Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 2

Caput 2

Utrum omnis oratio bona sit, vel in bonam et malam sit distinguenda?

CAPUT II. UTRUM OMNIS ORATIO BONA SIT, VEL IN BONAM ET MALAM SIT DISTINGUENDA?

1. Eorum sententia, qui orationem a mala et bona abstrahere existimant.— Confirmatio. — Quidam existimant orationem abstrahere a bona et mala, et ideo non esse in ejus definitione ponendum, quod sit petitio decentium, sed simpliciter quod sit petitio alicujus rei a Deo; Ita contendit Navar., dicto tract. de Oratione, c. 1, n. 18 et 29, ex D. Th.,in 4, d. 15, q. 4 art. 1, q. 1, nam etiam illa oratio quae ad Deum funditur, mala esse potest, idque duobus modis. Primo, bona male a Deo petendo, id est, sine debita fide, perseverantia, etc.; vel mala etiam a Deo postulando, ut auxilium ad explendum peccatum, vel vindictam de inimico, vel consecutionem pravi desiderii, ut late prosequitur idem Navar., toto c. 6, ejusdem operis, multa in partigulari inferens, quae ad praesentem materiam non spectant. Ergo (ut ille concludit) definitio orationis in communi non debuit limitari ad unum ex dictis membris. Et confirmatur, nam vel hic definitur tantum bona oratio, vel in communi. Si dicatur hoc secundum, per orationem etiam possunt peti a Deo ea quae non decent. Si autem dicatur primum, non solum debuit dici, in definitione esse petitionem decentium, sed etiam decenter, quia, ut oratio sit bona, non satis est ut per eam petantur honesta, sed necesse est ut bene honesteque petantur. Et ex hoc principio colligit idem Navar., ibi, num. 25, contra Abul., Matth. 6, daemones, licet bene orare non possint, absolute orare posse, et aliquando orare.

2. Vera sententia, orationem debere esse petitionem decentiun , atque adeo bonam.— Nihilominus omnes Theologi definitionem Damascenti probant, inter quos D. Thomas in eodem loco, quem Navar. citat, ita concludit : Unde definitio Damasceni , oratio est petitio decentium a Deo, verissime essentiam ornationis declarat. In quaestiunc. autem 2, addit D. Th., illam particulam decentiun, non esse de essentia orationis, sed intelligit de oratione secundum communem rationem petitionis etiam a Deo, nam sub ratione virtutis etiam ibi fatetur hoc esse de ratione orationis. Et ideo merito dixit Cajetanus 2. 2, q. 83, art. 4, orationem, qva aliquid malum a Deo petitur, non esse orationem, sed execrationem. Eamdem definitionem probat Alens., 4 p., q. 26, n. 1, art. 1, ubi plures alias descriptiones sanctorum refert et explicat, quae magis sunt laudes quaedam orationis, quam definitiones, pertinentque ad primam et communem acceptionem orationis. Definitio autem Damasceni magis est propria, eamdemque sententiam prius tradiderat Basil., hom. in Martyr. Jul., dicens : Oratio est boni cujusdam petitio, quae ad Dewn a piis effunditur. Ubi illa particula a piis redundare videtur, quia vera oratio etiam ab iinpiis effundi potest ; nisi per pios intelligamus non tantum justos, sed etiam quoscunque fideles, vel omnes pie operantes, quatenus tales sunt. Quo sensu per illam particulam significatur, orationem ipsam debere pie fundi, quod fieri potest etiam ab illo qui in statu peccati existit.

3. Magis auctoritate firmatur. —Gregorius etiam Nyssenus in eadem sententia est; nam lib. de Orat., statim in principio, orationem sacrum et divimm opus appellat. Et paulo inferius : Oratio, ait, conversatio, et sermocinatio cum Deo est, et malorum subversio, ac peccatorun emendatio. Et multa ibi habet similia, quibus satis ostendit orationem tantum circa res honestas et decentes versari posse; unde inferius exponens prima verba Orationis Dominicae : Oratio, inquit, est petitio bonorum, quae Deo cum supplicatione offertur , Chrysostomus etiam, homil. 30 in Genes., orationem vocat colloquium cum Deo, ex illo Psalm. 130: Jucundum sit ev eloquium meum. Augusun. praeterea, Enarrat. in Psalm. 85, circa verba, omnibus invocantibus te, inquit, quosdam invocantes Deum non ipsum invocare, eos, scilicet, qui mala volunt et postulant, qui Deum adjutorem ponunt suarum cupiditatum, non desideriorum exauditorem. Praeterea oratienis nomine omnes intelligunt actum religionis quo Deus colitur ; non colit autem Deum, qui malum aliquod ab eo postulat, sed potius contumelia iillum afficit; ergo oratio, vere ac simpliciter dicta, tantum est rerum decentium et honestarum.

4. Prima sententia, in quo sensu vera sit.— Divisio ergo illa orationis in bonam et malam, non tam est orationis divisio quam generalis petitionis, quae vox universalior est, ut diximus. Dividi autem potest vel ex parte materiae, seu rei quae postulatur, ut alia est petitio divitiarum, alia salutis, et caetera; vel ex parte ejus a quo postulatur, ut ala est petitio a Deo, alia ab homine. Oratio autem proprie dicta, ex utroque capite petitionem contrahit, ut, scilicet, et ad Deum sit, et de materia decente, et ex priori parte recte infertur posterior convenienter"intellecta; nam quia Deo malum aliquod postulat, non petit a Deo ut Deus est, sed Deum apprehendit ac si esset homo aliquis, aut damon qui malum culpa promovere posset, et ita responsum est ad Navarri fundamentum.

5. Ad confirmationem respondetur. — Ad confirmationem vero quam addidimus, primo dici potest, sub illa particula decentium, includi etiam ut decenter fiat oratio, quia debet esse pettio et materiae, et ei ad quem funditur, proportionata. Secundo et fortasse meus dicitur, in actu virtutis definiendo non esse necessarium adjungere modum requisitum ex parte operantis, sed solum ex parte ipsius actus, quia vel illud prius supponitur tanquam generale, solumque explicatur id quod est proprium et speciale, vel certe illud prius est extrinsecum, et pertinens ad circumstantias actus ; hoc autem posterius est intrinsecum, spectans ad substantiam ejus. Unde petitio decentium a Deo, quamvis ex parte operantis interdum fiat, modo, tempore, aut loco minus opportuno, nihilominus substantiam et naturam orationis retinet, estque substantialiter bona, quamvis accidentalem defectum habeat; at vero petitio rei indecentis etiam substantiam orationis non retinet. Quapropter ad illationem Navarr. multo meIius dicitur (licet fortasse quaestio de modo loquendi videatur), daemones non orare, non solum quia decentia non appetunt, sed etiam quia, licet illa desiderarent, nec vellent, nec sperarent a Deo illa recipere : ideoque ratione status orare non possunt.

6. Sed dices: ergo oratio sola voce facta sine attentione ulla est simpliciter oratio, cujus oppositum in principio diximus. Patet sequela, quia hcet male fiat, retinet hanc substantialem bonitatem, quod est petitio decentium a Deo, sicut eleemosyna exterior dici potest eleemosyna, licet fiat ex pravo fine. Respondetur negando sequelam, quia ila prolatio verborum, quae nullo modo attentionem participat, nec formaliter, nec virtute, revera non est petitio, utique moralis et humana, qualis debet esse oratio; ita enim intelligenda est illa particula, quae loco generis posita est, ut latius infra, lib. 3, tractando de Oratione vocali videbimus.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 2