Text List

Caput 59

Caput 59

Utrum pretium simoniace obtentum ex jure divino et naturali restituendum sit?

CAPUT LIX. UTRUM PRETIUM SIMONIACE OBTENTUM EX JURE DIVINO ET NATURALI RESTITUENDUM SIT?

1. Qui dedit sacrum. tenetur non recipere pretium. — Pretium ante acceptum, est vestituendum. — Utima poena simoniae esse potest, ut accipiens temporale pretium pro re spiritualt non possit pretium retinere, sed illud restituere obligetur : quia vero hic effectus inierdum consequitur ad actionem turpem ex naturali obligatione absque ratione poenae, ideo priusquam de illo sub ratione paenae dicamus, videndum est an sequatur ex simonia, naturali obligatione. Haec autem quaestio non habet locum, nisi in simonia reali ex utraque parte, quia si pretium non est solutum, clarum est non posse obligari eum, qui rem spiritualem ex simoniaco pacto tradidit, ad aliquid restituendum, quia nihil temporale accepit : tenebitur tamen illud non recipere vel ex justitia, vel saltem ex religione, ne simoniacam actionem perficiat et consummet, et ne in censuras incidat, juxta superius dicta. Si vero pretium anticipatum accepit, et rem spiritualem non tradidit, certum est apud omnes, obligari ex jure naturali ad pretium illud restituendum, quia nec potest dare beneficium, quia semper tenetur non complere simoniam, et multo magis ex parte rei spiritualis, nec etiam potest retento suo beneficio retinere etiam pretium, quia nullum habet justum titulum retinendi. Quia, quiillud dedit, non absolute ve liberaliter donavit, sed ex pacto oneroso, et sub condiuone ut sibi daretur beneficium, quae conditio licet turpis sit, dum non impletur, sufficit ut voluntas non habeat absolutum eftectum transferendi pecuniam in dominium alterius, sed tantum sub conditione et sub onere restituendi, si conditio non impleatur ; et hoc tanquam indubitatum supponunt Doctores omnes.

2. Cui sit restitutio facienda. —Ex quo est consequenter inferendum, in eo casu, et in eo genere simoniae restitutionem pecuniae esse faeiendam eidem qui illam contulit , et non pauperibus, vel Ecclesiae. Ita Cajet., in Sum., ver. Simonia ; Vict., 2 p., Relect., num. 6; Sot., quaest. 8, art. 5. Et idem sentit Navar., num. 104. Et est res clara stando in jure naturali. Probatur, quia semper in illo mansit jus ad tale pretium recuperandum, si res pro- missa ei non daretur. Hoc enim jus, ex vi dominii quod habebat in illam pecuniam, ci convenit, et nunquam illud a se abdicavit, quia voluntas dandi, quam habuit, ad hoc non fuit efficax, ut explicatum est. Praeterea ex vi solius juris naturalis aut divini pecunia illa non debetur Ecclesiae vel pauperibus. Ubi enim est vel unde colligi potest tale jus? Certe nonnisi gratis confingi potest, ut in sequentibus etiam dicemus; ergo cum non possit retineri a recipiente, ut ostensum est, restituenda est danti ex vi juris naturalis. Sed nec per ecclesiasticum jus est ille, qui dedit tale pretium, privatus jure suo adtalem rem recuperandam; quia, ut supra ostensum est, per banc simoniam conventionalem, completam tantum ex parte pretii, nulla poena ecclesiastica ipso jure incurritur ; illa autem privatio esset poena; non ergo incurritur ipso jure.

3. Objectio. — Potest vero contra hoc objici, quia illa datio pecuniae fuit turpis ex utraque parte, tam dantis quam accipientis; ergo non est restituenda danti, juxta quandam communem doctrinam juristarum, quod turpe luerum, si restituendum sit, non est reddendum danti, quando ille turpiter dedit, juxta leg. 1, 2et 3, et leg. Si obturpem, ft. de Condict. ob turpem causam, et lege 2, Codice eodem. Sed de intellectu hujus regulae late disputatur in materia de Restitutione, et videri potest Covarruvias, regula Peccatum, 2 parte, S 2, n. 7; Medin., Cod. de hRestitutione, quaest. 19 et 20; Sot., lib. 4, de Justitia, quaest. 7, art. 1; Navarrus, in Manual., cap. 17, num. 30 et sequentibus. Nunc breviter dico, illam regulam ad summum procedere post sententiam judicis, quia non potest fundari in sola rei natura, sed in poenali lege, quae inducat talem privationem, quae ordinarie non obligat ipso facto, sed post sententiam, et in praesenti est certum ex dictis. Per sententiam autem ille qui sic dedit pecuniam, posset quidem puniri, et consequenter privari sua pecunia, et praecipi etiam posset ut daretur pauperibus; sed hoc nihil ad rem praesentem spectat ; solum ergo superest quaestio de simonia reali.

4. Prima opinio asserens vendentem simoniace teneri ad restitutionem pretii. —In qua, prima opinio absolute et universaliter affirmat, vendentem simoniace rem spiritualem teneri ex jure naturali ad restituendum pretium. Haec sententia solet attribui D. Thom., d. quaest. 100, art. 6, quatenus in cerpore probat, obligationem restituendi oriri ex divino jure, quia contra voluntatem domini venditur res spiritualis, et ideo quod pro illa accipitur retineri non potest; et ita illam acriter defendit Soto, tanquam D. Thomae sententiam, dicta quaestione 8, articulo 1; et videtur consentire Cajetan. in illo art. 6, saltem quoad simoniam realem ; nam, respondendo ad objectionem primam, videtur in hoc constituere differentiam inter simoniam mentalem et conventionalem. Absolute tenet illam Adrian., Quodlib. 9, artic. 3. Item Henricus, Quodlib. 6, quaest. 26, qui excipit simoniam, quia prohibitam, quando mentalis tantum est, de qua statim. In hac sententia videtur esse Medina, Cod. de Rest., quaest. 2, quatenus ait obligationem restituendi, oriri ex eo quod pretium accipitur pro spiritualibus, quae nullam aeestimationem habent, quod etiam approbant Navar., cap. 17, num. 32; Covar., in Reg. Peccatum, 2 p., S2, num. 7; et in eam propendet Panormit., in cap. ult. de Simon., in ultimis verbis.

5. Fundamentum. — Fundamentum hujus sententiae est, quia illud pretium injuste accipitur, et ideo ex natura rei est restitutioni obnoxium ; consequentia clara est ex materia de justitia. Antecedens probatur, primo, quia contractus ille venditionis est injustus ; nam simoniacus vendit rem non suam contra voluntatem domini, qui gratis dare praecipit; ergo committit injustitiam vendendo ; ergo et accipiendo pretium. Secundo, ille qui sic vendit, accipit pretium pro re quae non est pretio aestimabilis ; sed hoc est contra aequalitatem justitiae, ut constat ; ergo. Tertio, ideo in usura obligatio restituendi nascitur ex intrinseca rei natura, absque alia poena, quia venditur in ea aliquid, quod proprio pretio aestimabile non est; sed hoc invenitur in simonia ; ergo. Quarto, quia alias, licet quis exigeret centum aureos pro missa dicenda, vel conferendo Baptismate, non teneretur ex natura rei aliquid restituere. Probatur, quia, si non tenetur propter pretium, ideo est, quia res quam dat alicujus aestimationis est, et ideo non censetur facere contra justitiam, vendendo illam; ergo nec propter quantitatem pretii tenebitur, quia etiam non facit injustitiam in illo. Quod probatur, quia res illa majoris aestimationis est quam totum illud pretium. Quod si dicas in aestimatione humana actionem illam non ita aestimari, eadem ratione nec pro ullo pretio potest juste dari.

6. Secunda opinio contraria negat. — Secunda opinio, extreme contraria, negat, in universum sequi ex natura rei obligationem restituendi ex venditione simoniaca. Haec est sententia communis Canonistarum in cap. ult. de Simon., ut affirmat et sequitur Navar., dicto cap. 23, num. 103, etlatius in Comment. ejusdem cap., num. 12. Tenet Victor., 2p., Relect., num. 4; Sylvester, verb. Simonia, quaest. 20, dist. 1; Armil., num. 59; Cajetanus, eod. verb., circa fin. Sumitur ex D. Thoma, d. quaest. 100, art. 6, ad 6, ut videbimus. Probatur primo, quia simonia mentals, etiam opere subsecuto, non obligat ad restituendum; ergo nec simonia realis obligat ex vi juris divini. Antecedens habetur in cap. ult. de Sim. Consequentia probatur, quia si ex reali simonia oritur illa obligatio ex natura rei, oportet ut sequatur ex vi ipsius actionis secundum se, et ex injustitia in illa inventa ; sed eadem est actio et injustitia in opere subsecuto ex simonia mentali, et solum differunt in modo, quia in una simonia intercedit pactum explicitum vel implicitum, et non in alia, quod parum refert ad restitutionem, si iniquitas est eadem. Et confirmatur, nam hac ratione usura mentalis cum opere subsecuto obligat ad restitutionem, juxta cap. Consuluit, de Usur., quia habet eamdem malitiam, quam usuta realis; ergo idem est in praesenti.

7. Responsio refutatur. — Secundo probatur, quia pretium simoniae ex natura rei non est restituendum ei qui illud dedit ; ergo nulli ; ergo nec restituendum est. Secunda consequentia est evidens, quia restitutio est actus justitiae, quae est ad alterum ; unde si non datur alter cui tale pretium debeatur, signum est non esse restitutioni obnoxium. Prima item consequentia probatur, quia naturalis obligatio restitutionis, seclusa lege positiva, per se tendit ad illum, qui est, vel fuit et esse debet dominus rei restituendae, et si illi non debetur, nemini debetur ex vi justitiae, quia non est unde oriatur talis obligatio; in praesenti autem dominus pretii fuit, qui illud dedit, et non alius; ergo si illi non debetur, nemini debetur ex natura rei. Probatur ergo antecedens, quia ille voluntate sua abdicavit a se dominium talis rei, et transtulit in alium ; ergo jam non debetur ili ex justitia. Dices involuntarie dedisse, quia non potuit aliter habere spiritualem rem. Sed contra, nam hoc modo omnis qui emit, involuntarie dat pretium, quia non potest aliter obtinere merces; nam si posset, mallet certe eas sine pretio habere; ergo hoc involuntarium non impedit translationem dominii.

8. Tertium argumentum. — Unde argumentor tertio, nam alter, qui vendit, factus est dominus illius pretii, ex natura rei loquendo, idque ex voluntate prioris domini absolute largientis illud, ut nunquam reddendum, dummodo causa largitionis impleatur; ergo qui recipit non tenetur illud restituere, quia nec ratione acceptionis, quoniam a vero domino voluntarie largiente accepit, nec ratione rei acceptae, quia est sua. Antecedens probatur, quia recipiens est capax talis dominii; per nullam enim legem inhabilis factus est, ut supponitur, et acceptat illud ab eo qui dare potest; quid ergo impedire potuit dominii acquisitionem ? Ultimo (in quo solo est punctum difficultatis) accipiens pretium, nuliam fecit injuriam danti; ergo non tenetur restituere. Consequentia supponitur, ut clara. Antecedens probatur, tum quia simonia, ut sic; non est injustitia, sed irreligiositas ; tum quia ibi nulla vis aut deceptio intervenit, sed voluntaria commutatio. Dices, in hoc esse injustitiam, quod res pretio non aestimabilis pro pretio datur, talis enim est injustitia usurae. Sed contra, quia res spiritualis non ideo dicitur pretio inaestimabilis, quia nihil valeat, sicut est mutuum in usura; sed quia est majoris aestimationis et valoris, quam sit omne temporale pretium.

9. Tertia opinio respondet cum distinctione. — Terua opinio distinctione utitur inter simoniam intrinsece talem, vel solum quia prohibitam; et de priori affirmat esse de jure divino restitutionem, de posteriori vero minime. Haec distinctio sumitur ex Angelo, ver. Simonia, septimo, numero primo, quatenus dicit simoniam mentalem contra jus divinum obligare ad restitutionem, non vero contra jus humanum. hationem disferentiae hanc significat, quia jus humanum, in dicto capitulo ultimo de Smonia, noluit obhigare ad restitutionem in simonia mentali, quando est tantum mala, quia prohibita ; ergo signum est restitutionem in illa materia solum oriri, juxta id quod praescriptum est de jure positivo. Quod autem in alia materia non pendeat restitutio ex positivo jure, non tam probat quam supponit , fortasse ex fundamentis primae sententiae. Pro hac sententia citat Panormitanum in dicto capite finali. Sed ille non adhaeret firmiter illi sententiae, sed in primam magis inclinat, ut supra dixi. Tenuit autem hanc sententiam Hostiensis ibi, et sequuntur Antoninus, et Calderus; et Sylvester tribuit illam Innocentio, quod tamen Navarrus negat. Ve- rumtamen Innocent., in cap. 7ua nos, de Simonia , aperte utitur iilla distinctione; ait enim in simonia contra jus divinum solam voluntatem facere simoniacum, non vero in simonia quia prohibita, quod intelligi non potest absolute de culpa, esset enim intolerabilis error; intelligit ergo de simonia obligante ad restitutionem, seu punita ab Ecclesia. In c. autem ult., ego non invenio expositionem quam Navarr. allegat. Eodem autem modo quo de Innocent. diximus, potest pro hac sententia allegari Glos., in cap. Ea parte, 1, de Offic. deleg., verb. Dimitlere. Ac denique Henr., in dicto Quodl., videtur idem sentire. Haec vero sententia communiter rejicitur tanquam improbabilis, sed fortasse magna ex parte veritatem continet, licet non integre.

10. Suppositio prima ad resolutionem. — Secunda suppositio. — Pro resolutione, suppono illam pendere ex unico principio, videlicet, an simonia contineat injuriam contra justitiam commutativam ex parte vendentis respectu ementis. Nam si illam continet, sine dubio obligat ad restitutionem ex divino jure naturali; si vero talem injustitiam non continet, talem obligationem non inducit, et utraque pars, tam in simonia naturali quam prohibita, locum habet. Quia restitutionis obligatio non oritur, nisi ex justitia commutativa, unde supponit inaequalitatem factam contra eamdem justitiam; ergo in praesenti, regula restitutionis, seclusa lege positiva, sumenda est ex injustitia commissa. Suppono autem ulterius ex dictis supra cap. 4, quamvis ratio simoniae formaliter opponatur religioni, et ideo malitiam hanc formaliter et inseparabiliter habeat, nihilominus habere posse frequenter malitiam injustitiae adjunctam, quamvis non semper, nec necessario illam habeat, ut illo loco declaravi.

11. Prima conclusio. — Juxta haec ergo principia, duabus regulis propositam quaestionem definiendam censeo. Dico ergo primo: quoties simoniacus injuste agit, rem spiritualem vendendo, ex divino ac naturali jure tenetur restituere pretium pro tali re acceptum, non formaliter ratione simoniae, sed ratione injustitiae. Haec assertio, data hypothesi, scilicet, quod venditio haec fiat cum injustitia, est evidens ex principiis positis: suppono enim sempcer esse sermonem de injustitia contra commutativam justitiam. Ex tali enim injustitia semper nascitur obligatio restituendi, per se loquendo. Et declaratur, nam si ille peccat contra justitiam vendendo, ergo exigendo pre- tium injuste agit; ergo et retinendo, quia eadem est utriusque ratio. Quia autem non potest juste rem tenere. tenetur illam restituere, ut per se constat: ergo. Solum superest ut in partienlari explicemus modos, casus et ratioues hujus injustitiae; sic enim et regula et ratio ejus notior fiet.

12. Primus modus injustitie.— Primo ergo committit quis hanc injustitiam simoniacam (ut sic dicam), quando pro functione spirituali ad quam praestandam ex justitia tenetur, pretium exigit. Ut si parochus, qui ratione sui officit et praebendae tenetur ex justitia confessionem audire suorum subditorum , vel missam facere, et similia, ipsamet ministeria suis subditis vendat, et sic de aliis; tunc ergo clara est obligatio restitutionis, quia clara est injustitia. Addo praeterea in tali casu, non solum ex vera simonia contra jus divinum, sed etiam ex praesumpta, vel vera contra jus ecclesiasticum, oriri obligationem restituendi. Nam si ille non exigat novum illud emolumentum, ut pretium spiritualis ministerii, sed ut stipendium, formaliter et ex vi intentionis non committit veram simoniam, sed vel prassumptam, vel contra Ecclesiae prohibitionem ; et nihilominus, quia injustus est, tenetur restituere quod sic extorquet. Ut si miles vel famulus qui accipit integrum et sufficiens stipendium pro militia vel servitio, nolit postea militare vel servire, nisi novum stipendium accipiat, non erit simoniacus, sed injustus, et retinere non poterit quod sic extorquet ; ita ergo erit in praesenti, etiamsi per modum stipendii duplicati, ut sic dicam, illud extorqueatur. Ergo a fortiori, quando exigitur per modum pretii, eadem nascetur obligatio ; nam abjectio malitiae simoniae non potest excusare obligationem ex injustitia ortam, ut per se constat. Et haec assertio procedit in praelatis petentibus aliquid pro dispensationibus, consecrationibus, et similibus, quae ex vi sui muneris et officii praestare tenentur, nam est eadem ratio. Neque oberit quod fortasse dans pecuniam etiam simoniam committat, quia deberet potius carere spirituali ministerio quam illud emere; quia in hoc non peccat contra justitiam, sed contra religionem. et alioquin injuriam patitur, et qui illam facit, non fit melioris conditionis propter peccatum alterius; ergo illud nihil obstat quominus exigens tale pretium, ad restitutionem maneat obligatus.

13. Secundus modus. — Secundo, sequitur praelatum Ecclesiae, qui vendit beneficia, vel officia Ecclesiae, quorum non est dominus, sed dispensator vel distributor, teneri ex divino ac naturali Jure restituere pretium simoniace acceptum. Probatur, quia ille non tantum contra religionem, sed etiam contra justitiam peccat. Probatur, quia ille non est dominus beneficii vel officii, neque habet jus aliquod in illis; sed qui vendit rem non suam peccat contra justitiam ; ergo. Item ceconomus qui a patrefamilias haberet potestatem gratis conferendi officia domus suae, peccaret contra justitiam illa vendendo, et teneretur ad restituendum pretium; similiter haeres, qui ex voluntate testatoris teneretur distribuere dotes virginum, vel alia legata pia, prudenti arbitrio suo, contra justitiam peccaret, aliquid exigendo a talibus personis, solum pro eligendis illis ad implendam haeredis voluntatem ; sed ita se habent praelati Ecclesiae in hac distributione ; nam sunt meri dispensatores, et nullum habent jus in illis beneficiis vel officiis, nec ad praeoccupandum aliquo modo fructus illorum. Imo hic etiam habet locum ratio facta in praecedenti puncto, quia ex vi sui muneris et officii tenentur haec omnia gratis dispensare.

14. Atque haec ratio concludit, non solum oriri hanc obligationem ex venditione benefiiorum aut officiorum spiritualium , sed etiam ex venditione officiorum temporalium, quae communi jure vendi prohibentur, sive in illorum venditione committatur simonia vera, sive impropria, quia satis est quod committatur injustitia, ut revera committitur. Quia praelati nullum babent jus ad vendendum talia officia, unde pretium illorum injuste accipiunt, et per quamdam anticipatam extorsionem privant recipientes illa officia utilitate et stipesdio integro ipsis debito, juxta talem Ecclesiae institutionem, pro muneribus et functionibus eorumdem offticiorum. Et eadem ratione, electores ad beneficia, quando ratione alicujus muneris tenentur ad eligendum, ad restitutionem tenentur, si quid accipiunt pro eligendo digno, et non indigno, quia ad illud ex justitia commutativa tenentur. Aliqui vero censent non esse idem, quando aliquis accipit pecuniam ut eligat digniorem, praetermisso digno, quia ad id non tenetur ex justitia commutativa, sed ex sola distributiva, cujus sola violatio non obligat ad restitutionem. Quod quidem ex hoc capite probabile est; tamen oportet considerare, illum ex officio teneri ad justam electionem faciendam ; et ideo ex eo capite quod munus ex officio debitum vendit, contra justitiam commutativam peccare videtur, et ideo probabilius censeo tunc etiam ad restitutionem teneri.

15. Tertius modus. — Advertendum primo. — Tertio, infertur eum, qui vendit functionem spiritualem, ad quam ex officio vel justitia non tenetur, nihilominus, si vendat illam ut talis est, seu propter effectum spiritualem quem habere potest, teneri ad restituendum pretium pro illa acceptum, ex vi justitiae et naturalis legis. Haec assertio imprimis deciaratur , quia hae functiones , prout inter bomines commutari possunt, nunquam sunt adeo spirituales, quin involvant aliquam actionem materialem, seu corporalem, ac mere humanam, quae, secundum se considerata, esset pretio aestimabilis, si non esset elevata ad esse supernaturale seu spirituale, ratione cujus simonia est illam vendere, ut supra dictum est. Nihilominus tamen existimo quod, si de facto vendatur talis actio, non tamen pluris quam ratione sui laboris vel operis valere posset, si tantum esset quoddam corporale servitium, licet venditio sitsimoniaca, nihilominus ex illa non oritur obligatio restituendi, quia in effectu et in re ipsa intervenit aequaIitas inter actionem illam materialiter spectatam, et pretium quod pro illa datur. Nam, licet conjunctio spiritualitatis cum illa functione materiali efficiat, ut secundum rectam rationem illa materialis actio jam non debeat pretio aestimari, quia est sacra effecta, nihilominus non potest efficere quin illa materialis actio suam materialitatem, ut ita dicam, retineat, et consequenter suam eestimabilitatem intra latitudinem justitiae, esto illa non possit exerceri sine sacrilegio seu simonia. Hinc ergo fit ut, si in pretio non excedatur ultra illam matezialem aestimationem, non fiat injustitia, et consequenter nec obligatio restituendi oriatur.

16. Advertendum secundo.—Deinde adverto ex superioribus, pro his functionibus posse aliquid accipi per modum stipendii, licet non per modum pretii; si ergo ponamus aliquem postulasse pretium snb ratione pretii, non tamen in quantitate quae excederet justum stipendium, dico illum, quamvis simoniam commiserit, in rigore non teneri ad restiiuendum, sed tantum ad mutandam intentionem, et posse retinere illud idem emolumentum per modum stipendii, et eum qui dedit, non posse esse in hoc rationabiliter involuntarium, quia in re ipsa non fuit facta inaequalitas inter dantem et recipientem ; sed error fuit in in- tentione et modo, ex quo non oritur obligatio restituendi, ut constat.

17. In quibus versetur questio. — Procedit ergo assertio, quando in pretio exceditur ultra valorem materialis actionis praecise et secundum se spectatae, et ultra omnem considerationem justi stipendii. Et sic probatur assertio, quia in tali actione nulla relinquitur justa ratio exigendi tale pretium; ergo est injusta exactio ; ergo ex illa oritur ex natura rei obligatio restituendi. Antecedens patet, quia sola spiritualitas actionis non facit illam aestimabilem majori pretio materiali et humano; sed nullus alius titulus augendi pretium ibi intervenit, ut constat; ergo sine justo titulo fit talis exactio. Major patet duplici ratione seepe tacta. Una est, quia illa spiritualitas est res alterius ordinis ab omni humano commercio, et consequenter ab omni collatione et comparatione eum temporali pretio, ut in ea possit servari justitiae aequalitas. Unde nec per legem taxari posset pretium pro tali re, ita ut esset justum, neque per prudentem hominis eestimationem, quod est signum materiam illam esse prorsus incapacem talis aestimationis, ac subinde esse invendibilem, non solum ratione religionis, sed etiam ratione justitiae. Quod potest confirmari exemplo usurae: ideo enim ex illa oritur obligatio naturalis restituendi quidquid ultra capitale exigitur, quia capitale non plus valet ratione solius mutuationis, eo quod mutuatio, secundum rectam et prudentem rationem, non est proprio pretio eestimabilis.

18. Responsio. — Sed responderi potest, esto spiritualitas illa non habeat certam aestimationem per legem, vel communem usum, nihilominus ex conventione partium contrahentium posse pretium constitui ac designari mutuo consensu ; nec fiet injuria ementi, quia res quae illi datur revera est magnae aestimationis, quae licet sit in valore alterius ordinis, ex conventione partium ad humanam aestimationem reducitur. Nec erit simile de usura, quia ibi mutuatio praecise spectata non est aliquid pretio aestimabile, nec res alicujus valoris proprii, quia non est aliquid distinctum ab ipsa pecunia, quae mutuo datur ; hic vero spiritualis actio, ut talis est, aliquid est magni momenti et aestimationis, quae, licet tanta sit ut non debeat pecunia comparari, nihilominus si comparetur, non videtur fieri injuria ei cui propter pecuniam datur. Ut si Deus daret homini licentiam vendendi has functiones, vel gratias gratis datas, sicut fieri posse in supe- rioribus diximus, tunc certe non faceret ille homo injuriam aliis, petendo pecuniam, et conventionem cum illis faciendo de certo pretio, non obstante excellentia rei venditae.

19. Propter hanc replicam, addendum ulterius censeo haec officia spiritualia, ut talia sunt, non esse sub dominio humano, sed ad solum Deum, ut ad verum dominum pertinere, ipsum autem solum dedisse hominibus potestatem illa gratis dispensandi et transferendi, et ideo vendentes tales functiones ratione spiritualitatis injuste agere contra divinum et naturale jus. Sicut peccat contra idem jus dispensator aut eleemosynarius Episcopi, aut haeres, qui pia legata, aut eleemosynas, quas dominus seu praelatus misericorditer fieri jubet, vendit, et tenetur ex justitia totum pretium receptum restituere, ut est in confesso apud omnes: est enim in praesenti omninoc eadem ratio. Declaratur haec consecutio, quia Christus Dominus ita instituit has spirituales functiones, ut sacramenta, sacrificium, et similia, ut omnibus concesserit jus ad illa gratis obtipenda, solumque illis imposuit onus alendi ministros, et ipsis ministris non concessit jus, nisi ad stipendium sustentationis postulandum, juxta modum ab Ecclesia praescriptum ; et ipsa Ecclesia eodem modo instituit alias actiones sacras, quae ex illius proxima institutione aliquam utilitatem spiritnalem habent ; ergo si aliud pretium exigant hi qui haec spiritualia administrant, injuriam faciunt fidelibus, quia et excedunt jus sibi datum, et privant fideles jure sibi a Christo concesso ; ergo tenentur ad restitutionem talis pretii ex vi justitiae, quia sine justo titulo, imo contra justitiam illud exigunt. Unde obiter considerari potest magna differentia inter dantem spiritualem functionem, et dantem pretium, quod dans spirituale exigendo pretium facit injustitiam; qui autem recipit spirituale petendo illud gratis dandum, non facit injustitiam. Item, qui pretio emit non facit contra substantiam ( ut sic dicam) voluntatis domini rei spiritualis, sic recipiendo illam ; qui autem illam vendit, agit contra substantiam voluntatis domini, qui non dedit talem facultatem, sed potius vetuit acceptionem preti. Hoc ergo est praecipuum fundamentum restitutionis ex natura rei in talibus rebus, seu actionibus.

20. Heasio.— Respondetur.— Dices hoc ad summumi procedere in illis minisiris, qui ex officio tenentur ministrare baec spiritualia, nam alii cum ex justitia non teneantur illa ministrare, nou faciunt injustitiam, pro illis exigendo pretium conveniens, licet peecent contra religionem, ac subinde non tenebuntur restituerc. Respondeo rationem factam universalem esse , nam omnes hi ministri tenentur ex officio et ex justitia gratis ministrare, sed diverso modo ; nam praebendati seu stipendiati ab Ecciesia ad talemunus, tenentur ex justitia ad exercitium actus, et ad serviendum gratis, non solum prout gratis opponitur pretio, sed etiam ut excludit novum stipendium. Alii vero, qui non sic habent ab Ecclesia stipendium, non obligantur ex justitia simpliciter ad exercitium actus, id est, ad ministrandum ; obligantur vero ex justitia quasi ad specificationem actus, ut si ministrare voluerint, gratis id faciant, nec possint exigere nisi justum stipendium ; nam veluti sub hac conditione est illis concessa potestas ministrandi, et ita non habent jus aliquod amplius exigendi. Sicut si respublica crearet tabelliones vel judices arbitros, et illos non obligaret ex justitia ad suum officium exercendum, constitueret tamen illis et praescriberet quid deberent exigere et recipere, quando illud exercere vellent, contra justitiam peccarent, si plus exigerent, etiamsi ahsolute possent officium non exercere; sic autem Christus omnibus suis ministris, sive necessariis, sive voluntatariis, praescripsit ut sustentationem possent recipere et non aliud; utrique ergo contra justitiam peccant, si plus exigant. Et hoc etiam confirmari potest ex sensu et usu Eeclesiae ; nam sine dubio injustus censeretur sacerdos, qui ad sunm arbitrium peteret excessivum stipendium pro una missa, vel prouno baptismo, vel simili, fortasse propter inopiam sacerdotum, vel aliam similem causam, censereturque vexationem injustam facere; ergo multo magis si ultra stipendium peteret pretium. 21. Utrum lhec doctrina locum habeat in rebus sacris permanentibus ?t— Respondetur affiranative. — De reliquiis. — Sed quaeres an hoc etiam habeat locum in rebus sacris, seu spiriritualibus permanentibus, quae non habent annexam consequenter aliquam temporalitatem, sed tantum antecedenter, ut sunt vasa sacra, grana benedicta, agnus Dei, et similia. Respondeo maxime habere in illis locum, proportione servata : nam si ratione spiritualitatis (ut sie dicam) carius vendantur quam alias valeant, non solum simonia, sed injustitia committitur, et ideo ille excessus jure naturae restituendus est. Ratio est cadem cum propor- tione applicata, quia consecratio vel quid simile spirituale non auget valorem rei temporalem, seu pecunia aestimabilem ; tum quia haec est prudens aestimatio omnium hominum prudentum, a qua solet valor rerum sumi, maxime quando lex illam non taxat; tum etiam quia spiritualitas illa non cadit per se sub dominium hominis, ut ab eo vendi possit, sed soIum ratione materiae cui est veluti affixa, et ideo solum possunt tales res juste vendi raüone materiae. Dices : ergo reliquia, verbi gratia, quae ratione materiae nihil valent, pro nullo omnino pretio vendi poterunt sine injustitia, qnod videtur inconveniens, quia non tenetur quis gratis illas dare, cum vere sint suae. Ad hoc aliqui fatentur illam esse simoniam, non injustitiam, sed certe si religio obligat ad dandum illas gratis, si dentur, quamvis absolute non ob!iget ad dandum, non video cur non sit idem dicendum de justitia, si illae res non sunt in se dignae pretio. Sicutjustitia non obligat ad mutuandum, obligat tamen ad gratis mutuandum , si quis mutuare velit. Respondeo ergo concedendo sequelam, si vere supponitur illas res materialiter spectatas non habere ullum valorem temporalem ; hoc tamen non videtur semper ita esse, nam sub aliqua ratione possunt sine injustitia aliquo pretio eestimari, ut declarabitur.

22. De illo qui dat ad redimendam vezationem. — Ultimo constat a fortiori ex dictis, quoties simonia committitur per vexationem, quia nimirum is qui dat pecuniam, solum dat ad redimendam vexationem, sive det quando licite potest dare, sive illicite contra religionem, alium teneri ad restitutiouem, quia injuste extorquet, et ab invito recipit. Atque tota haec doctrina hujus assertionis, et omnium quae ex illa intulimus, est consentanea menti D. Thom. 2. 2, q. 32, art. 7, ubi aperte sentit hanc obligationem restituendi in hac materia esse ex natura rei, et ex justitia divinae legis, ubi etiam Cajet. id late docet ; et idem sentiunt ad minimum auctores primae sententiae, quorum rationes illam etiam suadent et confirmant. Difficile autem est quod in d. loco D. Thomas subjungit, tunc non debere restitutionem fieri ei qui dedit, sed debere in eleemosynas erogari ; nam stando in sola lege divina non videtur hoc posse subsistere, quia dans pretium, esto peccet contra religionem, non facit injuriam alteri cui dat, sed potius eam patitur ab illo, ut explicavi; ergo ex vi solius rationis naturalis non potest juste privari re sua. 23. Restitutio ei fucienda est qui pretium dedit. — Quarto ergo infero ex dictis, quoties restitutio simoniaci pretii est facienda ex obligatione mera legis divinae ac naturalis, ei qui dedit illud faciendam esse, non aliis. Ita asseruit Sot. supra, et recte consequenter loquendo, et sequitur Bannez 2. 2, q. 32, art. T. Favet etiam Navar., in Man., c. 17, num. 30, quatenus generaliter docet id, quod ratione injustae acceptionis restituendum est, ei a quo sumptum est, esse restituendum per se, et ex vi legis naturalis. Et probatur sufficienter ratione proxime facta, quia ille qui dedit pecuniam, passus est injuriam ; ergo illi facienda est restitutio; item, quia pauperes vel Ecclesia non habent ullum jus ad illud pretium, neque unquam est obligatio restituendi illis, nisi vel ratione legis positivae applicantis illis talem pecuniam (quod non fit nisi per modum poenae, et ita non habet locum in pura lege naturae, ut nunc loquimur), vel in locum veri domini, quando ille haberi non potest ut illi fiat restitutio (quod est per accidens, et ex interpretativa voluntate ejus) ; ergo, per se loquendo, priori domino, qui pecuniam dedit, restitutio facienda est, et non alteri, nisi quatenus ejus personam gerit. Et confirmatur, quia restitutio est actus justitiae, quo ad aequalitatem reducitur inaequalitas prius facta; sed respectu pauperum vel Ecclesiae nulla est facta inaqualitas; ergo ex vi justitia illis nihil debetur ; ergo vel nulli debetur, vel debetur ei a quo extorta est; restitutio ergo, ut sic, proprie et per se non fit pauperibus ex praecepto justitiae, ut dixi, sed illis donat unusquisque quae sunt sua; quae autem ramtut, restituit a quo accepit, ut dixit Aug. epist. 54, ad Maced., et habetur cap. ult., 14, q. 5.

24. Objectio Prima. Secunda.— Tertia.— Quarta. — Quinta. — Seata. — Sed objici contra hoc solet imprimis c. Cum sit, de Judaeis, ubi bona turpiter acquisita praecipiuntur restitui pauperibus, quia illi etiam qui dederant, turpiter dederant; ergo similiter in praesenti dicendum est. Secundo, quia is qui dedit pecuniam pro re spirituali, voluntarie dedit, et habuit intentionem vere dandi, et abdicandi a se dominium talis rei, et transferendi in alium; ergo alius acquisivit vere dominium illius rei ; ergo non est restituenda danti, quia jam non est dominus, et quia, ut supponimus, impleta est causa propter quam dedit, nam rem spiritualem consecutus est. Tertio, eadem est ratio de dante pretium pro re spirituali, et de dante judici pro judicio justo, vel testi pro veritate dicenda ; sed judex vel testisrecipiens tali titulo pecuniam, non tenetur illam restituere danti, sed (ut sentit Aug., loco proxime citato) : Si convertitur ad meliorem vitam, illam pecuniam dat pauperibus, ut suam, et ex consilio, non ex praecepto, ut sentit Aug.; ergo idem in praesenti. Quarto, ille qui pecuniam dedit, turpiter dedit, ut constat; ergo indignus est ut illi reddatur quod dedit; sic enim D. Thom. supra colligit, quem multi Doctores imitantur ; ergo non est illi restitutio facienda. Quinto, qui rem spiritualem accepit data pecunia, non tenetur illam restituere juxta dicta in cap. 57; ergo nec qui accepit pecuniam tenetur illam restituere. Probatur consequentia, quia videtur esse contra rationem, ut restitutio pretii fiat danti, et ipse nihilominus retineat rem spiritualem quam accepit ; tum quia alias commodum ex iniquitate reportaret ; turpiter enim egit, emendo rem spiritualem ; recuperando autem pretium, et illud, et rem emptam retinebit. Tum etiam quia vel contractus fnit validus, stando in lege naturae, vel non:sifuit validus, certe non tenetur emptor pretium restituere; si non fuit validus, sicut venditor non comparavit temporale pretium, ita nec emptor acquisivit rem spiritualem, et consequenter tenebitur illam dimittere, quod est contra supra dicta. Unde possumus sexto argumeniari, quia qui dedit rem spiritualem non voluit dare nisi ob talem causam, scilicet, ut ipse fieret pecupniae dominus; ergo si haec causa non habet effectum, nec datio rei spiritualis valuit. Cum enim aliquid datur ob causam quae de jure non potest habere effectum, non censetur voluntarie, ac subinde valide datum, argument. c. Zft si necesse, de Donat. inter vir. et uxor., et leg. 1, de Condict. ob caus. ; ergo vel pretium restituendum non est danti, velipse rem spiritualem retinere non potest ex jure naturae.

25. Respondetur ad primam objectionem.— Ad primum respondetur, textum illum non esse ad rem ; quia ibi non praecipitur restitutio propter injustitiam actionis, nec propter naturalem obligationem restituendi, sed est poena quaedam et onus impositum Judaeis subditis christianis exercentibus publica officia, cum potestate vel jurisdictione supra ipsos christianos. Praecipiuntur enim convertere in usus pauperum christianorum omnia Iucra talium officiorum , etiamsi alias justa fuerit; nam si aliqua fuissent injusta, et constasset a quibus accepta fuissent, illis sine dubio essent restituenda ; quia tamen ordinarie sunt incer- ta, possent etiam restitui pauperibus, ut ibi Glossa et Doctores notant ; hic vero non agimus de poenali lege, sed de naturali justitiae obligatione.

26. Ad secundam. — Ad secundum, dico imprimis diversam esse quaestionem, an rei dominium acquiratur, vel an res sit obnoxia restitutioni: nam in usura, Scot. et alii multi tenent usurarium acquirere dominium, et nihilominus teneri ad restitutionem, quia, licet dominium acquisierit ex voluntate dantis, nihilominus per injuriam obtinuit illud, et ratione injuriae manet res illa restitutioni obnoxia; et alter, qui dedit, semper retinuit jus justitiae ad illam, cui juri non cessit, quando rem dedit. Sic ergo dici posset de simonia; perinde enim in utraque esse quoad hoc jnudicandum censuit Glos., in c. St quis usuram, 14, q. 4. Secundo, sicut in usura verior opinio habet usurarium non acquirere dominium, ita hic dicimus de simoniaco injusto. Et ratio est, quia ille qui dedit non voluit donare, sed dare quantum justitiae ratio postularet, nec pius voluit a se abdicare quam ex justitia deberet ; et quia pretium illud, nec ex justitia debebatur, nec juste exigi poterat, ideo voluntas illa dandi non habuit effectum, et hic melius applicantur illa jura, quae dicunt, ubi causa dandi non subsistit, nec dationem subsistere. Cum autem insta:ur, quia causa est impleta, quandoquidem emens consecutus est rem spiritualem, respondeo causam dandi non fuisse illam quasi materialiter tantum sumptam, sed illam ut tali pecunia aestimabilem, et ut sufficientem ad justificandam exactionem talis pretii, saltem intra rationem justitiae. Haec enim est vere causa ob quam usurarius non acquirit dominium usurarum, et eadem habet hic locum, et eadem applicari potest ad omnem injustam extorsionem.

27. Ad tertiam. — Ad quariam. — Ad tertium respondetur, aequiparationem illam inter simoniacum et judicem vendentem justum judicium, seu testem vendentem verum testimonium, esse cum proportione faciendam ; nam fieri potest ut judex conira justitiam peccet talem extorsionem faciendo, et tunc procedit aequiparatio; et dico tunc etiam judicem teneri ad restituendum ei qui dedit. Aliquando vero feri potest ut, licet judex turpiter accipiat, non tamen injuste, quia sponte oblatum accipit, quando vel quomodo non deberet accipere secundum honestatem legalem; et tunc non obligatur ad restituendum munus acceptum, ci qui dedit, nec etiam paupe- ribus ex praecepto, sed tantum ex consilio; et in hoc casu locutus est Augustinus: et in hoc non comparabitur judex cum simoniaco injusto, sed cum alio, qui sine injuria simoniam facit, ut statim dicetur. Ad quartum respondetur, simoniacum emptorem esse quidem ita indignum recuperatione sui pretii, ut illo privari mereatur in poenam sui delicti; tamen haec indignitas neque illum obligat ad exequendum in se hanc poenam, priusquam per judicem puniatur, stando in solo jure naturali, nec etiam dat facultatem ei qui tale pretium recepit, ad puniendum illum sua auctoritate, quia punire est actus jurisdictionis quam ipse non habet in alium, et ideo non potest sua auctoritate illum privare re sua, nec illam dare pauperibus, sed eidem a quo illam extorsit.

28. Ad quintam. — Ad quintum respondetur, non esse eamdem raticnem in accipiente rem spiritualem vel pretium, nam prior non peceat contra justitiam ; posterior autem injustitiam committit, et ideo nihil mirum quod prior non teneatur restituere licet teneatur secundus. Item vendens agit contra absolutam prohibitionem Christi, non recipiendi pretium; haec enim negatio includitur in verbo illo: Gratis date; emens autem non agit contra prohibitionem absolutam Christi circa acceptionem rei spiritualis, sed solum contra prohibitionem iu modo accipiendi; et ideo receptio pretii est in se invalida, non autem receptio rei spiritualis. Negatur ergo consequentia argumenti, et ad primam probationem respondetur, illud non esse inconveniens, sed potius per illam restitutionem revocari rem ad statum in quo futura erat secundum voluntatem Christi, qui est supremus dominus rerum spiritualium, quae voluntas est, ut haec bona spiritualia gratis habeantur, et donentur. Unde, inquam, non est inconveniens quod, nón obstante restitutione pretii, retineatur, quia tunc incipiet haberi gratis. Neque hoc commodum reportatur ex priori iniquitate, sed ex liberali voluntate principalis domini, quae voluntas potest ad effectum perduci, non obstante priori culpa ementis, quandiu per ecclesiasticam legem non impeditur, vel persona fit inhabilis ad illud bonum retinendum in odium talis criminis. Ad secundam autem probationem respondetur, contractum fuisse validum, quoad id quod debuit gratis donari, non vero quoad pretii exactionem vel collationem, quia in primo nulla invenitur injuria, sicut in secundo. Explicatur exemplo adducto de haerede, qui pro danda dote virgini pauperi pretium extorquet, cum ex voluntate testatoris deberet illud dare gratis, quia ille tenetur restituere quod accepit, et nihilominus datio dotis valida permanet, quia in datione dotis nulla est injustitia, imo per illam voluntas testatoris impletur; injustitia vero fuit in modo, et ut ille revocetur et tollatur, pecunia restituenda est. Et hoc magis declarabitur in sequenti responsione.

29. Ad sextam respondetur primo. — d sextum ergo responderi posset negando antecedens, quia dans vel ministrans rem spiritualem absolute vult illam dare vel ministrare, etiamsi ad volendum moveatur spe pretii, et licet fortasse non esset voliturus, si talem spem non haberet ; quod patet aperte, quando pecunia non actu datur , sed promittitur, quae promissio sine dubio non obligat in conscientia etiam ex vi juris naturae, quia est de re turpi, et nihilominus ordo sin:oniace collatus validus est; ergo signum est voluntatem dandi ordinem absolutam fuisse, et non dependentem a valore conditionis, quae non est proprie conditio, sed modus seu motivum. Idem ergo esi etiamsi tradatur pecunia, et traditio ex natura sua vel valida non sit, vel obnoxia restitutioni.

30. Secundo. — Secundo (quidquid sit de antecedenti), negatur consequentia, quia conditio illa turpis est et injusta, et ideo habetur pro non adjecta, ideoque illa non obstante, tenet datio rei spiritualis, non vero acceptio pretii, quia est injusta. Jura autem illa quae significant donationem ob certam causam non tenere, causa non subsistente, intelliguntur, quando causa est honesta, vel saltem non injusta. Ut est causa matrimonii, de qua loquitur d. cap. Zft si necesse ; nam, licet in casu illius textus, matrimonium esset contractum inter consanguineos, et ideo turpis causa, scilicet stuprum videri posset , tamen fortasse contrahentes ignorabant impedimentum (ut Glossa ibi inter alia respondet); vel, licet non ignorarent, nihilominus ratio dandi non fuit tale matrimonium vitiosum, sed matrimonium secundum se, ut honestum et validum esse potest. Et similiter de matrimonio loquitur lex illa Codicis, et plures alia ibi, et ff. eodem. Confirmaturque haec responsio optime ex lege ult., ff. de Condict. ob turpem causam, quatenus habet pretium datum pro recuperanda re propria et alteri commodata, quae gratis esset reddenda, condictione repeti posse : Quamnvis enim (inquit) propter rem da- tum sit, e causa secuta sit, tamen tur iter datwm est. Sic ergo in praesenti dicimus, pretium rei spiritualis injuste receptum restituendum esse, etiamsi causa sit secuta, ete contrario acceptionem rei spiritualis validam manere posse, etiamsi acquisitio pretii valida non fuerit, quia turpiter et injuste postulatum est.

31. Discrimen inter dantem et accipientem simoniace. — Unde ad hoc magis declarandum considero, licet uterque simoniacus emens et vendens rem spiritualem turpiter agat, et velit dare pro causa involvente turpitudinem, longe tamen diverso modo. Nam qui dat pretium ut rem spiritualem habeat, non dat pro causa secundum se mala, sed solum modum habendi reddit malum per ipsammet dationem pretii; ipse autem per se potius vellet rem illam gratis habere, sed ab alio quodammodo cogitur ad volendam rem turpem, scilicet consecutionem illam per modum venditionis, et non per modum gratuitae largitionis. Et ideo licet illa datio et acceptio non teneat in ratione emptionis et venditionis, tenet in ratione dationis et acceptionis. At vero qui dat rem spiritua'em causa pretii, dat pro causa per se turpi et injusta, et ideo nec datio nec acceptio pretii valida aut firma in conscientia esse potest. Cujus signum est, quia si venditor rei spiritualss posset alio titulo accipere rem temporalem, utique sub ratone stipendii, tunc mutata intentione (ut dixi) posset temporale illud retinere, et ita illius acceptio permanere valida sub honesta ratione, licet non fuisset valida sub ratione pretii. Denique considero haec spiritualia bona, licet per ministros Christi conferantur, magis pendere ex voluntate et aispositione ejus, quam ex privata intentione ministrorum, si sit intentioni Christi contraria; Christus autem voluit ut haec bona gratis darentur fidelibus, et ideo licet ministri iHa vendere intendant, ipse ratam habet largitionem , quantum ad substantiam (ut sic dicam); venditionem autem ut sic relinquit invalidam, quia natura sua talis est tanquam injusta , et sine voluntate domini, et sine potestate ministri vendentis facta; ut facile,intelligi potest exemplo haeredis supra posito, iliud cum proportione applicando.

32. Applicatur hec doctrina variis materüs. — Declaratur praeterea applicando praedictam doctrinam ad varias materias simoniae ; possunt enim esse aut functiones saceree, aut res sacrae permanentes, aut beneficia : de his ul- timis nunc non loquimur, quia magis pertincnt ad regulam sequentem. Functiones autem sacrae, cum solum habeant esse transiens, postquam factae sunt, infectae esse non possunt; ostendimus autem simoniam ministri operantis per se et ex natura rei nihil obstare quominus tales actiones validae sint, et apud Deum suos effectus spirituales habeant, qui ex merito, seu sanctitate operantis vel recipientis non pendent; unde si sint sacramenta, valida sunt et firma. In his ergo non habet locum restitutio, nec recisio contractus ex parte ejus qui rem spiritualem accepit, etiamsi is qui talia opera fecit, et contulit propter pretium, ad restitutionem ejus teneatur. Et in his constat, quod licet intentio conferendi sacramentum, el faciendi opus sacrum, sit necessaria in ministro ad valorem operis, non tamen refert quod illa intentio sit de vendendo sacramento, et quod habeat pro causa acquisitionem pretii, quae in re ipsa non subsistat, quia Deus, qui est principalis auctor talium operum, illa intentione ministri contentus est : quia quoad opus faciendum absoluta est, etiamsi ex relatione ad pretium habeat causam injustam.

33. Difficultas circa res sacras permanentes. — At vero in rebus sacris permanentibus potest esse nonnulla major difficultas, quia et possunt esse magis sub proprio dominio vel jure vendentis illas, et potest quoad illas rescindi contractus, quia, cum permaneant, possunt vendenti reddi, quando ille pretium restituit, nec videtur ille obligandus aliter ad pretium restituendum, cum non teneatur gratis rem illam donare. Sed in his etiam rebus considero, spiritualitatem earum semper esse quasi adjacentem alicui rei materiali, quae dicitur annexa antecedenter rei spirituali et ideo justo pretio vendi posse; erit autem justum, si non crescat ratione spiritualitaus, ut dixi. Dico ergo, ex natura rei loquendo, contractum manere validum ex hac parte, nec posse compelli, qui rem sacram carius et simoniace emit, ut rescindat contractum quoad emptionem illius materialitatis, ut sic dicam; empta autem re illa materiali, spiritualitas cum illa transit tanquam affinis illi, et necesse est ut transeat gratis, quia vendibilis non est; et licet vendens cogatur restituere pretium quod pro spiritualitate accepit, non potest exigere rem sacram, sed solum retinere pretium quod pro illa materiali re potest juste accipere. Contingit autem materialem illam rem vel tam parvae esse aestimationis, ut quasi pro nihilo reputetur, ut granum benedictum, vel reliquia alicujus Sancti; ac subinde, moraliter loquendo, nihil posse de pretio retineri propter illam considerationem ; sed hoc per accidens est, quia natura seu conditio illius spiritualitatis est, ut cum tali re transeat sine ulla pretii consideratione, quia ut sic magis pertinet ad bona propria Dei, quam ad temporalia bona. Et certe si res ipsa materialis vilis est, et fere pro nihilo aestimatur , nullum est inconveniens ut pretium pro illa acceptum sit restituendum, etiamsi res data non recuperetur. Interdum vero res sacra, licet ratione materiae non videatur aestimabilis temporali pretio, secundum se spectata, propter aliquos respectus humanos potest aestimari; et hac ratione posset aliquid temporalis preti pro illa retineri, quod maxime videtur habere locum in reliquiis Sanctorum, quae ad usus humanos parum valent; tamen propter aliquos effectus temporales , quos possunt habere annexos, ut honoris, salutis, etc., possunt sine injustitia aestimari, quamvis non sine irreverentia et simonia, ut in sequenti regula declarabitur.

34. Addi etiam potest limitatio, seu distinctio, ut haec procedant, quando aliquis sciens rei qualitatem, et se non posse juste illo titulo eam vendere, nihilominus voluit illam vendere sub tali ratione. Nam tunc virtute videtur voiuisse vendere duo, et materiam et formam, et tenet contractus quoad id quod vendere potuit, et non quoad aliud, quia utile per inutile non vitiatur, sicut qui mutuat sub usuris, et vere mutuat, et valide; tamen quatenus vendit ipsum mutuandi beneficium, contractum facit nullum, et tenet primus sine secundo. Et ideo in dicto casu amittit spirituale, quia revocabile non est sine materiali. At vero quando venditor ignorabat conditionem illius qualitatis, et ideo credidit illum fuisse justum valorem illius rei, tunc probabile est, rescindendum esse contractum, quia involuntarie fuit factus, ac subinde ita illum teneri ad restituendum pretium, ut illi sit res sacra reddenda, si extet, et possit reddi.

35. Secunda regula.—Secunda regula principalis sit, aliqnando posse simoniam committi sine propria injuria, vel injustitia commissa contra commutativam inter venlentem et ementem, et tunc ex natura rei non oriri obligationem restituendi pretium. Quoad hanc partem sequimur secundam sententiam. Ratio autem est clara, stante hypothesi in ipsamet regula posita, quia obligatio restituendi, praesertim in contractu mutuo consensu facto, non potest oriri, nisi ex injustitia commissa in eodem contractu, quia nulla alia malitia vel deformitas obligat ad restitutionem ; ergo si injustitia non committitur, nec obligatio restituendi relinquitur. Quod autem possit esse simonia sine injustitia ex parte vendentis, supra, c. 4, ostensum est, et descendendo ad particularia exempla et corollaria clarius constabit; possunt autem exempla facile inveniri in simonia, tantum quia prohibita; tamen etiam inveniuntur in illa, quae est prohibita quia mala, et in aliqua quae potest esse dubia, quatenus utriusque materia potest habere aliquam temporalitatem annexam consequenter. 36. Primum coroliariwum.— Primo ergo sequitur, illum, qui habet ofticium temporale Ecclesiae tanquam proprium, cui est annexum temporale commodum, licet simoniam committat vendendo illud, non obligari ad restitutionem pretii. Probatur, quia officium illud secundum se est aestimabile pretio, et-qui illo se spoliat, temporalem incommoditatem sustinet ob eam causam, alter vero illam acquirit; ergo, licet ratione prohibitionis ecclesiasticae peccent contra religionem, et simoniam committant, qui illud officium vendit non tenetur pretium restituere. Locutus sum autem de illo qui habet tale otficium tanquam proprium et illo se spoliat propter alium; quia si Episcopüs vel praelatus Ecclesiae illud vendat, puto committere injustitiam, et teneri ad restituendum pretium ex natura rei, et consequenter esse restituendum illi qui dedit, nisi alias per justum judicium illo privetur in poenam. hatio est, quia Episcopus non est dominus illius officii, nec habet jus peculiare in illud, nec potest temporale emolumentum ex ministerio ejus accipere, et ita non habet illum justum titulum exigendi pretium pro illo, quem privatus possessor habet.

37. Secundum corollarium. — Secundo, infero simeniam, quam committere potest beneficiarius vendendo suum beneficium, ex sola lege naturae non obligare illum ad restituendum pretium, si in illo servata fuit debita moderatio, comparatione facta ad emolumentum temperale beneficii. Haec assertio probari potest satis probabiliter ex cap. ult. de Simon., nt statim patebit. Probatur deinde ratione, quia emolumentum illud temporale, quod in beneficio est annexum spirituali officio, secundum se spectatum, pretio aestimabile est; ergo licet aestimari non debeat, ne illa occasione vendatur spirituale officium, nihilominus licet yendatur, non venditur aliquid in- vendibile, seu inaestimabile pretio ; sed simonia contra jus divinum ibi consistit in hoc, quod simul cum temporali venditur spirituale, vel potius quia ad vendendum temporale venditur prius spirituale. Tamen quia in effectu utrumque simul spirituale et temporale non pluris venditur, quam temporale valere posset, si per se esset, vel si esset annexum temporali officio, ideo in tali venditione non commitiitur propria injustitia, et consequenter nec est obligatio restituendi pretium ex sola rei natura. Nam de statuto Ecclesiae cap. seq. dicemus. Et ideo apposui conditionem et limitationem, ut servari debeat moderatio in pretio, quia alias committeretur injustitia. Haec vero moderatio prudenti arbitrio praescribenda est, pensata temporali commoditate accipientis, et incommoditate dantis beneficium, et pensato etiam onere, labore, et obligatione quam unus suscipit, et alius relinquit. Quae consideratio licet nunc speculativa videatur in ordine ad simoniam realem, quia leges ecclesiasticae circa illam aliud disposuerunt, ut videbimus, nihilominus in ordine ad simoniam mentalem poterit esse necessaria, quia obligatio restituendi in illa locum non habet, ut dicemus.

38. Episcopi non possunt pretium accipere pro collatione. — Nec Summus Pontifex. — Locutus etiam sum in hac illatione de beneficiario, qui est suo modo dominus beneficii, quia ille est qui habet proprium jus in illud, et qui sentit incommodum, relinquendo illud, juxta dicta in praecedenti corollario. Et eadem ratione, existimo non habere hoc locum in praelatis conferentibus b2neficia , quia nullum habent jus proprium in illis, nec patiuntur temporale incommodum dando illa, nec possunt alteri vendere commoditatem, quam gratis dare tenentur. Nam (ut dixi de aliis rebus spiritualibus ), licet non teneantur dare huic potius quam illi, tamen cui dederint, tenentur ex justitia dare gratis. Nec pro collatione ipsa possunt aliquid exigere, quia per suas praebendas sufficiens stipendium accipiunt pro toto suo ministerio, et illa collatio ac distributio est pars quaedam sui ministerii. Nec ab hac regula excipio Summum Pontificem, quia licet ab aliquibus canonistis dominus beneficiorum vocetur, revera non est dominus, sed dispensator, et ideo in rigore illa vendere non potest juste, aliquid accipiendo per modum pretii. Posset tamen in alio sensu fieri exceptio, quatenus ille potest partem fructuum beneficiorum ad suum emolumen- tum per modum stipendii applicare, et in recompensationem illius emolumenti quod posset accipere, aliquid posset exigere; sed illud non est vendere beneficium, ut saepe dictum est.

39. Instantia. — Solvitur. — Dices : beneficiarius etiam non est dominus beneficii, nec potest illud transferre in alium; ergo non potest juste vendere illud, etiam ratione emoIumenti temporalis, quia, ut venditio sit justa, non satis est, quod res tanti valeat, sed etiam necesse est ut qui illam vendit, dominium aut jus habeat ad vendendum illam. hespondetur non deesse plures auctores , qui censeant clericos beneficiarios esse dominos suorum beneficiorum, quia, licet non habeant omnino liberam et absolutam potestatem utendi illis, vel disponendi de illis suo arbitrio, habent tamen jus in illis, et specialem potestatem utendi illis. Sed non est haerendum in vocabulo; vocentur enim (si placet) usufructuarii, vel administratores perpetui; satis ergo est quod ad illos pertinet temporale emolumentum beneficii, ut privare se illo sit ex natura rei pretio aestimabile, si per seac praecise spectetur; ex hoc ergo capite cessat injustitia. Quod vero non possit transferre immediate beneficium in alium, non obstat, quia ipsa renunciatio proprii commodi temporalis in favorem alterius, seu incommoditas temporalis, quae inde renuncianti resultat, aestimabilis pretio est. Eo vel maxime quod is, qui emit, non plus exigit a venditore quam ipse possit conferrc, et secundum talem rei qualitatem debet etiam pretium esse moderaium.

40. Sed instari potest, quia ille qui emit beneficium , nunc non acquirit cum effectu ipsum beneficium ; ergo injuste ab illo exigitur pretium pro emolumento quod ille revera non consequitur. Propter hoc aliqui distinguunt, an emens beneficium sciat collationem esse nullam, necne; nam si sciat, voluntarie emit illud solum quod de facto fieri potest, sive jure teneat, sive non teneat ; et hoc videtur clarum. Si autem ignoret vitium collationis, dicunt restituendum esse illi pretium, attenta rei natura, quia tunc involuntarie dat, quia non esset daturus, si sciret se non posse consequi beneficium. Ita sentit Ugol., Tab. 4, c. 2, S 1, in fin. Et potest sumi ex Glos. et Doctoribus, juncto textu in lege ultima, ff. de Condictionibus ob turpissimam causam. Sed nihilominus in praesenti materia non placet distinctio, quia principalis causa accipiendi pretium in praesenti materia, est incommoditas quam patitur qui beneficium relinquit, et licet alterius acquisitio non sit valida, demissio de facto valida est, et ita vere subsistit causa accipiendi pretium, quam alter ignorare non potuit vel non debuit, et licet omnino ignoraverit, sibi imputet, nam alter juste posset se conservare indemnem, si solum naturale jus inspiciamus.

41. Tertium corollarium. — Tertio, principaliter infero monasterium recipiens simoniace aliquem ad religionem, non teneri ex natura rei rd restituendum pretium. Hoc probatur ex d. cap. ult. de Simonia, ubi declaratur talem simoniacam receptionem , si mentalis sit, non obligare ad restitutionem, quod ideo est, quia restitutio ille non debetur ex jure naturae. Ratio vero est, quia illa receptio, licet spiritualis sit, habct adjunctum temporale onus aestimabile pretio, scilicet, sustentationem corporalem religiosi ; ergo hac ratione non fit injustitia, licet alias fiat simonia, sive illa sit ex natura rei, sive quia prohibita, juxia varias opiniones. Declaratur etiam, quia, si is qui dedit pretium, est ipse religiosus, praeter alias rationes intervenit illa, quod omne jus ejus transit in religionem; si vero sit tertia persona, vel ipse religiosus ante protessionem reliquit bona sua, et jura in alium transtulit per testamentum, nihilominus monasterium potest illud pretium, non ut pretium, sed ut stipendium sustentationis recipere; ergo non tenetur restituere, sed ad summum intentionem mutare. Subintelligenda vero hic est moderatio aequitatis, ut pretium non sit excessivum, ultra aequam aestimationem temporalis oneris seu alimentorum ; nam tunc excessus esset restituendus, quia pro re spirituali, et sine alio justo titulo extorqueretur, juss dicta in priori regula.

42. Quartum corollarium. uasto inferqui vendit fundum habens conjunctum jus patronatus, et eo titulo carius vendatur, respectu habito ad temporales commoditates quas secum afferre solet tale jus, et quibus privatur qui illud in alium transfert, non teneri ad restituendum pretium ex vi naturalis justitiae. Probatur eisdem rationibus, quia illa etiam incommoditas vel commoditas est secundum se pretio aestimabilis, licet propter annexionem aestimari non debeat ex virtute religionis, quae ad restitutionem non obhgat. Idem censeo dicendum de quacumque re sacra, quae antecedenter habet annexam remmaterialem aestimabilem pretio, et vendi non potest, etiam ratione materiae, sine simonia, propter positivam prohibitionem. Nam si de facto vendatur, et committatur simonia, dummodo non excedatur in valore materiae, non oritur obligatio restituendi, ut in chrismate vel oleo sancto, si supponamus prohibitam esse venditionem etiam materiae. Idem censeo dicendum de quacumque resacra, etiam ut sacra est, si possessio ejus habeat temporalem commoditatem adjunctam, sive illa commoditas consistat in lucro, ut solet esse in miraculosa imagine, sive consistat in aliquo speciali honore humano, vel voluptate peculiari, quam aliquis capit ex aliquo usu vel possessione talis rei. Nam si pro donatione talis rei aliquid exigat intuitu illius commoditatis , qua se privat propter alium, esto sit simonia, non erit injustitia, nec obligatio restituendi orietur, propter eamdem rationem cum proportione applicatam.

43. An pretiwm accipi possit pro incommoditate carendi religuia. — An fteri possit compensatio temporalis pro furto sacrorum? — Majus mihi dubium est, an pro sola incommoditate spirituali quam quis patitur privando se reliquia, verbi gratia, vel grano benedicto, possit sine injustitia aliquam recompensationem postulare, esto non possit sine simonia; et consequenter ad restitutionem non teneatur, si illam acceperit. Aliquibus enim videtur non esse injustitiam, quia incommoditas illa est aliquid distinctum a re spirituali, et videtur esse comperpvsabilis pretio. Declaratur: nam si ego habeam plura grana benedicta ejusdem rationis, vel plures agnos, licet multa ex illis donem, non patior incommodum; et ideo nec pro re, nec pro incommodo possum aliquid accipere; si autem unum tantum habeo, et a me petatur, patior incommodum, si me illo spoliem; ergo hoc titulo possum aliquid postulare sine injustitia, licet non pro re ipsa ; nec inde sequetur quod possum sine simonia aliquid petere pro illo incommodo, quia propter annexionem non licet; cedit enim in irreverentiam rei sacrae. Nihilominus oppositum censeo securius et verius, quia si incommoditas pure spiritualis est, natura sua non est pretio aestimabilis, alioquin non esset injustitia missam vendere distincto pretio ab stipendio, propter incommoditatem quam patior, privando me illo fructu quem alteri applico. Et satisfactiones propriae de se essent vendibiles sine injustitia, quod non videtur probandum. Unde etiam censeo non posse aliquem, si per vim vel furtum, reliquiae, grana henedicta, vel alia hujusmodi sibi surripiuntur, temporalem compensationem pro illis exigere, vel occulte facere, si alia via non possit, quia esset simonia et non careret injustitia, quia illa esset virtualis quaedam venditio,

44. An simonia mentalis obliget ad restitutionem ? — Ultimo, ex dictis resolvitur facile ila quaestio valde controversa, an simonia mentalis obliget ad restitutionem ; in qua Major. Henric., Adrianus, et Sot. indistincte affirmant. Et ad illos accedunt Joan. Med., C. de Rest., tract. de Usur.. q. 4, SJam ad rationem, et Barth. Med., in Sum., c. 14, 821. Contrarium autem docet D. Thomas d. art. 6, ad 6; et ibi Cajet., et in Sum., verb. Simonia, ubi alii Summistae, praesertim Sylvester. Item Navar., Covar., et Victor, cum multis Canonistis, locis supra citatis in 2 opin.; et Redoan., 4 p., c. 3; Petrus Navar., lib. 2 de Rest., c. 2, difficult. 11, a numero 390. Fundamenta vero utriusque sententiae in his continentur, quae in principio pro duabus sententiis relatis adduximus, et ideo necessarium non est illa repetere.

45. Assertio prima. —Nos autem breviter subdistinctione data respondendum esse censemus. Primo enim dicimus: quando pretium simoniae sine injustitia accipitur, mentalis simonia non obligat ad restitutionem pretii. Probatur clare, quia talis simonia etiamsi realis sit, non obligat ad restitutionem ex vi legis naturalis, ut ostensum est: ergo multo minus obligabit si sit tantum mentalis. Unde etiam obiter addere possumus talem simoniam simpliciter et absolute, nullo jure obligare ad restitutionem. Probatur, quia non obligat ex vi juris naturalis, ut ostensum est; nec etiam ex vi juris ecclesiastici, quia ubi jus Ecclesiae imponit banc obligationem ultra naturalem obligationem, id non facit nisi per modum poena; at vero poenae ecclesiasticae contra simoniam non cadunt in simoniam mentalem. ut supra ostensum est; ergo. Atque haec ratio probat ulterius simoniam, in quacumque materia sit, et sive injustitiam involvat, sive non, si tantum mentalis sit cum opere subsecuto, non obligare ad restitutionem ex vi juris ecclesiastici, quidquid sit de alio jure. Et simili modo, si contingat, ex alio jure habere obligationem, illam non immutari nec alterari per leges ecclesiasticas, ut, verbi gratia, quod huic potius quam illi fiat restitutio, vei aliquid simile. Totum hoc patet, quia omnes dispositiones poenales circa simoniam, quae sunt de jure ecclesiastico, non cadunt in simoniam mentalem, ut supra ostensum est; omnes autem hae dispositiones poenales sunt, ut constat ; ergo totum hoc.Et ad minimum probat c. ult. de Simon., de quo statim plura. Idemque sumitur ex c. Tua nos, eodem, ubi de dantibus et recipientibus intentione simoniaca dicitur: Sine dubio apud districtum judicem (qui scrutator est cordium, et cognitor secretorum) culpaliles judicantur. Et prius dictum fuerat: Nobis datum est de manifestis tantummodo judicare. Idem sumitur ex cap. Sicut tuis, eodem, in fin., ibi: Si excessus esset Ecclesie mamfestus, quae non judicat de occultis, paena essent canonica friendi.

46. Secunda assertio. — Dico secundo: quando simonia includit injustitiam, etiamsi mentalis sit cum opere subsecuto (ut loquimur), obligat ad restitutionem ex lege naturali, licet non obliget ex lege ecclesiastica. Probatur primo, quia omnis acceptio exterior de se injusta, et procedens ex intentione injusta, obligat ad restitutionem; sed talis est illa simonia, etiamsi mentalis sit, quia procedit ex intentione iniqua proportionata materiae, et consequenter ex injusta intentione, et in re exequitur actionem injustam, et infert nocumentum, accipiendo pecuniam contra justitiam; ergo obligat ad restitutionem. Secundo, probatur esemplo usurae mentalis, quae ad restitutionem obligat in conscientia, et ex jure naturali, ut definitur in c. Consulat, de Usur., ubi UrbanusIlI satis declarat se loqui in foro conscientiae, dicens: 7n animarum judicio. Ergo idem est in simonia, de qua loquimur. Probatur consequentia, quia ratio cur usura obligat, est propter injustitiam ; sed haec locum habet in tali simonia; ergo. Ad quam rationem aliter Canonistae, aliter Cajet., Navar. et Covar. respondent; sed omnes solutiones et differentiae, quae assignantur, necessario supponunt receptionem simoniacam non esse injustam, etiamsi alias turpis sit, receptionem autem usurarum esse injustam. Supposito autem contrario fundamento ex parte simoniae, ut nos supponimus, nulla differentia assignari potest.

47. Nonnullorum opinio. — Scio aliquos Theologos tentasse negare usuram mentalem obligare ad restitutionem, ut Scot., 4, d. 15, q. 1, art. 2, conc. 4; et ibi Richard., 5, q. 5, et alii, qui videri possunt apud Cov. in Regul. Peccatum, 2 p., in principio, numero quarto et sequentibus. Sed hi auctores intelligendi sunt, quando usura ita est mentalis, ut exte- rius nulla probabilis suspicio appareat, quod aliquid detur pro mutuo ; sed vel mutuans ex conscientia erronea putat sibi dari pro mutuo et nihilominus vult accipere; vel certe, licet sciat sibi liberaliter dari, ita est affectus, quod si non daretur etiam pro mutuo, non mutuaret; tunc enim usura est pure mentalis, et revera non habet opus externum, et ideo in re non obligat ad restitutionem ; sed in priori casu obligabit ex conscientia erronea, donec deponatur conscientia; in posteriori autem casu simpliciter non obligabit; et idem est cum proportione in simonia. Nos autem non de hac usura vel simonia mentali loquimur, sed de illa quae imperat actum externum, quia nimirum probabiliter aliquis credens dari pecuniam ut pretium injustum mutui vel rei sacrae, illud accipit. Et de hac dubitari non potest quin usura mentalis obliget ad restitutionem, id enim convincit et textus allegatus, et ratio facta. Et in hoc dicimus eamdem esse rationem de mentali simonia injusta.

48. Et hinc obiter intelligitur hanc obligationem habere locum in pretio, non in acceptione rei spiritualis; et ideo fortasse auctores quaestionem hanc moverunt in pretio, et non in re spirituali, quia acceptio rei spiritualis, etiamsi simoniaca sit, nunquam est injusta in accipiente respectu dantis, ut diximus ;'deberet enim gratis recipere; et ideo non facit injustitiam recipiendo pro pretio, sed potius illam patitur. Et ideo nunquam tenetur ad restitutionem ex vi simonia realis, nedum mentalis, sed tenetur interdum rem dimittere ex jure positivo, quod non obligat in simonia mentali; qui autem recipit pre tium, injustitiam committit, et ideo obligatur ex natura rei ad restitutionem, ac subinde talis obligatio cadit etiam in mentalem simoniam, qualem explicumus.

49. Explicatur textus capit. ultim. de Simonia.— Solum potest contra hanc resolutionem applicari capit. ult. de Simonia, quia in eo absolute et sine distinctione negatur simoniam mentalem obligare ad restitutionem. Ad quem testum varie respondent auctores. Primo, respondent Adrian. et Sot., potius ex illo textu colligi, ex mentali simonia oriri obligationem restituendi , imo et resignandi spirituale acceptum simoniace, quia ibi dicitur mandatwn dispensandi extendi ad abbates, et ad resignationes spiritualium et temporalium, qua nullo pacto, sed affectu anumi utrinque acquiruntur. Ita enim dicti auctores cons- truunt litteram textus; imo Soto intelligit illam extensionem ad abbates active, id est, ut ipsi llispensare possint; non passive, scilicet, ut cum eis dispensari possit.

50. Sed totum hoc repugnat cum verbis et serie textus. Consultatio enim facta Pontifici videtur fuisse, an mandatum legato commissum, uicum monachis dispensaret in ingressu simoniaco, extenderetur ad abbates; et de qua simonia esset intelligendum. Et respondet Pontifex in duabus clausulis : et in priori , ait extendi ad abbates, non ut ipsi dispensent, non enim illis mittebatur mandatum, sed ut cum elis dispensaretur, erant enim participes criminis; in secunda vero declarat pro simonia mentali, eos ad resigrandum spiritualia vel temporalia non teneri. Unde non possunt illa duae clausulae in unam confundi, nec verbum eztendi, referri ad sequentia verba, scilicet, et ad resignationes, quia alias ultima verba textus, scilicet, eos pro simonia hugjusmodi non teneri, superflua essent, nec possent cum superioribus construi. Igitur illa sunt duae declarationes, quae diversis verbis explicantur ; prior est, mandatum extendi ad dispensandum cum abbatibus; alia est pro simonia sine pacto commissa non teneri, etc. Et hoc convineit ratio quae per parenthesim interponitur : 7n quo casu , delinguentibus sufficit per solam penitentiam suo satisfacere creatori. Ad quae verba respondet Adrian., exclusivam, solaum, non excludere restitutionem, sed mutationem loci et ordinationis, quam fieri oportet juxta decretum Concilii Lateran. Sed repugnat contextui, et destruit rationem, quia expresse in textu dicitur, in eo casu non teneri ad resignationem ; et pro ratione redditur, quia sola poenitentia suffticit ; ergo si ly sola non excludit resiguationes, inepta est ratio; illae ergo potissimum excluduntur.

51. Hinc Bartholo. Medin. supra dixit, brevius responderi dicendo Pontificem secutum esse opinionem probabilem, sed probabiliorem esse contrariam. Brevior quidem, sed non prudentior expositio, quae profecto a temeritate excusari non potest, tum quia est contra torrentem omnium Doctorum, qui in omni opinione semper studuerunt definitionem illam sustinere ; tum etiam quia ibi Pontifex respondet ut Pontifex, et de re morali pertinente ad salutem auimarum ; ergo nullo modo potest dici falsum respondisse. Apparentius profecto alter Medin. respondet, Pontificem ibi locutum esse in ordine ad forum externum. Et ponderat differentiam inter illum textum et cap. Consuluit, de Usur. Nam in cap. Consuluit. fuit consultus Pontifex in judicio animarum, id est, in foro conscientiae ; in dicto autem capit. ult. fuit consultus in foro Ecclesiae , scilicet in ordine ad dispensationem ecclesiasticam ; et ita in priori respondit Pontifex declarando obligationem in conscientia ; in posteriori solum declarat, quando simonia fuit sine pacto in solo affectu, etiamsi opus fuerit subsecutum , non indigere delinquentes dispensatione, sed sola poenitentia. Quae expositio, si necessaria esset, non careret probabiIitate ; verumtamen necessaria non est, et aliquam vim facit textui, quia simpliciter dicit ad resignationem non teneri ; unde per solam poenitentiam videtur excludere omnem restitutionem. Majorem vero vim infert textui Major supra, nam in summa exponit Pontificem loqui de illo qui prius habuit aftectum emendi rem spiritualem, et postea mutavit mentem, et licite illam consecutus est. Quae responsio et facit ridiculam decisionem, et est contra vim illorum verborum: Jyullo pacto, sed affectu animi praecedente, utrinque acquiruntur, quae aperte intelliguntur de acquisitione ex illo affectu proveniente. Item, ad quid esset necessaria poenitentia de tali acquisitione, si absque culpa facta esset?

52. Hostiensis ergo, quem aliqui secuti sunt, respondet illam decisionem habere locum in mentali simonia contra jus humanum, non vero in ea quae est conira jus divinum. Contra quam expositionem objiciunt Cajet. et alii, quia textus ille loquitur in simonia commissa in ingressu monasterii, quae est contra jus divinum. Sed haec impugnatio non urget, quia, licet simonia commissa in emptione aut venditione ipsius professionis, aut status religiosi, sit contra jus divinum, tamen aliquid recipere in illo ingressu praetextu paupertatis non est contra jus divinum, et prohibitio contraria est de jure ecclesiastico ; et de simonia, seu receptione illi juri contraria loquitur aperte Gregorius IX, in dicto c. ult., ut patet ex illis verbis: Secundum constitutionem geueralis Concilii dispensares ; igitur ex hac parte non est rejicienda illa expositio. Imo in rigore (ut etiam Major fatetur) sufficeret illam decisionem veram esse in materia de qua loquitur, quia non dicit Pontifex, idem esse in omnibus aliis, nec de aliis fuerat consultus. Nihilominus tamen verum credo quod Hostiens. ait, in omni simonia mentali, in materia quae soium est mala quia pronibita, habere verum illam decisionem, quia sola prohibitio titulo religionis non facit actionem esse injustam, quae de se talis non erat, ut supponitur. Posset tamen fieri injusta, si lex ecclesiastica non soIum prohiberet actum, sed etiam annullaret receptionem : tamen hoc etiam in praesenti non obstaret, quia haec annullatio non comprehendit simoniam mentalem, ut supra ostensum est, et ideo universaliter est verum, simoniam mentalem, in materia solum mala quia prohibita, non obligare ad restitutionem. Quod autem omnis simonia mentalis contra jus divinum ad restitutionem obliget, non credo esse universaliter verum, quia potest interdum committi sine injustitia, ut in materia beneficiali. Unde etiam de simonia reali in tali materia, diximus non obligare semper ad restitutionem ex solo jure naturali, sed ad summum ex ecclesiastico, ut dicemus capit. sequenti; ergo mentalis in eadem materia nullo modo obligabit, quia non ex jure naturali, eadem seu majori ratione, nec ecclesiastico, quia non punit simoniam mentalem, ut saepe dictum est.

53. Fera responsio. — Oportet ergo respondere, decisionem illam habere locum, et in materia in qua data fuit responsio, et in quacumque alia in qua fuerit similis ratio, non autem ubi fuerit dissumnilis. In ingressu ergo religionis, licet simonia committatur, non tamen habet necessario injustitiam annexam, et ideo si mentalis sit, nullo modo obligat ad restitutionem, etiam suppositis legibus Ecclesiae, quod in illa decisione maxime intenditur. Idem ergo erit in omni simonia non inferente injuriam ei a quo pecunia recipitur, sive sit contra jus humanum tantum, sive etiam contra divinum. Ubi autem fuerit receptio pretii non tantum simoniaca, sed etiam injusta, licet mentalis simonia sit, orietur obhgatio restituendi, non ex lege ecclesiastica (quod in illo cap. et in aliis negari potuit), sed ex naturali jure, quod nullibi negatur. Vel aliter (et in idem redit) in illo casu de simonia in religione, etiamsi intentio fuerit prava, retineri potest pecunia, quia non deest titulus justus ad retinendum, scilicet, et ad alendum religiosum, et ad sustentanda onera status illius, et ideo mutata intentione tolhtur pravitas, et ita per solam poenitentiam potest venia delicti comparari. Idem ergo erit in omni simonia mentali, quae similis rationis fuerit, ut re vera est, quoties receptio pecuniae non est injusta; eritque talis simonia simpliciter immunis a restitutione, non obstantibus etiam legibus ecclesiasticis. Hoc enim est semper addendum, et prae oculis habendum, tum ut aliquid speciale dicatur de simonia mentali, quod non sit commune reali; tum etiam ut intentioni illius capit. ultimi atis- : fiat. At vero, quando simonia est injusta, nullus superest titulus justus ad retinendam pecuniam, et ideo obligat ad restitutioncm, etad illam non extenditur decisio illius capit. ultimi, nisi quoad hoc, quod illa etiam sub legibus ecclesiasticis punientibus non comprehenditur, sed per jus naturale metienda est.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 59