Caput 56
Caput 56
De censuris vel canonicis impedimentis quae propter peccatum simoniae ipso jure incurruntur.
CAPUT LVI. DE CENSURIS VEL CANONICIS IMPEDIMENTIS QUAE PROPTER PECCATUM SIMONIAE IPSO JURE INCURRUNTUR.
1. Omnes simoniacorum poenas, licet variae numerari soleant, ad duo capita revocamus, sub quibus omnes comprehendemus, quas in particulari numerabimus. Primum caput est censurarum, ad quas revocamus alia impedimenta canonica, ut sunt irregularitas, infamia, et si qua alia sunt hujusmodi. Secundum caput est privatio omnium bonorum, sive spiritualium, sive temporalium per simoniam acquisitorum, sub quo etiam complectimur privationem aliorum beneficiorum, si fortasse haec per aliquam simoniam incurritur. Nec vero nunc afirmamus omnes has poenas per aliquam simoniam induci, id enim in discursu examinandum est ; sed dicimus omnes poenas simoniae, de quibus inquirere oportet, sub his capitibus contineri ; nam aliae, quae per sententiam judicum imponi possunt, ad nos non spectant, et ordinarie arbitrariae sunt; si fuerint vero in jure positae, eas non omnino praetermittemus. In hoc ergo capite de Censuris, in sequentibus de aliis privationibus dicemus.
2. Prima pars assertionis. — Primo ergo dicendum est, per simoniam in ordine, in beneficio, et in ingressu religionis, incurri excommunicationem majorem, Papae reservatam. Probantur singula partes. Et primum de simonia in ordine, dubitari potest an injure antiquo lata sit haec excommunicatio. Alqui enim affirmant : primo, ex cap. Aeperiuntur, 1, 1, quaest. 1, ubi contra ordinatum simoniace dicitur : Fa eodem tempore se noverit anathematis opprobrio condemnatum. Sed imprimis jus illud non est pontificium, sed ex Ambros. ibi refertur ; habetur autem in Concilio Toletano VIII, cap. 3. Praeterea in eo, non de omni ordine, sed de solo episcopatu videtur esse sermo. Nam in principio sic dicitur: Vile pretium donant, ut pontificalis ordinis sublime culmen accipiant. Infra vero dicitur: Quicumque deinceps propter accipiendan sacerdotii dignitatem, etc. Videntur autem haec verba juxta priora esse intelligenda, recte enim pontificatus sacerdotii dignitas appellatur. Ex illo ergo texiu non collgitur universaliter haec censura. Deinde Glos. ibi dubitat an ibi nomen anathematis proprie sumatur pro ex- communicatione, aut pro sola remotione a participatione corporis et sanguinis Domini : nam haec fere verba in textu adduntur ad explicandam illam poenam, quam Glossa vocat separationem a corpore et sanguine Christi. Praepositus autem suspensionem vocat, et ita dicit, illum esse canonem latae sententiae contra simoniacos, quantum ad suspensionem, non quantum ad excommunicationem ; et praeterea illam etiam suspensionem ait non incurri, donec delictum publicum sit, propter illa verba textus : Ea quo constet execrabile Christo preparasse flagitium. Et eamdem sententiam sequitur ibi Turrec., n. 3, referens Hugonem, Raym. et Ulricum. Et concordant (addit) atü Doctores. Ex hoc ergo textu parum probatur.
3. Potest tamen illa censura tam pro ordinante, quam pro ordinato , saltem quoad sacros ordines sumi, ex c. Quicumque sacros, 12, 1, quaest. 1, quod creditur esse Gregorii aut Paschalis, et in eodem dicitur : Scriptum est Anathema danti, Anathema accipienti, hoc est simoniaca haresis. Sed ut verba ipsa prae se ferunt, et omnes exponunt, recte intelligitur anathema ferendum, ut idem sit, anathema danti, ac si diceretur, anat hematizetur dans, idemque de accipiente. Praeterquam quod citati Doctores per anathema intelligunt separationem a clericali munere, seu ab officio altaris. Et eodem modo intelligitur capit. Piacitit, alias 292, eadem causa et quaest. , ex Concilio Brachar. II c. 3, quod est antiquius Gregorio et Paschali, et tamen in eo etiam antiqua Patrum definitio allegatur, quae ita statuit: Anathema sit danti et accipienti. Ubi Turrec. dicit, Patres illos fuisse Concilii Nicani, sed locum non designat. Ego solum reperio in canon. 80 illius concilii, ex arabico translatis, in 49, sic haberi: Ut nullus audeat ordinare Episcopum, aut sacerdotem, aut diaconum , pro quavis re data , sive ante ordinaLionem, sive post ; et quà secus fecerit, deponatur , et quicumque contradimerit, Synodus eum eacommunicat. Et hic canon censetur allegari in c. Percenit, 1, q. 3, et 16, q. 7, ubi contra Episcopos qui beneficia, seu jura decimarum et oblationum laicis conferunt, dicitur : Sicut Nicena Synodus de simoniacis censuit, et qui dat Episcopus, et qui recipiunt ab eo laici, sive pretio, sive beneficio, aterni incendii ignibus deyutentur. Ex quibus ultimis verbis clare constat, nullam excommunicationem pro illa ferri. In prioribus autem verbum, deponatur, clare significat poenam ferendam ; illud vero, Synodus eum excommunicat , magis videtur continere sententiam latam ; sed expendo non ferri contra sic ordinantem, sed contra eum qui contradiaerit ; quo verbo significari videtur, qui per haeresim vel schisma damnationi illius criminis contradixerit. Praeterquam quod ille canon usu receptus non est ; imo non est omnino certus. Concludo igitur, 'ex solo jure antiquo non satis probari hanc excommunicationem ipso jure latam, et ideo in tomo de Censuris, inter excommunicationes in Decreto latas hanc non posuimus, secuti Navar., Cajet.. Sylvest. et alios. Et ita etiam docuerunt expresse Praepos. et Turrec., cum aliis supra citatis, et sentit Innoc., in c. Tanta, de simonia.
4. Probanda est ergo haec assertionis pars ex jure novo, quod habetur in Extrav. Pauli 2 Cwn detestabile, de Simonia, inter communes, ubi, postquam de simonia in ordine mentioncm fecerat, subdit censuram excommunicationis latae sententiae, et Papae rescrvatae contra omnes , qui quomodolibet , dando vel recipiendo, simoniam commiserint, aut quod illa fiat mediatores eatiterint , seu procuraverint. Quae verba juxta communem interpretationem cadunt in utramque materiam praecedentem, ut latius diximus in 5 tomo, disp. 22, sect. 5, num. 25. Et optime confirmatur ex dictis et allegatis in capit. praeced. ; solum potest hic inquiri quid nomine ordinis in hac materia intellhigatur. In quo solum de prima tonsura potest esse dubium , quia de septem ordinibus nullum est, nec de episcopatu esse debet ; tum quia probabilius forte est, esse verum ordinem ; tum etiam quia jura maxime de illo loquuntur, cum de simonia tractant, ut ex citatis constat, et in eodem sensu loquuntur noviora jura; tum etiam ratio hujus prohibitionis non minus, imo quodammodo magis urget in consecratione Episcopi, quam in alis ordinationibus.
5. An prima tonsura spectet ad simoniam. — De tonsura vero prima videtur esse posse dubium, quia non est verus ordo, et poenae sunt restringendae. Et ita videtur sentire Lessius, d. c. 35, dub. 23. Contrarium vero sine ulla probatione vel allegatione affirmat Ugolin., Tab. 4, c. 3, num. 2, et c. 4, num. 1. Et mihi videtur verum, quia per primam tonsuram simpliciter constituitur aliquis in ordine clericorum, et hoc solet intelligi in jure nomine ordirationis, ect in hoc sensu tonsura est ordo. Item, quia simonia in ordine quoad alias poenas comprehendit simoniam in collatione vel acceptione tonsurae, ut statim vide- bimus. Denique, quia verba illius Extravagantis valde generalia sunt, quomodolibet dantes et accipientes. Addit vero Ugolin. extensionem ad notarium, vel ministrum, qui pro litteris dimissoriis vel sigillo, aliquid accipit, quam sumpsit ex Salzedo, in additione ad practic. Bernar., c. 91, verb. Quinto, qui dicit ita esse dispositnm in Concil. Trident. sess. 91, cap. 1. Sed Concilium ibi nullam talem extensionem ponit, sed concludit : Qui secus fecerint, iam dantes, quam accipientes, ultra divinam ultionem penas a jure inflictas ipso facto iucurrant. Ubi non imponit posnam novam, sed confirmat poenas a jure inflictas, ut bene expendit Lessius supra, dub. 24. Non est ergo verisimile incurrere hanc censuram, qui absque simonia ordinem suscepit, etiamsi postea det aliquid pro titulo, cum ex vi dictae Extravagantis illam non incurrat, quia non potest dici ordinem simoniace suscepisse, nec pro illo aliquid dedisse ; et idem censeo de notario, et similibus. Imo, si Episcopus pure ordinem dedit, licet postea aliquid gratis oblatum accipiat, et peccet contra Concilii prae - ceptum, non tamen hanc excommunicationem incurret, quia a jure inflicta non est pro illo crimine. Et si Concilium voluisset de novo illam imponere, certe clarius expressisset , cum sit gravissima poena, et valde dura pro tali delicto.
6. Secunda pars conclusionis circa beneficia. —Secunda pars assertionis, quae est de simonia in beneficio, facilis est, nam licet pro illo crimine, antiquo jure non fuerit imposita excommunicatio ipso facto, in novo praedictae Extrav. 2, de Simon., expresse lata est, et confirmata per dictam constit. 5 Pii V, et non indiget nova declaratione, praeter traditam in materia de Censuris. Solum posset interrogari quid nomine beneficii in illa materia intelligendum sit, sed hoc explicabimus cap. sequenti, tractando de nullitate collationis. Nunc solam hanc generalem regulam statuimus, per illam simoniam in beneficio excommunicationem illam per se incurri, quae sufficit ad irritandam beneficii acquisitionem, nam utraque poena in eamdem materiam cadit, ut ex contextu constat, et ibi amplius explicabimus. Dico autem per se, quia sine peccato non incurritur excommunicatio, et ideo si ignorantia excuset a culpa, excusabit ab excommunicatione, esto non faciat collationem esse validam, ut videbimus. Denique quoad personas extenditur illa censura ad quoscumque confterentes et acquirentes, atque etiam ad mediatores; sicut etiam extenditur in simonia in ordine, ut ex textu constat, et notavit Cajetanus, in Sum., verbo Excommunicatio , capit. T2. Addunt praeterea Sylvest. et Anton. extensionem hujus censurae ad scientes, et non revelantes; sed haec extensio non habetur in illa Extravag., sed solum praeceptum, de quo in 5 tom. latius dixi. Proponit item Navarrus, cons. 52, de Simon., novam quaestionem (ut ait ipse ), an hac excommunicatio incurratur per simoniam, quae viietur esse parva ex parte pretii. Sed nobis non videtur dubium quin incurratur, quia illa simpliciter est peccatum mortale, ut supra definitum est; et ideo est causa sufficiens talis censurae, ut ipse etiam resolvit.
7. De ingressu religionis. — Tertia pars assertionis erat de simonia in religione, quae probatur ex Extravag. 2, inter communes de Simonia, quam late explicui in d. tom., disp.21, sect. 5, n.5; et hic fere nihil addendum occurrit. Praesertim quia quoad moniales et conventus earum, revocata est illa poena, ut ibi notavi; in religionibus autem virorum raro haec simonia committitur, et pro casibus in quibus committi potest, sufficiunt quae ibi sunt adnotata. Solum adverto ibi solum ferri hanc censuram, quando monasterium aliquid exigit ab ingressuro ; non vero quando ipse sponte illud offert, ut expresse ibi declaratur, et merito, quia tunc non est simonia. Neque etiam incurritur, quando e converso ingrediens aliquid exigit a monasterio, ut ingrediatur, etiamsi in hoc simoniam committi contingat, quia de hoc modo simoniae nulla ibi mentio fit, et lex poenalis non extenditur ultra casum expressum. Notari etiam potest censuram hanc incurri, non solum si tempore professionis simonia committatur, sed etiam in ipso ingressu, et receptione ad habitum, quia textus absolute loquitur de volentibus ingredi. Probabile autem est, licet culpa simoniae etiam in receptione ad habitum pro pretio committatur, ut supra diximus, nihilominus, quia receptio ad religiosum statum, et traditio rei spiritualis, quae ibi praecipue emitur, non consummatur usque ad professionem, non incurri hanc censuram usque ad professionem, ita ut licet receptio ad habitum fuerit simoniaca, si postea factum retractetur, et pecunia, vel non recipiatur, vel reddatur, et professio mere gratis admittatur, non incurratur haec excommunicatio. E converso autem licet receptio ad habitum gratis facta fuerit, si tempore professionis aliquid exigatur, illud sufficiet, quia ibi actus plene consummatur.
8. De suspensione.—Secundo, dicendum est suspensionem aliquam ipso jure imponi, propter simoniam in tribus dictis materiis commissam. Et primo (quia brevius expediri potest), in eadem Extravag. 1, deSimon., suspensio imponitur conventui consentienti in talem simoniam, circa quam ponderari possunt omnia quae de excommunicatione diximus, et non indiget nova expositione, ut etiam dixi in citato loco 5 tom., sect. 6, in ultimis verbis. Solum videri potest obscurum, quia non declaratur in illo textu a quo fiat talis suspensio, sed simpliciter dicitur: Suspensionis sententiis eo ipso decernimus subjacere. Sed hoc declarandum est juxta generales regulas suspensionum, traditas in d. tom. 5, disp. 25, a sect. 2, numer. 7, et disp. 26, sect. 1, per totam. Ex quibus probabilius videtur suspendi ibi capitulum ab omni actu seu officio capitulari, quod jurisdictionem vel administrationem ecclesiasticam requirat ; nam illud subjectum non est capax altcrius suspensionis, et tota illain rigore comprehenditur sub absoluta sententia suspensionis. Dicere vero posset aliquis, apparenter limitari illam suspensionem ex materia de qua lex illa fertur, ita ut censeatur suspendi capitulum a sola receptione religiosorum, quod esset probabile, si in textu daretur aliquod indicium hujus limitationis vel relationis poenae ad talem materiam. Quia vero textus nimis absolute loquitur, et suspensionem illam imponit capitulo, loco excommunicationis majoris, cujus capitulum non est capax, ideo priori expositioni omnino standum videtur.
9. Secundo imponitur haec censura suspensionis ipso jure, recipientibus ordines simoniace, ut expresse habetur in d. Extrav. 1, de Sim. De qua re sufficiunt dicta in d. 5 tom., disp. 35, sect. 4, a num. 31, ubi etiam explicui quando ordinatus maneat suspensus recipiendo ordines a simoniaco Episcopo, etiamsi ordinatio ipsa simoniaca non sit. Item declaravi, hanc suspensionem requirere culpam ex parte ordinati, et non incurri ab eo qui bona fide ordinatus est. interveniente pretio per aliquem tertium, ipso invincibiliter ignorante, quia haec suspensio est poenalis, et ideo non incurritur, cessante culpa, nec ex jure aliud colligitur, ut ibi ostendi. Nec videtur probabile, quod quidam dicunt, verba illa dictae Extravag., Qui simoniace ordinati fuerint, etc., intelligenda esse scienter, sive ignoranter, quia si in ipsa ordinatione simonia committitur ab ordinante, re ipsa alius simoniace ordinatur, licet ignoret. Haec, inquam, ampla in- terpretatio probabilis non est ; tum quia est contra generalem regulam interpretandi leges odiosas et poenales ; tum etiam quia manifesta intentio Pontificis per illa verba fuit punire culpam ordinati ; tum denique quia falsum subsumit, et male colligit ; nam simoniace ordinari, est ordinari committendo simoniam, et ideo non sequitur, si collator simoniace ordinat, alterum simoniace ordinari.
10. Quia vero in illo loco hanc suspensionem solum exposuimus, quatenus in corpore juris continetur, hic addere oportet quae extra corpus juris circa illam sunt a Pontificibus addita. Primo ergo Pius V, in d. Constit. 5, circa ordinatum simoniace, sic statuit : Quicumque detestabile vitium sumoniace pravitatis convictus fuerit commisisse in consequendis ordinibus, eo ipso ab illorum exmecutione per decennin, sine spe dispensationis sit suspensus, et per anmum. carceribus mancipetur. Ubi est notandum, suspensionem hanc ex vi juris antiquioris perpetuam esse, nisi absolutio ejus a Pontifice Summo obtineatur; non fuit ergo mens Pii illam reducere ad solum decennium, non enim voluit poenam lenire, sed augere, ut ex verbis ejus constat. Addidit ergo hoc gravamen, ut pro decennio careat sic suspensus spe dispensationis, ita ut ordinario jure servato, non sit ei danda licentia, ut tali suspensionc absolvi valeat. Hoc autem gravamen non incurritur, nisi post sententiam declaratoriam judicis , ut ex ipsis verbis eonstat. Unde si aliquis non est convictus, nec condemnatus, poterit ante illud tempus absolutionem impetrare; postquam vero convictus est, non est dispensandus per decennium; et illo transacto, incipiet quidem habere spem dispensationis, seu absolutionis, non tamen statim manebit liber a censura, sed indigebit absolutione, Pontificis auctoritate conferenda, tum ex vi antiqui juris, ut dixi, tum ex vi posterioris, a Sixto V lati in Bulla contra male promotos, quae incipit : Sanctum et salutare. In qua extendit omnes poenas ibi latas contra clericos aliis modis male promotos, ad promotos per simoniam ; poena autem suspensionis ibi fertur his verbis : Clericos posthac male promotos, ab eaecutione, ministerio, et emercitio ordinum susceptorun, et ab omni spe et facultate ascendendi ad alios superiores perpetuo suspensos declaramus. Per quae verba non augetur in se haec poena ultra id quod ex jure communi habet, sed exaggeratur difficultas obtinendi dispensationem ejus, praesertim ad ascendendum ad superiores ordines. Et quamvis poenae illae fue- rint per Clementem VIII moderatae, et ad jus commune revocatae quoad alios defectus, non vero quoad simoniae vitium, ut in ea continetur. Et haec quoad ordinatos.
11. Circa conferentes ordines. — Superest ut dicamus de conferentibus ordines, de quibus quidam dicunt, per jura antiquiora quam dicta Extravagans non incurri suspensionem ipso jure, si fuit simonia occulta, donec per notorietatem rei, vel per confessionem in judicio, aut judicis sententiam crimen sit publieum. Ei in hoc constituunt differentiam inter ordinatos et ordinantes, quod illi statim manent suspensi ex vi ordinationis vitiosae, quam canones irritam hoc sensu vocant, quia non dat usum seu executionem ordinum, et ideo ordinatus suspensus manet, sive occultus, sive publicus sit ; ordinans vero minime, donec sit publicus simoniacus. Quae differenua colligi potest ex cap. Si quis Episcopus, 1, quaestione 1, ubi de ordinatore dicitur: Proprii gradus periculo subjacebit. De ordinato vero : Nilul exm hac ordinatione proficiat. Sic etiam in capit. Ordinationes, 114, ordinationes falsae dicuntur, et cap. S quis, 108, tales ordines scienter suscepti a simoniaco dicuntur irriti. Et similia sunt multa jura, quae de ordinatis tantum loquuntur, et ad ordinantes extendi non debent, quia nec est omnino similis ratio, nec si esset, in tali materia haberet locum extensio. Et in hanc sententiam videtur inclinare D. Thom., d. q. 100, art. 6, ad 1, ut sequitur ibi Sot., q. 8, art. 1, ad, dum distinguunt inter ordinatum et ordinantem, et primum dicunt esse suspensum quoad se, et quoad alios; secundum vero tantum quoad se, donec publicum sit crimen. Qua distinctione usi sunt etiam aliqui ex canonisus, ut Praepos. in cap. Statuimus, 2,, quaest. 1, num. 4, et indicat Innoc. in cap. penult. de sum. ; sequitur Sylvest., verb. Suspensio, q. 1, et sentit etiam procedere post Extravag. Paul II, quod etiam sentit Soto.
12. Triplex tempus distinguitur. — Dico tamen nunc non posse admitti distinctionem hanc: possunt autem distingui tria tempora. Primum antiquius illorum jurium quae habentur in Decreto; et pro eo tempore est probabilis illa distinctio, licet dubia, ut sentit Glos. per textum ibi, cap. Zeperiuntur, in 1.q. 1. Nam c. Quicumque sacros, ibidem, aeque dicitur : Qui sacros ordines vendunt aut emunt, sacerdotes esse non possunt ; vendunt autem ordinantes pro pretio, emunt ordinati. Et in cap. Quibusdam, 117, sicut de ordinatis dici- tur : Cum sacerdotalis ordo in his cecidit (id est, in ipsa receptione), foras quoque (id est, in usu) diu stare non poterit; ita infra de ordinantibus dicitur : Qui in templo Dei columbas vendere prasumpserunt, corum Deo judice Cathedrae cecideruut. Ubi Glossa dicit, ipsos etiam occultos esse ipso jure suspensos.
13. Secundum tempus. — Secundum tempus est jurium quae habentur in decretalibus, et de illo tempore non dubito quin haec suspensio jure ipso incurratur tam in ordinante, quamin ordinato. Nam id expresse probatur ex c. penult. de Simon.Ibi enim ordinator dicitur manere suspensus, et nihil distinguitur inter occultum et publicum, ut in dicto loco 5 tom. latius expendi. Et ita simpliciter docuerunt ibi Innoc., Panormitanus et alii. Item Abb., Anani. et Felin., in cap. Per tuas, eod.; Praepos., cum Gloss. in cap. S quis a simoniacis, 1, quaest. 1, et Glossa expresse in cap. Preeter, S Ferum, verb. Officium, 32. distinct.; Navarrus, in dicto cap. 23. num. 111, verb. Secundo, idem sentit, quatenus indistincte loquitur de simonia in ordine, et adducit cap. Tanta, et alii citant cap. Per tuas, de Simon., quae non tam clare mihi probant, sicut d. capit. penultim. Propter quod in citato loco censui, ex vi decretalium suspensionem hanc, quae ab ordinante ipso jure incurritur, tantum esse triennalem, quia in d. capit. ultimo non ponitur diuturnior, et in alio non videtur satis clare imponi simpliciter et ipso jure, etiamsi Innoc. et Panormitanus aliter sentiant. Dicunt vero aliqui, illam suspensionem esse specialem in casu illius textus, et non esse extendendam ad alios. Sed non placet, quia lex illa non nititur in illo casu materiali (ut sic dicam), sed in simonia in ordine, quae levior in illo casu apparet. Unde potius canonistae ibi frequenter dicunt, in illo casu suspensionem fuisse triennalem, propter diminutam rationem simoniae, alioquin vero esse perpetuam. Quod etiam nobis non placuit citato leco, quia non sunt poena augendae sine majori fundamento.
14. Tertium tempus. — Tertium tempus est a tempore Pauli II, et de hoc censent aliqui, hanc suspensionem simpliciter et sine limitauone temporis esse impositam ordinantibus, aeeque ac ordinatis simoniace. Sed obstat, quod in dict. Extravaganti solum dicitur: Declaramus quod omnes illi qui simoniace ordinati fuerint, a suorum sint orlinum executione suspensi. Respondent aliqui, verba illa, qui simoniace ordinati sunt, non passive tantum, sed etiam active esse intelligenda. Sed non est verisimile, quia est contra proprietatem verborum, ut per se patet, et contra rationem legis poenalis, quae restringenda potius est. Àpparentius posset hoc colligi ex illis prioribus verbis generalibus, in quibus confirmantur pona antiquae. Et additur : Tam manifestun, quam occultum, quas ipso facto incurrere colnus. Sed jam supra dixi, per haec verba non esse factum ut censura simoniacorum, quae antea erant tantum ferendae, nunc sint latae sententiae. Qui autem dicunt , secundum jus antiquius ordinantem occultum non manere suspensum ipso jure, vel dicunt solum per sententiam fuisse suspendendum, ut dicit Soto, vel certe licet dicant, quando delictum est publicum, fuisse suspensum quoad alios, non intelligunt de speciali censura propria simoniae, sed de impedimento, quod olim nascebatur ex quovis enormi delicto publico, quod non erat propria censura, vel suspensio, ut capit. praecedenti tactum est. Ergo ex vi illorum generalium verborum nulla suspensio ipso jure inducitur. Accedit, quod si hoc factum esset per illa verba, cur paulo post potius de ordinatis, quam de ordinantibus lata esset suspensio ab usu ordinum, simpliciter et ipso jure incurrenda ? Unde vel probabilius est ex vi illius Extravag. non esse auctam nec mutatam praedictam suspensionem quoad ordinantes, vel saltem valde dubium. Pius etiam V, in d. Const. 5, licet suspensioni ordinatorum simoniace aliquid addiderit, de ordinantibus nihil dixit.
15. At vero Sixtus V in d. Motu proprio valde illam auxit ; declarat enim ibi, ordinantem in illo casu, manere eo ipso suspensum a collatione q uorumcumque ordinum, atque adeo ipsius tonsura, et ab emecutione omnium munerum qpontificalium. Ubi tres sunt partes, quarum prima est eadem cum communi jure praeter perpetuitatem, ut visum est. Secunda potest esse declaratio ejusiem communis juris; nam satis probabile est absolutam suspensionem a collatione ordinum, includere etiam primam tonsuram ; nam, ut supra dixi, sub hac consideratione solet sub ordinibus comprehendi. Tamen quia hoc poterat esse dubium ex illo principio, quod poenae sunt restringendae, ideo Sixtus id declaravit, vel etiam addidit. Tertia vero continet satis rigorosam et amplam additionem poena ; nam suspenditur collator ab omni consecratione, sacramenti confirmationis collatione, omnique solemni et pontificali benedictione, et similibus , quae Episcopi propria sunt ordinaria potestate, ut videri potest in Glossa ult., in cap. Transmissum, de Elect., et in juribus quae allegat, et in c. 1, dist. 25; et has poenas etiam non revocavit Clemens VIII in Bulla anni 1595, in qua poenas a Sixto latas in praed. Constit. abstulit, nam expresse addidit Clemens: PreLerquam contra simoniace ordinantes et ordinatos inflictas. Ex quo obiter notari potest, poenam latam contra mediatores simoniae in ordine in d. capit. penult. de Simon., scilicet suspensionem ab executione suorum ordinum per triennium, non esse auctam per haec nova jura, de qua videri possunt quae dixi in d. 5 tom., ubi supra.
16. Advertendum. — Denique potest hic etiam obiter adverti, ex eodem Motu Sixti colligi specialem casum, in quo propter simoniacam ordinationem incurritur censura interdicti non simpliciter, sed ab ingressn ecclesiae, quae etiam sic limitata, distincta est a suspensione, ut declaravi in dicto 5 tomo, d. 35, section. 4, ubi late de hac censura disserui. Hanc ergo addit ibi Sixtus respectu ordinantis, non vero respectu ordinati. Et in nullo alio casu incurritur haec| censura propter aliquam simoniacam actionem, quia in nullo alio, quod ego sciam, invenitur in jure imposita, et non incurritur, nisi in casibus in jure expressis , ut constat. Superat etiam hic dicendum, an propter simoniacam collationem, vel receptionem beneficii, aliqua suspensio ab officio vel beneficio incurratur ; tamen hoc etiam tractavi sufficienter in dicta sect. 4, n. 42, ubi ostendi nullam suspensionem ipso jure latam, nec ab ordine, nec ab aliquo beneficio incurri per hoc genus simoniae, quia in nullo jure invenitur , ut tradit etiam Navar., d. c. 25, n. 111, verb. Tertio, cum Innocent., in c. Tante, de Sim., quem ibi Abbas, Ananias, et alii sequuntur. An vero collatio simoniaca beneficii valeat, et an ex illa sequatur privatio aliorum beneficiorum, infra dicetur.
17. An per simoniam in ordine incurratur suspensio. — Quaeri vero potest ulterius, an per simoniam in ordine incurratur suspensio a beneficio aut ab alio officio jurisdictionis, aut ecclesiasticae administrationis, vel a simoniace ordinante, vel ab ordinato, si tale beneficium habeat. Quidam enim viri docti dixerunt etiam incurri ipso facto per hanc simoniam suspensionem ab officio et beneficio, quae amplissima est, et suspendit ab omni usu jurisdictionis, et a perceptione fructuum, ut suo loco diximus. Fundamentum eorum est, quia licet haec suspensio non fuerit ipso jure imposita per antiqua jura, fertur tamen ut imponenda per judicis sententiam, ut statim ex jure allegabimus. At vero Extravagans Pauli per illa verba generalia : Quas ipso facto incurrere volumus, omnes antiquas ferendas fecit esse latas ; ergo. Sed haec sententia singularis est et nova, et praeter communem sensum, et consuetudinem Ecclesiae, et ex illa sequuntur multa absurda, ut de depositione, infamia, et aliis statim videbimus : sequitur etiam sic ordinatum non facere suos fructus beneficii, nec posse illos retinere tuta conscientia, quantumvis crimen occultum sit, quia hic est effectus suspensionis a beneficio, ut ex propria materia suppono. Consequens vero est contra ipsam Extravagantem, ut in simili statim dicam.
18. Assertio. — Dico ergo, solam suspensionem ab executione suorum ordinum incurrere, illum qui simoniace ordinatur; nam expresse ita limitatur haec suspensio iu dicta Extravagante. Et certe si per priora verba incurreret sic ordinatus suspensionem ab officio et beneficio, et superflue, et non sine magna obscuritate, et specie contradictionis illa posteriora verba addita fuissent. Item Sixtus V non imponit aliam suspensionem sic ordinatis ; sed addit, ut si sic suspensi ministraverint, fiant irregulares, et privati beneficiis, quoad saeculares; quoad religiosos vero, ut sint privati voce activa et passiva; ergo signum est, ex vi solius ordinationis simoniacae non esse suspensos ab officio vel beneficio; alias nec eligere possent, nec fructus beneficiorum facere suos. be ordinantibus autem addidit quidem (ut dixi) suspensionem ab omni functione pontificali, non tamen a jurisdictione , quae pontificalem ordinationem, seu consecrationem non requirit, neque ab administratione Ecclesiae, propter eamdem rationem, nec etiam a beneficio. Unde postea subdit : Quod si in premissis se ingesserint, spreta suspensione et interdicto, suspensionem incurrant a regimine et administratione suee ecclesie , et perceptione fructuum. Ergo evidens est, per solam ordinationem simoniacam non incurrere has posteriores suspensiones.
19. An per simoniamn in beneficio aliqua suspensio incurratur ? — Similiter expediendum est aliud dubium hic occurrens, an propter simoniam in beneficio aliqua suspensio incurratur. Nam moderni, qui modo supra dicto opinantur de simonia in ordine, idem dicunt de simonia in beneficio, non propter antiqua jura, sed propter eamdem Extravagantem in eisdem vert is generalibus, quae hic etiam eodem modo applicantur, quia jura antiqua ponunt has poenas ferendas propter simoniam in beneficio, ut colligitur ex capit. 2 de Confessis, cum aliis statim referendis; ergo nunc incurruntur ipso facto ex vi praedictorum verborum. Sed hoc etiam novum et improbabile est. Quoad suspensionem ergo ab ordine, certum est non incurri per simoniam in beneficio, quia nullibi lata invenitur, et verba illius Extravagantis non habent hanc vim, ut saepe dix1; nec ita recepta sunt communi consuetudine, quae est optima legum interpres. Quoad suspensionem vero a beneficio, de conferente simoniace beneficium, nullibi invenitur talis poena ipso jure illi imposita, et ideo illam non incurrit. Idemque in rigore verum est de recipiente beneficium. Sed in illo distinguendum est, aliud esse non consequi beneficium, vel illo privari, aliud suspendi ab illo : nam suspensio supponit proprietatem et verum titulum beneficii, et privat usu et usufructu. Item distinguendum est de beneficio simoniace obtento, vel de aliis, quae contingit licite habere illum, qui in unius receptione sic delinquit. Quoad beneficium ergo simoniace obtentum, verum est per talem receptionem beneficii non acquiri jus in illud, nec percipi valide fructus ejus, ut expresse dicitur in dicta Extravag., et in seq. cap. latius videbimus. llla vero non est suspensio, sed poena alterius rationis, quae tollit radicem (ut sic dicam ) et non relinquit locum suspensioni, ut dixi. Quoad alia vero beneficia, de suspensione ab illis nulla est mentio in jure, et in d. Extravag. solum dicitur, illum non facere suos fructus beneficii simoniace acquisiti ; et ideo verius est in aliis non incurri suspensionem, ut latius dixi dicto tomo b, disp. 31, sect. 4, n. 42. An vero privatio aliorum beneficiorum inde incurratur, infra in proprio cap. videbimus. Praeter dictas ergo censuras nulla incurritur lata propter dicta crimina simoniae.
20. Superest autem breviter explicandum an incurrantur aliae poenae canonicae ; nam de aliis paenis quasi temporalibus postea dicemus. Et quantum colligere possum ex auctoribus, qui has poenas recensent, de tribus potest tractari : de irregularitate, infamia canonica, et depositione, ut videre licet in Hostiens., in Sum., tit. de Simon. ; et Praepos., in d. cap. Statuimus, n. 3 et 4, etin cap. Pres- byter, 1, q. 1; et Redoan., 4 p., cap. 9, n.9 et sequentibus ; et Bernar. Diaz., in Pract., c. 9; Sylvest.. d. q. 19. Primum ergo de irregularitate dicendum est, non incurri per crimen simoniae immediate et per se. Quod addo, quia, mediante infamia, ratione illius poterit incurri irregularitas, ut statim dicam; vel etiam si sic ordinatus aut ordinans ministret contra suspensionem, fiet irregularis, tum ex jure communi, tum per dictam Bullam Sixti, ubi alias etiam poenas inhabilitatum et privationum in sic celebrantes congerit. Quod autem immediate non incurratur irregularitas, probatur, quia irregularitas non incurritur nisi in casibus a jure expressis; hic autem expressum non est, ut late probavi in 5 tom., disp. 43, sect. 4, et docet Turrec., in cap. Prater, d. 32, art. 1, num. 4, in fin., cum Gloss., in cap. Nullus, ead. distinct. Nam, licet loquantur de publico concubinario, illi censent aequiparari simoniacum. Neque contra hoc invenio textum habentem difficultatem aliquam, ut in loco citato latius sum prosecutus. Dicit tamen Navarrus, consil. 97, de Simon., num. 10, quem sequitur Ugolin., Tab. 4, cap. 4, ordinatum simoniace fieri irregularem statim, quia recipit ordines excommunicatus. Sed non recte, quia prius recipit ordines quam sit excommunicatus ; ideo enim excommunicatur quia simoniace ordinatur; et prius debet compleri simonia realis, quam censura incurratur; ergo non potest inde subsequi irregularitas, ut saepe in simili dixi in tom. de Censur.; et eodem vitio laborat exemplum quo utitur Navar., de illo qui furtive suscipit ordines contra prohibitionem sub censura latae excommunicationis, de quo etiam dixi in dicto tomo. Neque etiam quicquam probat ratio Navar., scilicet, quod eodem momento, et per eumdem actum potest fieri excommunicatus et irregularis, nam hoc est verum, si pro eodem crimine sit lata utraque poena ; hic autem non ita est ; sed distinguenda sunt duo crimina, unum simoniae, propter quod incurritur excommunicatio ; aliud celebrandi, vel recipiendi ordinem, ligatum excommunicatione, propter quod irregularitas esset incurrenda : hoc autem delictum revera non committitur in illa ordinatione, quia jam ordo receptus est, quando excommunicatio incurritur.
21. De infumia. — Infamia inter simoniae poenas ponitur a dictis auctoribus, Praeposit., Hed oan., Sylvest., Bernard. Diaz. et Angel., S imonia, 6, n. 8; Gloss., inc. Ez diligenti, de Simon., verb. Infamia, ubi Panor., a n. 6, et alii Doctores, et in c. De simoniace, eod. Potestque colligi ex cap. Sane, 15, quaest. 3, ubi solum est sermo de simonia commissa in obtinenda sede episcopali, et in conferendis ordinibus, et in eligendo: quae solum pertinent ad simoniam in ordine et beneficio, non tamen ad omnem modum utriusque simoniae. Citatur etiam ad hoc c. Inquisitionis, de Accusat.. quod parum probat. Expressius et generalius id probat c. ult., 1, q. 3, ubi non tantum de simonia in ordine, aut beneficio, sed de multis aliis sermo est. Verba autem sunt: Emptor, venditor et interventor nota infumia percellantur. Ex quibus verbis, et ex dicto c. Sane, et ex sententia omnium Doctorum, constat poenam hanc non incurri ipso facto, sed per solam judicis condemnationem. Imo, in d. c. Sane, dicitur debere accusationem praecedere, et subsequi condemnationem. Haec ergo poena non pertinet ad eas quae in conscientia incurruntur , nec novum affert impedimentum ante sententiam , quia licet ante illam infamia facti possit intervenire, illa non est poena ecclesiastica, sed effectus, qui ex facto ipso, praesertim aliis noto, nascitur; infamia autem, quae est poena, est infamia juris, et illa est quae impedimentum canonicum inducit, unde post sententiam talis infamia inducit irregularitatem, quae tandiu durat quandiu ducat infamia, de qua late disputatum est in dicto 5 tomo, disp. 49; et de hac poena probabile est, pro quacumque gravi simonia, in quacumque materia potuisse semper ferri, sicut de suspensione et excommunicatione colligitur ex citatis juribus, et de depositione dicere aggredimur.
22. De depositione. — De depositione igitur multa sunt jura, quae illam ad puniendos siraoniacos designant, ut de simonia in beneficio est textus clarus in c. 2, de Confessis, ubi explicatur depositio ab omni officio et beneficio, quae videtur esse maxima ; in capit. autem, De hoc, de Simon., pro quadam simonia in beneficio imponitur depositio perpetua, solum ab altaris ministerio ; sed Gios. ibi eamdem esse reputat, de quo alias. In cap. autem Perpetuas, 1, eod., sermo est de depositione ab ordine, et absolute simoniaca pravitate. At vero in cap. Erga simoniacos, 110, 1, quaest. 1, absolute dicitur : Erga simoniacos nullam misericordiam in dignitate servanda habendam esse decernimus, et infra : Deponendos esse apostolica auctoritate sancumus. Non est ergo dubium, quin haec poena simoniacis imponen- da sit. Similiter autem certum est, ex vi illorum jurium non incurri ipso jure, sed per sententiam imponendam esse, ut ex verbis citatis satis constat, et omnes auctores docent. Nec vero per Extravagantem 2, de Simon., haec poena incurritur ipso facto; id enim nullus Doctorum ausus est dicere, et qui de aliis poenis hoc dicere tentarunt, hanc censent excipiendam ex benigna interpretatione propter ejus gravitatem. Quid autem sit haec depositio, et an sit idem quod generalis suspensio perpetua, tractavimus late in quinto tomo, disputatione trigesima. An vero semper sit imponenda a judice, sive via inquisitionis, sive via accusationis procedatur, et an aequaliter in omni materia simonia, vel quae circumstantiae observandae sint, tractatur ab Hostiens. et aliis Canonistis, locis citatis. Et videri potest Abbas, in d. cap. Inquisitionis, et Redoan., d. c. 9, a num. 25. Item ad hanc poenam solent revocare similem aliam, quae imponitur propter simoniam in ingressu religionis commissam, in c. Quoniam, de Simon., de qua dicemus commodius, cap. seq. Praeter has ergo nullae spirituales poenae latae sententiae vel ferendae circa simoniam occurrunt. 23. Quando incurrantur hae pene.— Unum vero superest dubium circa dictas censuras excommunicationis et suspensionis , quando incurrantur: nam , licet sit certum incurri statim ac consummatur delictum, sive occultum, sive publicum, tamen hoc ipsum inquirimus, quando consummetur delictum, quod per has censuras punitur. Quod est quaerere per quam simoniam realem incurrantur : nam quod per mentalem vel pure conventionalem non incurrantur, supponimus ex cap. praeced. Et ex eodem certum esse credo, non incurri per realem inchoatam per solutionem pretii, si ordo aut beneficium collatum non est. Id enim evidenter probari potest ex verbis d. Extravag. et aliorum jurium, qug satis in praeced. cap. ponderata sunt. Et de poena suspensionis, evidens est non posse incurri ab eo qui ordinandus est simoniace, donec ordinetur, licet prius solverit pecuniam, quia donec aliquis habeat potentiam ad actum, non potest suspendi ab actu, quia suspensio supponit potenuam, ut constat. Solum potest pro illo tempore intelligi, quaedam dispositio ad suspensionem, quia si quis in tali dispositione recipiat ordines, eo ipso manebit suspensus, quod est clarum, quia tunc est consummata simonia quoad utramque partem. Idemque censeo de suspensione ex parte ordinantis, quia semper fertur in ordinantem, ut patet ex cap. ult. de Simonia, quod incipit : S quis ordinaverit, et infra : Ordinator, etc., utique actualis, id est, qui ordines contuiit : et similiter loquitur Sixtus V; donec ergo ordines contulerit, suspensus non est. De praesentante vero, seu mediatore ad ordinationem simoniacam , posset nonnihil dubitari, quia in d. cap. ult. sub disjunctione dicitur : S quis ordinaverit, vel ad ordines praesentaverit ; ergo qui recepta pecunia aliquem ad ordines praesentavit, eo ipso suspensus manet, etiam antequam ordinatio sit subsecuta, quia quoad illam personam actus prohibitus et punitus, est ex utraque parte completus. Nihilominus censeo non incurrere suspensionem , donec cum effectu sequatur ordinatio, quia non censetur praesentatio consummata perfecte, donec effectum consecuta sit: debet enim esse (ut ita rem declarem) praesentatio ad actualem ordinationem. Item, quia textus ille aperte hoc supponit, et connectit praesentantem cum ordinante et ordinato.
24. De excommunicatione etiam certum esse existimo non incurri, donec cum effectu simoniaca collatio, vel receptio rei spiritualis, id est, ordinis, beneficii aut officii ecclesiastici secuta sit; quia etiam rigorosa significatio et proprietas verborum illius Extravag. hoc postulat ; ait enim: Qui quomodolibet dando vel recipiendo ( utique ordines, aut beneficia, vel officia de quibus Pontifex locutus fuerat), simoniam commiserint. Non committitur autem simonia dando et recipiendo, nisi per actualem ordinationem, vel collationem beneficii, aut electionem, vel quid simile; illa ergo excommunicatio non est imposita, nisi propter talem modum committendi simoniam; non ergo incurritur, donec datio vel acceptio intercedat. Et inde etiam clare constat, mediatores non incurrere eamdem excommunicationem , donec traditio spiritualis materiae facta sit; nam de illis subditur : Aut, quod illa fiat, mediatores eatiterint ; Ma , scilicet, quae per acceptionem et dationem descripta fuerat. Ante hanc ergo traditionem non incurritur censura. At vero, si traditio pecuniae praecessit, et sequatur datio vel acceptio, in utraque censura et in quolibet casu ejus certum est incurri statim ac spirituale datur, quia tunc est simonia maxime realis et completa, secundum omnem rigorem verborum legis.
25. Utrum nondum munerata pecunia possit incurri censura.— Difficultas ergo est, quando non praecessit pecunia numerata, sed promissa, et subsecuta est ordinatio, vel beneficii collatio, an statim incurratur censura, vel quando incurratur. Prima opinio est, non incurri statim. Ita tenet Navar., in d. c. 23, n. 103, c. 25, n. 68; Covar., in Reg., Peccatum, 2 p., SS, n.Tet 8; Usol, Tab. 3, c. 5; Salzed., in Pract.; Bern., c. 91, S Sexto. Et pro hac citantur Gomenz et Casad., de quibus infra dicam. Citatur etiam Glos., in c. Emendari, 1, q. 1, quia dicit interdum committi simoniam, quando pecunia datur ante spiritualem functionem, vel in ipsa, quee non committeretur, si pecuria post rem spiritualem acceptam daretur. Sed non est ad rem, quia nec de culpa vera, nec de poena simoniae loquitur, sed de praesumptione, quando non constat pactum praecessisse ; nam si pactum intercessit, ut in nostro casu supponimus, et pecunia datur in executionem illius, non est dubium quin datio sit simoniaca, sive antea, sive postea detur. Potissimum ergo solet haec opinio probari ex usu: nam ita dicitur servari in Romana curia, ut Navar. refert. Potest vero secundo confirmari ex d. Extrav., quae dicit, dando cel recipiendo ; haec enim verba restringenda videntur, cum lex sit poenalis; ergo intelliguntur de dando vel recipiendo, tam rem spiritualem quam pecuniam ; quod potest roborari ex cap. De hoc, de Sim., ibi: Si manifestum est, etc., promissa recepisse. Praeterea tertio potest confirmari a paritate rationis, quia non est perfectior venditio in qua fit traditio rei anticipata pro pecunia credita, quam quae fit anticipata pecunia cum obligatione tradendi rem post aliquod tempus ; ergo si haec posterior non sufficit ad censuras simonise, nec prior sufficiet. Denique addi quarto potest generalis ratio, quia poena, quando injunguntur pro aliquibus actibus, intelliguntur de actibus plene et ex omni parte, consummatis cum effectu, ut de irregularitatibus et censuris, suis in locis diximus; ergo haec regula est hic etiam applicanda. At non est simonia plene consummata , donec realis sit dicto modo. Propterea enim, ut supra indicavi, isti auctores non vocant simoniam realem, nisi quae ex utroque capite consummata est, et omnem aliam vocam conventionalem, quae ad poenas non sufficit ; ergo.
26. Secunda opinio. — His non obstantibus, est secunda sententia affirmans de rigore juris sufficere traditionem rei spiritualis sub promissione, ad incurrendas poenas et dictas censuras, licet nondum pretium solutum sit, nec aliqua pars ejus. Haec sententia ex Theologis et Canonistis sumi potest. Primum ex D. Thom., dicta q. 100, art. 5 et 6, in solutione argumentorum, si attente legantur, et inter se conferantur; nam in art. 5, dicit esse simoniacam, ordinationem vel collationem beneficii quae fit cum promissione dandi aliquid ex fructibus beneficii, vel exhibendi atiquod obsequium ; in artic. autem 6, dicit, per ordinationem simoniacam incurri suspensionem ; et in solut. ad 6, solum excipit mentalem simoniam. Eamdem tenet Cajet., d. art. 6, et in Sum., verb. Simonia, et opusc. de Simon., q. 1;Sot., lib. 9, q. S, art. 1. Idem sentiunt in 4, d. 25, Hichar., art. 3, q. 3, in fin. ; Suppl. Gabr., q. 3; Palud., q. 5, conc. 2, quatenus ab his poenis solum excipiunt simoniam mentalem, in qua pactum tacitum vel expressnm non praecessit, extendunt autem illas ad simoniam quam pactionalem vocant, quando, scilicet, ex vi praecedentis pacti et promissionis, res spiritualhs data vel accepta est ; sumitur etiam ex Abb., in c. Cum ad nostram, de Elect., n. 4; licet enim hi auctores loquantur de aliis poenis, seu privationibus, de quibus postea, tamen de censuris est eadem ratio. Idem videtur sensisse Glos., in d. c. De hoc, ubi ad verbum illud, Si constiterit promissa recepisse, addit, maaime, sentiens promissionem suffecisse ; tamen si impleta fuit, augeri causam poenae, praesertim ut per sententiam possit ad perpetuam depositionem procedi, ut in textu dicitur. Praeterea in eamdem sententiam inclinat Anani., inc. Nobis, deSim., quatenus dicit ita reprobari electionem, quam promissio pecuniae praecessit, sicut quando praecessit solutio et datio ; quod etiam sentit ibi Abbas; et in cap. Veniens, de Sum., loquens de simonia in ingressu religionis et in ordine ad poenas, notat ex textu, ex sola conventione dandi spirituale pro temporali, simoniam commilti, spirituali recepto, licet non tradatur temporale promissun. Et multa in hanc sententiam congerit Redoan., d. 4 puncto, cap. 9.
27. Probatur secunda opinio. — Potest autem haec sententia probari duobus modis, textibus scilicet et rationibus. Et prior modus est efficacior, quia simpliciter loquendo potuit Ecclesia has censuras ferre eo modo quo Navar. asserit, quia modus ille nec repugnantiam, nec indecentiam claram involvit, et ex voluntate legislatoris pendet. Quod ergo non ita factum sit, non potest ratione sola convinci; praecipue ergo petendum est ex verbis ju- ris, et addi poterunt congruentiae. Primo ergo probatur ex verbis d. Extrav. Nam de suspensione sic habet: Apostolica auctoritate declaramus, quod omnes illi qui simoniace ordinati fuerint, a suorum sint ordinum executione suspensi. Sed omnes qui sub pacto et promissione dandi aliquid temporale ordinati sunt, sunt simoniace ordinati; ergo ex vi illius declarationis statim sunt suspensi, sive solverint pretium, sive non. Consequentia probatur, quia poena legis extenditur ad omne delictum quod sub verbis legis in omni proprietate et rigore intellectis comprehenditur. Minor autem probatur primo, quia illi non sunt gratis ordinati; ergo simoniace sunt ordinati. Patet consequentia et totum argumentum ex c. Gratis, 1, 1. q. 1, ubi inter alia dicitur, qui non gratis accipiunt gratiam, quae maame in ecclesiasticis ordinibus operatur, illam non accipere, nec tllam dare posse, quia nimirum usum non recipiunt; et in c. Gratiam, 15: Gratiam ( dicitur ibi)$ cum ordinareris, non suscepisti, quia gratuito eam non meruisti. Facit etiam cap. Sa quis negue, 115, ibi: Vel sordidis precibus oris; illae enim preces sordidae dicuntur, quae promissionem temporalem et pecuniariam clare vel recte continent, et haec dicuntur sufficere ad ingressum simoniacum. Et similia licet colligere ex discursu illius q. et seqq. Unde Gratian., in fine, quast. 6, S Si autem, pro eodem reputat, pecuniomesse promissam , vel solutam.
28. Hoc ipsum potest ex decretalibus suaderi, ex cap. penult., de Simon., ibi: Promissionem vel juramentum ab illo recipiens. Et tamen subditur, id sufficere, ut tam ordinans quam ordinatus, eo ipso suspensionem incurrant. Nec elevat efficaciam hujus textus, quod aliqui juristae dicunt illam non fuisse propriam simoniam, sed secundum quid, quia non fuit promissio dandi aliquid, sed tantum non petendi provisionem, seu alimentum ab ordinante vel praesentante: nam praeterqnam quod mihi falsum videatur (ut in tom. 5 dixi, quia ad veram simoniam sufficit remissio debiti etiam futuri, ut in sequentibus declaravi), licet id admittatur, potius auget vim illius textus. Nam illa non dicitur a juristis impropria simonia ratione promissionis, sed ratione rei promissae, quae non videtur fuisse proprium donum ; si ergo remissio illa, tantum promissa, fuit sufficiens ad simoniacum ingressum dignum suspensione ipso facto, a fortiori promissio pecuniae, vel alterius proprii doni erit sufficiens. Et in cap. Nobis, eodem, dicitur electionem factam sub quadam promissione, etiam ignorante electo, fuisse reprobandam propter aimoniacam pravitatem praesumptam, nisi constitisset fuisse malitiose factam. Supponitur ergo promissionem cum opere subsecuto ex parte rei spiritualis, sufficere ad simoniacam pravitatem, quam jus punit vel per seipsum, vel persententiam pro ratione ponae. Et idem colngitur ex cap. Ex diligenti, et expressius ex cap. 2, de Confess., ibi: Quingentorum saracenorum obligationem receperat. Ubi Glossa notat, solam obligationem sufficere ad simoniam, licet non sit secuta receptio ; oportet autem intelligi de simonia quae per canones punitur; nam ibi depositio ab officio et beneficio pro illo crimine imposita est; ergo a fortiori sufficit ad incurrendam poenam suspensionis ipso facto.
29. Atque haec omnia, quae de suspensione adduximus, applicari possunt ad excommunicationem, nam est eadem ratio. Sed ponderanda etiam sunt verba Extravag. in qua primum lata est talis escommunicationis poena ; prius enim locutus fuerat Pontifex de ordine simoniace recepto, et de provisionibus quas simoniaca labe fieri contigerit, et postea subdit : Statuentes, quod. universi et singuli qui quomodolibet, dando, vel recipiendo, simoniam commiserint, sententiam enccommunicationis incurrant. Ergo, quam simoniam voluerat esse sufficientem ad snuspensionem ordinum, vel ad irritationem provisionum. voluit etiam esse sufficientem ad excommunicationem ipso facto incurrendam ; nam eodem tenore verborum loquitur, et, ut supra dixi, illa excommunicatio ex praecedentibus clausulis et materia delerminatur; denique est eadem ratio. Ad verba autem quae in Extravag. habentur, et Navar. saepe urget, dando vel accipiendo, quae iutelligenda esse censet ex utraque parte, cum non sit major ratio de una, quam de alia, responderi potest, quod illa distinctio non cadit, nisi in rem spiritualem, et posita est ad comprehendendum tam ordinantem quam ordinatum, conferentem et recipientem beneficium. Et ideo, qui dat, vel accipit aliquid hujusmodi per simoniam, excommunicatur. Unde ex parte pretii nulla alia datio vel receptio postulatur, nisi illa quae sufficeret ad reddendam simoniacam, dationem vel acceptionem rei spiritualis. Declarari hoc potest ex his, quee Gomez tradit in Regul. de Trien. possess., quaest. 12, ubi illa verba regulae Cancel., absque simoniaco ingressu, dicit intelligenda esse tam de simonia reali, quam eiiam de conventionali ; ergo idem dicendum est cum proportione de dicta Extravag. Nam verba aeque favent, ut ponderavimus, et rationes sunt eaedem, ut iegenti constabit. Imo ideo illa regula sie extenditur, quia simoniacus, tam uno quam alio modo, non habet coloratum titulum beneficii, ut ipse ibi prosequitur; ergo signum est utroque modo incurrisse poenas.
30. His accedunt conjecturae : primam sumo ex ratione textus, in dicto cap. 2 de Confessis, ibi : Quoniam vituum hnjusmodi persequi volumnus et debemus. Unde sic argumentor: nam jura intendunt persequi et impedire ordinationem et provisionem simoniacam, non solum quando in eis praecedit pecuniae datio, sed eiiam quando praecedit promissio; ergo quando imponunt censuram ipso facto incurrendam, intendunt statim in ipsamet origine (ut sic dicam ) factum illud irritare, et delere, ac punire, quantum per tales poenas possunt, non expectata solutione pretii. Secundo, quia probabilissimum est hanc simoniam vere et simpliciter esse realem, ut supra cap. 41 tractatum est, quia est datio rei spiritualis non gratuita : nam in eo quod dicitur datio rei spiritualis satis ostenditur esse realis ex parte materiae propriae simoniae, in quo differt multum a datione solius pretii; cum vero additur, non gratuita, completur substantia et iniquitas simonia.. Unde parum videtur referre quod, civili vel humano modo loquendo, emptio et venditio non sit omnino completa quoad executionem ex utraque parte, quia ad completam rationem simoniae hoc non est necessarium, sed quod sit datio rei spiritualis non gratuita. Tertio, quia omnes fatentur non esse necessarium ad incurrendas has poenas, ut totum pretium pro spirituali re promissum sit solutum, sed sufficere quod sit ex parte solutum; nam tunc jam aliquid ex utraque parte traditur, ut in dict. capit. 41 declaravi; sed eo ipso dat aliquam rem temporalem, qui promittit rem temporalem, et alius, acceptando aliquid, etiam moraliter recipit aliquid temporale, scilicet jus ad talem rem; ergo.
31. Instautia Navarri.—Eemvpeditur. — Sed instat Navarrus in Commentaris, cap. ult. de Sim., numer. 29, in fine, quod talis promissio est irrita et nullius momenti; et ideo nihil dare videtur, etiamsi per publicum instrumentum illam faciat. Sed contra, quia si ratio hacc esset alicujus momenti, nec simonia vera illa esset, quia nihil aestimabile datur vel promitiitur, quia non valide promittitur. Item idem argumentum fieri potest de datione pecuniae, quia etiam illa est irrita, ut infra videbimus. Ergo in omni sententia, necessario dicendum est ibi dari vere temporale, et valide, quantum est ex parte dantis: quod autem jus irritet actum, non tollit malitiam simonia, nec rationem onerosi contractus, et dationis non gratuitae. Denique confirmatur, quia multae sunt obligationes simoniacae, quae, lieet ex jure positivo sint nulla, sufficiunt ad veram simoniam, ut obligatio ad gerendum negotium Episcopi ordinantis, vel dantis beneficium, ohligatio non petendi alimenta necessaria , eo casu quo Episcopus dare tenebatur, vel oblicatio non petendi dehitum. Et praeterea, in his vix potest assignari tempus in quo completur simonia realis quae punitur, si in ipsa datione rei spiritualis sub tali obligatione non consummatur. Quando enim obligationis actus est negativus, ut non petendi alimenta, quando illa negatio syfhicit ? Idem est si est de non petendo debito ; quod si dicatur ibfstatim fieri remissionem, et ideo statim sequi poenam, instabimus ad hominem, quia illa remissio fuit nulla et irrita; ergo nihil per illam datum est. Denique etiam quando est actus positivus, videtur incredibile quod recipiens beneficium sub obligatione famulatus, non maneat excommunicatus, et serviendo per diem, vel unum opus servitii inchoando, jam sit excommunicatus.
32. Prima assertio. — In hac controversia, quid sentiendum sit quoad privationem beneficiorum, vel nullitatem collationis simoniacae, in c. seq. dicam, nunc enim solum decensuris agimus. Ín illis vero aliter de suspensione, aliter de excommunicatione censendum arbitror. Dico ergo primum: suspensio de ordine de rigore juris incurritur ipso facto in ipsamet ordinatione, etiamsi datio pecuniae non praecesserit, sed tantum promissio. Hanc assertionem quantum ad suspensionem de jure antiquo, mihi probat suftficienter caput penultimum de simonia. Quoad novum vero jus videtur efficaciter probari verbis ponderatis in dicta Extravag., adjunctis aliis antiquis juribus et doctrinis ; quid autem nuncsentiendum sit, statim dicam.
33. Secunda assertio. — Dico secundo: quoad poenam excommunicationis, licet dubia videantur verba dictae Extrav., et possint facile in utramque partem trahi, nihilominus verisimilius est ex vi etiam verborum non incurri excommunicationem illam, donec utraque ex parte completa sit simonia. Haec asser- tio quoad priorem partem ex relatione dictarum opinionum constat. Ultima vero pars suaderi potest ex his quae tractat Casador., decis. 5, de Constit., ubi de poena privationis beneficii ex professo disputat, refertque multa argumenta cujusdam advocati consistorialis pro secunda sententia quoad illam poenam, et nihilominus tam ipse quam advocatus, et (ut indicat) etiam Rota, ut manifestum supponebant, excommunicationem illam non incurri usque ad pecunia traditionem, supponentes verba illa, dando vel accipiendo, in pretium cadere. Et sic etiam Gomez, in Reg. de Trien., quaest. 12, refert, absolute voluisse Rotam, Extravag. illam solam habere locum in simonia reali, per quam intelligit utrinque completam, nam aliam conventionalem ibi vocat. Cum ergo illa interpretatio non sit aliena a verborum proprietate , et sit mitior, et magis evitet animarum pericula, praeferenda est. Accedit quod , ut Casad. praecipue testatur, Romae usu receptum est, ut tota illa Extrav. solam simoniam utrinque realem puniat, quod creditur esse receptum, vidente et consentiente Pontifice, quod sufficeret ad derogandum etiam rigori juris, si oporteret, quia stylus curiae vim habet juris. Unde licet quod diximus de suspensione sit verum ex vi verborum, nihilominus consuetudo videtur ampliasse illam dercgationem, seu limitationem; non credo tamen restrinxisse jus commune antiquum, quoad suspensionem in ipso latam.
34. Ex quo tempore incurratur censura. — Ultimo vero est advertendum, posita hac interpretatione et moderatione , nihilominus Navar. supra adjungere, quando simonia, prius incompleta per traditionem rei spiritualis, postea completur per traditionem pecuniae, incurri censuras, non solum ab illo tempore, sed etiam a die commissi criminis per traditionem rei spiritualis sub promissione, ita ut censura retrotrahatur. Et ideo dicere solent aliqui auctores, in traditione solius rei spiritualis, nec fuisse censuram incursam, nec omnino non fuisse; sed fuisse quasi suspensam, nt ex tunc incurreretur, si postea realis simonia compleretur. Sed imprimis haec retrotractio non habet in Extravag. fundamentum ; nam, si illa loquitur de simonia reali utrinque completa, profecto non infert censuram usque ad complementum delicti cum effectu, et ex tunc inducit illam, et non antea. Sicut irregularitas ex homicidio tunc contrahitur, quando mors consummatur , et non retrotrahitur ad tempus inflicti vulneris mortiferi. Quare si talis retrotractio vera est, novo aliquo jure, vel stylo curiae introducta est, de quo mihi etiam non satis constat; nec Gomez aut Casad. de illo expresse loquuntur, maxime pro censuris.
35. Secundo, sentio illam retrotractionem non cadere vere et proprie in censuram, neque in illos effectus qui ab ipsa censura vere et realiter contracta essentialiter dependent, sed ad summum posse pertinere ad quosdam effectus, qui sine censura possent incurri, qui in praesenti vix possunt inveniri. Prima pars clara est, quia sic censura haec non imponitur, nisi propter simoniam utrinque realem; quandiu ordinatus vel beneficiatus simoniace non solvit pretium, in re ipsa et coram Deo non fuit suspensus, vel excommunicatus, ut Navar. et omnes fatentur, et est evidens, posita hypothesi, quia in toto illo tempore non erat completum delictum, pro quo erat censura lata ; ergo impossibile est ut pro illo tempore censura unquam incurratur, quia ad praeteritum non est potentia.
36. Secunda pars declaratur inductione : nam ille sic ordinatus vel beneficiatus celebrans, toto illo tempore irregularis non fit, ut Navar. etiam fatetur et bene confirmat. Item, si ordinatus ille absolvat sacramentaliter, valida est absolutio, semperque erit; item, si beneficiatus ille jurisdictionem exerceat, actus sunt validi, neque unquam retractantur; ergo quoad hos effectus non retrotrahitur censura. Ratio vero est, quia haec retrotractio ad summum est secundum quamdam fictionem juris : illi autem effectus requirunt realem existentiam censurae; ut irregularitas ex celebratione non oritur, nisi supposita vera et reali censura, et ex peccato violandi illam, ut constat, quod peccatum non est, quando absque censura celebratum est; ergo nec irregularitas; ergo nec postea pullulare poterit, cum delictum, quod est adaequata ejus causa, non praecesserit. Similiter nullitas sententiae vel absolutionis oritur adaequate in hoc casu ex reali suspensione, seu ablatione jurisdictionis; haec autem facta non fuit toto illo tempore simoniae realis non completae. Nec vero illi effectus prius validi possunt postea annullari propter complementum simoniae additum, quia nec sacramentum semel validum, est irritabile, nec sententia juste et valide lata debet annullari; haec enim jam non esset poena simoniaci, sed aliorum innocentium. Eademque ratio est de similibus effectibus.
37. Tertia vero pars in suspensione ab or- dine est clara, nullus enim effectus in ea cogitari potest, qui per illam retrotractionem fingi possitpro tempore antecedente. In excommunicatione vero invenitur privatio fructuum beneficii, verbi gratia, vel inhabilitas ad beneficia acquirenda, etc. Et quoad hos effectus potest retrotrahi paena, quando consummatur simonia per traditionem pecuniae; tamen hoc ipsum fieri posset sine censura, ut constat, et ideo nullam retrotractionem quoad hoc fingere necesse est in censura, sed solum in privatione beneficii, de qua postea dicemus. Unde licet Navar. multis exemplis declarare conetur, habere locum hanc retrotractionem in excommunicatione, in ilis non immoror; tum quia, licet sit possibilis, in praesenti non est necessaria ; tum etiam quia, si quando videtur fieri haec retrotractio, revera non est in censura, sed in aliquo extrinseco vel temporali effectu, qui potest induci per legem, vel sententiam sine censura, vel loco illius. Supponendo ergo in praxi hanc sententiam posteriorem observandam esse, non oportet fingere retrotractionem pro censuris, nec rem obscuriorem reddere, sed simpliciter fateri non incurri censuram, donec pretium ex parte aliqua solvatur, et ex tunc tantum incipere; de aliis autem privationibus postea dicemus. Unde etiam concedendum est esse in potestate simoniaci accipere simoniace ordinem vel beneficium, et nunquam incurrere censuram non solvendo pretium. Neque hoc est inconveniens, quia est in manu ejus non consummare peccatum omnino. Quod si quis dicat per hoc dari licentiam hominibus liberius committendi simonias conventionales usque ad obtentionem spiritualium, respondetur licentiam non dari, sed non tam rigorose vindicari delictum, quod potuit aliis rationibus convenire.
On this page