Text List

Caput 58

Caput 58

An recipiens beneficium vel ordinem simoniace privetur ipso facto beneficiis prius rite obtentis, et fiat inhabilis ad futura

CAPUT LVIII. AN RECIPIENS BENEFICIUM VEL ORDINEM SIMONIACE PRIVETUR IPSO FACTO BENEFICHS PRIUS RITE OBTENTIS, ET FIAT INHABILIS AD FUTURA?

1. Dispositio juris antiqui. — Multa jura antiqua disponunt ut committens simoniam beneficiis privetur, praesertim jura illa, quae simoniacum deponendum esse tradunt, ut supra citatum est, et habetur in cap. Presbyter, cap. Zrga, eap. De catero, 1, quaest. 1, et cap. 2, de Confessis, et cap. Sicut, et cap. De hoc, cum aliis de Simonia; in quibus interdum est sermo generalis de simonia; interdum etiam in particulari de simonia in acquisitione beneficii et ordinis; depositio autem ab homine lata solet includere privationem a beneficiis vel habere conjunctam, juxta varias opiniones, de quibus diximus in quinto tomo, disp. 30, sect. 1, num. 13 et sequentibus. Hic vero, ut saepe dixi, non itractamus de poenis ferendis per sententiam condemnatoriam, quia ad hoc forum conscientiae parum spectat. Difficultas ergo est an haec poena incurratur ipso facto.

2. Opinio affirmans amitti.— Hec opinio non potest intelligi ipso facto. — Aliqui Canonistae id affirmaruni ; citatur Gloss. 1, in cap. Presbyter, 1, q. 4, sed male; nam expresse loquitur de privatione per judicem, et requirit ut talis simoniacus sit accusatus et convictus ; citatur etiam Felin.. in cap. 7n nostra, de Rescriptione, Corol. 2, num. 13; solum tamen videtur loqui de beneficiis simoniace acquisitis, quia solum loquitur juxta Extrav. Pauli II. Illam tamen opinionem tenet Rebuftfus, de pacificis possessoribus, numero 265, et in practica beneficiali, tit. de Modis amittendi beneficia, n. 33 et sequentibus. Tenet etiam Bernardus Diaz, in Practica, cap. 131. qui alios referunt. Haec vero sententia imprimis non potest intelligi de privatione ipso facto, ad quam exequendam in seipso aliquis obligetur ante sententiam saltem declaratoriam criminis ; tum quia poena, quae privat bonis acquisitis, et legitime possessis, non solet cum tanto rigore per legem ferri; tum etiam quia ad summum potest simonia in hoc haeresi comparari , ut Rebuffus vult; sed haereticus non privatur illo mcdo suis bonis ante sententiam declaratoriam, licet illa postea data retrotrahatur, juxta cap. Cum secundum leges. de Haeret., in 6; ergo multo minus id potest affirmari in vitio simoniae.

3. Hejicitur ulterius tradita opinio, nisi certis casibus. — Addo vero ulterius, etiam isto modo non esse talem poenam, ipso facto incurrendam, latam per aliquam ecclesiasticam legem. Hoc proregula generali accipiendum est, ut excladamus casus speciales, ut est supra tractatum de simonia confidentiali: item posset esse exceptio de simonia commissa in elec- tione Papae, juxta Bulla Julii II, in ult. Concil. Later., sess. 5; sed illa vel non est in usü, vel-revocata est, ut supra dixi. Alia exceptio est in Concil. Trid., sessione vigesima quarta, cap. 18, de Reform., de examinatoribus ad beneficia, simoniam in examine committentibus ; nam privantur beneficiis quae quomodocumque antea obtinebant, ita ut absolvi nequeant, nisi illis dimissis, et ad futura inhabiles fiunt. Extra hos veros casus non incurritur dicta privationis poena, etiam per sententiam declaratoriam criminis. Imo quamvis illa prolata sit, si in ea nulla fit mentio de privatione beneficiorum, non manet illis privatus ille qui punitur.

4. Haec est sententia communis Canonistarum, ut patet ex Abb., in eap. Cum Clerici, de Pactis, n. 2; Fel., in c. 1, Insinuatum, de Simon. ; Anton., in cap. Nist cum pridem, de Renunc., n. 6; et Praepos., in d. c. Presbyter, n. 6; Rebuff., in Pract., cap. de Simonia resignat., num. 135 et alii, quos refert et sequitur Ugolin., Tab. 1, cap. 19. Et ratio evidens est, quia nullum invenitur decretum in quo tals poena feratur, addito verbo ipso jure, vel ipso facto, aut alio aequivalenti, sine quo nulla poena censetur lata, nisi in ordine ad sententiam condemnatoriam, ut est regula receptissima omnium Theologorum et juristarum, ut ex materia de Legibus constat, et videri potest per Tiraquellum, in leg. S unquam, verbo RBecertatur, a num. 206. Afferri tamen posset cap. Inquisitionis, de Accusation., ubi de simonia in adeptione beneficii, dicitur impedire retentionem beneficii etiam post peractam poenitentiam ; imo etiam videtur idem dici de simonia in ordine suscepto. Et videtur intelligendum ipso jure, quandoquidem beneficium retineri non potest post peractam poenitentiam. Sed hic textus nihil probat, quia etiamsi intelligeretur in privatione ipso facto, sufficienter exponeretur de beneficio simoniace recepto, sicut ibidem dicitur de simonia in ordine, impedire executionem ordinis, utique simoniace recepti, quantum est ex vi illius juris. Et ita illae duae poenae suspensionis et privationis non sunt simul applicandae ad singulas simonias, sed cum partitione accommoda, ut recte Panormitanus notavit. Vel certe posset intelligi de privatione beneficiorum per sententiam facienda, nam ibi fit aequiparatio cum homicidio, per quod non incurritur ipso facto talis privatio, ut statim dicemus. Sed dici ulterius potest, virtute contineri hanc poenam in alia, quae imponitur ipso jure propter simoniam, scilicet in suspensione perpetua ab officio, seu ab altari, juxta c. Tanta, de Sim. Sed respondetur, et falsum esse propter simoniam in beneficio incurri suspensionem ab ordine vel ab officio, ut supra visum est, et falsum etiam essc suspensionem ab ordine, etiam perpetuam, includere privationem a beneficiis, cum neque irregularitas istam includat, ut in 5 tom. suis locis ostensum est.

5. De equiparatione simonie cum heresi.— Neque etiam obstat aequiparatio illa simoniae cum haeresi ; tum quia quoad culpam revera non aequiparantur quoad aequalitatem ; multo enim gravior est haeresis ; sed aequiparantur vel secundum quamdam imitationem, vel secundum originem simoniae, ut in principio hujus materiae diximus; tum etiam quia aequiparatio in poenis non habet locum, nisi vel in particulari, vel saltem per clausulam generalem sit expressa in jure ; neutro autem modo invenitur in jure facta talis aequiparatio; nam, licet quoad aliquas circumstantias speciales interdum aequiparentur in modo procedendi circa punitionem utriusque delicti, juxta c. Tanta, de Simon., et c. 1, de Test., in 6, non licet tamen inde extensionem facere ad aequiparationem in omnibus poenis. Possumusque huic aequiparationi aliam opponere, nam simonia etiam solet aequiparari homicidio ; sed homicida non privatur ipso jure beneficiis, ut est magis recepta sententia, et sumitur inc. Clericis, Ne clerici vel monachi, ibi: Honore privetur (de quo alibi latius); ergo.

6. Aliquorum placitum. — Dicunt vero aliqui, licet haec sint vera de jure antiquo, nihilominus de jure novo hanc poenam iucurri ipso facto, per Extrav. 2, de Simon., quatenus renovat omnes poenas simoniae antiquorum canonum , et disponit ut ipso facto incurrantur, Nam haec poena erat ferenda ex vi canonum antiquorum ; ergo nunc est latae sententiae ex vi illius novae dispositionis. Sed similem illationem saepius negavimus et improbavimus in superioribus; et in praesenti majori ratione admittenda non est; tum quia poenae privationis ipso facto beneficiorum legitime obtentorum est una ex gravissimis poenis juris, unde non est verisimile fuisse :e novo impositam sine ampliori explicatione; tum etiam quia illa poena formaliter et expresse non invenitur imposita jure antiquo, etiam ut ferenda, sed quatenus in poena depositionis perpctuae vel formaliter vel radicaliter includitur; sed poena depositionis non incurritur ipso facto propter sola illa verba generalia dictae Extravag., ut constat ex usu Ecclesiae, et iidem Doctores fatentur, saltem ex benigna interpretatione juris; ergo multo minus sufficiunt illa verba, ut privatio beneficiorum ipso tacto incurratur. Accedit praeterea, quod in eadem Extrav. specialiter declaratur, incurri privationem beneficiorum simoniace acquisitorum, et Pius V, in d. Constit. 5, ponens privationem, prius restringit illam ad beneficia simoniace acquisita, et postea specialiter extendit ad beneficia in posterum acquirenda, ut mox dicemus; ergo satis indicat, circa beneficia prius legitime acquisita nihil esse innovatum. Ac tandem usus ipse satis hoc confirmat, et dictam Extrav. interpretatur. Nemo enim dubitat quin simoniacus in beneficio, priusquam de illo crimine condemnetur, possit priora beneficia, quae legitime habebat, resignare et administrare tanquam verum jus in illa retinens. Et ita expresse tenet Navar., consil. 92, de Simon.; et Ugolin., Tab. 4, cap. 6, $6, n. 3.

7. Per sequentem actionem simoniacam non annullatur prior recta. — Secus si simonia sitin actu priori. — Unde obiter colligo, eodem modo, ac servata proportione , judicandum esse de actionibus ordinatis ad perfectam ejusdem beneficii obtentionem, et inter se subordinatis, ut sunt electio, confirmatio, collatio. Nam licet quaelibet illarum, simoniace facta, nulla sit, juxta dictam Extrav. 2, tamen si prior, verbi gratia electio, rite facta sit, et confirmatio simoniace fiat, nihilominus sola confirmatio erit nulla, et electio rata manebit, donec per judicem annulletur. Quamvis contrarium sentire videtur Ugol., Tab. 4, c.6, n. 4, 8 At quid, citans Felinum et alios, in cap. Sicut tuis, de Simon., quos intelligendos existimo de irritatione per condemnationem judicis, nam in paenam simoniae commissae in confirmatione merito potest electio alias valida irritari. De irritatione autem ipso facto, non credo id esse verum, quia nullo jure est expressum, et alioquin ex natura rei potest electio esse valida , etiamsi confirmatio sit irrita, juxta c. Si confirmationem, de Elect., in 6, quia prius non pendet ex posteriori. Item, quia per electionem acquisitum est aliquod jus; subsequens autem simonia non privat ipso facto juribus prius rite acquisitis, sicut non privat prioribus beneficiis, nam est eadem ratio. Secus vero est e contrario, si simonia praecedat in actu priori, ut in electione : tunc enim confirmatio nulla erit, etiamsi absque simonia fiat. Et idem est cum proportione de collatione respectu confirmationis. Ratio est, tum quia deest fundamentum, sine quo non potest esse validus subsequens actus; tum etiam quia per priorem simoniam manet quis inhabilis ad novas obtentiones beneficiorum, ut statim dicemus.

8. Simoniacus in uno beneficio non tenetur restituere fructus alterius perceptos. — An per sententiam possit illis privari. — Resolutio. — Secundo, colligo ex dictis, non teneri simoniacum in uno beneficio restituere fructus, quos ex beneficiis antea legitime obtentis percepit, sive illi extent , sive consumpti sint quocumque modo, quia cum retinuerit jus in sua beneficia, etiam fecit fructus suos, quia, ut supra dixi, simonia in beneficio non inducit suspensionem in prioribus beneficiis ; ergo simonia subsequens non impedit quominus is faciat illos fructus suos; ergo nec est unde obligatio restituendi illos oriatur. Quaerunt autem jurisperiti, an per sententiam possit privari simoniacus illis fructibus etiam antea perceptis , quasi retrotrahendo privationem beneficii, de quo videri possunt Bernardus Diaz, et Rebuffus, ubi supra, et quos ipsi allegant. Ego (quia res est aliena) dico breviter, ex vi sententiae, qua quis declaratur simoniacus in beneficio, non privari illis fructibus; hoc enim aperte sequitur ex dictis. Item, etiamsi per sententiam expresse condemnetur in privatione priorum beneficiorum , si de fructibus prius perceptis nulla fiat mentio, non teneri ad restituendum illos, nec sub tali condemnatione illos comprehendi. hRatio est, | quia illae sunt poenae valde distinctae, et ideo talis extensio esset contra omnem rationem poenae, ut per se constat. At vero si condemnatio judicis extendatur ad privationem talium fructuum, non possumus dicere, talem condemnationem semper esse injustam, quia tanta potest esse gravitas delicti, ut omnem illam poenam mereatur, cum etiam ad poenas corporales procedi possit, ut Pius V, in dieta Constit., expresse statuit; ergo multo magis poterit imponi in poenam privatio illorum fructuum. Si tamen res attente consideretur, illa solum est tanquam nova quaedam poena pecuniaria, quae in bonis etiam quocumque alio modo acquisitis justo arbitrio judicis imponi pesset. Per se tamen loquendo , et solum ex eo titulo, quod illi fructus percepti sunt ex beneficiis post com missum delictum conservatis, non cexistimo posse vel debere quempiam illis fructibus privari, quod in generah coptose tractat Felin., in c. De quarta, de Praesc., n. 32 et 33.

9. De inhabilitate per simoniam. — Ultimo, addendum est simoniacum in beneficio fieri inhabilem ad obtinenda beneficia. Hoc quidem indubitatum est de ipsomet beneficio simoniace obtento; nullo enim modo potest illud retinere, etiam per novam consecutionem vel collationem , sinc speciali dispensatione, ut colligitur clare ex cap. penult. de Elect., ubi id notant Panorm. et alii expositores, et in c. De simoniace, de Simonia. De aliis autem beneficiis, Navar., consil. 91, de Simonia, n. 5, et cons. 99, n. etiam 5, ex professo probat, hanc inhabilitatem ad futura beneficia non incurri ipso jure, donec aliquis condemnetur. Et conatur in hunc sensum adducere constitutionem Pii V. Sed aliquantulum confuse loquitur, nihil distinguendo inter beneficium simoniace acquisitum, et alia. Et ideo Ugol., Tab. 4, c. 6, 86, reprehendit Navarrum, ac si dixerit, simoniacum in beneficio non manere inhabilem etiam ad illud beneficium obiinendum, et quasi senserit Pium V in hoc derogasse juri communi ; quod merito ipse impugnat, cum in constitutione Pii V nullum sit verbum revocans antiqua jura, imo confirmans, ut expresse constat ex verbis ejus, quae etiam ostendunt potius inteptionem augendi poenas, quam minuendi. Non existimo tamen Navarrum docuisse contrarium, sed solum, ex vi Motus Pii V non induci novam inhabilitatem ipso jure, quod videndum superest, quo sensu verum esse possit.

10. An inhabilitas incurratur ante sententiam declaratoriam. — Quod ergo attinet ad alia beneficia, difficultatem ingerit, quia Pius expresse dicit tam de acquirente dignitates, quam beneficia simoniace : Zllis sit ipso jure privatus, et perpetuo sit inhabilis ad ea et quaecumnque ala beneficia ecclesiastica obtinenda. Cum ergo expresse dicat ipso jure, necesse est ut particula illa aliquem effectum habeat. Et ideo certum existimo, et hanc poenam esse impositam per illam legem, et incurri ante sententiam condemnatoriam ; alias illa particula nullum haberet eftectum. Sed dubitari potest an incurratur etiam ante sententiam declaratoriam. Nam Ugol. supra affirmat ante omnem sententiam incurri; tum quia inhabilitas talis poena est, ut sineactione hominis per ipsam legem immediate inferri possit ; nam est velut; quaedam irregularitas, quae incurritur ex vi legis;tum etiam quia eodem modo dicit Pius V: Ipso jwre sit inhabilis ad illa et alia beneficia acquirenda. Constat autem ad illa beneficia, quae simoniace obtenta sunt, inhabil- tatem incurri ipso facto, absque ulla sententia ; ergo etiam ad alia. Contrariam nihilominus sententiam tenet Navarrus, dict. consil. 92, quam praecipue fundat in illo verbo ejusdem Constitutionis : Quicumque detestalile crimen simoniace mnpravitatis commisisse convictus fuerit in consequendis ordinibus ; nam haec verba manifeste requirunt praevium judicium. Quod si respondeas illa verba tantum esse posita in simonia in ordine, contra hoc objicit, quod cum ibi sint tres clausulae, scilicet de ordine, dignitate et beneficio. limitatio in una posita intelligitur posita in aliis, quia clausula posita in una parte dispositionis intelligitur extendi ad totam dispositionem, quando est eadem ratio.

11. Sed certe in rigore illius juris videtur probablior prior opinio, nam potius ipsa mutatio verborum, et diversus modus puniendi unam vel aliam simoniam, indicat verba illa non generaliter pro tota dispositione, sed specialiter pro simonia in ordine fuisse posita in prima clausula; nam in ea additur poena incarcerationis per annum, quae manifeste requirit executionem per hominem, quae poena non ponitur pro simonia in dignitate, vel beneficio; et ideo illa limitatio ibi omittitur, et factum ipsum immediate punitur ipso jure privationibus et inhabihtatibus, ad quas non requiritur factum hominis. Et de privatione beneficii, et dignitatis simoniace acquisitae, ct inhabilitate ad illa, certum est incurri ante omnem sententiam; ergo signum est priorem limitationem non cadere in posteriores clausulas. Denique in quarta clausula, quia contra illos, qui saepius committunt hoc crimen, voluit Pontifex eamdem limitationem habere locum, illam repetivit; ergo signum est non posuisse illam in principio pro tota dispositione. Dixi autem, in rigoreillius juris, quia Navar., ait illam poenam quoad hunc effectum non esse usu receptam, quod mihi etiam, ex his quae intelligere potui, est valde verisimile ; quo posito, non incurretur illa poena saltem ante sententiam declaratoriam, etiamsi aliae incurrantur, quia potest consuetudo derogare uni parti legis, et non aliis. Eo vel maxime quod aliae poena nituntur etiam jure antiquiori, quol derogatum non est, ut dixi. Inhabilitas autem ad omnia alia beneficia in futurum acquirenda omnino nova est : et ideo, ubi clare non constiterit Constitutionem Pii V esse receptam in priori rigoroso sensu, existimo posse in praxi servari tuta conscientia opinionem Navarri, et non esse necessariam dispensationem ad alia beneficia, quando delictum non est ad forum contentiosum deductum, et in eo declaratum.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 58