Text List

Caput 57

Caput 57

Utrum actio sacra vel collatio benefici simoniace facta sit valida, et quo jure?

CAPUT LVII. UTRUM ACTIO SACRA VEL COLLATIO BENEFICI SIMONIACE FACTA SIT VALIDA, ET QUO JURE?

1. Praenotanda. — Praeter censuras, altera poena ipso jure lata, et potissima in simonia, est irritatio actus seu contractus simoniaci, et obligatio quae ex illa nascitur, vel ad non retinendam rem simoniace comparatam, vel ad pretium restituendum ; ideoque de his dicere aggredimur: et prius dicemus de re spirituali, postea de pretio. Possunt autem hi effectus intelligi vel ex natura rei, vel solum per modum poenae; et utrumque tractandum est. Atque hinc fit ut, licet supra dixerimus, poenas simonia solum habere locum in ordine, et religione, et beneficio, seu officio ecclesiastico, nihilominus de hac irritatione , ut ex natura rei esse potest absque poena, dubitari possit an habeat iocum ex natura rei in aliis spiritualibus rebus, vel actionibus, quae per simoniam conferuntur, aut fiunt. Ut ergo generales regulas de omnibus proponere possim, adverto omnes res quae possunt esse materia simoniae ad duo capita reduci posse. Primum est actionum, seu functionum spiritualium quae interdum relinquunt post se effectum per illas denuo factum, et post illas permanentem physice, vel moraltiter, ut sunt ordinatio sacerdotum, consecratio Episcoporum, benedictio abbatum, aut aliarum rerum sacrarum ; et in hoc ordine numerari possunt actiones sacramentorum et professio religiosa. Interdum vero nullum relinquunt effectum proprium, praeter impetrationem aliquam apud Deum, ut benedictio nubentium, vel ciborum, aut oratio, et similes. Secundum caput est rerum permanentium sacrarum, seu spiritualium, quae non denuo fiunt, sed ab uno in alium transferuntur, vel alicui de novo conferuntur, cum antea vacarent. Nam per vacationem non destruuntur, ut postea fiant de novo, sed manent in se, seu in bonis Ecclesiae, et per collationem tali personae applicantur ; et ad hunc ordinem reduci possunt omnes res sacrae, etiam corporales et permanentes, quatenus aliquo modo spirituales sunt, ut reliquiae, calix, etc.

2. Prima conclusio. — Dico ergo primo, actiones et functiones sacra, ratae et validae sunt, etiamsi factae sint simoniace, suosque habent effectus, nisi vel irritabiles sint per Ecclesiam, et lata sit lex irritans illas, vel talem habeant effectum, qui per pravam dispositionem, seu obicem operantis impediri possit. Probatur, quia sola culpa simoniae non potest sola vi et natura sua irritare actiones sacras, vel impedire effectus earum, plusquam alia peccata mortalia gravissima, quia nulla est major ratio simoniae, quam aliorum peccatorum ; sed peccata per se et vi sua non irritant actiones sacras peccaminose factas, si alioquin omnia quae sunt de substantia earum adhibeantur, maxime si non sint irritabiles per Ecclesiam ; vel etiamsi sint irritabiles, si de facto non est lata lex irritans; nec etiam possunt impedire omnes effectus earum, sed solum illos qui ex dispositione vel obice ope- rantis pendent, quia alias ratio culpa, seu concomitantia ejus per accidens se habet ad talem effectum; ergo idem est de simonia sentiendum. Haec tamen generalis regula melius intelligetur ad particularia descendendo, et illam applicando.

3. Ordinatio simoniace facta valida est. — Sequitur ergo primo, ordinationem simoniace factam, ratam et validam esse quoad substantiam suam, et quoad effectum characteris. Probatur, quia non obstante culpa simoniae intercedunt omnia quae sunt de substantia et valore talis actionis et effectus. Nec talis actio quoad hoc est irritabilis per Ecclesiam, nec ille effectus pendet ex culpa recipientis vel ministrantis ordines. Unde quoties jura dicunt ordinationes simoniacas esse irritas, Doctores exponunt quoad usum et executionem ordinum, seu quantum per Ecclesiam irritari possunt, quod idem est ac ipso facto suspendi, ut supra dictum est.

4. Idem dicendum de sacramentis. — Circa poenitentiam advertendum. — Secundo sequitur hoc extendi posse ad omnia sacramenta, quia omnia per se sunt valida, licet simoniace conferantur, ut de baptismo et confirmatione est evidens : imprimunt enim suum characterem. Consecratio item Eucharistiae rite facta, lcet pro pretio, sine dubio valida est; et quamrvis sumatur simoniacejEucharistia, vere recipitur realiter et sacramentaliter Christus : non enim recedit Christus propter peccatum suscipientis, ut ex fide constat : et satis clare docuit Paul., 1 Corinth. 11. Idem est suo modo de Extrema Unctione, licet non imprimat characterem ; non enim iteranda est propter simoniacam receptionem vel collationem, sed agenda est poenitentia peccati. Unde cavendus est lapsus ( qui calami fortasse fuit potius quam mentis), apud Ugol., Tab. 1, cap. 17, S 1, num. 4, ubi ait Extremam-Unctionem receptam a simoniaco non esse validam, quia sacramentum datum perseveranti in peccato mortali nullum est, quia gratiam non confert in qua tota vis ejus posita est, et ideo, illa ablata, nullum est sacramentum, quia, ablato fundamento, reliqua adesse non possunt. Certum vero est valorem sacramenti non pendere ex effectu, et gratiam non esse fundamentum sacramenti, sed effectum, ideoque sacramentum vere recipi a peccatore, licet non recipiatur effectus ; imo pium et probabile est, posse illud sacramentum postea habere effectum , recedente fictione. Denique etiam matrimonium, licet emeretur in ratione sacramenti, validum esset, ut constat. De his enim omnibus manifestum est non esse irritabilia per Ecclesiam, nec ratione indispositionis, si substantia illorum adhibeatur. Idemque est suo modo in confessione et absolutione poenitentiae. Sed in hoc sacramento sunt duo specialia : unum est, quod substantialis materia pendet aliquo modo ex dispositione poenitentis, et ex hac parte erit irritum, si actu committendo simoniam recipiatur; sed hoc commune est cuicumque actuali peccato mortali, et ita-hoc accidentarium est ad rationem simoniae. Unde si ponamus a poenitente ipso non committi simoniam , sed a tertio, qui pecuniam dedit, ignorante alio, tunc ex parte recipientis validum erit sacramentum. Aliud est proprium hujus sacramenti, quod potest irritari per Ecclesiam, auferendo a ministro jurisdictionem ; verumtamen propter peccatum vendendi absolutionem non est talis poena inflicta ab Ecclesia, et ideo ex hoc capite nulla etiam est irritatio. Igitur absolute sacramentorum collatio, licet simoniace fiat, valida est, et illos habent effectus qui ex gratia sanctificante non pendent; gratiam autem non conferent propter obicem peccati , quod per ipsam simoniam maxime apponitur. Si tamen ponamus recipientem sacramentum excusari a culpa propter ignorantiam, vel, licet prius peccaverit , tunc sufficienter poenitere, habebit sacramentum totum suum effectum, quia nihil est quod impediat.

5. Tertia illatio. — Tertio, infero idem dicendum esse de consecratione Ecclesiae vel calicis, ac denique de omnibus functionibus ordinum cum proportione, et de omnibus benedictionibus sacramentalibus, quia in omnibus est eadem ratio ; nam haec omnia vel non sunt irritabilia per Ecclesiam, stante tali institutione, vel nullibi inveniuntur irritata propter simoniam in eis commissam , cum nulla poena ipso jure affticiantur, ut dictum est: imo, etiamsi praecessisset suspensio ab ordine, vel a muneribus pontificalibus propter aliud crimen simoniae, per suspensionem non irritarentur tales actiones, ut ex materia de censuris suppono, et quia nihil tale in jure invenitur expressum. Objici potest c. Fcclesia, 1. q. 4, ubi sic dicitur : Ecclesia, quae per pactionem consecrata fuerit , potius execrata quam, consecrata dici debet. Est ergo irrita talis consecratio. Glossa ibi dupliciter respondet : primo, consecrationem illam non fuisse factam juxta formam Ecclesiae, et ideo reprobari; sed hoc dicitur sine fundamento in tex- tu, imo contra illum, quia ratio execrationis non ponitur nisi in pacto, et alioquin dicitur consecrata ecclesia. Secundo, ergo respondet illud esse dictum in odium et detestationem criminis ; sed non explicat quomodo vere dicatur. Debet ergo intelligi quantum est ex parte sic consecrantis : consecratio enim ex potestate et auctoritate Ecclesiae, cujus officium exercetur, valida est ; quia vero consecrans, quantum est ex se, polluit ecclesiam, et ut profanum locum illam contrectat, ideo ex parte sua execrare illam dicitur.

6. Quarta illatio. — Quarto, infertur actus ecclesiasticae jurisdictionis per simoniam factos non fieri invalidos ipso facto ratione simoniae, extra provisiones beneficiorum, de quibus postea. Ratio est eadem, quia nullibi invenitur facta ipso jure talis irritatio. Dixi autem ratione simoniae, quia de illa tantum nobis sermo est. Alia enim quaestio est de generali ratione venditionis, an sententia venalis, id est, ob pretium facta, invalida sit, non ratione simoniae, sed venditionis in quacumque materia, etiam temporali, quae ad praesentem considerationem non spectat. Viderique potest Ugol., Tab. 1, cap. 16.

7. Quinta illatio. — Quinto, infero professionem religionis per simoniam factam esse validam, ut omnes pro indubitato habent, et injure clare supponitur, ut statim videbimus. Et ratio est, quia, licet haec professio potuerit per Ecclesiam irritari, factum non est, nec invenitur, nec fuisset expediens. Et hic effectus talis est, ut non pendeat ex gratia, vel dispositione operantis, si intentionem profitendi habeat. Est tamen advertendum, quod, licet Ecclesia non irritaverit talem professionem, vetuit nihilominus religiosum permanere in eo monasterio, in quo professus est, aut habere in illo jus ad suam sustentationem, quam aliqui vocant religiosam praebendam. Et olim quidem praecipiebatur transferri in alium locum religiosum, et arctiorem ; sic enim dicitur in capit. De regularibus, de Simonia : Eespondemus ut locum, quem taliter adepti sunt, omnino dimittant, et solitudines vel alia strictiora monasteria adeant. Et additur quod licet ignorante religioso fuerit simonia commissa in ejus ingressu, nihilominus cogatur religiosus loco renunciare , et postea auctoritate praelati, vel illuc reduci, si absque scandalo fieri possit, vel in alio monasterio ejusdem ordinis collocari. Idem in c. Quoniam, eodem, de Monialibus dicitur : Tam recipiens quam recepta ( utique simoniace ) sine spe restitutio- nis de suo monasterio expellantur, et in locwn arctioris regulge, etc., collocentur. Et extenditur in futurum ad omnes religiosos. Denique in capitulo Veniens, eodem, solum dicitur praecipiendum esse tali religioso, ut in alio monastevio studeat in habitu monastico Domino deservire ; et additur, illi esse restituendam pecuniam, non quidem sibi retinendam, sed alteri monasterio tradendam, de quo textu plura inferius. Ex his ergo juribus satis aperte constat, professionem talem esse validam, poenam vero illam quasi relegationis a monasterio a jure humano esse impositam. Et ita sentiunt ibi communiter Doctores, Innocent., Abbas, et alii, quamvis nonnulli in re clara dubitationem movere voluerint.

8. An illa pena sit latee sententie. — De ila vero poena, dubitari potest an sit latae sententiae, vel ferendae. Nam in c. Veniens, et c. Quoniam, solum est ferendae, quia manifeste postulatur actus hominis, scilicet, praeceptum vel sententia : at vero in c. de Regularibus, indicatur ipsum religiosum teneri in conscientia recedere; id enim significare videntur verba illa : Locum omnino dimittant ; et Extravagans prima, de Simonia, ubi dicitur necessariam esse dispensationem, ut sic receptus possit in monasterio eodem manere. Sed nihilominus dicendum est hanc poenam non obligare in conscientia, donec per superiorem legitime imponatur, quia priora jura aperte loquuntur, et posteriora non declarant aliud sufficienter ; nam sub illis verbis : Locum omnino dimittant , recte subintelligitur , quando illis praeceptum fuerit, vel si convicti et condemnati fuerint. Dispensatio autem vel necessaria esse potest post condemnationem, vel antea erit utilis, ut hominem liberet 3 periculo illius poenae et condemnationis. Et ita tenent Ugolin. supra S 4; Leonar. Less., d. cap. 35, dub. 23.

9. Navarri opinio. — HBejicitur. — Contrarium tamen indicat Navar., d. n. 25; distinguit enim duo in religioso : unum est substantia status reliogiosi, aliud est jus ad religiosam sustentauonem, et locum in domo, in choro et in capitulo, cum voce activa et passiva. Et ait, licet religiosus acquirat primum per simoniacam professionem, non tamen secundum, quia est quoddam ecclesiasticum beneficium, ut ibi ex multis refert, et ita non potest illud retinere, vel illo uti aut frui, nisi dispensationem obítineat ; at si non acquirit illud jus, profecto tenetur in conscientia ante sententiam illud dimittere, Sed nihilominus priorem sen- tentiam censeo veram, tum quia monachatus non est proprie beneficium ecclesiasticum, sed largo modo, et per quamdam imitationem, unde sine dubio non est irritum illud jus ex vi decretorum irritantium collationes beneficiorum simoniace factas, vel acquisitas : quia neque vox illa beneficiorum extendenda est in leee poenali, neque talia decreta de professione religiosa loquuntur, ut patebit. Neque ctiam est irritum illud jus per propria decreta punientia simoniam in religione. quia nullum verbum continet sufficienter irritans, vel inhabilitans personam ad tale jus acquirendum. Alioquin incurreretur illa poena, et obligatio, etiam per delictum occultum, et cogeretur quis in seipso exequi poenam relegationis, et discessionis a suo monasterio, nullo ccgente; vel manendo in illo, non posset tuta conscientia frui commodis et juribus professorum, cum excusare non possit onera eorum , quae durissima sunt, et non imponenda sine expressis et inevitabilibus verbis legis.

10. Sexta illatio. — Sexto, possumus e acontrario inferre, omnem actionem jurisdictionis, vel administrationis, seu juris ecclesiastici, quae ordinatur ad conferendum officium vel beneficium ecclesiasticum, irritam esse ipso facto, nullumque jus vel effectum conferre. Hoc constat de jure ecclesiastico in d. Extravag. 2, ubi in particulari nominantur electiones, postulationes, confirmationes, provisiones, seu quaevis aliae dispositiones, et additur, ut viribus omnino careant; unde non est dubium quin ipsojure sint irritae. Sed quia haec irritatio eadem est cum privatione benefici simoniace acquisiti, ideo simul cum sequenti regula haec pars explicabitur.

11. Secunda assertio. — Dico ergo secundo: acquisitio spiritualium rerum, bonorum, aut beneficiorum seu officiorum ecclesiasticorum simoniace facta ex natura rei valida est, suum - que habet effectum, nisi per jus ecclesiasticum irrita facta sit, ut in ecclesiasticis beneficiis et officiis factum est. Ratio regulae est, quia effectus hujusacquisitionis est ut, ex vitalis actionis, qui rem spiritualem tradit, dominio, aut jure quod in illam habet, se spohet, et illam in alium transferat, quantum in se est, et ita alius illam et jus in illam acquirat, acceptando largitionem alterius, et hoc ipsum est, acquisitionem esse validam : sed totum hoc habet locum ex natura rei, non obsiante simonia; ergo. Probatur minor, quia illa abdicatio et acquisitio fit per voluntarium consensum contrahentium ; sed hic consensus intervenit, ut supponimus, non obstante simonia; ergo simonia ut sic non potest impedire talem valorem et effectum. Dices, hoc ad summum habere locum in rebus omnino propriis, de quibus potest quis privata voluntate disponere, non vero in ecclesiasticis beneficiis, quae nisi per canonicam institutionem dari vel acquiri non possunt. Sed hoc non obstat; tum quia poterit committi simonia cum ipso collatore, cujus voluntas de se efficax est ad conferendum; voluntas autem simoniaca voluntas est; ergo ex natura rei eumdem habebit effectum ; tum etiam quia licet inter privatos intercedat pactio simoniaca, ut qui possidet beneficium pro pecunia praestet consensum, vel renunciet, nihilominus collatio fieri posset per praelatum; tunc ergo valida esset collatio, si jus ecclesiasticum non interveniret , quia consensus renunciantis validus est, et voluntas collatoris sufficeret, nec tunc censeretur surreptitia aut involuntaria, si jus non irritaret, quia censetur conferens secundum jus conferre. Atque haec etiam regula ad particularia descendendo comprehendetur.

12. Sequela ex hac doctrina. — Ex illa ergo sequitur primo, si res sacrae permanentes simoniace acquirantur, valide acquiri, ita ut non teneatur in conscientia ille, qui sic eas acquisivit, a se abdicare, vel dimittere, aut restituere. Exempla sunt, si quis emat grana benedicta, ut talia sunt, augendo pretium eorum propter indulgentiam quam habent ; idem est de calice consecrato, et illo titulo carius empto, vel de reliquiis sanctorum, et similibus ; ista enim et similia valide acquiruntur, licet turpiter et simoniace acquirantur. Ratio est, quia nullum est jus ecclesiasticum irritans talem acquisitionem ; irritatio enim illa esset poena quaedam ipso jure lata : simoniae autem in his materiis commissae non puniuntur ab Ecclesia talibus poenis, ut capit. 54 positum est ; non est ergo talis irritatio in jure. Nec etiam est ex sola rei natura, quia illa acquisitio non est cum injustitia aiteri facta, qui talem rem vendit ; imo ex parte ejus intercedit sufficiens causa translationis domini, quae est voluntas ejus, quia supponimus dispositionem talium rerum subesse libera voluntati ejus, et potuisse illas libere donare, si vellet ; ergo ex hac parte datur suffticiens causa translationis dominii, vel quasi dominn talis rei. Nec est aliqua causa quae illam impediat : si enim esset aliqua, maxime voluntas Dei; haec autem non ; quia, licet prohibeat illum modum acquirendi tales res, non tamen prohibet ac- quisitionem simpliciter , et ideo non irritat factum, ut paulo inferius, solvendo quamdam objectionem, magis declarabimus ; ergo nullo ex capite est irrita talis acquisitio. Et consequenter ex illa non nascitur in conscientia obligatio restituendi vel dimittendi talem rem ; nunquam enim res acquisita est per se et quasi ab intrinseco obnoxia restitutioni, nisi quando per talem acquisitionem non comparatur jus in ipsa re. Denique ubi non intercedit injustitia , licet interveniat turpitudo, non nascitur intrinseca obligatio restituendi, quia restitutio est actus justitiae commutativae, ut suppono ex propria materia ; sed in hoc casu talis res sine injustitia acquiritur, ut constat ; ergo.

13. Sequela secunda. — Secundo infero, eum, qui acquirit jus patronatus simoniace, speciali pretio solvendo illud, nihilominus vere illud acquirere, nec teneri in conscientia ad dimittendum illud. Ita sentiunt communiter Doctores infra citandi. Et ratio est, quia talis acquisitio non est irrita ex vi juris naturae. propter rationem factam, quae eodem modo in quacumque materia simili procedit. Nec invenitur ipso jure irritata per Ecclesiam; ergo est valida, et consequenter non obnoxia de se restitutioni. Minor constat ex supra dictis, quia jus patronatus non est ex materiis spiritualibus, quarum simoniacas translationes Ecclesia ipso jure punit, quia non est officium aut beneficium ecclesiasticum. Atque idem eodem modo et ratione dicendum est de pensione acquisita simoniace, interventu pecuniae, sive detur pecunia praelato imponenti pensionem , sive beneficiato, ut in illam consentiat, sive tertiae personae, ut pro illa obtinenda intercedat. Et idem procedit, quamvis pensio clericalis sit, quia in rigore non est beneficium ecclesiasticum, et ita non comprehenditur sub lege ecclesiastica irritante, et ex natura rei non datur talis irritatio. Idem est de vicaria, quae ad tempus, seu ad nutum conceditur sine titulo beneficii, propter eaindem rationem, quia, licet sit quid spirituale, non est beneficium, et ita in illa pocesi ratio proxime facta.

14. Tertia sequela. — Vertio, idem dicendum videtur de officiis ecclesiasticis mere temporalibus, quae ex natura rei vendi possent, et jure ecclesiastico prohibentur in cap. Salvator ,ev c. Eo multis, 1, quaest. 3. Nam horum acquisitio per pecuniam non est irrita ex natura rei, ut constat; nec etiam est irrita ex vi illius prohibitionis ecclesiasticae, qua simpliciter vendi prohibentur, quia multa fieri prohibentur quae facta tenent, quando, scilicet, lex prohibens non habet verba irritantia actum ; talis autem est lex prohibens vendi haec officia, ut ex citatis capitibus constat. Item non habet majorem vim ad irritandam illam acquisitionem prohibitio illa juris ecclesiastici simpliciter facta, quam habeat lex naturalis prohibens simoniam per se malam in aliis materiis, sed ad summum facit ut cum proportione illa sit simonia, quia prohibita ; ergo ex vi illius solius prohibitionis non impeditur acquisitio. Nec etiam ex vi dictae Extravagantis; ergo ex nullo alio jure ecclesiastico, quia nullum adduci potest , ut constat. Minor probatur ab aliquibus , quia venditio illorum officiorum tantum est simonia quia prohibita , et valde impropria, et ideo non comprehenditur sub illa lege poenali. Sed haec ratio nobis non placet : nam cap. praecedenti ostendimus, poenas illius Extravagantis extendi ad simoniam contra leges ecclesiasticas, et idem paulo post ostendemus. Et in contrarium potest objici capitul. Consulere, de Simonia, ubi haec simonia ut vera reprobatur, et graviter punitur. Nihilominus tamen censeo non comprehendi in illa Extravaganti, quia loquitur tantum de officiis ecclesiasticis, quae sunt beneficia, et consequenter habent aliquam spiritualem administrationem, functionem, vel jurisdictionem ; ut cum Navarro et aliis paulo post explicabimus.

15. Quarta sequela. — Quarto, principaliter infertur ex dicta regula, beneficia ecclesiastica acquisita per simoniam, secluso jure ecclesiastico, et stando in puro jure divino ac naturali , valide acquiri, et tuta conscientia retineri potuisse , sine obligatione in conscientia dimittendi illa, vel restituendi fructus usque ad judicis condemnationem. Hanc assertionem tractat Soto, d. quaest. 8, art. 1, in principio corporis, et ad 6; et miratur non tractari in specie a Doctoribus quaestionem hanc,, an acquisitio simoniaca benefcii sit nulla ex vi juris divini. Et ipse in utramque partem ponit argumenta, et dubius est ; magis tamen in hanc assertionem inclinat. Eodem fere modo procedit Covarr., in Regul. Peccaun, p., SS, num. 7, ubi oppositum attribuit D. Thomae, de quo statim dicam. Contra hanc vero assertionem tenent clare Henr., Quodlib. 6, quaest. 26; et Adrian., Quodlib. 9, art. 3; imo Armach., lib. 10, de Quaest. Armen., cap. 23 et 25, dixit obtentionem beneficii per quodlibet peccatum esse nullam ipso facto, ex vi juris divini, Joan. 10: Qui non intrat per ostium, ille fur est et latro. Sed est erronea sententia contra communem sensum Ecclesise: acceditque ad errorem Wiclephi, qui dixit praelatum existentem in peccato mortali non esse praelatum : item est contra omnem rationem , ut a fortiori patebit ex dicendis. Nec verba Joannis quicquam efficiunt ; tum quia non afferuntur in sensu intento per parabolam ; tum etiam quia potest quis per ostium intrare, et non sine peccato intrare; per ostium enim intrat ad beneficium, quia a praelate illud recipit, licet non pura mente, vel conscientia illud recipiat.

16. Assertio igitur posita vera est, et conformis communi sententiae Doctorum, qui fere illam non disputant, quia tanquam claram supponunt. Tenet in specie Palud., 4, d. 15, quaest. 5, num. 9; Sylvest., verb. Simonia, quaest. 20; Cajetan., eod.; Victor., 2 p. Relect., de Sim., num. 4et 5; Redoan., p. 3,c. 8, num. 4; Rebuft., in Praxi, tit. de Simonia, in resignatione, num. 14. Probari potest primo et a priori ex regula posita: quia propter peccatum simonia non fit persona incapax beneficii ex vi juris divini, nec etiam conferens fit impotens ad conferendum, sed ex parte conferentis ( ut supponimus ) concurrit voluntas vera et absoluta conferendi , et ex parte recipientis intercedit etiam voluntatis consensus ; ergo tenet datio et acceptio, si jus humsmanum illi non obstet. Major videtur evidens, quia simonia nec ex natura rei habet illum effectum ; eo quod peccatum mortale sit , hoc enim damnatum est ab Ecclesia in Wiclepho , nec etiam quia tale peccatum est, quia non habet majorem repugnantiam ex natura sua cum capacitate beneficii, vel potestate conferendi illud, quam alia peccata. Minor vero supponitnr ex facto.

17. Responsio.— Sed responderi potest, simoniam ex peculiari ratione opponi valori collationis. quia excludit gratuitam donationem, ad quam solam data est a Christo potestas, qui dixit : Gratis accepistis, gratis date. Et ita, si proprie loquamur, simonia non aufert potestatem conferendi beneficium, sed supponit in praelato impotentiam ad sic conferendum, quia solum potest conferre modo sibi commisso a principali domino tanquam dispensator ejus; et similiter in recipiente non ponit novam incapacitatem quasi in paenam delicti, sed supponit, ex vi divini juris neminem esse capacem ad talem modum recipiendi, quia solum data est facultas homini- bus ad recipienda haec gratis, non vero ad emenda illa. Et ideo talis emptio ex natura rei invalida est, utpote contraria voluntati principalis domini; ergo per illam nihil acquiri potest. Quae ratio, si valida est, in universum probat de omni acquisitione simoniaca rei spiritualis, sive sit beneficium, sive quodcumque aliud spirituale donum, quod permanenter (ut sic dicam) acquiri possit. Et huic rationi vires adjicit auctoritas D. Thomae, in d. artic. 6. Nam ilia ratione praecipue probat in corpore ea, quae requiruntur per simoniam, dimittenda esse et loquitur maxime de spiritualibus ; unde videtur sentire de jure divino esse dimittenda, ut Covar. voluit esse de mente D. Thomae.

18. Refutatur responsio. — Sed contra hoc est primo, quia lex illa, vel Christi, vel naturalis: Gratis date, non prohibet substantiam dationis, sed praescribit modum, ut ex forma verborum constat; non fuit enim voluntas Christi ut spiritualia non darentur, sed ut non darentur tali modo; sed naturalis lex concedens actionem, et prohibens modum non essentialem, non irritat substantiam actionis, licet modus ille desit ; ergo ex vi illius legis non irritatur largitio, nec impeditur acquisitio rei spiritualis sic comparatae, etiamsi in modo committatur defectus. Major per se nota est ex verbis legis. Minor autem etiam est nota in materia de Legibus. Et explicatur breviter, quia lex prohibens non irritat actum, nisi vel expressis verbis id declaret (quod nec in illis verbis Christi fit, nec in lege pure naturali locum habet), vel ex materia legis et ex natura rei constet, modum esse de substantia et essentia actus, ut est in matrimonio, quod traditio sit perpetua, vel aliquid simile ; nam si modus sit accidentalis, non est cur defectus illius irritet actum, quando lex specialiter non exprimit. In praesenti autem modus ille gratis dandi postulatur, non propter substantiam actionis dandi et acquirendi talem rem, nam haec revera posita est in voluntaria largitione et acceptione ; sed propter decentiam et sanctitatem rei, ut digne tractetur; ergo talis defectus non irritat acquisitionem rei spiritualis ex natura rel.

19. Confirmatur primo, quia etiam lex naturalis dictat gratis esse mutuandum, et tamen licet quis emat mutuum solvendo usuras, nihilominus vere acquirit pecuniam mutuatam, et potest illa uti eodem modo, ac si fuisset gratis mutuo data, quia ille modus non est contra substantiam mutui ut sic, licet sit con- tra substantiam venditionis ipsius mutui, de qua est ratio. Potest etiam id declarari, quia lex illa gratis mutuandi est in favorem mutuatarii, et non debet converti in detrimentum ejus; magnum autem esset detrimentum, si emendo beneficium mutui, impediretur acquisitio pecuniae mutuatae, et ideo valet mutuatio quoad hanc partem, licet non valeat quoad aliam; ergo similiter in praesenti. Simile est aliud exemplum quod adducit Soto; nam si haeres , qui tenetur gratis pia legata implere, nolit id facere nisi pretio accepto, et ideo pauperes vel Ecclesia emant ab ipso talia legata, vere acquirunt illa, et quoad illam partem tenet contractus et largitio; ergo similiter in praesenti. Et in propria materia sunt multa exempla : nam Baptismus simoniace collatus, et ordo, validus est, licet detur contra illud: Gratis date. Et electio digni, praetermisso digniore, valida est, licet in modo sit contra jus naturale.

20. Praeterea confirmatur, quia alias etiam simoniacus mentalis teneretur resignare beneficium sic adeptum, contra cap. ultimum de Simonia. Sequela patet, quia obligatio naturalis cadit in occulta et interna delicta, si injusta sunt, et habent eumdem effectum. Item confirmatur, quia alias etiam obtinens rem spiritualem, data pecunia ad redimendam vexationem, et absque simonia ex parte sua, non consequeretur illam ex natura rei, quia alter simoniace dedit; consequens est plane absurdum; ergo. Sequela patet, quia etiam ille non dat juxta commissionem domini, et ita non utitur potestate ab illo concessa (ut illa sententia falso assumit) ; ideo autem hoc non sequitur, quia, licet ille male utatur potestate, illa tamen utitur; ita ergo est in praesenti. Simile argumentum fieri potest, quia si quis bona fide recipiat beneficium simoniace collatum, quia alius dedit pecuniam collatori, vel in odium alterius, vel ipso cortradicente, valida est collatio, et non tenetur resignare, cap. JVobis, et c. Sicut, de Simon. Et tamen collator tunc non gratis dedit, ut constat; ergo signum est, ratione illius modi non fieri irritam collationem ex vi solius juris divini. Idem argumentum sumi potest ex electione Papae, quae valida est, etiamsi fiat simoniace, ut infra dicetur : non posset autem esse valida juxta contrariam sententiam, quia non gratis fit.

21. Denique incredibile est quod si quis emat grana benedicta, ut talia, vel reliquias, etc., et similia, non possit illa retinere, sed teneatur a se abdicare, nulla enim ratione hoc fulcitur. Quia ille nullam injustitiam fecit contra commutativam, sed tantum irreverentiam rebus sacris; non enim fecit injuriam ei a quo illa emit, ut videtur per se notum, quia ille voluntarie contraxit et vendidit; imo si aliquis passus est injuriam, fuit ille qui pretium dare coactus est, ut cap. 59 dicemus. Nec etiam Deo fecit propriam injuriam, quia non invito Deo accepit (ut sic dicam) quoad acceptionem, sed solum quoad modum irreligiosum, et ideo peccatum illud revera non est contra justitiam ; unde non habet unde ex natura rei ad dimissioncm rei obliget. Necetiam designari potest cui esset reddenda, quia non debetur illi qui dedit, seu primo possessori, et non est cur alteri debeatur ex aliqua lege naturali. Nec etiam est cur dimitti deberet in manibus praelati, si esset beneficium; namsi collatio simoniaca non esset valida ex natura rei, etiam resignatio simoniaca non fuisset valida, unde maneret beneficium apud renuncian- : tem, eique esset reddendum; quod dici non potest,ut ostensum est. Contra hanc vero assertionem inducuntur aliqua jura, quibus in sequenti puncto satisfaciemus, simulque ad D. Thomam respondebimus.

22. Sequela.— Cuarto, principaliter infertur acquisitionem beneficii ecclesiastici simoniacam ex jure ecclesiastico nullam esse, nullumque jus aut verum titulum acquirenti conferre. Sententia est Div. Thom., dict. art. 3, ad 3, ubi omnes; et in A4, dist. 15 et 295, Paludanus, et alii relati praecedenti assertione; Medin., Codice de Restit., q. 20, ad 3. Eadem est communis juristarum, et videri potest Felinus, cap. 7» nostra, de Rescript., num. 13, et alii infra citandi. Rebuffus et Redoanus supra illam probant, quia committens simoniam in beneficio est excommunicatus ; collatio autem beneficii facta excommunicato nulla est. Sed haec ratio parum probat, quia prius fit collatio beneficii, quam incurratur excommunicatio, nam incurritur ratione talis acceptionis beneficii ; ergo non annullatur collatio a tali excommunicatione. Ratio ergo propria est, quia expresse annullatur in jure, maxime in dicta Extravag. de Simonia, ubi in distinctis clausulis hae poenae feruntur, et prius irritantur collationes, provisiones, electiones, etc., et postea fertur generalioribus verbis excommunicatio, tanquam quid etiam posterius. Et hanc poenam confirmat Pius V, in sua quinta Constitutione, distincte illam explicans in dignitatibus et beneficiis. Ratio est optima, quia merito quis punitur in eo in quo deliquit, et punitur ipso jure, quia poena est in acquirendis, non in acquisitis, et delictum est gravissimum.

23. An haec pona sit antiquioris juris canonici. —Sententia communis affirmans. —Quaeri vero potest an haec poena sit antiquioris juris canonici. In quo sententia communis affirmat. Probarique solet ex capit. 1, et capit. Gratiam, 1, quaestione primo, ubi fit haec illatio: Gratis non accepisti ; ergo gratiam non accepisti ; quae videtur favere opinioni dicentium hoc esse de jure divino; sed ibi est sermo de simonia in ordine; et vel supponitur suspensio jam tunc lata ab Ecclesia, vel solum inde concluditur ordinem sic acceptum non dare gratiam et sanctitatem, ut ordines sancte administrentur. Melius probatur ex c. Si quis Eiscopus, eadem, ibi: Nihil em hac ordinatione vel promotione, quaee est per negotiationem facta, proficiat, sed sit alienus a dignitate. Sed haec etiam verba possent in rigore exponi de depositione, vel privatione facienda, ut expresse praecipitur in cap. Presbyter, et cap. EHrga, eadem. At vero cap. quis neque, non videtur pati expositionem, nam in eo dicitur, quod si tali modo dignitatem acceperit, et in vita sua non sponte reliquerit, exc., in cterun peribit. Sed nihilominus non probat; tum quia videtur loqui non tantum de simoniae vitio, sed etiam de qualibet indigna acquisitione ecclesiasticae dignitatis; tum quia posset intelligi illum periturum, si manens ita indignus retineat dignitatem, non propter poenam privationis, sed quia est in malo statu, cum sit indignus. Unde nisi vel indignitatem tollat, vel dignitatem relinquat, et ita impoenitens moriatur (ut dicitur in fine textus), damnabitur ; tum etiam quia clare loquitur de simonia in ordine, unde ad summum probat suspensionem ipso facto propter simoniam in ordine, ut ibi Glossa exponit; quod an sit verum, supra dictum est. Adducitur etiam caput Si quis dator, prima, quaestione tertia, ubi de hoc simoniaeo ait Gregorius: Beneficio accepto frustratur ; rationis ergo vigore cogitur, quod injuste receperit, restituere. Sed expendenda sunt antecedentia verba: Perpetua amulctetur damnatione. Eodem ergo modo frustratur beneficio, et cogitur illud, vel pecuniam (ut Glossa vult) restituere. Quod vero dicitur rationis vigore, non ideo dicitur, quia haec poena ex vi solius rationis incurritur, sed quia justissima ratione imponitur.

24. Resolutio.—Melius probatur haec senten- tia ex cap. Mattheus, de Simonia, ubi clare dicitur illum, qui ingressum simoniacum habuit ad beneficium, etiam occultum, teneri etiam in conscientia consulere animae suae, dimittendo illud. Et licet Pontifex videatur dare consilium, cum dicit: Consilium petisti, non est quia non judicet id esse necessarium ad salutem, sed quia non imponit ipse novum praeceptum, cum res esset occulta, sed tantum declarat obligationem, quae in re ipsa inerat, ut ibi notat Glossa. Optime etiam probatur ex illis juribus, quae disponunt, etiam illum, qui bona fide recepit beneficium simoniace collatum, non posse illud retinere, nisi in certis casibus, ut statim dicetur , nam illa jura clare supponunt, ialem collationem irritam esse saltem ex orainatione Ecclesise. Videtur ergo dicendum, in antiquioribus juribus decretorum non esse poenam ipso facto satis expressam ; tamen in Decretalibus satis clare contineri, ut sentiunt Canonistae citatis locis, et in cap. ult. de Simonia, ex quo textu per argumentum a contrario id colligitur ; nam in simonia mentali ut speciale dicitur, non oriri obiigationem resignandi ; ergo supponitur in reali oriri. Et ita docent ibi Abb., Anton. et alii, in c. Quod in dubiis, de Renunciatione. Et videri possunt Redoan., 2 p., c. 10, n. 33; Burgas, de lrregular., tit. de Simon., n. 74. Est ergo haec poena insinuata in antiquioribus Decretis, postea vero in Decretalibus quasi completa est; in dicta autem Extrav. expressius proposita et declarata est.

25. Ad quid teneatur talis simoniacus ? — Ampliatur autem et declaratur haec poena multis modis. Primus est, quia tenetur is, qui sic beneficium accipit , ad relinquendum illud cum omnibus fructibus ab illo perceptis, vel sua culpa non perceptis. sponte et in conscientia ante omnem condemnationem, deductis expensis factis in utilitatem Ecclesiae vel beneficii, vel in colligendis fructibus, juxta generales regulas restitutionum , ut notavit D. Thom., d. a.6, ad 3, et dicunt omnes, et bene explicat Cassad., decis. 6, de Praeben. ; Navarrus, consil. 90, de Simonia. Et ratio prioris partis est clara, quia ilie non acquirit jus aliquod in beneficium, ut expresse dicitur in illa Extravag. ; nullus autem potest retinere in conscientia rem alienam, iu qua nullum habet jus; ergo. Et inde ex natura rei sequitur altera pars, quia contra justitiam est percipere fructus rei non suae. Et praeterea id est expresse declaratum in dicta Extravagan. Quocirca, licet haec privatio seu irritatio sit de jure eccle- siastico, tamen illa supposita, obligatio relinquendi beneficium cum omnibus suis fructibus est de jure divino naturali, quia nascitur ex naturali praecepto restituendi alienum.

26. Declaratio tradite doctrine. — De distributionibus. — Nisi compositio fiat, fructus restituendi sunt Ecclesig. — Solum est advertendum sermonem esse de fructibus beneficii, qui sunt omnes illi qui competunt ratione tituli, licet mediante ministerio aliquo competant. Solent autem habenti beneficium provenire alia emolumenta occasione illius, ut stipendia missarum, quae tali personae commendantur, vel quae extraordinarie dantur pro suffragiis; et haec non veniunt restituenda, quia non sunt fructus beneficii, sed stipendia personalium laborum, jut bene Cassadorus et Navar. supra. Qui idem dicunt de distributionibus quotidianis, quod est probabile, et benignum, quia videtur competere ratione personalis laboris; non caret tamen scrupulo, quia non respondent illi labori utcumque, sed ut fundato tali titulo; cur enim non debentur intruso, qui sine titulo vult choro adesse, et cantare, sicut alii, et cum eadem remuneratione ? Certe hoc videtur in rigore verius, maxime quia etiam distributiones suo modo inter fructus beneficii computantur, de quo alias. Addendum est, quod quia Summus Pontifex est supremus dispensator tam beneficiorum, quam fructuum, licitum est compositionem a Summo Pontifice obtinere, qua obtenta, sine surreptione et fraude tutus erit in conscientia. Si autem compositio non fiat cum Pontifice, fructus restituendi sunt Ecclesie beneficii, juxta commune jus, quia in illa semper manet jus ad illos. De quo Sylvest., Hestitutio, quaest. 1; Navarrus, in cap. 17, num. 18, et Cons. 72, de Simonia, et tractatu de Spoliis, S 12, n. 4. Ubi addit, posse etiam restitui hos fructus proxime succedenti in beneficio. Sed intelligendum hoc puto, ubi fuerit consuetudo, ut fructus beneficii vacantis reserventur successori, alioquin successor nullum habet jus, sed Ecclesiae, velilli ad quem pertinerent, si vacaret beneficium, sunt reddendi. Alii dicunt ex consuetudine restitui Curiae Apostolicae, quae servanda est, ubi de illa constiterit.

27. Heaec puena locum habet, tam in publica quam in occulta simonia. — Non cogitur simoniacus se prodere, cum cogatur restituere. — Secunda ampliatio est, hanc poenam habere locum non solum in publica simonia, sed etiam in occulta. In quo, ut Covar. supra notat, ver. Apud veteres, antiqui Doctores solebant dis- tinctionem constituere, sed revera immerito. Nam dicto cap. Mattheus, aperte loquitur deocculta simonia, et in jure nulla fit talis distinctio. Sed per novum jus Extravagantis ablatum est omne dubium, nam in ea dicitur : Ef eorm quemlibet, tam manifestum, quam occul tum. Nam, licet haec verba sint in principio, et cadant immediate in generalem renovationem, et ampliationem antiquarum poenarum, tamen a fortiori cadunt in poenas particulares in illamet lege specialiter declaratas. Denique licet nulla esset de hoc specialis declaratio, ex ipsa natura talis poenae sequitur intrinsece ac necessario hic effectus. Quia irritatio collationis efficaciter fit per legem, et lex est absolute ac sine distinctione irritans; ergo, sive occulte, sive publice fiat simonia , semper collatio est irrita. Sed obligatio dimittendi et restituendi, quae ex collatione irrita nascitur, intrinsece etiam sequitur ex natura rei, et nullitate acquisitionis; ergo ad illam nihil refert quod delictum sit occultum, magis quam publicum. Quod si quis objiciat, contra naturam esse obligare aliquem ut se prodat, respondemus non obligari hujusmodi simoniacum ad suum delictum prodendum, nec ad infamandum, sed ad renunciandum beneficio, quod potest facere aliquo honesto colore, nou declarando suum delictum, et ad restituendos fructus, quod potest facere occulte.

28. Tertia ampliatio assertionis. — Vari interveniendi modi pro tertio.— Primus modus. —Tertio, ampliatur assertio, ut locum habeat, non solum quando simonia commissa est ab eodem qui sic consecutus est beneficium, sed etiamsi per tertium interventorem commissa sit. Quod potest contingere variis modis, scilicet, vel sciente proviso, seu providendo de beneficio, vel ignorante. Et rursus uterque modus subdistinguendus est ; nam esse potest vel repugnante et contradicente electo, vel tacente et non repugnante, nec etiam positive concurrente. Primo, si alius dederit pecuniam, sciente illo cui electio vel beneficium procurabatur, et non contradicente, tunc est certum collationem esse invalidam, quia ille sciens simoniacam intentionem deberet resistere : unde non resistendo tacite consentit. Item a fortiori hoc constabit ex dicendis;nam etiam respectu ignorantis, qui nullam praemisit contradictionem, collatio est infirma, ut dicemus; ergo multo magis si scivit, et non contradixit ; quia ille non fuit particeps culpae; iste vero non potest excusari, quia tacens, et non resistens, cum posset et deberet, con- sentire censetur. Et ita sentit Glossa, in cap. Sicut tuis, verb. Praebere; iradunt Ugolin., Burgas, et alii citati.

29. Secundus modus. — Distinctio ad rei intelligentiam. — Secundo, si provisus scivit simoniam quae committebatur, et contradixerit. ac declaravit se illi non consentire, dicunt aliqui illi non nocere, quominus valide consequatur beneficium. Ita sentit citata Gloss., et Burgas supra, et Ugolin., Tab. 4, cap. 6, numer. 3, et videtur posse colligi ex dicto cap. Sicut tuis, quatenus prius videtur supponere scientiam, ibi: Cum hec fieri pro extorquenda pecunia comperisses, eic. Et postea subdit, aliud esse non consentire , aliud contradicere, et qui contradicit, non debere pati ob peccatum alterius ; ergo ex mente Pontificis non obest scientia delicti, si contradicat eligendus. Contra hoc vero obstat idemmet textus, qui duas illas conditiones conjungit, contra prolübitionem et voluntatem tuam , et te penitus ignorante. Et ita videtur illas requirere , ut delicium non imputetur, nec poena. Et ratione declaratur : nam si quis sciat simoniam esse commissam , quantumvis ipso contradicente commissa fuerit, nihilominus voluntarie suscipit beneficium per collationem quam scit simoniace fieri; ergo non consequitur valide beneficium, sicut nec obtineret executionem ordinum, si ita simoniace ordainaretur. Listinguendum ergo mihi videtur de scientia : nam potest quis scire, electorem, vel provisorem beneficii affectare pecuniam, et habere pravam intentionem; ignorare tamen quod aliquis eam dederit; et tunc si prohibitio et contradictio ejus intercedat, et postea bona fide, nesciens largitionem fuisse factam, beneficium acquirat, valide acquirit. Et hic est casus dicti cap. Sicut tuis. Aliter vero accidere potest, ut sciat, non obstante sua contradictione, largitionem esse factam, et ita collationem simoniace fieri; et tunc credo non excusari recipiendo beneficium a sic conferente, ut probant rationes posteriori loco factae, quia ille revera simoniace recipit, non ignorans, sed sciens, et cooperans aliquo modo simoniae, saltem quoad executionem ejus.

30. Tertius modus.— Ex his ergo constat tertio, quando ex parte recipientis beneficium non intervenit scientia delicti, et praecedit contradictio, et repugnantia ex parte ejus, quia licet non praescierit delictum, potuit illud timere vel suspicari , et ideo, quantum in ipso fuit, illi contradixit, tunc collationem esse validam et firmam, ita ut nihil unquam possit nocere sic proviso aliorum peccatum, si Ipse nunquam illi consenserit. Haec enim est expressa definitio dicti cap. Sicut tuis, ubi ratio redditur, quia alias contingeret, quod unius factum, fortasse inimici, et insidias paraniis alteri, ei noceret, cui penitus displiceret, et sic aliquis de fraude sua commodum reportaret. Quamvis autem in hac rasione fiat mentio inimici parantis insidias, id factum esse credenduin est, ut clariori exemplo vis rationis intelligeretur: idem autem dicendum est, etiamsi mediator ille, qui pecuniam dedit, ex humano et indiscreto affectu, et amicitia id fecerit, nam ita factum fuerat in casu illius textus, ut ex narratione facti aperte colligitur in illis verbis: Sed quidam de fratrá- bus, te inconsulto et ignorante. Et tamen in illo etiam casu non potuit aliorum delictum innocenti et contradicenti nocere, quia motivum aliorum odii vel amoris parum refert, quia fundamentum illius decisionis non est nisi innocentia et contradictio ex parte alterius. Quamvis quoad prasumptionem exteriorem facilius credatur non consensisse, vel repugnasse, quando pecunia datur ab inimico, quam a non inimico, vel cum datur ab extraneo, quam si detur a consanguineo; et ideo in illo textu imponuntur illa verba: Presertim cum nulla sit tibi consangusnitate conjunctus ; non quia id pertineat ad veritatem rei, sed ad praesumptionem.

31. Adduntur vero in illo textu haee verba: A qua postmodum non recessisti, scilicet, a voluntate contradicendi, et iterum: Nisi postea consenseris, pecuniam solvendo promissam aut reddendo solutam. Circa quae considerandum est, posse mntationem hanc accidere, vel ante obtentum beneficium, vel post. Quando praecedit, manifestum est per eam revocari priorem contradictionem, et praeberi consensum et influxum, ac cooperationem ad simoniam, ac subinde reddere invalidam collationem, non minus quam si contradictio non praecessisset. Et propter hoc videntur addita illa verba priora: A qua postmodumn non recessisti ; et tunc constat eamdem culpam et paenam incurri. At vero quando consensus subsequitur, quaerunt imprimis Glossa ibi, et Abbas, an illa sit propria simonia, necne. Et resolvunt cum Tancred. non esse, quia ille solvens pecuniam non emit beneficium, sed consentit venditioni jam factae. Nec ibi habet locum retrotractio, quia prius delictum non fuit factum nomine et auctoritate consentien- tis postea, sed absolute peractum fuit. Sed distinguendum est, nam vel ille solvit pecuniam amico, verbi gratia, qui pro se dedit, non intendens approbare factum ejus interius, vel exterius, sed solum liberali animo, ne sua causa detrimentum illud patiatur; et tunc clarum est non committere simoniam, ut in simili fere dixit Navar., cons. 16, de Simonia, vel solvit quasi approbando et gratificando factum, et tunc plane involvitur vitio simoniae, quia quoad intentionem illud habet pro objecto, et ex illa intentione imperat talem solutionem pecuniae. Quamvis ergo non possit dici propria causa illius simoniae, in quo sensu asseritur non habere ibi locum ratihabitionem, est tamen approbator simoniae, quod ad malitiam illius speciei sufficit. Et ad utrumque optime induci potest cap. Cum quis, de Sententia excommun., numero sexto.

32. Dubium suboritur et resolvitur. — Tunc vero oritur optimunf dubium circa poenam ilIius delicti, an ille sic consentiens privetur ipso facto beneficio acquisito. In quo licet possint esse opiniones, mihi quidem videtur non incurrere talem poenam ipso facto. Primo, argum. d. c. Cum quis, ubi in simili casu dicitur non incurri poenam excommunicationis, et ita credo neque hic incurri. Secundo, quia ille consensus subsequens jam supponit collatione validam, ut constat, quia bona fide, et cum contradictione perseverante receptum est beneficium; ideoque non existimo, per subsequens peccatum amitti ipso jure beneficium, nec collationem fuisse dependentem ex futuro eventu, ut incipiat esse invalida, eo ipso quod peccatum committitur, quia nullum est fundamentum ad tantum rigorem praesumendum. Illa ergo verba, secundo loco posita, ad denotandam novam culpam postea commissam addita sunt, quae in tali facto praesumitur, nisi oppositum clare probetur, ut sentit Navarrus supra. Et ideo probabile est, propter illud delictum postea commissum, posse per judicem irritari priorem electionem, aut privari illum beneficio, quia novum illud delictum tali poena dignum est. Quod vero haec poena ipso facto incurratur, ex illo textu colligi non potest, tum quia proxime ante illa verba dictum fuerat: Nihil debet tibi ad ponam vel culpam imputari; et postea subjungitur exceptio, nisi postea consenseris, etc. Unde ip rigore solum conclucitur tunc imputari ad culpam vel poenam, non vero quod ad utrumque simul imputetur; tum etiam quia, licet demus imputandum esse ad poenam, non tamen ad eamdem eodem modo incurrendam, cum delictum sit longe diversum, et status causae et materiae etiam variatus sit. Et haec fuit opinio Tancredi, ut refert Glossa, in dicto c. Sicut, a qua ipsa non recedit. Clarius tenet Adrianus, dicto Quodlib. 9, art. 3; Panor. etiam, in dicto c. Sicut, in fin., solum sub distinctione dicit, quod iste tenetur dimittere beneficium, vel potest privari; D. Thomas, autem, d. q. 100, art. 6, ad 3, absolute dixit: Non tenetur ad renunciandum, nisi postmodum pacto consenserit, solvendo quod fuit promissum. Sed intelligendum videtur cum Iimitatione dicta, si per sententiam ad hoc obligetur.

33. Ultimus modus. — Tandem contingit ut simonia committatur, prorsus ignorante illo qui consequitur beneficium, et non cuntradicente, quia nullam occasionem vel suspicionem habuit ad contradicendum. Et tunc etiam distinctione utitur D. Thomas supra, quia vel illa pecunia data est in odium talis personae, ut quando datur ab inimico, solum ad impediendum ne ille consequatur beneficium. Tunc enim ratio postulat ut Ecclesia non patiatur innocentem injuste pati, ne detur occasio pessimis hominibus injurias inferendi innocentibus et dignis, et impediendi promotiones, alioquin rite faciendas. Quae ratio habetur in dicto cap. Sicut tuis, ut supra retuli, et ita haec pars satis in illo insinuatur; et expressius habetur illa exceptio in cap. Nobis, eodem, quibus locis Gloss. et omnes illam admittunt. Vel pecunia illa data fuit in favorem et beneficentiam personae provisae, ipsa ignorante, et non contradicente: et tunc ait D. Thomas teneri provisum, statim ac fuerit de simonia conscius, relinquere beneficium, et fructus receptos restituere, his exceptis quos bona fide perceperit. Quam sententiam referunt Covar. et Navar., et non audent illi contradicere ; tamen, quia in fundamento ejus non conveniunt, non satis consequenter loquuntur in aliis, ut jam dicam.

34. An collatio simoniaca sit valida ignoranti. — Dubitari ergo potest an collatio beneficii per simoniam facta sic ignoranti valida sit. Navar., cons. 95, de Simonia, hoc cx professo disputans, dicit non esse irritam ipso facto, sed irritandam ; eumque sequitur Ugolinus, Tab. 4, cap. 7. Fundatur, quia non explicatur haec poena in jure, per verba quae denotent ipso facto vel ipso jure incurri, sed per verba de futuro, quae solent postulare con- demnationem. Assumptum patet ex c. Nobis, de Simon., ubi de hac collatione dicitur : Est penitus reprobanda, id est, irritanda ; et in c. penul. de Electione. Idem probatur ibi: $ contigerit reprobari, quia non reprobatur nisi quod aliquo modo subsistit , male tamen factum cst. Post liberam resignationem, quia non resignatur nisi quod habetur. Denique in Extrav. 2, de Simon., solum irritantur collationes , praesentationes, etc., dando , vel recipiendo tactae, ac subinde a scientibus receptae, non ab ignorantibus. Covarruvias etiam, in Regul. Peccatum, 2 part., S 8, num. * et 8. fatetur ex jure positivo non haberi talem irritationem ipso facto. Tamen quia credit, juxta doctrinam D. Thom., necessarium esse fateri talem collationem esse irritam ipso facto, ideo recurrit ad jus divinum, dicens talem collationem ex vi juris divini non tenere. Sed hoc jam ostensum est esse falsum in re ipsa. Unde non credimus etiam fuisse hanc intentionem D. Thomae, sed supposuisse jus ecclesiasticum, quod adducit in argum. Sed contra, et in corpore reddidisse conzruentem rationem illius juris, non quia per se sufficiens esset ad inducendam irritationem, nisi accessisset ecclesiasticum jus , ut iterum in fine corporis concludit, et juxta hanc mentem procedit in solutionibus argumentorum. In quibus utitur distinctionibus sumptis ex jure ecclesiastico, ut : Si ignorans contradixit, vel non contradixit ; si pecuniae largitio facta est in odium vel favorem provisi, quae certe non possunt in solo divino jure fundari : loquitur ergo secundum jus humanum.

35. Qui scit collationem sibi factam fuisse simoniacam, tenetur statim se habere pro non bhabente.— Besponsio.— Refutatur.— Dico ergo collationem factam sic ignoranti esse ipso facto nullam, et consequenter habere hoc ex jure positivo. Ita sentiunt, mea sententia, reliqui Theologi cum D. Thoma, et sumitur etiam ex Canonistis super jura citata, quae nunc amplius ponderabimus, praesertim ex Abb., in c. penul., de Elect. ; Cassador. et Ludov. Gomez, apud Navarr. supra. Probatur ergo assertio ex tribus effectibus ab omnibus receptis. Primus est, quia iste ignorans, cum primum sciverit vitium suae collationis, teneiur in conscientia statim relinquere beneficium, nulla expectata condemnatione, vel sententia, seu ad superiorem legitimum recurrere, ut de medio provideat. Hoc docet D. Thomas clare ; sequuntur Cajetanus., Sot. et alii; et Covar. non audet negare, nec Navar., qui expresse hoc docet cons. 97, de Sim., in princip. ; et idem sensit in cons. 95. Fatetur etiam Ugolin., d. c. 7, 8 1, et colligitur clare ex c. Ha insinuatione, de Simon. , ubi id notant Gloss., verb. Besignasti ; Abb. et alii; et expresse ex d. c. Sicut tuis, sic dicente : Quamvis secundum sacrorum canomun instituta etiam parvuli, qui cupiditate parentum ecclesias per pecuniam sunt adepti, eas dimittere teneantur. Et habetur in capit. Quicumque, 14, quaest. 5b, ibi: Postquam illas omnino dimiserint. Tenentur ergo eas dimiittere in conscientia, etiamsi non cogantur exterius. Hic autem effectus non aliunde provenit, nisi quia rem alienam, invito domino, retinere non possunt, ut etiam Navar. et Ugolin. expresse fatentur; ergo beneficia sic accepta non fiunt recipientis, quia non sunt sua, sed aliena ; ideo enim tenetur ea dimittere ; ergo collatio fuit nulla; tunc enim dicitur nulla, quando per eam non fit beneficium recipientis. Quae ratio videtur mihi demonstratio moralis. Nam si quis dicat beneficia fuisse vere sic possidentis, quandiu duravit ignorantia , statim vero ac cognovit vitium, amisisse illa ( quod insinuare videtur Navar., d. cons. 95, n. 3, verb. Tertio, in uliimis ejus verbis ), hoc profecto nulla probabilitate dicitur ; tum quia multo difficilius privatur quis beneficio semel obtento valide, et quod vere fuit suum, quam impediatur ejus acquisitio ; tum ctiam quia nullum est jus declarans magis illam nullitatem ab illo tempore. quam antea ; tum etiam quia nova scientia non attuht per se majorem culpam, vel rationem privationis beneficii, quam antea fuisset, sed ostendit defectum qui inerat, et obligationem quae ignorabatur. Nec enim dici potest, interveniente scientia , illum fieri dignum privatione, quia non dimittit ; quia, ut haec sit culpa, oportet supponere, quod ante commissam talem culpam ipse teneatur dimittere, et quod adveniens scientia statim ostendit talem obligationem, alias non peccaret non dimittens ; ergo scientia ostendit beneficium non esse suum, non facit; ergo a principio non fuit suum.

36. IVon solum beneficium , sed fructus est restituendus. — Secundus effectus, ex quo id evidentius ostenditur, est , quia tenetur iste talis restituere fructus omnes, non solum a die vitii cogniti, sed etiam a principio obtentionis beneficii, cum hac differentia, quod fructus prioris temporis tenetur restituere tanquam bonae fidei possessor, et ideo non tenetur restituere quos bona fide consumpsit, nec quos recepit tanquam condignum stipendium sui operis ac ministerii, etiamsi mediante titulo beneficii obtineantur, ut sunt distributiones quotidianae, aut personales , quia bona fide totum hoc indubie operatur, estque maxime consentaneum rationi et justitia : tenetur tamen restituere fructus alios extantes, ut D. Thom. dixit. At vero fructus posterioris temporis, seu perceptos a scientia vitiosi ingressus, et a mora culpabili in dimittendo beneficio, tenetur restituere tanquam malsae fidei possessor, vel sicut diximus de illo qui scienter aequisivit simoniace beneficium, in qua doctrina omnes etiam eum D. Thoma conveniunt ; Covar. supra ; Navar., d. cons. 90, 95 et 97; Cassador., d. decis. 6; Ugolin., dieto cap. 7, 82. Haec autem obligatio restituendi antiquiores fructus non potest suaderi, nisi in hoc quod, licet possidens naturaliter beneficium, illos receperit bona fide, tamen revera recepit ex re non sua, et ideo non fecit illos suos , ac subinde nec retinere illos potest; ergo signnm clarum est collationem a principio non fuisse validam. Nam si fuit valida, ergo recipiens vere possidebat beneficium suum ; ergo faciebat suos omnes fructus ejus: quo ergo jure obligatur postea partem eorum extantem restituere, vel potius a se abdicare ( cum sit sua) nullo cogente ? Quin potius nec per sententiam posset illis juste privari, si statim dimisit beneficium , quia puniretur in re vere sua sine culpa, et sine ullo jure. Nullum enim jus speciale est positivum, quod de tali restitutione vel ablatione horum fructuum disponat, ut fatetur Navarrus, dicto cons. 95. num. 3, S Quarto, ubi videtur negare esse necessariam hanc restitutionem, cum nihil de hoc disponatur. Cum vero postea, et saepe aliis locis, fateatur esse necessariam, cum communi et certa sententia, videtur ibi intelligere non esse necessariam ex speciali dispositione juris ; est ergo necessaria ex necessaria illatione alterius juris, quod non potest esse aliud nisi annullans collationem, ut ostensum est. Tunc autem restitutio facienda est Ecclesiae, juxta supra dicta. Sed retorquet argumentum Navar. Nam si collatio beneficii a principio fuisset invalida, non tantum extantes fructus, sed omnes simpliciter essent restituendi ; quia nulla (inquit) ratione excusari posset ab aliqua parte, si coliatio non valuisset. Sed hoc nullius momenti est, nam quando obligatio restituendi non ex acceptione, sed ex re accepta oritur, illa non extante , et bona fide consumpta, ita ut ex ilia non sit aliquis fac- tus ditior, excusatur restitutio, ut est vulgare, et satis per se notum.

37. Accipiens beneficium simoniace , licet ignoranter , manet inhabilis ad illud. — Tertius effectus est, quia;, non obstante ignorantia, recipiens beneficium simoniace manet inhabilis ad illud idem beneficium obtinendum; indiget enim dispensatione, vel papali in dignitatibus et curatis beneficiis, vel saltem episcopali in simplicibus, ut dicitur in cap. penult. de Elect., in 6; ergo signum manifestum est, relictum fuisse impedimentum ad tale beneficium obtinendum, etiam de novo; alias cur dispensatio, et cum tanto rigore ac adistinctione, postularetur ? Ergo multo magis erat inhabilis talis persona ad obtinendum valide a principio tale beneficium tali modo, scilicet, per simoniacum ingressum, etiam a se ignora tum. Probatur consequentia, qnia longe minus videtur iterum recipere beneficium libere dimissum, statim post cognitum defectum, ab eo qui alias potest illud conferre gratis, et sine ullo novo vitio, quam obtinere illud valide per vitiosum ingressum, etiam ignoratum; sed ille ingressus (non obstante bona fide) reliquit impedimentum ad subsequentem collationem valide obtinendam, quantumvis alias honestam et legitimam; ergo multo magis impedivit ne prior valida extiterit.

38. Neque obstant motiva contraria, imo ex eis hoc ipsum confirmari poterit. Nego enim hoc non esse satis expressum in jure. Primo, quia saepe hae poenae per effectus explicantur, sicut dicemus infra de pretio, ex c. De hoc, de Simon. Secundo, verbum reprobaadi magis indicat declarationem nullitatis , quam irritationem novam, praesertim cum in ipsam electionem cadat, in d. c. Nobis, et cum additur: Penitus reprobanda, satis indicatur ab ipsa origine reprobandam esse, ac subinde declarandam esse nullam. Ex verbis autem resignationis, aut renovationis, male cclligitur validam fuisse collationem ; nam executionem et factum significant saepissime, etiam in materia simonisae, ut patet ex c. ult. de Simon., unde alia jura utuntur verbo dimittendi, cum dicunt, teneri ad dimittendum, etc. Denique circa Extravag. Dum detestabile, primum nihil referret, quod in ea non contineretur haec annullatio, quia ex antiquiori jure provenit, quod per illam saltem non est sublatum, ut constat, imo confirmatum et auctum per generalem clausulam primam. Deinde etiam haec annullatio videtur sufficienter comprehensa in illis verbis: Per electiones, etc., quas contigerit simoniaca labe fieri. Nam collatio haec, de qua tractamus, simoniaca labe facta est, ut constat. Et infra dicitur: Ut per eas cuiquam jus nullatenus acquiratur. Ubi non distinguit inter ignorantem et scientem, sed absolnte dicit, cuiquam ; mhil ergo excipi potest, nisi quod alias iure est exceptum, scilicet de contradicente, vel per injuriam circumvento. Quod vero postea dicitur, de dante, et recipiente, ponitur in alia clansula pertinente ad excommunicationem, quam constat ab ignorante non posse incurri; et ibi non dicitur ad alios effectus necessarium esse, ut ipse qui recipit spirituale beneficium, det pecuniam, sed sufficit ut simonia, dando et recipiendo, perfecte completa sit. Tlle ergo textus potius confirmat positam ampliationem, quam verissimam censeo.

39. Differentia inter ignorantem et conscium simonina.— Est tamen differentia notanda inter hunc ignorantem et alium qui scienter simoniace accepit beneficium, quod ille prior, si bona fide illud possideat per triennium, non potest contra illum admitti actio, nec lis super beneficium , juxta regulam Cancellariae de triennali possessore, quamvis res dubia sit an veram praescriptionem in conscientia acquirat. At vero posterior, qui scienter est simoniace ingressus, non gaudet favore illius regulae, ut in ea expresse declaratur, et extenditur juxta probabilicrem sententiam ad simoniam cenventionalem ex parte pretii non soluti, ut late videri potest in Ludov. Gomez, q. 12, in eamdem regulam, et in Ugolin., Tab. 4 .6. § 1.

40. De simonia cum ignorantia collatoris. —Sed quid si collatio sit simoniaca, ignorante ipsomet collatore, quia nimirum cum mediatore intercessit, ignorante collatore. hespondeo breviter, sine dubio etiam esse nullam ; et imprimis, si recipiens beneficium illam non ignoravit, sed expresse vel tacite consensit, res est clara, quia tunc ille simoniace acquirit. Verumtamen etiamsi ipse ignoret dummodo non contradixerit, necin odium ejus facta sit, idem est dicendum, quia irritatio directe fertur in omnem provisionem, quam contingit simoniaca labe fieri, et nihil dicitur de culpa conferentis scientia vel ignorantia ; illa autem acquisitio simpliciter sit per simoniacam labem ; ergo nullas habet vires, vel jus aliquod confert.

1. Quinta assertionis ampliatio.— Quinto, principaliter ampliatur assertio, ut locum habeat tam in simonia contra jus ecclesiasticum, quam contra divinum. De hac posteriori parte nemo dubitat. De priori vero aliqui dixerunt, ut supra retuli, poenas a jure latas non habere locum in simonia quia prohibita ; haec autem nullitas acquisitionis una est ex poenis ; illa ergo non incurritur. Et specialiter refertur pro hac sententia Paris., l. 4, cons. 29 et 30, dicens non esse nullam acquisitionem beneficii factam per pactionem, vel per mutationem simoniacam inter spiritualia, quae solum est mala quia prohibita. Fundamentum est, quia in poenis benignior interpretatio facienda est, et ideo sunt coarctandae ad delictum maxime proprium ac naturale. Item quia jura nunquam annullant in specie et in particulari acquisitionem beneficiorum per simoniacam permutationem, aut alias similes pacuones. Tandem ponderatur c. Constitutus, de Trans., ubi propter simoniam in transactione commissam non fit privatiobeneficiorum, quia erat simonia tantum in hac specie, et contra jus humanum, ut ibi Inpocen. exponit, et sequuntur Host., Abb., et alii.

42. Nihilominus ampliatio posita conformis est communi sententiam Doctorum. in c. Cum wniversorum, de Rer. permut., ubi Abb. expresse, n. 6. Ilem Praepos., inc. Ordinationes, 1. q. 1, n. 34 et sequentibus, ubi plures alios refert ; Rebuf. in Praxi, tit. de Sim., in resignat., n. 14; Redoan., 3 p., cap. S, referens plures. Et potest ex jure antiquo confirmari haec sententia ex cap. Cum olim, de Rer. permut.. ubi quidam spoliantur beneficiis propter simoniacam permutationem. Nec est mihi verisimile, quod quidam dicuut, illos fuisse sic punitos, non propter solam simoniam, sed etiam quia sine canonica institutione permutationem consummarunt, beneficia permutata recipiendo. Hoc enim nullum in textu habet fundamentum, sed oppositum potius colligitur ; tum quia pro ratione poenae solum redditur, quia de uno constabat suum praestitisse permutationi consensum, licet ipse id negaret, et alter id confessus fuerit ; de alio vero delicto in intrusione propria auctoritate, nihil dicitur ; tum etiam quia si tale delictum commisissent occupando beneficia propria auctoritate, et sine institutione, posset de illo evidentissime constare ; oppositum autem colligitur ex textu : nam potius pars quaedam allegabat resignationem simpliciter factam, et canonicam receptionem, quae non rejiciuntur, nisi tantum quoad negationem pacti simoniaci. Et ita egregie intellexit ibi Panorm., n. 4. Verum est tamen ibi non dici, fuisse privatos beneficiis ipso jure, sed, curavimus (inquit Pontifex) spoliare; sed tamen ibi non excluditur quin illa fuerit declarativa sententia criminis, et executio poenae quam jus imponit. Nobis vero satis est quod in jure illa punitur ut vera et propria simonia, comprehensa sub juribus punientibus simoniam. Tunc enim necessario succedit jus Extravagant. 2, annullantis omnes collationes et provisiones simoniaca labe confectas, ut latius supra expendimus.

43. Ad fundamentum contrariae sententiae, ibidem responsum est benignam interpretationem habere locum, salva verborum proprietate, maxime juxta usum jurium. Unde ad secundum dicitur, non oportere ut jura in particulari exprimant simoniam contra jus positivum; sed satis est quod puniant tali modo simoniam in beneficiis commissam, quia qui omnia punit, nihil excludit, quod sub genere illo proprie comprehenditur. Alias verti posset in dubium, an collatio beneficii, pecunia recepta facta, valida sit, quia sub opinione est, an talis simonia sit contra jus divinum, vel humanum tantum. Ad tertium ergo facile dicerem, in illo c. Constitutus, simoniam fuisse tantum conventionalem, et non processisse ad realem, ut ex casu constat; nam post transactionem pars quaedam retrocesserat, et ideo non merebatur ordinariam poenam. Item, ibi non fuerat aliquod beneficium ex vi illius ransactionis acquisitum, sed solum fuerat lis sopita ; et ideo non poterant litigantes spoliari beneficiis, ut simoniace acquisitis, sed oportebat spoliari beneficiis legitime acquisitis, quae poena gravior est, et non imponitur propter quamcumque imperfectam simoniam ; imo in jure expressa non invenitur, ut infra dicam, et poena depositionis excedebat gravitatem illius delicti. Et in hoc sensu loquuntur ibi Innocentius et Abbas; et fortasse non aliud sensit Paris., in dictis Consiliis.

44. Serta ampliatio.—Sexto, ampliatur simul et restringitur praedicta regula, ut locum habeat in omnibus beneficiis ecclesiasticis, et in illis solis. Prior pars manifeste constat ex dicta Extravag., ubi prius in specie numerantur ecclesiae, monasieria, dignitates, personatus, et officia ecclesiastica; et postea additur generalis clausula: Ft quibuslibet beneficiis ; nihil ergo licet excipere, quod proprie beneficium sit. Ex contextu autem et materia constat , ibi esse sermonem de beneficiis infra summum pontificatum, de quo statim dicemus. Infra illum ergo omnia beneficia, etiam simplicissima, et infima, et summa comprehenduntur; -et a quocumque dentur vel recipiantur, etiamsi sint Cardinales, Patriarchae, etc., ut ibidem dicitur; et patet, quia jus illud est supra omnes illos. Declaratur etiam ibidem, id extendi ad omnes actiones ordinatas per se ad collationes beneficiorum, ut sunt praesentationes, nominationes, etc.

45. Posterior vero pars posita est ad excludenda jura, vel munera ecclesiastica, etiam spiritualia, quae non sunt proprie beneficia. Et ratio generalis est, quia verba legis poenalis stricte intelligenda sunt. Unde excluduntur primo pensiones, quae in titulum beneficii erectae non sunt; nam illae jam sunt beneficia, ut saepe dixi. et eadem ratione non excluduntur praestimonia, quia sunt vere beneficia; excluduntur ergo propriae pensiones. Et de temporalibus seu laicalibus non est dubium. De spiritualibus autem aliqui oppositum sentiunt, quia sunt simillimae beneficiis, maxime post Motum Pii. Sed cum omnes doceant, per simoniam commissam circa pensionem non incurri excommunicationem, quia pensio non est beneficium, eadem ratione dicendum est, acquisitionem ejus non irritari ex vi illius Extravag., propter eamdem rationem. Non est enim pensio censenda beneficium quoad unam clausulam poenalem, et non quoad aliam, maxime cum generalius quoad verba feratur excommunicatio quam irritatio, ut ex textu constat. Et ita docuit Navarrus, absolute loquendo de pensionibus, etiam post Motum Pi, dicto cap. 23, num. 111, et cons. 60 et 63 de Simonia; Ugolin., Tab. 4, cap. 5; et Salzed. supra. Qui idem asserunt de omni commissione ecclesiasticee functionis ad tempus facta, vel sine titulo beneficii, ut est in vicario ad tempus, vel ad nutum amovibili, sive Episcopi. sive parochi, ex eodem principio, quod non est beneficium.

46. Difficultas suboritur.— Sed in hoc specialis difticultas occurrit, quia in dicta Extravagante non irritantur solum provisiones beneficiorum, sed etiam officiorum ecclesiasticorum : haec autem videntur esse officia spiritualia, licet non sint beneficia, ut patet ex titulis de officio vicari, legati, etc. In quo puncto Navar., d. n. 111, verb. Septimo, dicit verba illa, in officiis ecclesiasticis, intelligenda esse de officiis quae sunt beneficia, quod nulla ratione probat; sed allegantur in margine c. Cum accessissent, de Constit., et c. De multa, de Praeben. Sed in hoc capite posteriori nulla fit de officiis mentio, sed de dignitati- bus, personatibus et beneficiis; in priori autem primiceriatus dicitur dignitas, personatus et officium, ex quo aliqui colligunt illas voces esse synonymas; unde in hoc sensu videntur a Navarro allegari : sentit ergo in illa Extravag. offieium et beneficium, tanquam synonyma accipienda esse. Et hanc sententiam alii multi moderni secuti sunt, Salzedo ad Bern. Diaz., in Praet., cap. 91, S Quarto; Ugol., Tab. 4. c. 5, n.2; Lessius, d. c. 35, dub. 25. Fundamentum esse potest illud vulgare, quod lex poenalis restringenda est, quantum verba permiserint : verba autem illa optime admittunt dictam restrictionem, cum saepe soleant officium et beneficium ecclesiasticum pro eodem sumi;, ut in d. c. Cum accessissent, ei in c. De multa, Panor. et Doctores notant; ergo.

47. Haec vero sententia non caret dubitatione, et aliqua explicatione indiget. Nam imprimis certissimum est spiritualia officia religionum, ut prioris, abbatis, guardiani, provincialis, generalis, et similia, quae habent jurisdictionem spiritualem ordinariam, comprehendi sub illa Extravag. quoad hanc nulIitatem, et consequenter etiam quoad excommunicationem, juxta regulam supra positam. Ratio est, quia haec sunt propriissime officia ecclesiastica. Item quia illa verba Extrav.: Electiones, postulationes, provisiones, eic., item: In ecclesiis, monasteriis, etc., manifeste comprehendunt haec officia. Et ita dixit Cajetanus, exponens illam Extravagantem quoad excommunicationem, in Summ., verb. Excommunicatio, cap. 19; et Armil., c. 59. Et revera ratio prohibitionis est eadem, quia haec officia sunt maxime spiritualia, et ex eorum vendiuone non minora detrimenta Ecclesiae sequuntur. Neque existimo hoc voluisse negare Navarr., sed haec officia comprehendisse sub officiis, quae sunt beneficia, quia haec etiam habent suum modum praebendae ; sic enim etiam status religiosus solet a multis beneficium appellari.

48. Officia ecclesiastica quue non sunt beneficia. — Etiam in his acquirendis interveniet simonia. — Deunde sunt quaedam officia ecclesiastica spiritualem jurisdictionem habentia, quae non sunt revera beneficia secundum loquendi morem, et secundum propriam rationem beneficii, quia non habent propriam praebendam annexam, ut supra dicebamus de auditoratu, vel clericatu Camerae Apostolicae. Simile censeri potest officium Inquisitoris; nam ecclesiasticum est, et valde spirituale; et quamvis censeatur habere jurisdictionem delegatam, potius quam ordinariam, ut dixit Eymer., in 3 p. Director., q. 4, cujus sententia communis est, ut ibi late refert Penna, comm. 53, nihilominus (ut ipse paulo post subjungit) parum ab ordinaria distare videtur, quia inquisitores in sua materia valde universalem habent jurisdictionem, et satis permanentem, et ita ut illam committere possint; videtur ergo illud esse proprie officium ecclesiasticum ; imo etiam officium legati, delegati et vicarii, simpliciter in jure vocantur ecclesiastica officia, licet non sint beneficia; in his ergo acquirendis, certum est posse simoniam committi, sive habeant jurisdictionem ordinariam, sive delegatam, ut ex supra dictis constat. Merito ergo dubitari potest, an simonia talis sub hac clausula derogatoria comprehendatur, quia simpliciter sunt spiritualia officia; et Extravagans non sine causa distincte de officiis et beneficiis loquitur. Nec est verum voces officii et beneficii esse synonymas secundum proprias significationes ; licet enim aliquando lato modo pro eodem sumantur, ut notavit Panor. et alii supra, tamen officium de se latius patet, quam beneficium, ut exempla adducta ostendunt; beneficium autem dici potest includerc officium, quatenus beneficium propter officium datur. Solet etiam officium ecclesiasticum dici, quod habet aliquam jurisdictionem vel administrationem ecclesiasticam, et sic beneficium simplex non tam proprie dicitur officium. Est ergo utraque vox accipienda in illa Extrava gante in tota sua latitudine et proprietate; ideo enim conjunctae videntur, ut omnia includerentur.

49. Quod non incurratur. — Nihilominus Navar., d. n. 111, S Ad decimum tertium, generaliter loquens de quarente per pecuniam temporalem vicariam, et quamvis jurisdicticnem, vel potestatem spiritualem , etiam ad tempus, Ebpiscopi, parochi, vel cujuscumque alterius beneficiarii , sentit non incurrere in poenam illius Extrav.; dicit enim non manere excommunicatum , quia illa non est simonia in beneficio. Et hoc sequuntur auctores supra citati, et videntur supponere antiquiores, qui absolute dicunt illas poenas tantum incurri in simonia in ordine et beneficio, ut Sylvest., Cajetan., Soto, et alii quos supra retuli. Quae sententia practice sequenda est; nam est benignior in materia poenali, et quia considerando verba dictae Extravagantis, semper videtur loqui de officiis ordinariis ecclesiarum et monasteriorum, quae per canonicam elec- tionem aut collationem provideri solent. Et post illa officia, addita sunt illa verba: Quilusvis beneficiis, ad comprehendenda omnia beneficia, etiam simplicia, et quaecumque alia, etiam minima, quae non solent officia appellari. Illa ergo officia, quae solum sunt commissiones pendentes ex arbitrio delegantis, non censentur ibi comprebensa, etiamsi sit vicaria Episcopi, et similia. Solum de officio Inquisitoris mihi supefest aliquis scrupulus, quia videtur jam habere quasi ordinariam institutionem et provisionem ; sed nihilominus cum tantum sit delegatio quaedam, et non sit beneficium, non oportet sine majori ratione vel auctoritate exceptionem facere. Secus vero est de vicaria perpetua, quia illa est beneficium, ut omnes advertunt.

50. Notabile. — Evasio clauditur. — De hcentia eligendi confessorem data pro pretio. — Addit vero Navar. supra unum valde notandum, scilicet, vicariam etiam temporalem sic emptam revera non acquiri, et teneri quemlibet ad illam relinquendam, ut juste possit poenitere, quia contractus (inquit) est nullus. Sed hoc mihi non videtur consequenter dictum, quia si vicaria illa temporalis non comprehenditur sub illa Extravagante, quoad excommunicationem , ergo neque quoad annullationem acquisitionis ejus; ergo etiam non comprehenditur sub juribus antiquioribus , nsgn etiam loquuntur de beneficiis, ut visum est. Dices id sequi ex eo quod contractus est nullus, juxta cap. ult. de Pact. Sed contra: nam ex nullitate contractus, ad summum sequitur non inducere obligationem ad perseverandum in contractu; non vero sequitur quod voluntas Episcopi, verbi gratia, committentis suam jurisdictionem, tali modo irritetur ut non habeat effectum, nec vere committat vires suas. Nec etiam sequitur ex vi illus nullitatis, quod partes teneantur rescindere eontractum, si velint in illo permanere, sicut infra tractantes de pretio iterum dicemus. Existimo ergo talem commissionem seu delegationem non esse nullam ipso jure, quamvis teneatur delegans illam revocare, si ratione pretii illam conservare et continuare intelligatur, etiamsi necesse sit, vel pretium totum, vel partem ejus restituere, nulla interveniente sententia, sed rescindendo pactum iniquum. Sicut etiam licentia, verbi gratia, data a parocho suo subdito ad eligendum confessorem, non est irrita ipso facto, etiamsi propter pecuniam data sit, quia nullo jure facta est talis irritatio, licet quamdam delegationem juris- dictionis contineat. Idem ergo censeo, etiamsi delegatio fiat directe ex parte sacerdotis.

51. Septima ampliatio. — Septimo, ab aliquibus ampliatur haec poena ad simoniam conventionalem et semirealem ex parte beneficii consecuti, etiamsi non sit complete realis quoad traditionem pretii, ut scilicet, etiam tunc collatio sit ipso jure nulla. Ita sentiunt Cajet., Sot., et alii supra relati. Tamen juxta superius dicta, consequenter asserendum est collationem illam tenere, et esse validam, si pretium re ipsa non solvatur, licet fuerit promissum. Ita Navar. et alii allegati cap. praecedenti, in simili puncto de excommunicatione. Et fundamentum est idem, scilicet stylus Curia,, et consuetuio; nam in rigore juris aliud dicendum videtur, ut ibi tractavi. Tunc autem insurgit difficultas supra etiam cum proportione tacta, quid dicendum sit quando post aliquod tempus pecunia solvitur ab habente beneficium, an ex tunc maneat ipso facto privatus beneficio, et an irritatio retroirahatur ; et si retrotrahitur, qualis fuerit collatio toto iilo tempore antecedenti. In quo puncto Nav., d. c. 13, n. 104, et in Comm., c. tin. de Sim., n. 31, quem alii moderni sequuntur, dixit collationem simoniacam factam ante pretium solutum, nec validam esse, nec invalidam, sed pendentem ex futuro eventu; nam si pretium nunquam solvatur, manebit valida; si vero solvatur, erit invalida a die factae collationis. Fundamentum est, quia ita habet stylus Curiae, qui habet vim legis, et potuit derogare regulae juris communis, quae habet, collationem beneficii non debere esse pendentem ex futuro effectu, sed statim ac sit, aut esse validam vel invalidam, juxta c. 2, de Elect., in 6. Neque reputant hoc esse inconveniens, quia per leges humanas multa similia fiunt, ut variis exemplis declarat Cassadorus, decis. 3et 4, de Locato, et Navar. supra, et Ugolin., Tab. 4, c. 6, 853.

52. Valida probatur collatio aute pretvi solutionem. —Sed contra hanc doctrinam objicere possumus speculative, quia ex duabus contradictoriis, necessarium est alteram esse veram ; ergo in instanti in quo fit illa collatio, aut est valida, aut non est valida: non enim potest cogitari medium, alioquin darentur contradictoria simul falsa. Deinde, cum collatio pendere dicitur, interrogo an suspensa maneat, quasi pendens ex futuri eventus conditione; et sic verum est dicere, nunc collationem non esse factam, et consequenter adhuc esse invalidam; sicut matrimonium, factum per conditionatum consensum , pendente conditione invalidum est, id est non factum. Si vero solum pendere dicitur, quia semper est obnoxia nullitati, si realis simonia compleatur, tunc dicendum erit fuisse validam a principio, infirmam tamen et retractabilem ipso facto, etiam a die quo facta fuit, per retrotractionem nullitatis ; non ergo dici potest a principio ita pendens, ut nec valida fuerit, nec invalida. Tandem, alias nunquam illa collatio poterit esse valida, quod videtur absurdum. Probatur sequela, quia solum dicitur futura valida, si non solvatur pretium promissum ; at haec conditio semper pendens est ; nam semper solvi potest, etiamsi per annum, vel duos, aut plures non fuerit solutum, et ita etiam collatio semper est pendens. Denique moraliter magis rem inquirendo, ostendo illam collationem a principio fuisse validam, quia ille, qui sic est consecutus beneficium, sciens et videns, tuta conscientia illud retinet ; ergo vere possidet tanquam suum, quia rem non suam non potest tuta conscientia retinere; ergo collatio fuit valida, quia non facit quis beneficium suum , nisi per collationem validam. item ille etiam vere facit fructus suos, et tuta conscientia illos expendit, cum proposito nunquam solvendi pretium simoniae: hoc autem etiam videtur apertum signum collationis valida. Item ille potest renunciare gratis tale beneficium in favorem alterius in manibus Pontificis, et valebit renunciatio, et collatio alteri facta: at renunciatio vera supponit validam obtentionem beneficii; ergo.

53. Suppositiones. — In hoc puncto non est de nominibus contendendum, sed imprimis attendendum quid intendatur per illum modum loquendi, et quos veros effectus habeat illa peena sic explicata. Primo ergo supponitur, eum, qui ex promissone simoniaca beneficium accepit, quandiu promissionem non implei, nec realem simoniam consummat, non teneri in conscientia relinquere beneficium, vel fruetus ejus, donec condemnetur, quia eadem ratio est de hac poena et de excommunicatione, et ideo hoc suppositum eodem modo credendum est, quo supra diximus idem de excommunicatione. Secundo, hoc non obstante, quamprimum talis beneficiarius solvit pretium, incipit obligari in conscientia et ipso facto ad reliuquendum beneficium, nulla expectata condemnatione. Ratio est, quia tunc est simonia realis completa, et ideo incipit habere effectum lex irritans in d. Extrav. Unde fit, ut ex tunc mala conscientia recipiat fructus benefici, et ut teneatur illos restituere tanquam perceptos de re non sua; quod est clarum ex dicta hypotesi. Tertio vero addunt dicti auctores, illum non solum teneri ad restituendos fructus perceptos a tempore solutionis pretii, sed etiam a tempore collationis seu receptionis beneficii, et in hoc sensu dicunt retrotrahi hanc poenam usque ad diem collationis. Hoc autem supponunt ex stylo Curiae, et ita hoc ex fide illorum credendum est; nec alia est expectanda lex, vel ratio: nam stylus valet pro lege. Quarto, addunt alium effectum, quia si intra illud tempus acquiratur aliud beneficium modo legitimo, et postea compleatur prior simonia, irritabitur collatio alterius beneficii tanquam facta excommunicato et inhabili, quia etiam quoad hos effectus retrotrahitur poena, et ita etiam illa acquisitio alterius beneficii non fuit omnino valida et firma. Quod etiam ex stylo, et usu supponitur.

54. His ergo in re suppositis, solum superest quaestio de nomine, quomodo sit vocanda collatio prima, an valida, vel invalida, vel pendens; et videtur quaestio similis illi de haeretico, an amittat dominium bonorum quoad proprietatem a die commissi criminis, licet non perdat possessionem et usum. Et certe non videtur posse negari quin illa prima collatio valida fuerit aliquo modo, ui rationes factae probant. Potest ergo dici valida, sed infirma, sicut aliqui dicunt dominium haeretici non amitti simpliciter, sed infirmari a die criminis. Ttem dici potest collatio valida pro tunc, non tamen absolute, sed dependenter a futuro eventu solutionis, ita ut illo posito destruatur ; hic enim effectus non est impossibilis, nec superat efficaciam legis humanae, quam ita explicuit vel inducit stylus Curiae. Neque est inconveniens quod illa collatio semper maneat ita pendens, seu infirma, quandiu etfectus non impletur, et nihilominus habere possit semper omnes effectus, quos habet vera et firma collatio, si realis simonia non impletur, nec conventionalis facta in judicium deducitur. Et hic videtur mihi clarior modus explicandi hanc poenam.

55. Dubia circa traditam doctrinam. — Qui simoniace pretium promisit, non tenetur solvere, ut neque qui ficte. — Semper tamen relinquitur scrupulus, quia videtur iste simoniacus propter astutiam vel humanam infidelitatem tieri melioris conditionis. Nam conceditur illi, ut possit retinere beneficium, illoque frui, et non subire onus solvendi pecuniam, in quo ditior fit et melioris conditionis. Item, quia vel ille qui accepit beneficium, tenetur solvere pecuniam promissam, vel non tenetur: 5i tenetur, peccat non reddendo, et ita est perplexus ; quia si reddat, simoniacus est; si vero non solvat, contra obligationem facit. Si vero non tenetur (ut revera non potest), tenebitur dimittere beneficium, quia injustum videtur, quod utrumque retineat, vel saltem ab omni ratione alienum. Ad hoc imprimis dico, similem incommodum mnferri posse, quando aliquis ficte promisit, et sine animo solvendi, et cum effectu consequitur beneficium : nam tunc valida est collatio extra omnem controversiam, et non tenetur implere promissionem, nec damnum alterius reparare, quia res accepta non potest temporali dono restitui. Concedo igitur, illum non teneri ad solvendum pretium, quia non potest teneri ad faciendam rem illicitam ; nec etiam potest dici quod teneatur ad abdicandum a se illam pecuniam, et dandam pauperibus, verbi gratia, vel quid simile; quia hoc nullo jure fundari potest, et sine positiva lege illa obligatio ex natura rei non sequitur. Ouod autem is, qui dedit beneficium, utroque maneat privatus, nullum est inconveniens, quia sua culpa contraxit et meruit ; quod vero alius temporale commodum aut lucrum consequi videatur, per accidens est, nec possunt leges morales singulis incommodis occurrere, satisque reputatur, quod ille poenis maneat obnoxius, si in judicium deferatur.

56. Ante solutionem pretii non sunt fructus restituendi justa aliquos. — lmo graves moderni auctores censent hunc simoniacum conventionalem, quamvis solvat pretium, non teneri in conscientia ad restituendos fructus ante solutionem pretii perceptos, nec ad relinquenda beneficia in illo tempore intermedio alias bene obtenta, donec condemnetur. Quod sumi potest ex Navar., d. num. 104, ver. Non ignoro ; ait enim ibi facilius esse dicere, nullitatem tituli incipere a tempore simoniae ex utraque parte perfectae: IVisi contrarium servaret (inquit) stylus antiquus, cui standum est. At vero stylus non est de interiori foro, sed de exteriori; ergo sentit, in illo tantum obligare. Et ita sequitur Lessius, d. c. 35, dub. 27, in fin. Et ita sumitur in simili ex Henr., lib. de Excommun., cap. 19. Ugolin. autem, d. capit. sexto, in fine, vult, illam retrotractionem in utroque foro obligare : Quia fictio heec (inquit) in utroque foro sibi vendicat, nam a lege fit, quae jus hoc habet faciendi. Et sumit argumentum a praescriptione, quae in conscientia habet effectum. Sed hoc illi probandum erat, nimirum, fictionem illam hoc sensu esse introductam per legem, ut re ipsa auferat dominium talium fructuum ante sententiam ; hoc enim ex solo stylo non videtur satis colligi posse; nec etiam habemus le- 3 gem scriptam unde id colligamus. Nam Extravagans 2 (ut supponitur) non operatur suum effectum toto illo tempore, quia non est completum delictum, quod ipsa punit, et ideo non inducit excommunicationem; nece vero ipsamet postea operatur, retrotrahendo suum effectum (quia hoc non est in illa expressum), sed solum effectum irritandi collationem, statim ac simonia realis completa est; ergo nullo jure constare potest illa obligatio in conscientia, donec per sententiam imponatur.

57. Ultima ampliatio. — Ultimo ampliari posset praedicta regula etiam ad electionem Summi Pontificis, ut ipsa etiam, simoniace facta, nulla ipso jure sit, juxta cap. Si quis pecunia, 19 digtinct., ubi de inthronizato per pecuniam dicitur : Non apostolicus, sed apostaticus habeatur. Sed si quis recte consideret, non sola pecuniae largitio sufficere dicitur, sed additur : Sine concordi et canonica electione Cardinalium, etc. Itaque ex illo textu non satis probatur, propter solam simoniam, electionem illam esse irritam. Verumtamen id postea expresse statuit Julius II, anno millesimo quingentesimo tertio , constitutione 2, Cum tamen divino, ubi irritat electionem, et concedit, ut contra electum opponi possit de simonia, sicut de haeresi, et plures alias poenas imponit tam electo, quam eligentibus. Verumtamen jure communi siatuturm est propter vitandum majus periculum schismatis, ut contra illam electionem canonice factam nulla exceptio admittatur; quod est speciale in ipsa, ut ibidem dicitur, quia Pontifex nullum habet in terra superiorem, per quem emendari possit error in ejus electione commissus. Et hoc jus nunc suam vim retinet, non obstante constitutione Julii H, qua nunquam videtur fuisse recepta, et per constitutionem octogesimam quintam Pii IV derogata intelligitur. Et ita haec potius debet esse restrictio, seu exceptio a generali regula.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 57