia poenae ferendae pro delicto simoniae, latae sunt in jure antiquo pontificio in omni materia simoniae ; sed omnes illae nunc incurruntur ipso facto ex vi praedictae Extravagantis, ut ex ultimis verbis constat ; ergo. Consequentia cum minori patet : major autem haberi potest ex multis juribus, 1, quaest. 1. Nam in capitulo Zrga, 110, 1, quaest. 1, de simoniacis absolute dicitur : Zcs omnino dumnamnus , ac deponendos esse apostolica auctoritate sancimus. Et in capit. Quidquid, 101, excommunicatio ferenda imponitur clericis vendentibus Baptismum, chrismatis collationem seu consignationem, et promotionem clericorum, ex Concilio Toletan. XI, et cap. Nullus Episcopus, de vendente communionem dicitur: Deponaiur, ex 6 Synodo; et in cap. Baptizandis, 99, dicit Gelasius Papa, de his qui Baptismum vendunt: Certum habentes, etc., quod periculum subituri proprii sint honoris. Et in cap. ult., 1, q. 3, In- noc. II contra committentem simoniam in beneficiis commissam, et in sacramentis chrismatis et sancti olei, et in consecrationibus: Honore (inquit) acquisito careat , et emptor atque venditor nota infamiee percellantur. Ft aliae similes comminationes, vel ferendarum poenarum impositiones in antiquo jure inveniuntur. Omnes eego illae nunc ipso facto propter simoniam in quacumque materia incurruntur. Secundo, de excommunicatione in particulari idem colligitur ex eadem Extravagant., S Statuentes, sic enim habet : Universi et singuli, qui quomodolibet dando vel recipiendo, simoniam commüserint, aut quod illa fiat mediatores exmtiterint, seu procuraverint, sententiam eacommunicationis incurrant. Et statim Summo Pontifici reservatur. Propter quae verba Soto, dicto lib. 9, quaest. 8, art. 2, dicit, per omnem prorsus simoniam incurri hanc papalem excommunicationem, et magnam vim facit in verbo : Quomodolibet, propter quod inquit : Nullius prorsus simoniaci conscientiam pacare auderem, antequam Summum Pontificem, vel ejus vicarium adierit. Et pro hac sententia citatur Redoan., 4 part., c. 9, n. 19, sel oppositum docet ; refertur etiam Paulus Burg., de Irregul., tit. de Simonia, n. 92. 5. Fera sententia negat incurri ipso facto simonie ponas, emceplis tribus. — Nihilominus vera et secura sententia est, pro nulla simonia incurri poenam ipso jure ex parte materiae, nisi in tribus, scilicet, ordine, beneficio ecclesiastico, et. ingressu religionis. Haec est communis sententia eorum, qui post dictam Extravag. scripserunt, Angel., verb. S'imonia, 16, numer. 1; Sylvest., quaest. 19; Redoan., transcribens verba Angeli, loco citato ; Cajetanus, in Summa, verbo Zacommunicatio, cap. 72; Tabien., num. 72; Navarrus, dicto cap. 23, num. 111, vers. Sexto et Septimo ; Grafhis, in Decisionibus, lib. 2, capit. 97, n. 3, licet in num. 2, videatur cum Soto sentire; Armil., verb. Eacommunicatio , in 59 et 60 Excommunicatione , et verb. Simonia, num. 56. Item Ugolin., tab. 1, cap. 12, et tab. 4, cap. 3. in princ. ; et si attente legatur, idem sequitur Felin., in cap. De Simoniace , de Simon., in fin. Et quidem quod ad exceptionem seu affirmantem partem exclusive pertinet, res est certa, et patebit capit. sequent.; soIum adverto, multos ex dictis auctoribus solum excipere simoniam in ordine et beneficio, ut Angel., Sylvester et Navar.; alii vero, quod in uno loco omittunt, in alio addunt, ut Armil., Ugolin. et Graffis. Unde vel ingressum religionis sub beneficio comprehendunt, quia religiosus spirituale officium et suam praebendam lato modo habere dicitur; vel certe loquuntur specialiter de Extravag. Pauli II, et aliam reservant in suum locum, ut Cajetan. supra advertit ; vel fortasse aliqui eorum indicant, quoad ingressum religionis revocatas esse poenas, quod postea videbimus ; nunc commodius et securius illa tria membra excipimus, quae postea exponemus, declarando quid sub singulis comprehendatur.

6. Pars negans probatur. — Eatravagantes varie recensentur. — Prima.— Secunda. — Tertia.— Quoad partem autem negantem de omnibus aliis materiis simonia,, non aliter eam probamus, nisi quia ante dictam Extravagantem nulla poena ipso facto incurrenda invenitur, lata pro simonia in universum in jure communi, ut omnes supponunt, et constat ex allegatis textibus ; sed in illa Extravagante lata non est; ergo nullibi. Ut haec consequentia sit solida, oportet advertere, plures alias referri Extravagantes, vel constitutiones pontificias ; nam Angelus supra, et Felinus, referunt duas Martini V. Una habetur in Concilio Constantiensi, sessione 43, et incipit, Martinus, et c. Multae. Sed illa tractat solam de simonia in ordine, beneficiis et officiis ecclesiasticis, et ita nihil refert ad causam praesentem. Alia fuit ab eodem postea edita Mantuae, et incipit, Damnabilem, et habebat clausulam generalem similem priori, qnam ex Paulo IlI retulimus, ut referunt; ipsam enim videre non potui, nec extat; et fuisse revocatam ab eodem, refert Fel. supra, ex Antonino. Alia similiter refertur ex Eugenio IV, incipiens, Cum detestabile. Sed illa est eadem quae sub nomine Pauli II legitur, iuter Extravagantes communes, ut notat Redoan., et quaedam additio ad Fel.; et ita per alquem errorem vel aquivocationem attribuitur Eugenio. Aliam etiam Extravagantem refert Felinus ex Urbano IV, et postea videtur referre aliam (nisi error sit in numero, propter inversum htterarum ordinem), sed est tantum una quae est prima, de Simonia, inter communes; et non generaliter, sed specialiter loquitur de simonia in ingressu religionis commissa. Ergo quoad hanc partem nulla ratio habenda est Extravagantium quae praecesserunt, ante illam Pauli ll. Post illam vero, aliam constitutionem edidit PiusV, quae incipit: Cum primun, et est quinta inter ejus constitutiones in Bullario; sed in ea nihil habet quod ad praesentem rem faciat, nisi quod praecipit Ex- travagantem Pauli HII inviolabiliter ervari; postea vero de simonia in ordine et beneficiis specialiter loquitur.

7. Superest ergo probanda minor rationis factae, quae probanda est applicando dictam Extravagantem quoad duo puncta tacta in fundamento contrariae sententiae, quae tractavi in 5 tom., disput. 22, sect. 5, a num. 22. Et de priori puncto dixi, non esse verisimile ex vi illorum verborum, quas ipso facto eos incurrere volunus, nunc incurri ipso facto omnes poenas ante illam Extravagantem in jure antiquo impositas, et ferendas per sententiam hominis. Quae interpretatio aliquibus difficilis videtur, quia juxta illam videntur verba illa superflua esse, et nullum habere effectum; nam si antiquae poenae non magis nunc incurruntur de facto quam antea, quid est quod voluit Papa, cum dixit : Volumus eas ancurrere ipso facto? aut quem effectum habuit illa volantas? Non enim est inefficax, cum potestas Pontifici non desit. Item Martinus, in 2 Extrav., ita confirmavit antiquas simoniacorum excommunicationes, suspensiones, etc., ut voluerit, eas incurrere àpso facto omnem simoniacum occultum vel manifestum , ubicungue simoniam comnmaüiscrit. Vta refert Angel., sentiens hac intentione fuisse illa verba addita, et in eodem sensu putat similia verba posita esse in d. Extravag. 2, seu Cum detestabile. Et eodem modo loquuntur Sylvest. et Redoan. Propter quod aliqui viri docti sentiunt ex vi illorum verborum, omnes poenas antiquas simoniacorum, quae tantum erant ferendae, hodie esse latae sententiae.

8. Sed hoc mihi incredibile est, et contra omnem usum, et omnes auctores; alias omnes simoniaci in ordine essent nunc depositi ipso facto, et omnes simoniaci in beneficio essent privati ipso jure omnibus beneficiis, et sic de aliis; quae incredibilia sunt, et contra communem sententiam Doctorum, etiam qui post illam Extravagantem scripserunt, ut ex allegatis patet, et ex dicendis amplius constabit. Unde si verba illa cogerent, dicendum potius esset non esse in illo rigore communi usu recepta, aut ita intellecta, quod satis est ut non habuerint suum effectum, vel quia consuetudo illis derogavit, vel quia est optima legum interpres. Addo vero, ex Feli. supra, per illam Extravagantem solum esse factam ampliationem poenarum ad simoniacos occultos, nam immediate praecedunt haec verba : Ft eorum quemlibel, tam manifestum quam occultum ; et ideo subjungitur : Quas ipso facto eos incurrere vo lumus. Olim enim licet aliquae poenae essent latae ipso facto, non tamen nisi pro publicis simoniacis, ut erat communior opinio. Voluit ergo Pontifex extensionem facere ad occultos simoniacos. Non ergo voluit ut nunc essent censurae, vel privationes latae sententiee, omnes quae antea erant tantum ferendae, sed voluit ut quae erant latae sententiae pro solis publicis simoniacis, nune etiam ipso facto comprehenderent occultos. Et idem sensus optime quadrat ad verba Martini, qui etiam videtur aliam ampliationem fecisse ; nam quia ahquae poenae latae inveniebantur contra committentes Romae simoniam, ille ampliavit eas ad omnia loca; sed illa constitutio, ut diximus, revocata est. Atque hic sensus confirmatur, quia est sufficiens ad proprietatem verborum, et satis explicat effectum eorum, et est mitior; est ergo praeferendus in constitutione adeo rigorosa et penali ; et hic addi possunt conjecturae quas in ciiato loco adduxi.

9. Ad secundum punctum respondetur, verba illius § Statuentes intelligenda esse juxta subjectam materiam, et inde limitari, etiamsi formalem limitationem non contineant, quia principahlis intentio Pontificis ibi.fuit punire haec duo genera simoniae, in ordine scilicet et beneficio, ut patet ex clausulis praecedentibus, etex sequenti, in quo notandum est verbum / ujusmodi, bis in eo additum, scilicet, et ut hujusmodi labis contagio ; etinfra, quos simoniam hngjusmodi commóisisse, vel procurasse. Nam in his ultimis verbis, evidens est limitari simoniam, ad illam tantum quae est in ordine et beneficio, quia non potest aliud significare, et quia praeceptum ibi positum de revelandis simoniacis nunquam est de aliis intellectum ; ergo in eodem sensu additur priori loco, cum dicitur: Ft ut Ingusmodi labis contagio, etc. Ergo signum est etiam in praecedenti, eodem modo sumi simoniam, et eamdem limitationem esse subintelligendam, etiamsi expresse addita non fuerit ; nam per verba praedicta refertur vitium, de quo immediate sermo praecesserat. Quod etiam optime confirmatur (ut in allegato loco notavi) in eodem Paulo II, in Extravag. Zt si Dominici , 1, de poenit. et remis., ubi solam simoniam in ordine et beneficio ponit inter casus peculiariter sibi reservatos, quod postea etiam declaravit Sixtus IV, in alia Extravag. Ft si Dominici, eod. tit. Ergo signum est excommunicationes reservatas, latas a Paulo in d. Extrav. 2, solum fuisse contra simoniacos in illis materiis. Tandem expendere possumus quod Pius V, in d. Cons- tit post illa verba: Ut simoniace pravitatis labes prorsus aboleatur , constitutiones omnes nostrorwmn antecessorum contra simoniacos editas, et priesertun Pauli II, inviolabiliter observari, mandamus, immediate subjungit: ZFf delinquentes, tam in sacrorum ordiuum quam in beneficiorum assecutione, statutis etium inferius poenis affic: volumus. In quibus verbis saus significatur intentionem Pontificum fuisse semper, gravius has simonias quam caeteras punire, propter majus detrimentum quod in universali bono Ecclesise ex illis nascitur.

10. Circa tria quae excipiebantur. — De simonia mentali pure interna. — Circa secundum membrum de modo simonisae, praecipue consideranda est distinctio in mentalem, conventionalem et realem, applicando illam ad illas tres materias ordinis, beneficii et religionis: nam reliquae omnes jam exclusae sunt. Supponendum deinde est, sermonem esse de vera simonia: nam ficta, sicut simonia non est, ita nec poenis simoniae subjecta est, ut recte dixit Cajetanus, quaest. 2, de Simonia. Nec Navar. contradicit, licet ex alio principio, ut supra visum est. Praeterea de mentali si sit pure interna, ita ut nullum opus externum sit ex illa subsecutum, certum est non comprehendi sub poenis ecclesiasticis, imo nec esse capacem illarum, quia jurisdictio humana, etiam ecclesiastica, non extenditur directe ad actus pure internos, ut nunc supponimus. Si vero mentalis simonia in externum actum procedit, dando vel recipiendo aliquid mente simoniaca sine ullo pacto tacito vel expresso, licet valde probabile sit posse tale factum per Ecclesiam puniri, de facto tamen non punitur, ut constat ex cap. ultimo de Simonia, juxta verum sensum ejus infra tractandum.

11. De simonia conventionali. — At vero de simonia conventionali pura dubitari potest, an illa puniatur ecclesiasticis peenis. Et ratio est, quia illa est sufficiens materia poenae ecclesiasticae, ut patet, quia est actus externus, et gravissimum peccatum simoniae; ergo de facto punitur per eas leges quae puniunt simoniam , circa talem vel talem materiam. Probatur consequentia, quia verba legis, in omni proprietate et rigore sumpta; comprehendunt talem actionem, et personas illam committentes. Nam silex punit simoniam, ille contractus essentialiter et perfecte simonia est ; nam contractus in conventione ipsa essentialiter consummatur, ut constat instit. de Emption. et vendit., in princ. ; unde, cum simonia sit emptio et venditio, illa conventio si- monia est; et consequenter sic contrahentes sunt simoniaci, ac suhinde si lex puniat simoniacos, illos etiam punit. Atque ita sensisse refertur Tancred., in Glossa, cap.-7ua nos, de Simon., verb. Culpabiles, a qua ipsa non dissentit. Et hanc sententiam sequi videtur Redoan., 4 p., cap. 9, num. 2 et sequentibus, ex quo multa argumenta pro illa depromi possunt ; unde illam satis rationabilem appellavit Cajetanus, tomo 2 Opusc., iract. 9, q.2. Et contrariam dicit, sola auctoritate fuisse introductam.

12. Non incurritur ipso facto. — Nihilominus dicendum est, simoniam pure conventionalem non puniri poenis juris ipso facto latis contra simoniacos, ac propterea per hanc simoniam conventionalem ron incurri censuras, inhabilitates, vel privationes, si quae sunt ipso jure latae contra simoniacos. Haec est communis sententia Theologorum et juristarum, quos infra in puncto controverso de simonia reali referemus : nam hic in re clara non est necesse. Videturque mihi non solum fundata auctoritate scribentium, sed etiam auctoritate juris, et ratione. Utrumque ostendo in hunc modum: quia jura punientia simoniam non utuntur verbis significantibus conventiones simoniacas solas, sed dationes, vel receptiones ex talibus conventionibus procedentes; seu regulariter non utuntur verbis indicantibus solum simoniae vitium, sed actionem simoniacam; ergo ex vi talium jurium non incurruntur poenae illorum per simoniam mere conventionalem. Antecedens declaratur optime in Extravag. 2, de Sim., qui textus, ut videbimus, est praecipuus inter omnes qui de poenis simoniacorum loquuntur. In illo ergo punitur simonia in ordine, hoc modo: Qui simoniace ordinati fuerint, etc.; qui autem fecit conventionem de recipienda ordinatione simoniace, quandiu non ordinatus est, non deliquit formaliter et complete contra illam legem. Simili modo punitur simonia in beneficio, directe exprimendo actionem: Per electionem, postulationem, confirmationem, etc. ; et infra de utraque: Qui quomodolibet, dando vel recipiendo, simoniam commiserint, etc. Et similiter in Extravag. 1, circa ingressum religionis, prius prohibentur actiones exigendi vel petendi aliquid pro ingressu; et subditur : Sed eas potius cum omnà pietate recipiat, et postea: Qui secus egerit ; donec ergo intercedat receptio non gratuita, non fit formaliter et complete contra illam legem.

13. Similiter loquuntur antiqua jura, 1, quaest. 1, cap. Preesbyter, si per pecuniam ecclesiam obtinuerit, et cap. Quisquis per pecuniam ordinatur ; et cap. Quos constiterit, etc., sacram mercatos esse pretio dignitatem. In cap. autem Reperiuntur, cum dictum esset multos velle mercari gratiam Spiritus Sancti, ita statim explicatur: Dum cile pretium donant, ut pontificalis ordinis sublime culmen accipiant; et infra: Quicumque propter accipiendam sacerdotii dignitatem ( utique quam de facto habet ) quodlibet pretium fuerit detectus obtulisse. Quod magis infra declaratur, dum dicitur: /lle qui hunc ordinem munerum fuerit datione lucratus ; et cap. seq.: Sà quis Eyiscopus per pecuniam ordinationem fecerit; et infra: Aut promoverit per pecuniam, dispensatorem, aut defensorem, etc., et c. 100: Nullus Episcopus, aut presbyter, awt diaconus, qui sacram dispensat communmicnem ; et infra: S quis, ab eo qui sacram commnunionem dispensat, aliquod pretium exegerit, etc. Et multa similia sunt in Decretis sequentibus, et 1, quaest. 2, per totam, et in quaest. etiam 3, praesertim cap. 1: Qui sub munerum datione vel acceptione Dei ecclesias, vel earum sibi beneficia usurpant ; et cap. Saleator - Qu easdem res ad propria lucra largitur, vel adipiscitur ; et c. Ezx multis : Hoc malum invaluisse cognovimus, ut nulli beneficium ecclesiasticum concederetur, nisiei qui profuno pecunia munere illud emere studuisset. Neque aliter loquuntur jura decretalium de simonia. Licet enim interdum utantur verbo vendendi, attentandi, vel similibus, quando veniunt ad poenas imponendas, etiam per sententiam, utuntur his vel similibus verbis: Tam ille qui dederit, quam ille qui receperit, cap. Non salis, vel, Si qui fuerint, quos in preedictis ecclesiis publicum ac notoriun sit, simoniace inrasse, ut dicitur in cap. Insinuatum. Et in alio dicitur: De simoniace ordinatis, de Simon. Et similia multa sumi possunt ex aliis, ex quibus satis constat jus punire directe acUones ipsas simoniacas, non puros contractus; per quae jura explicanda sunt alia, si aliis verbis loquantur.

14. Prima vero consequentia probatur, quia poena per legem imposita non incurritur, donec actio mala, eo modo quo per legem exprimitur et punitur, committatur et compleatur; sed actio prohibita et punita par haec jura non completur in sola conventione; ergo per illam solum non incurruntur poenae simoniacorum. Et haec ipsa est ratio a priori conclusionis, quia leges poenales sunt stricti juris, et ideo in eis, ut poena incurratur, non attenditur sola culpa, vel malitia apud Deum, sed etiam actio ipsa materialis peccati , quatenus per verba legis significatur; imo si verba significant actionem cum effectu consummato, non intelligitur poena incurri, donec effectus subsequatur ; ergo etiam in praesenti materia leges poenales ita interpretandae sunt, nam est eadem ratio. Ostensum est autem verba legum non tantum significare culpam simoniae, sed postulare etiam determinatas actiones, quae ultra conventionem dicunt executionem; ergo sola conventio simoniaca non est materia talium poenarum. Consequentiae sunt clarae. Primum vero antecedens in se includit probationem, scilicet, quia hae leges sunt odiosae, ideoque restringendae. Et quoad poenas quae ipso jure incurruntur, ut sunt censurae, irregularitates, et similes, in tom. 5 de Censuris ostensum est; estque quasi commune axioma ab omnibus receptum. Hac enim ratione non fit irregularis, qui ex parte sua vulnus ad mortem suffticiens intulit, donec effectus re ipsa sequatur, et sic de aliis.

15. Solvitur fundamentum contrarium. — Atque ita facile solutum est fundamentum prioris sententiae. Verum enim est, simoniam conventionalem posse ab Ecclesia puniri ; dicimus tamen, hactenus non esse punitam saltem per poenas ipso facto incurrendas, quia verba legum non loquuntur de simonia, aut peccato simoniae utcumque, sed sub verbis significantibus executionem simoniacam, ut ostensum est. Quoad poenas vero per judicem imponendas (licet hoc ad nos non pertineat), non est dubium quin possit judex ecclesiasticus conventionem simoniacam, si publica sit, vel ad eum deferatur et probetur, priusquam executioni mandetur, aliquo justo modo puniri, quia illud est grave delictum, et contrarium moribus honestis Ecclesiae, et scandalosum, et ideo per ecclesiasticum judicem corripi et puniri potest, juxta c. 1, de Offic. ordin. Tamen non poterit pro illo imponi ordinaria poena simoniacorum, sed arbitraria, juxta qualitatem et circumstantiam delicti, quia illud delictum non est consummatum in ratione simoniae ecclesiasticae (ut sic dicam), sed quasi attentatum. seu inchoatum; pro delictis autem hnjusmodi non debet imponi ordinaria poena, nisi ubi lex id exprimit, ut constat.

16. Non sufficit datum pretium ad ponas incurrendas ipso facto.—mo ulterius ex dictis infero, quod, licet simonia conventionalis ad executionem processerii ex parte ementis, et non ex parte vendentis rem spiritualem, id est, licet datum sit pretium, si res spiritualis non est data vel accepta, nondum est sufficiens ad poenas simoniae ipso facto incurrendas. Ita etiam docent Cajet., Sot., Navar., et plures alii infra referendi ; neque in hoc est jam controversia. Potestque ex dictis probari, quia talis simonia simpliciter censetur tantum conventionalis, ut supra vidimus; sed per conventionalem simoniam non incurruntur pomna, ut proxime diximus; ergo. Secundo videtur probari efficaciter ex dictis juribus;- semper enim requirunt traditionem rei spiritualis, ut patet ex illis verbis: Qui ordinati simoniace fuerint , Qui pretio ecclesiam obtinuerit, et simiba ; unde quoties dicitur, dantes, vel accipientes, intelligitur maxime de dantibus vel recipientibus spiritualia, ut ex contextu constat, et ex directa intentione jurium, quae est impedire hanc sacrilegam acquisitionem rerum spiritualium , eamque punire. Et ratio etiam potest ex supra dictis reddi; quia donec res spiritualis contrectetur ( ut sic dicam), non est satis completa irreverentia quae contra illam fit; sicut in percussione clerici, licet actio ad percussionem tendat, vel jaculatio in eum directa sit, si cum effectu illum non attigit, licet sit sacrilega, non sufficit ad poenas canonis ; ita ergo est cum proportione in praesenti.

17. Utrum rei spiritualis datio ante pretii acceptionem sufficiat ad simoniam. — Sufficit quacumque particula pretii accepta. — Major vero difficultas est , quando a contrario simonia est consummata ex parte vendentis, seu ex parte rei sacrae, non vero ex parte preti; quia nimirum ordo, aut beneficium collatum est sub pacto, et promissione rei temporalis, pretium autem mondum est solutum. Nam si ex utraque parte sit consummata, extra omnem controversiam est, illam esse propriam simoniam punibilem, seu cum effectu punitam ab Ecclesia, quia nihil amplius jam desiderari potest, et quia tunc verba legis integre, et secundum completam et rigorosam significationem applicantur, et executioni mandantur. Imo addit Navarrus, et omnes qui ex utroque capite complementum postulant, sufficere quamcumque partem pretii esse solutam, ad complementum simoniae punibilis, etiamsi nondum totum pretium solutum sit. Et ratio reddi potest, quia ad actionem complete simoniacam, satis est quod pro pretio fiat, sive parvo, sive magno; quod enim spiritualis res carius aut vilius vendatur, non variat rationem ejus, maxime in ordine ad ecclesiasticas poenas ; quando autem pretium coeptum est solvi, etiam pro miuima parte, et res spiritualis est tradita, jam vendita est pro aliquo reali pretio accepto; consummata ergo est ex utraque parte simonia, non minus quam si a principio conventum esset de sola illa minima quantitate pecuniae, et soluta esset tanquam integrum pretium. Sicut e contrario, si pactio esset facta de conferendis septem ordinibus pro centum aureis, et illis solutis inciperet ordinatio fieri, statim in primo gradu esset consummara simonia, et poenae incursae, non mipus quam si pro illo solo totum illud pretium esset receptum. lgitur simoniam realem ex utraque parte consummatam quoad totam materiam, vel quoad quamcumque ejus quantitatem ex utraque parte, certum est sufficere ad poenas quae ipso facto imponuntur. Tota ergo difficultas quoad hoc punctum versatur cirea simoniam realem ex parte solius rei spiritualis, quae tradita est; pretium autem non - est numeratum cum effectu, sed promissum. Haec vero difficultas maxime pendet ex verbis legum ecclesiasticarum, et ex usu Ecclesiae, et ideo non potest commode tractari, nisi descendendo ad particulares poenas ; quod in sequenibus capitibus faciemus, ibique rem totam elius explicabimus.

18. An simoniacus contra grolhibitionem Ecclesiae ipso facto incurrat panas? — Pars negativa. — In tertio puncto de simonia ex parte pretii, seu permutationis, potissima dubitatio occurrit, an simonia quae in permutatione beneficiorum committi potest, et in universum omnis illa quae solum est contra prohibitionem Ecclesiae, subjiciatur poenis contra simoniacos latis. Aliqui enim Doctores negantem partem defendunt, maxime quoad poenas ipso jure latas. Citantur pro hac sententia Casador., decis. 5, de Constit.; Navar., in cap. Si quando, de Rescript., except. 4, et in Manual., cap. 23, num. 105, in fine; et Covar., lib. 5 Var., cap. 5, num. 3, in fin., et num. 5. Sed omnes hi male citantur, quia Casador. solum ibi defendit poenas non incurri ipso facto, nisi per simoniam realem ; an vero necesse sit illam simoniam committi per largitionem rei temporalis, vel sufficiat permutatio spiritualis pro spirituali prohibita, non tractat. Covar. autem ibi non agit de poenis, sed solum obiter dicit, per renunciationem sub conditione vel in favorem consanguinei, non committi veram simoniam, quod alterius quaestionis est, ut supra vidimus, cap. 35, et iufra de poena illius nonnihil dicam. Navar. autem aperte docet cóntrarium, ut statim ostendam. Sequuntur ergo hanc partem Aragon., citans dictos auctores, 2. 2, quaest. 100, articulo 6, dub. penult. ; Petr. Navar., lib. 9 de Restit., cap. 2, num. 436. Et probabilem reputant aliqui moderni, licet fateantur esse contra communem Doctorum. Dicunt ergo hi auctores, non esse excommunicatos aut privatos beneficiis ipso jure, permutantes beneficia sine licentia superioris, etiam secuta traditione ex utraque parte. Imo addit Petr. Navarrus idem esse de reservantibus sibi pensionem sine Papa auctoritate. Fundamentum eorum est, quia verba legis poenalis restringenda sunt ad significationem omnino propriam et rigorosam; sed dictae permutationes beneficiorum, et similes lapsus contra jus positivum non sunt simonia in omni proprietate et rigore; ergo.

19. Rejicitur pars negativa. — Haec vero sententia mihi non videtur probanda. Non potest enim pro generali statui, poenas generatim latas jure contra simoniam, sive sint ferendae, sive latae sententiae, non comprehendere simonias ipso jure prohibitas. Imo contrarium censeo pro regula statuendum, et addendam esse exceptionem, nisi ex verbis legis aliud constare possit ; sicut e converso, cum generalis regula sit, poenas maxime cadere in simoniam contra jus divinum , nihilominus talia esse possunt verba legis, ut puniant aliquam simoniam contra jus humanum, vel impropriam, et ad alias propriissimas non extendantur. Probo singula. Et imprimis regulam illam tradit Glos. communiter ibi probata, in cap. Ez parte, 1, de Offic. deleg., loquens in particulari de renunciatione simoniaca. Et in poena irritationis collationis simoniacae, haec est communis sententia Doctorum, ut infra videbimus. Et de poena excommunicationis aperte id docet Redoan., referens plures, 3 p..c. 8. Denique sententiam hanc clare supponit Navar., in d. cap. Si quando, except. 4; nam in principio illius proponit factum simoniacum contra jus tantum ecclesiasticum ; nimirum, pactum consentiendi in regressum, factum in favorem unius, sub obligatione consentiendi in similem regressum alterius praebenda in favorem alterius personae, quam constat esse permutationem beneficiorum cum aamixtione renunciationum in favorem tertii, quae omnia sunt tantum contra jus humanum. Et tamen num. 2 concludit, talem simo- niam puniri in extravag. ? Pauli IT; et inn.3 addit doctrinam, quod illae poena non habent locum in conventionali simonia non completa ex utraque parte. Et explicat num. 5 excusationem non cadere in factum de quo tractat, quia deventum fuit (inquit) ad dationem promissorum, quia cum effectu data sunt beneftcia. Et in num. 6 objicit fere fundamentum contrariae sententiae, quia ibi non est datum temporale pretium, sine quo non est simonia realis; et respondet negando minorem, nam quando simonia est per illicitam permutationem spiritualium, per traditionem utriusque partis fit realis, et capax poenarum. Et addit ( quod notandum est): Ft hoc jure sacre ponitentiarie pretorium utitur. In alio item loco, cap. 23, num. 105, nihil dicit repugnans: imo generalem doctrinam tradit omnes has simonias comprehendentem , et similiter de illis generaliter ait, in d. Extravag. Et specialiter dicit, renunciationem non valere ex vi dictae Extravag. At renunciatio solo jure ecclesiastico prohibita est, ut supra vidimus; ergo sentit Extravagantem extendi ad ea quae sunt prohibita jure ecclesiastico ; idque multis exemplis evidentissime declarat num. 107, S Ad tertium, et sequentibus. Reliqui etiam Doctores vel indistincte loquuntur de simonia reali, quando dicunt per jura, et potissime per illam Extravagantem puniri ; vel supponunt illam simoniam, quae est in permutatione beneficiorum, et similes, esse veras simonias, ut supra vidimus. :

20. Potest igitur suaderi haec sententia ex jure antiquo, quatenus in eo simpliciter damnantur haec pacta, ut continentia labem simonie, cap. Cum olim, cap. Queesitum, de Rerum permutatione. Item non parum urget c. De hoc, de Simonia, ubi perpetua depositione punitur simonia commissa per promissionem beneficii pro suftragio in electione ad episcopatum, tanquam granvissimum scelus, utique simoniae ; et tamen illa simonia est quia prohibita. Et licet in his antiquis juribus haec simonia non puniretur censura lata ipso jure, tamen recte ostendunt de qua censura loquanlur noviora jura, quae illam imponunt. Unde probatur ex d. Extravag. 2, de Simonia, quae sic incipit: Cwn detestabile scelus simoniee, tam divinorum quam sacrorum canomum auctoritas abhorreat , atque dumnet. Loqui ergo intendit ibi Pontifex de simonia, non solum divino juri, sed etiam sacris canonibus contraria. Deinde statim confirmat omnes poenas a Romanis Pontificibus contra simoniacos quo- modolibet latas. Sacri autem canones indifferenter puniunt simonias contra jus divinum et humanum, ut patet ex capitibus allegatis, et aliis quae habentur, 1, quaest. 3. Et adverbium illud quomodolibet, multum ampliat. Denique, eisdem verbis utitur ferendo poenas; ait enim: Qui quomodolibet, dando , vel recipiüendo , simoniam commiserint ; tem: Qnuas contigerit simoniaca labe fieri. His enim verbis utuntur alia jura ad explicandam hanc simoniam ; ergo ex vi verborum comprehenditur sub poenah lege; sed nec consuetudo, nec stylus Curiae, nec antiqui Doctores, talem exceptionem fecerunt ; ergo non est admittenda.

21. Ratione deinde confirmatur; primo, quia licet simonia sit contra solum jus ecclesiasticum, nihilominus est vera simonia, et simpliciter talis ; ergo in omni rigore comprehenditur sub generali lege puniente simoniam in tali materia, quantum est ex parte vocis simonise, si aliunde non colligatur limitatio. Sicut lex lata generaliter contra committentes sacrilegiun in loco sacro, non minus comprehenderet committentes sacrilegium contra legem ecclesiasticam solam, quam contra divinam. Secundo, sive speculative illae simoniae distipguantur specie, sive non, et sive una sit magis propria, quam alia, tamen ad intelligendas leges magis est attendendus usus jurium, quam illa speculatio; at vero jura canonica indifferenter utuntur illa voce, et eisdem verbis detestantur et exaggerant contractus simoniacos contra jus ecclesiasticum et contra jus divinum, ut ex saepe allegatis constat ; ergo. Tertio, etiam Durandus, qui negat simoniam contra jus ecclesiasticum veram quoad culpam, dicit ita vocari, quia subjicitur poenis verae simoniae. Denique sub opinione est, an pecuniam exigere pro ecclesiastico beneficio sit simonia contra jus divinum et humarum , et nihilominus certum esse illam esse in jure propriam simoniam, et maxime puniri; ergo non potest cum fundamento illa regula constitui, scilicet quod poenae latae contra simoniam generatim non comprehendant simoniam prohibitam, sed contraria potius regula statuenda est, contra quam nihil obstat fundamentum contrariae sententiae, ut ex dictis patet.

22. Exceptio in assertione posita declavalur. — Addidi vero exceptionem, nisi ex verbis aliqua talis restrictio colligatur : nam tune clarum erit legislatores non voluisse, talem simoniam comprehendere, ut verbi gratia, in lege puniente simoniam in beneficiis, recte dicimus non extendi poenam ad venditionem pensionis, non quia illa venditio sit contra jus positivum ; haec enim ratio non sufficeret; sed quia pensio non est stricte beneficium, nec proprie, et lex poenalis restringenda est ad proprietatem vocis, et ita illa exceptio fit ex parte materiae, non ex qualitate simoniae conira jus divinum vel humanum. Qui modus exceptionis non habet locum in permutatione beneficiorum, ut constat, multoque improbabilius est excipere simoniam quae committitur, dando beneficium pro pensione ex pacto privato, quia illa simonia et est in beneficio, et contra jus divinum, quia revera datur beneficium pro pecunia, ut saepe dictum est. Similiter in lege puniente simoniam in offticiis ecclesiasticis, est probabile non comprehendi officia temporalia, ut oeconomi, advocati, quia non videntur esse officia ecclesiastica rigorose et proprie, quamvis res sit dubia. Certius exemplum esset de jure patronatus, quod sub tali lege non comprehenditur, non quia sit simonia contra jus ecclesiasticum, illud vendere, sed quia non est officium ecclesiasticum. Simili modo potuisset dubitari de lege puniente simoniam in ordine, an comprehenderet primam tonsuram, etiamsi talis simonia sit contra jus divinum, quia tonsura in rigore non est ordo, de quo infra.

23. Tandem addidi ad majorem explicationem, etiam posse e contrario contingere puniri per legem simoniam contra jus humanum, et non contra divinum, ut constat in excommunicatione lata contra simoniam confidentialem, quae tota contra jus humanum est, ut supra est declaratum ; et tamen illa poena non extenditur extra illam materiam. Idem est de censura lata a Pio V contra renunciantes beneficia, aliter quam ab ipso praescriptum fuit, et sic de aliis. Et ratio est, quia interdum jura puniunt gravius quaedam delicta contra jus humanum, quam alia contra divinum, quia frequentius committuntur, vel perniciosiora sunt communitati. Concludimus ergo non esse distinguendam simoniam punibilem, vel punitam ex parte pretii, seu doni pro quo spirituale commutatur, si prohibita est commutatio, nec ex parte juris quo prohibetur, sed ex actu prohibito, et materia circa quam versatur simonia, consideratis verbis legis poenam ferentis. Et haec videntur in generali suflicere ; jam ad particularia descendamus.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 55