Praeambulum
Praeambulum
Quoniam oratio (ut dixi), praeter rationem cultus, suam peculiarem naturam habet, secundum quam proprias conditiones requirit, tam quoad suum esse physicum et entitativum (ut sic dicam), quam quoad suam honestatem et moralitatem, ideo prius utrumque esse orationis, tam physicum quam morale, a nobis explicandum est; postea de illius principiis, et causis, deinde vero de effectibus dicemus; ac tandem praeceptum illius et necessitatem declarabimus. De vitiis autem orationi oppositis nihil dicere oportebit, quia praeceptum ejus aftirmativum est, et per omissionem potissimum violatur, quae specialem considerationem non requirit ultra praecepti declarationem. Praesertim quia de tali omissione vix conStare potest, nisi ubi intercedit ecclesiasticum praeceptum, de quo in lib. 4 potissimum dicendum est. Quod si interdum peccatur, etiam committendo contra debitum orandi modum, explicando conditiones ad orationem necessarias, omnes illos defectus declarabimus, et ita nihil de vitiis contra orationem separatim considerandum relinquetur.
On this page