Caput 3
Caput 3
Utrum oratio sit actus intellectus vel voluntatis?
1. Quaestio quo sensu ab auctoribus tractetur? — Praesens quaestio de petitione, quatenus mente fit, tractari debet, nam quid vox ili addat, manifestum est. Certum praeterea apud omnes est, ad pcetitionem faciendam, intellectum et voluntatem suis actibus concurrere, et sine utrisque fieri non posse. Nam imprimis necessarium est ut intellectus habeat aliquam actualem memoriam et considerationem Dei, quia nemo potest petere, nisi ab eo quem per cognitionem aliquo modo habet praesentem. Deinde ex parte voluntatis saltem necessarium est desiderium rei postulatae; nemo enim vere et ex corde petit, nisi quod desiderat ; oratio autem est vera et non ficta petitio. Quocirca, si sermo esset de oratione in communi significatione primo loco superius posita, non esset locus huic quaestioni ; sic enim et actus intellectus, et actus voluntatis interdum oratio appellatur, ut meditatio, et contemplatio, et similes actus, qui manifeste ad intellectum spectant, et tamen orationis ncmine significari solent. Similiter quicumque pius affectus in Deum, oratio dici so!et a Pairibus, ut ex Aug. et Hug. de S. Victor. refert supra Alens., et tamen constat hujusmodi affectum esse actum voluntatis. Igitur quaesiio proposita de propria oratione, quae est petitio, ab auctoribus tractatur, suntque in ea diversae sententiae.
2. Opinio astruens orationem esse actum coluntatis. — Quidam asserunt orationem hoc modo esse actum voluntatis. Hanc opinionem tenct Medina, Cod. de Poenit., tract. de Orat., c. 2. Et in hanc partem inclinat Waldens., tom. 3, c. 2, n. 10, ubi orationem mentalem dicit esse desiderium et pium affectum. Idem sentit Alens., 4 p., q. 26, memb. 4, quamvis in priori sensu loqui videatur, nam utrique potentiae illam attribuit. Ejusdem sententiae videntur esse omnes, qui putant imperium pertinere ad voluntatem, et non ad intellectum, quia, ut supra dicebamus, et d. q. 83, art. 4, docet D. Thomas, ita se habet oratio ad superiorem, sicut imperium ad inferiorem. Sunt autem in illa sententia de imperio Bonav., quamvis subobscure, in 3, d. 17, art. 1, q.1. ad 3; Ocham, in 3, q. 19, art. 4, concl. 3; Almainus, tract. 3Moral., c.1; Castro, de Lege poenali, lib. 1, c. 1 et 2, alique.
3. Probatur.— Probatur autem primo haec opinio, quia ille actus est in mente oratio, qui per vocalem petitionem explicatur; sed per haec verba exteriora, peto a te ut hoc facias, nihil aliud explico quam internum desiderium quo teneor, ut mihi hoc beneficium facias, quod desiderium est actus voluntatis; ergo in tali actu consistit oratio mentalis. Minor probatur, quia, qui petit, nihil aliud procurat, nisi ut alter satisfaciat voluntati suae; ergo per petitionem formaliter nihil aliud agit, quam suam illi ostendere voluntatem, ut per hoc eum inclinet ad illam explendam. Et ideo dici solet petitio esse significatio desiderii, quod supra etiam explicavimus. Cui consonat illud Psalmi noni: Desiderium pauperun exaudivit Domimus ; et Glossa, primae ad Thessalon. quinto, dicens : Oratio est desiderium bonu, non quidem absolutum desiderium habendi ab alio, sed habendi a Deo, respectu cujus tale desiderium est quaedam petitio. Unde etiam Aug., Enarrat. in Psal. 31, circa illa verba : Ante te est omne desiderium meum Ipsum (inquit) desiderium tuwmn oratio tua est, et continuum desiderium continua oratio.
4. Probatur secundo. — Secundo probatur, quia nullus actus invenitur in intellectu, qui possit esse oratio mentalis ad Deum. Nam in intellectu tantum est aut cognitio, aut locutio; oratio autem non est cognitio, ut omnes fatentur, et supra declaratum est. Neque etiam respectu Dei potest esse locutio qua sit in intellectu, quia inter spirituales naturas locutio nihil aliud est quam volitio, per quam loquens vult actum suum ab alio intelligi et videri; ergo interius loqui ad Deum nihil aliud est, quam velle ut Deus nostrum desiderium videat, et talis locutio erit petitio, si per talem actum simul quis velit ut Deus tale desiderium expleat ; ergo quamvis demus orationem esse locutionem, non ideo esse potest in intellectu.
5. Probatur tertio et ultimo. — Tertio, si oratio esset in intellectu, maxime quia consistit in quadam ordinatione unius ad aliud, et ordinare est munus intellectus; at hoc posterius non est in universum verum , ut recte notavit Scot., in 2, d. 6, q. 1, et d. 38, q. 1, et Quodl. 17. Nam, sicut intellectus ordinat judicando, ita voluntas volendo; quando enim vult hoc propter illud, revera ordinat hoc, ut medium, ad illud, ut finem, et quando unus Angelus vult conceptum suum intelligi ab alio, ordinat suum conceptum ad alium, ita enim communiter loquuntur Theologi. Et expresse D. Thomas, 1 p., q. 107, art. 1, cum distinxisset tres modos, quibus intelligibile est in intelligente, scilicet in habitu, et in actu, atque ut relatum ad aliud, subdit : De secundo gradu transfertur in tertium per voluntatem, nam per voluntatem conceptus mentis ordinatur ad alterum. Ordinatio autem quam includit interna petitio ad Deum, solum est aut manifestativa desiderii, aut reduci etiam potest ad ordinationem medii ad finem, quatenus qui orat, hoc assumit ut medium ad consequendum quod desiderat ; ergo haec ordinatio recte tribuitur voluntati.
6. Secunda opinio statuit orationem sew peLitionem mentalem alicujus rei a Deo, esse actionem intellectus. — Secunda sententia est, petitionem mentalem alicujus rei a Deo esse actum intellectus. Ita tenet D. Thom., q. 83, a. 9, quem sequuntur Cajetanus, et omnes Thomistae ; Richardus, in 4, dist. 15, a.4,q.1; et Gab., lection. 61, in Canon. ; Navarr. supra, c. 1, n. Set 13. Fundamentum est, quia oratio mentalis est locutio mentis, sicut oratio vocalis est locutio oris: sed locutio mentis pertinet ad intellectum, et non ad voluntatem ; nam manidfeste significat actum rationis. Secundo, quia si aliquis actus voluntatis esset oratio, maxime desiderium obtinendi aliquid ab alio; at constat desiderium non esse orationem, quia non est petitio; multa enim desideramus ab alis fieri, quae saepe non audemus ab eis petere; ergo. Tertio, quia juxta sententiam D. Thom. 1. 2, q. 17, frequentius receptam, imperium est actus intellectus; eadem autem est ratio de oratione; ergo.
7. Ad orationem utraque potentia reguiritur. — Et qui illarum actus eamm necessario praecedant. — In hac et similibus quaestionibus, saepe admonere soleo cavendum esse, ne tota disputatio ad nominis significationem, et impositionem revocetur. Nam ipsius rei intelligentia in hoc posita est, ut sciamus in peutione interna quos actus possint intellectus et voluntas efficere; ita ut neque necessarios auferamus , neque superfluos confingamus. His autem intellectis , de impositione vocis erit quaestio, quis iliorum actuum nomine petitionis significetur. Nam, ut in principio dicebam, certum est, cum homo interius petit a Deo, per intellectum et voluntatem aliquid operari, vel praesuppositive, vel concomitanter, vel formaliter. Nom imprimis necesse est ut homo cognoscat indigentiam illius rei quam petiturus est, et quod illam habere cupiat. Rursus oportet ut judicet Deum esse auctorem ejus, et posse illam conferre, ideoque ab ipso esse desiderandam et petendam. Ita igitur constat ( haec enim nota sunt) in hoc negotio intellectum et voluntatem intervenire. JEque tamen certum est, his solis actibus non fieri petitionem aut orationem. Sunt quidem illi radix seu causa petitionis : sicut enim appetitus est principium inquirendi et obtinendi rem, ita etiam est principium petendi eamdem, quia unus modus acquirendi illam est per petitionem. Appetitus autem supponit judicium sibi proportionatum. Unde sicut ante appetitum absolutum alicujus rei supponitur judicium de illius convenientia, ita ante desiderium habendi talem rem a Deo, necessarium est judicium de convenientia talis rei ut ab illo obtinendae, in qua convenientia includitur, quod Deus sit auctor ejus, et similia. Sicut autem constat hoc esse necessarium ad petendum, ita etiam constat in hoc judicio praecise non esse factam, imo neque intrinsece inchoatam orationem, quia aliud est judicare aliquid esse agendum, aliud agere aut velle; ergo similiter in praesenti. Imo inter homines saepe contingit aliquem, qui absolute rem quamdam desiderat, si intelligat a tali persona esse obtinendam, vel necessarium esse illam ab ea petere, hoc ipso desistere a prosecutione et appetitu effticaci talis rei, quia potius vult tali re carere, quam se aliquo modo subdere tali personae, aut tali medio illam procurare,
8. Quae judicia ea parte intellectus requirantur. —Unde fit ut ad orationem non solum sit necessarium judicium de potestate alterius ad rem praestandam, sed etiam quod sit conveniens eam ab illo procurare et petere, quia in hoc totum debet ferri voluntas, cum oratio voluntaria sit ; non potest autem ferri nisi in id quod judicatur conveniens. Ex quo ulterius infero, necessarium esse judicium non solum de potestate, sed etiam de voluntate alterius ad praebendum quod petendum est; de voluntate, inquam, saltem probabilter futura sub ea conditione: i fat petitio. Quia non potest oratio ut conveniens repraesentari aut judicari, nisi judicium hoc aliquo modo interveniat ; quis enim peteret, nisi obtinere speraret ? aut quomodo sperabit sine tali judicio ? Ratio vero est, quia petitio, ut petitio, habet rationem utilis, unde non potest judicari conveniens, nisi utilis judicetur ; non potest autem judicari utilis, nisi adsit dictum judicium de voluntate alterius ; nullam enim utilitatem affert, quod ille possit, nisi velit aut voliturus sit facere. Magnas ergo habet partes intellectus in hoc negotio, quanquam manifestum sit in his omnibus, quae explicuimus, nondum esse actum orationis ; quia oratio voluntaria futura est, et totum hoc judicium antecedit voluntatem orandi.
9. Quae volitiones ex parte voluntatis requirantur ad orationem. — Objectio. — Post praedictum ergo judicium, duo actus intelligi possunt subscequi in voluntate omnino necessarn ad orationem. Primus est desiderium obtinendi a Deo, vel a tali persona, quia sine hoc desiderio non potest esse vera petitio, ut supra diximus. Secundus est voluntas petendi talem rem a tali persona, quod patet ex dicto principio, quod petitio est voluntaria, quia est humana actio ; ergo necesse est ut ex voluntate procedat; ergo ad hoc necessarius est praedictus voluntatis actus. De hoc autem actu duo declaranda supersunt : primum, quomodo hic actus distiuguatur a priori desiderio ; secundum, quodnam sit objectum talis actus, in quo tota hujus quaestionis difhicultas consistit; nam intellecto hoc objecto, declaratum erit quid sit oratio. Ratio autem dubitandi est, quia etiam desiderium obtinendi rem ab alio est voluntarium, et tamen non est necessarius prior actus, quo quis velit desiderare, sed, ipsum desiderium libere exercendo, voluntarie desiderat ; nam talis actus a voluntate elicitus intrinsece et per seipsum voluntarius est; ergo similiter, si pe- titio est actus voluntatis, non erit necessarius alius actus ejusdem voluntatis, quae habeat petitionem pro objecto, nisi forte per reflexionem, quae simpliciter necessaria non est. Deinde si desiderium sit efficax, et per seipsum possit alteri repraesentari, illud ipsum videtur sufficiens ad voluntariam orationem, absque alio actu voluntatis vel intellectus. Nam voluntas jam non habet quid amplius appetat, quod ad hoc negotium spectet; neque etiam intellectus habet quid amplius judicet aut cognoscat ; solum enim potest dici de novo cognoscere voluntatem suam habere tale desiderium : haec vero cognitio jam non spectat ad orationem, imo nec ad intellectum practicum, sed ad contemplationem cujusdam veritatis, seu intuitionem aut experimeutum cujusdam nowvi affectus. Neque etiam erit necessaria in eo casu nova locutio intellectus, quia supponimus desiderium per seipsum alteri manifestari et proponi, sicut fit Deo.
10. Solvitur objectio, et ostenditur petitionem esse distinctam a desiderio. — Ut ergo rem hanc declaremus, incipiamus a petitione, prout fit inter homines, in qua voluntas petendi sine dubio distincta est a desiderio recipiendi rem ab alio, cum possit stare hoc desiderium sine illa voluntate. Dicetur fortasse hoc esse verum de inefficaci desiderio, seu conditionato actu, quo aliquis cupit, non tamen absolute vult rem ab alio obtinere. Nam si habeat absolutum desiderium, fieri non potest quin petat, et consequenter tale desiderium absolutum videtur esse voluntas petendi. Sed contra hoc est, quia, etiam posito illo desiderio absoluto, ille actus ad summum se habet tanquam intentio efhcax cujusdam finis, ad quem petitio comparatur ut medium ; ergo voluntas petendi distinguitur ab illo desiderio, saltem ut electio ab intentione. Cujus signum etiam est, quia si, stante illo desiderio absoluto obtinendi rem a Petro, non repraesentetur ut medium necessarium ut cgo petam, sed satis sit ut alia via altiori notum fiat Petro desiderium meum, vel quod alius intercedat, aut rogando, aut imperando, tunc voluntas petendi non sequitur necessario ex tali desiderio, sed generatim voluntas adhibendi hoc vel illud medium ; ergo manifestum est voluntatem petendi esse distinctam a tali desiderio.
11. Unde etiam fit, et petitionem esse actum distinctum a desiderio, et respectu hominis, id est, quando ad hominem funditur, non esse actum voluntatis. Primum patet, quia ex desiderio efficaci alicujus rei sequitur voluntas petendi illam; ergo aliquid aliud, praeter ipsum desiderium, volitum est per talem actum. Secundum patet, quia voluntas petendi non est actus retlexus, quia non imperat alium affectum, neque enim explicari potest quis ille sit; ergo est actus directus ; ergo habet pro objecto actum aiterius potentiae a voluntate. Quod autem sit tale objectum, facile inter homines explicatur. Quia petitio inter homines exterior est et vocalis, unde haec est volita per talem actum: tamen quia locuiio exterior et humana actus est immediate procedens a ratione, et intellectu dictante verba quibus locutio fit, quia voces immediate exprimunt conceptum mentis, ut Aristoteles docet, ideo voluntas illa recte dicitur esse de actu rationis, quamvis non mere interno, sed prodeunte in externum. In hoc ergo sensu, satis constat petitionem unius hominis ad alium esse actum rationis, quia est manifestatio talis desiderii per locutionem rationis.
12. Concluditur orationem esse actum rationis. — Ex his ergo ad orationem cum Deo ascendendo, si sermo esset de oratione ivocali, eadem proportione facile constaret esse actum rationis, et in quo consistat. Ulterius autem animadvertere et experiri unusquisque potest, quamvis nihil ore exprimatur, posse interius mentaliter fieri camdem locutionem et petitionem a Deo, quae voce vel scripto exprimitur, quia exterior prolatio vocis est quid posterius, et effectus locutionis interioris; unde potest illud prius esse sine posteriori, et causa de se sufficiens sine actuali effectione, quia ille effectus exterius loquendi non est mere naturalis, sed liber. Tale est illud 1 Reg. 1: Porro Anna loquebatur in corde suo, tantumque labia illius movebantur, et vom penitus non audiebatur. Quanquam enim illa cratio non fuerit pure mentalis, sed exterior, licet summissa voce, tamen inde optime colligitur eamdem orationem sola locutione cordis fieri potuisse, sine ulla voce oris; nam sicut est liberum interius loquenti, remissius vel altius exterius loqui, ita etiam penitus non loqui exterius, maxime cum talis locutio respectu Dei ad intrinsecum finem orationis necessaria non sit. Nam ut recte dixit Ambros., l. 6 de Sacram., c. 4: Orationem tuam ante ille audit, quam tuo ore fundatur. Et de hoc orandi modo videtur David dixisse Psal. 26: Tibi dixit cor meum : Exquisivit te facies mea.
13. Mentalis oratio per conceptus medios, quomodo fiat. — Si quis autem recte consideret, haec locutio interior, quam nos experimur, non aliter fit, nec humano modo alter fieri posse videtur, quam per conceptus mentales ipsarum vocum, quos dialectici non ultimatos vocant; nemo enim aliter loquitur interius, quam exprimendo mentalia verba in eo idiomate quod novit, ut unusquisque in se experitur. Ratio autem est, quia haec locutio non est cognitio nec judicium mentis de aliqua re, sed expressio rei jam conceptae, quae consistit in signo aliquo, quo talis res vel conceptus ejus exprimitur. Illud autem signum non est naturale aut moraliter repraesentans , alioquin esset nova cognitio, nam ille modus actualiter repraesentandi in mente non est nisi per cognitionem; est ergo signum repraesentans ad placitum media impositione illius vocis. Fit ergo talis locutio per conceptus ipsarum vocum, imo est eadem cum illa locutione interiori, a qua proxime procedit exterior, quando fit, sed tunc dicitur fieri mentaliter, quando in signum sensibile non prodit. Loquendo ergo de hoc modo petitionis et orationis mentalis ad Deum, facile intelligimus esse actum intellectus, esseque proximum objectum voluntatis petendi et orandi, ac denique esse omnino distinctam a desiderio ; nam est quaedam repraesentatio et insinuatio desiderii, quam homo ad Deum facit, effundens in conspectu Domini animam suam, ut Scriptura loquitur, quod non est inutile neque vanum, ut in sequentibus declarabimus, tractando de Oratione vocali.
On this page