Text List

Prev

How to Cite

Next

Praeambulum

Praeambulum

TRACTATUS QUARTUS DE ORATIONE, DEVOTIONE ET HORIS CANONICIS.

Materiam de virtute religionis in duas praecipuas partes in superioribus divisimus. Et in priori comprehendimus generalem doctrinam de divino cultu, et praeceptis ad illum pertinentibus, vitiisque contrariis, quam totam in superiori volumine complexi sumus. In hoc vero reservavimus tres speciales actus hujus virtuiis ; orationem nimirum, juramentum et votum; quoniam, praeter rationem cultus, peculiares habent rationes morales, quae ad cultum supponuntur, quarum specialis cognitio necessaria est, et propriam investigationem et considerationem requirit. Igitur ad institutum accedendo, ab actu orationis, tanquam praecipuo magisque interno, initium sumimus.

Disputavit autem divus Thomas de hoc actu in 2. 2, quaesion. 83, ante quam praemittit tractatum de Devotione, in q. 82. Imo hos duos tantum actus ponit inter actus internos religionis, ideoque de illis ante alios disputat. Postea vero, in quaesiion. 91, inter actus externos religionis, quibus aliquid divinum ab hominibus assumitur, ponit laudem et invocationem Dei, quoniam per illam divinum nomen assumimus. Nos vero omnes hos actus, et plures alios, propter magnam eorum connexionem, in hoc tractatu declarabimus. Consideravimus enim devotionem non tam esse cultum, quam ipsum affectum cultus, et ita secundum quamdam rationem esse veluti quoddam generale principium conjunctum cum omni externo actu religionis; quatenus vero aliquam specialem rationem et considerationem habere potest, esse quemdam effectum. vel intrinsecam proprietatem orationis, praesertim mentalis, vixque ab ea separari posse in suo fieri et esse, ideoque nec cognitione separandam esse. Deinde animadvertimus, licet oratio dicatur actus interior religionis, quia praecipue debet in mente versari, tamen etiam esse actum exteriorem, quia etiam ore fieri debet. Imo, si quis recte consideret, nullus est actus religionis, ab affectu colendi distinctus, qui non possit et sola mente fieri, et per corpus exhiberi; nam de adoratione diximus utroque modo fieri posse; et votum ac juramentum mente ac ore fieri possunt; et consequenter etiam laus Dei et invocatio nominis ejus interior et exterior esse potest; et invocatio proprie est oratio, laus vero cum oratione est conjuncta, sicut et grauarum actio et obsecratio; ideoque de his omnibus in hoc tractatu dicemus.

Dividenda igitur est oratio in internam et externam, seu mentalem et vocalem, sumiturque divisio ex Chrysostomo, homilia 79 ad Populum; Nilo, libr. de Orauone, cap. 39 et 40, et aliis, quos infra, utrumque membrum pertractando, referemus. Ilia vero duo membra ita distinguuntur, ut oratio mentalis sola mente consummetur, signumque externum non requirat ; vocalis autem voce quidem consummatur, necessario tamen postulat interiorem actum tanquam formam, seu vitam suam ; sicut enim actus externus sine interno nec bonus, nec malus, imo nec moralis esse potest, ita nec oratio externa sine interna nomen orationis meretur. Unde fit, non recte addi illi divisioni tertium membrum, quasi subdividendo orationem vocalem in pure vocalem, et quasi compositam ex mentali et vocali; qua divisione utitur Navar., in Enchiridio de Oratione, c. 1, n. 28. At vero oratio, quae solis labiis, sine mente et sine ullo geaere attentionis, fit, umbram habet orationis, non veritatem; ideoque membrum illud necessarium non est, ut bene notavit Cardinalis Dellarminus, lib. 1 de Bbona Operatione, c..2. Ex illis autem duobus membiris prior est mentalis oratio, et veluti in se praehabet omnes orationis proprietates, per eam tamen orationi vocali conveniunt, quatenus in ea quodammodo includitur. Unde fit ut et in multis conveniant, et in multis etiam differant. Praesertim vero est hoc loco una differentia notanda, quod mentalis oratio, quia non percipitur ab alus hominibus, privata solum esse potest; vocalis tamen oratio, quia externa est et sensibilis, et privata et publica esse potest. Juxta has ergo rationes et partitiones, tractatum hunc in quatuor libros dividemus. Primus erit de oratione in communi. Secundus de mentali oratione, ac devotione. Tertius de vocali oratione privata. Quartus de publica, qui de Horis Canonicis inscribi potest.

PrevBack to TopNext

On this page

Praeambulum