Caput 1
Caput 1
Quid nomine orationis intelligendum sit.
1. Orationis etymologia ev D. Hierongymo. — Principio, circa nomen orationis absolute sumptum, considerandum est ex Hieronymo, epist. 139, ad Cyprianum , orationis nomen aliter apud Latinos seu Rhetores, aliter in Scripturis sanctis, et usu ecclesiastico sumi. Nam oratio, ait, justa grammaticos , omnis sermo loquentium est, cujus etymologiam sic eaplicant - oratio est oris ratio. In Scripturis autem sanctis, difficile orationem juzta hunc sensum legimus, sed quee ad preces et obsecrationes pertinet. Atque ita oratio dicta est a verbo orandi , quod rogare aut obsecrare significat. Accipitur ergo in praesenti oratio. pro ipso actu orandi vel obsecrandi; et quia hic actus speciali et praecipua ratione circa Deum fit, ideo oratio simpliciter dicta, et prout nunc a nobis sumitur, habitudinem dicit ad Deum. Nam, licet ad Sanctos orare possimus, tamen vel usque ad Deum tendere debet oratio, vel non est actus religionis, sed alterius virtutis, ut infra dicemus.
2. Triplex orationis acceptio. — Prius vero quam orationem describamus, oportet praemittere vulgarem distinctionem de triplici acceptione hujus vocis, scilicet, communissime, communiter, et proprie; qua usus est D. Bonavent., in 4, dist. 15, art. 1, q. 4; et D. Antonin.., 4 p., tit. 5, c. 8, 8 1; Navarrus, in Enchirid. de Orat., c. 1, praelud. 5. Oratio communissime sumpta significare dicitur omnem bonam operationem, quae acceptio sumpta est ex Glossa ordinaria in id, 1 ad Thessalon. 5 : Sine intermissione orate, quod sic exponit, id ést, semper juste vivite ; nam justus nunguam desinit orare, nisi desinat justus esse ; semper ergo orat qua semper bene agit. similia habet in id Lucae 18 : Oportet semper orare, et nunquam deficere. Et ita notavit Richardus, in A4, distinct. 45, art. 4, q. 2 et imitatus est Blosius, in Can. vit. spirit., c. 24. Et videntur hanc significationem elicere ex ipsis verbis Christi et Pauli, quae ita etiam intellexisse videntur Beda et Euthym. ibi. Hac etiam siguificatione abusus est Wicleph, qui, teste Wald., t. 3, c. 1 et 2, triplicem distinguebat orationem, mentalem, vocalem et vitalem; et hanc ultimam in bonis operibus ponebat, ut alias duas contemneret, nullisque momenti esse diceret.
3. Tertia acceptio, qua oratio dicitur vitalis, utpote impropriissima rejicitur. — Ut ergo ab haereticis dissentiamus, melius est significationem hanc non admittere : nam revera est im- proprissima, et (ut opinor) in Scriptura non habet fundamentum. Quia Christus Dominus et Paulus non adeo metaphorice et improprie, sed vere et proprie de oratione loquebantur. Unde Christus Dominus ejus necessitatem et utilitatem statim declarat exemplo judicis, qui precibus viduae est flexus, et quasi descripsit illam orationem, dicens, esse clamorem ad Dewm, dum subdit : Audite quid judeax iniquitatis dicit : Deus autem non faciet vindictam electorum suorum clamantium ad se, die, ac nocte ?
4. Explicatur varie illud Christi Domini: Oportet semper orare, quatenus tertie acceptioni suffragatur.—Nec vero particulae illae, semper, aut die ac nocte, cogunt nos ut illam significationem admittamus, quia, licet dicatur semper esse orandum, satis apta est illa expositio communis, oportere semper, id est, omnibus temporibus congruis, vel temporibus statutis, ab oratione non desistere. Quam expositionem praeter Glossam interlinealem, et Lyr., probat D. Thomas in Paulum, et Bonaven. in Lucam, qui etiam addit, illud semper, recte explicari, id est, frequenter, aut frequentissime. Sicut enim Scriptura impossibile dicit, aut nunquam fieri, quod est difficillimum, vel raro fit, ita semper dicit fieri oportere, quod frequenter faciendum est. Maxime, quia communi etiam et usitato loquendi modo, semper facere dicimur id cui magno affectu incumbimus, ita ut quoties possumus, et quandocumque vacat, illud faciamus. Sic de homine studioso dicimus: Semper studet ; de puero intemperato: Semper comedit. Ad hunc ergo modum intelligimus, dedisse Christum Dominum consilium semper orandi. Vel si de praecepto illa verba intelligantur, obligat illud semper, licet non pro semper, ut exposuit Richardus supra, et inferius dicturi sumus. Quae omnia ipsomet exemplo a Christo allegato confirmantur ; significat enim viduam illam frequenter venisse ad judicem illum, et multo tempore in sua petitione perseverasse, non vero nunquam a petendo cessasse, aut operando petivisse. Unde quod ipsa addit, die ac nocte, facilius intelligitur de temporibus opportunis utriusque partis diei.
5. Ferus sensus illorum verborum . Et nunquam deficere. — Denique verbum etiam illud: Ft nunquam deficere, non cogit nos ut verbum orandi improprie pro bona opera- tione accipiamus ; et idem est de verbo Pauli, sine intermissione. Tum quia non minus difficile est nunquam bonam operationem intermittere ; necesse est enim aliquando cessare, saltem dormiendo. Quod si quis dicat etiam tunc operari justum sine intermissione, quia retinet justitiam, et nou peccat, vel quia necessitate potius quam voluntate opus bonum intermittit, dicetur etiam sine intermissione orare, qui affectum orandi habitu retinet, et sola necessitate actum intermittit ; ergo etiam juxta illam intelligentiam immerito exponitur verbum orandi, in illa impropriissima significatione. Tum maxime quia planus sensus verborum Christi est, orationem debere esse perseverantem, ita ut qui petit, non superetur difficultate aut mora impetrandi, sed sit constans; hoc est enim non deftcere, id est, non despondere animo. Idemque est apud Paulum: Sine intermissone orate , non quod ab oratione inchoata nunquam cessandum sit; sed quod instandum in illa sit, et non sit omittenda propter desperationem obtinendi. Itaque censeo, illam primam acceptionem verbi orandi in illa communissima significatione abjiciendam esse, quia neque ad explicandam Scripturam deservit, neque invenietur usitata in antiquis Patribus. Nam quod in 5ugustino citatur in Glossa, nou desinere orare, qui non desinit bene operari, apud Augustinum non invenio;et si invenirem, non crederem dictum esse quia bene operari sit orare, sed quia ili aliquando aequivalet, et quia propter operationem bonam oratio est aliquando interrumpenda.
6. Orationis definitio. — Duplex vero alia significatio hujus vocis maxime necessaria est, praesertim ad orationem mentalem explicandam. Igitur generali quadam significatione, orationis nomine significari solet omnis interior motus animi in Deum, sive per ejus cogitationem, sive per affectum. Sic videtur definiri a Damasc., lib. 3de Fide, c. 24, dicente: Oratio est ascensio mentis in Deum. Et eodem modo ait Aug., serm. 130, Ge Tempore: Quid autem est oratio, nisi ascensio anima de terrestribus ad calestia, inguisitio supernorum, invisibilium desiderium ? Et hib. de Spirit. et anima, cap. 50: Oratio est consersio mentis in Deum, per pium et humilem affectum. Quae descriptiones propriae videntur orationis mentalis generatim dictae. Atque ita sumitur frequenter apud sanctos Patres, quoties scribunt de oratione mentali, et de actibus in ea exercendis, quos infra suis locis commemorabimus. Sic etiam interpretatur D. Thom. 9.9, q. 83, art. 17, et super Paulum, illud 1 ad Timot. 29: Obsecro fieri obsecrationes, postulationes, gratiarum actiones, pro omnibus homanibus, etc. Cum enim oratio expresse a postulatione distinguatur, videtur generatim sumi pro ascensu et cogitatione, qua mens accedit ad Deum, quamvis illa verba Pauli multis modis intelligatur, ut in sequentibus videbimus. Deinde quoties in Scriptura dicitur de Christo, quod pernoctabat im oratione Dei ', vel aliquid simile, videtur plane oratio in hac generalitate sumi, quia verisimile non est, totum illud tempus in sola petitione, sed etiam in contemplatione et consideratione divinarum rerum consumpsisse.
7. Expenditur magis orationis definatio, et statuitur Christum Domàinun incessanter in hac vita orasse, non tantummodo per scientiam beatam , et per se infusam. — Advertit autem Clichtovaeus in Damascenum, cum dicitur oratio ascensio mentis in Dewmn, non intelligi de quocumque actu mentis, qui versatur circa Deum, absolute, et perse spectato. Nam Christus, inquit, semper ac perpetuo cogitabat de Deo, eumque amabat, et tamen non semper orabat etiam hoc generali modo, sed aliquibus temporibus, in quibus specialiter orasse, seu in oratione pernoctasse dicitur. Tum ergo (ait praedictus auctor) ascensio mentis in Deum orationis rationem habere dicitur, quando elevatio mentis specialiter fit in honorem, cultum vel laudationem Dei. Et placet quidem mihi declaratio definitionis orationis, quia oratio actus relgiouis est, de cujus ratione est ut ab affectu divini cultus procedat. Non placet tamen probatio quam ex Chrisü oratione desumit, quia non video quid hoc referat ad explicandum, quomodo Christus quibusdam temporibus dicatur orasse, potius quam aliis. Nam quod ille ait: Licet Christus nunguam Dei comtemplationem et meditationem intermiltteret, non tamen incessanter habuisse mentem in Deum elevatam per confessionem diving laudis, venerationemque et cultum Dei, cum scepius aliis sanctis operibus ejus mens fuerit occupata ; hoc, inquam, non probo, quia, sicut occupatio in aliis sanctis operibus non distrahebat mentem Christi, quominus posset divinae contemplationi esse inten- ta, non solum per beatam scientiam, sed etiam per infusam, ita non impediebat illam, quominus in laudem, et cum Dei speciali affectu et intentione, totam illam contemplationem ordinaret. Unde nihil obstare existimo, quin vere dicamus Christum semper et incessanter orasse in hac vita, licet pro aliquibus specialiter oraverit, etiam mentaliter, applicando intellectum non solum ut operantem independenter a corpore, sed etiam ut conjunctum, et indigentem phantasmatibus ad meditandum, et contemplandum res divinas. Unde ad hunc orandi modum oportebat eum non dormire, sed vigilare, ideoque interdum in oratione pernoctasse dicitur.
8. Oratio propriissime sumitur pro petitione. — Alio tandem modo oratio proprie significare dicitur petitionem ; quomodo etiam definitur a Damasceno supra, esse petitionem decentium a Deo. Et haec significatio est frequentissima in Scriptura, Matth. 5: Orate pro persequentibus et calumniantibus vos; id est, rogate, seu petite. Et quoties in Scriptura fit mentio orationis pro aliqua re, vel pro se, vel pro alio, in hac significatione sumitur. Et apud Patres est passim sermo de hac oratione, et specialiter Navarrus ita exponit Cyprianum, in cap. Qxuando, de Consecratione, d. 1. Estque haec significatio communis mentali et vocali orationi, quia utroque modo petitio fieri potest a Deo, et ita utraque proprie oratio dicitur. Contrahcetur vero definitio ad mentalem orationem, si dicamus esse petitionem solo interiori actu mentis Deo convenienter oblatam. Ad vocalem autem contrahetur, si dicamus esse petitionem a Deo corde et ore factam. Ipsa ergo petitio propriissimo et speciali modo oratio dicitur. Atque ita censent divus Thomas hic, articulo primo, Bonavent., Richardus, et alii, in quarto, distinctione 15, ac denique omnes qui de oratione scribunt, quod statim latius referemus. Et Augustinus, Epist. 59, q. 5, hanc dicit esse magis usitatam significationem hujus vocis, et in ea putat accipi a Paulo in illo loco 1 ad Timoth. 2 : Obsecro fieri obsecrationes. orationes, etc. Quod etiam ibi intelligit Theodoretus. Idem habet Augustinus, serm. 5 de Verbis Domini, ubi juxta hoc expositionem exponit verba Christi Domini: Oportet semper orare. De oratione ergo in hac proprietate sumpta in hoc lib. tractamus, nam de priori acceptione dicemus in sequenti: ideoque in praesenti prius definitionem Damasceni breviter explicabimus.
9. Objectio. — Solvitur objectio, et ostenditur in quo ratio petitionis consistat. — Dicitur ergo oratio esse petitio, ut per hanc particulam separetur proprius actus orationis ab aliis actibus rationis, vel intellectus, qui orationes non sunt. Dicet vero aliquis esse incongruum hunc definiendi modum ; tum quia tam obscurum est quid sit petitio, quam quid sit oratio; tum etiam quia haec duo cum proportione sumpta convertuntur, vel potius sunt idem. Nam sicut oratio est petitio, ita etiam petitio quaelibet est quaedam oratio; ergo non recte ponitur petitio loco generis in definitione orationis. At in his verbis non est exigenda tam exacta ratio definiendi, sed vox una per alias clariores, magisque usitatas declaranda est. Ut autem res ipsa explicetur, advertendum est tam nomen orationis quam petitionis, significare actum mentis ( abstrahimus enim nunc ab intellectu vel voluntate ) quo unus inducit alium ad aliquid agendum, et ideo dicitur esse actus ad praxim, non ad speculationem pertinens, quia non ad cognitionem, sed ad opus ordinatur. In ratione autem practica, duplex intelligitur esse modus excitandi alium ad agendum, scilicet, vel ex potestate obligationem imponendo, quae in moralibus est, velut impetus quidam impressus a movente efficaciter impellente alium ad opus, et sic actus vocatur imperium. Alius modus movendi alium est solum inducendo illum ut mere voluntarie, absque obligatione a movente imposita, aliquid faciat, quod movens desiderat, neque aliter movet, quam desiderium suum significando illi a quo cupit impleri, et hoc est petere. Dico autem, absque obligatione imposita ab ipso petente, quia non repugnat, per orationem postulare ab aliquo, quae alias ipse tenetur facere, quanquam ipsa petitio non inducat obligationem, sed significet desiderium, ut alium inducat ad illud implendum. In hoc ergo ratio petitionis consistit, et quia hoc convenit orationi, ideo merito petitio dicitur.
10. Orationi et petitioni commune est, quod utraque sit alicujus ad aliquem de re aliqua.— Est autem ulterius sciendum, orationi et petitioni esse commune, ut sit alicujus ad aliquem de re aliqua, quod per se satis manifestum est. Nam utraque est actio, et ideo necessario esse debet ab aliquo. Utraque etiam ordinatur ad aliquid obtinendum, vel ut aliquid fiat ab altero, cujus virtus, vel auxilium necessarium est ad id quod postulatur; ideo enim oratio seu petitio interponitur, ut in materia de gratia saepe docet August., et infra tractabimus. Si ergo oratio et petitio in hac generalitate sumantur, sine dubio convertuntur, nec recte poterit una per aliam definiri tanquam per genus. Unde D. Thomas, dicto art. 1, fatetur orationem non solum superiori, sed etiam aequali fieri posse, quo sensu sine dubio omnis petitio oratio est. In hac vero materia , oratio sumitur pro specie quadam perfectissimae petitionis, quae religiosa sit, et ad cultum Dei pertincat ; et ideo per petitionem, tanquam per genus definitur. Nam, ut nunc loquimur, non omnis petitio oratio est, ideoque aliae particulae adduntur, ut declarent excellentiam hujus petitionis. Ex quibus una et magis indubitata, est ut sit petitio a Deo; hanc enim solum in praesenti orationem appellamus. An vero debeat esse immediate et expresse, vel sufficiat implicite, videbimus postea. Altera vero particula in cap. seq. explicabitur.
On this page