Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 4

Caput 4

Possitne homo in hac vita mente petere sine conceptibus vocum, et quomodo?

CAPUT IV. POSSITNE HOMO IN HAC VITA MENTE PETERE SINE CONCEPTIBUS VOCUM, ET QUOMODO?

1. In quibus praesens difficultas locum habeat. — Adhuc vero superest explicandum ( quo nihil difficilius est) an, seclusa dicta locutione intellectuali per conceptus sensibiIium verborum significantium ad placitum, possit homo iu hac vita interius orare, et petere aliquid a Deo; et si potest, quisnam ille actus in intellectu vel in voluntate sit. Quae difficultas habet etiam locum in Angelis peteniibus aliquid a Deo, atque etiam in beatis hominibus, nec non in uno Angelo petente aliquid ab alio, et in anima separata rogante Angelum; suppono enim non uti conceptibus verborum sensibilium, quae in nudis spiri- tibus accidentaria et extranea sunt. Tota vero haec difficultas est similis illi, quae tractari solet de locutione spirituum inter se; semper enim ut verum supponimus, hunc proprium actum orationis , qui est petitio, non posse esse nisi locutionem ; nam aliquid addit desiderio; nihil autem aliud addere potest praeter locutionem, ut videtur satis probatum ; quid autem sit haec locutio pure spiritualis ad Deum , difficile explicatur. In quo Alens., 4 p., q- 26, a.1, $2, q. 2, respondet spiritus loqui Deo, formando in se verbum ments, quo suum desiderium exprimunt. Sed hoc non satisfacit, quia hoc verbum nihil aliud est nisi cogitatio vel cognitio quam spiritus habet sui desiderii, ut ipsemet Alens. fatetur; per hanc autem cognitionem ut sic, loquitur spiritus sibi, non Deo, nisi hoc verbum suuin ad Deum ordinet; hoc ergo est quod inquirimus, quid addat haec ordinatio supra ipsum verbum mentis, et nihil in intellectu reperimus; nam ordinatio illa ad alium per voluntatem plane fieri videtur.

2. Oratio pure mentalis, si fiat sine conceplibus vocum, voluntati debet attribui. — Dico ergo orationem pure mentalem hominis ad Deum, si non fiat mediis conceptibus vocum, non posse tribui intellectui , sed voluntati. Probatur , quia in hoc modo loquendi ad Deum imitatur homo modum loquendi Angelorum ad Deum; sed locutio Angelorum ad Deum non est aliquid in intellectu, sed solum in voluntate; ergo etiam oratio pure spiritualis hominis ad Deum voluntati tribuenda est, non intellectui. Minorem videtur expresse affirmare D. Thomas, 1 p., q. 107, art. 3, ubi, explicans quomodo Angeli loquantur ad Deum, ait, solum logui ordinando per voluntatem conceptionem suam ad Deum, non ut illi aliquid communicent, sed ut ab eo aliquid accipiant. Tota ergo locutio Angeli ad Deum consistit in hac ordinatione sub tali intentione; constat autem et intentionem esse actum voluntatis, et ordinationem illam per actum voluntatis fieri; ergo.

3. Secundo videtur haec sententia D. Gregor., lib. 2 Moral., cap. 4, alias 5. Ibi enim ait locutionem Angeli ad Deum per modum laudis, esse admirationem, quam statim dicit esse motum cordis, quem constat esse actum appetitus seu voluntatis. Verba ejus sunt : Bacitatus cum reverentia motus cordis magnus est ad aures incircumscripti spiritus clamor vocis; et infra clamorem sanctarum animarum ad Deum pro petitione vindictae, dicit ni- hil esse aliud quam desiderium resurrectionis et judicii : Nam animarum (inquit) verba, ipsa sunt desideria.

4. Ratione probatur assertio.— In quo differat locutio Dei ad creaturam a locutione creature ad Deumn. —Tertio declaratur ratione, quia in locutione duo possumus considerare. Unum est, id quod in ipso loquente fit ut alteri loquatur, ut nos formamus in nobis conceptus ad loquendum alteri. Alterum est, quod a loquente egreditur per modum signi, quo alteri significat quod loqui vult, ut in nobis sunt verba, quae per organa corporis in aere formantur, et usque ad audientem perveniunt mediis speciebus. Unde in nobis locutio, quoad illud prius, actus immanens est; quoad vero posterius, est actio transiens. Inter Angelos autem vel non intervenit actio transiens extra loquentem, ut multi volunt, vel quicquid sit de spiritibus creatis inter se loquentibus, saltem respectu Dei, non est hoc necessarium, quia neque in ipso aliquid fieri potest per locutionem creaturae, ut per se notum est, nec Deus indiget signis intermediis, tum quia cognitio per illa est imperfecta ; tum etiam quia locutio ad Deum non fit propter manifestalionem vel communicationem, sed propter aliquam utilitatem loquentis, ut recte D. Thomas dixit, d. q. 38, art. 3. In quo multum ditfert locutio Dei ad creaturam, vel creaturae ad Deum. Nam locutio Dei est actus transiens, et recipitur in ipsa creatura, cui Deus loquitur, et inde motio aliqua in illa fit speciali actione Dei, ut expresse docet Greg. supra, nec potest aliter intelligi; locutio autem creature ad Deum necessario debet manere in ipso loquente; in Deo enim esse non potest, nec in alia re, nam quodlibet tertium seu intermedium est impertinens. At vero actus immanens in persona loquente, qui sit locutio mere spiritualis, non potest esse nisi actus voluntatis, cum non sit conceptus vocum sensibilium, ut jam dictum est; ergo.

5. Inter spiritus duplea locutio esse potest, altera narrativa, seu assertiva ; altera vero motica seu impulsiva.—GQuod ut amplius declarem, adverto inter ipsos spiritus esse posse duplicem locutionem : unam voco assertivam, seu narrativam, qua refertur hoc factum esse, vel futurum esse; aliam voco motivam, seu impulsivam per imperium vel petitionem. De priori non est nunc sermo; probabile vero est inter Angelos non fieri, nisi quaienus loquens manifestat audienti conceptum quem in se habet illius rei, quam refert ita esse vel non esse. Et tunc ille conceptus sic manifestatus potest dici locutio rei sic conceptae, quamvis revera potius manifestatio seu ordinatio talis conceptus ad alium sit locutio ; quae ordinatio voluntatis est, ut dixi, quantum ad id quod ponit in ipso loquente, quidquid sit, an aliquid efficiat in audiente inter spiritus creatos; quod respectu Dei locum non habet. At vero posterior locutio per petitionem, et maxime ad Deum, tota est voluntatis: quia et ordinatio per voluntatem fit, et id quod per eam immediate ordinatur seu manifestatur, est actus voluntatis. Quia is quia a Deo postulat, immediate indicat vel proponit per talem locutionem desiderium suum. Quamvis enim petat rem desideratam, non tamen directe et immediate de illa loquitur, sed quatenus per eam complendum est desiderium, cujus illa est objectum.

6. Quomodo haec locutio in voluntate consummetur, declaratur. — Ad manifestandum autem hoc desiderium, non videtur intelligibile quis actus intellectus adjungi vel superaddi possit praeter voluntatem quasi reflexivam per quam aliquis ordinat suum desiderium ad alium, ut alter illud videns illud etiam compleat, praebens id quod desideratur. Nam in loquente non solum desiderium supponitur, sed etiam cognitio desiderii obtinendi a Deo aliquid; qui enim desiderat, cognoscit se desiderare. Per hanc autem cognitionem non loquitur quis Deo, sed sibi; nam, ut recte dixit D. Thomas, 1 part., quaestion. 106, articul. 1, quando aliquis actu considerat aliquid, loquitur sibi; ideo enim talis conceptus actualis verbum mentis dicitur; quandiu autem in eo conceptu sistitur, et non ordinatur ad alterum, nondum est locutio ad alium ; ergo qui desiderat aliquid obtinere a Deo, quamvis hoc desiderium cognoscat, per hunc actum intellectus nondum loquitur Deo, sed sibi; nondum ergo orat. Quando autem ulterius vult hoc suum desiderium, conjunctum cum recognitione suae indigentiae, et dependentiae a Deo, in divino conspectu repraesentare, ut inde moveatur Deus ad praebendum id quod ipse desiderat, jam ordinat suum desiderium suumque conceptum ad Deum ; ergo per hanc voluntatem loquitur illi insinuando et manifestando suum desiderium, prout potest; ergo in hac voluntate consummatur proprie ac formaliter haec spiritualis locutio et petitio.

7. Eadem res amplius explicatur. — Maxi- me, quia post hanc voluntatem nullus alius actus in intellectu fingi potest, qui habeat rationem locutionis vel petitionis; nam post illam voluntatem solum potest sequi in intellectu sic orantis cognitio quasi reflexa, qua cognoscit se id velle. At vero haec cognitio non spectat formaliter ad locutionem cum Deo, tum quia neque ordinatur ad Deum, neque ipsa ordinat aliquid in Deum, sed est locutio hominis secum, quatenus format novum quemdam conceptum actus sui; tum etiam quia talis cognitio supponit factam Deo manifestationem vel insinuationem proprii actus, quantum ab homine fieri potest; ergo supponit locutionem jam factam. Sicut quando unus homo loquitur alteri, etiamsi cognoscat se loqui, illa cognitio nonu spectat per se ad locutionem, sed per accidens se habet, quia jam supponit illam ut objectum; neque erit minus perfecta locutio, etiamsi non fiat illa cognitio quasi reflexiva supra ipsammet locuuonem. Idemque forte est etiam respectu Dei; nam oratio et petitio mentalis optime consistere potest, etiamsi homo non advertat se petere; imo tunc fortasse erit attentior petitio, quando homo ita est intentus circa voluntatem effundendi animam suam in conspectu Dei, ut non valeat actualem et formalem retlexionem facere ad cognoscendum id quod agit. Nullus ergo superest actus intellectus, in quo talis locutio seu petitio a Deo constitui possit.

8. Quaestionis initio positae resolutio. — Atque hic sane discursus mihi partem hanc vehementer probabilem reddit; et quod ad rem quidem spectat, fateor in hoc negotio non intervenire alios actus voluntatis vel intellectus praeter explicatos, et in illa voluntate praesentandi Deo desiderium, cum quadam recognitione et subjectione ad ipsum, consummari hunc modum orationis. Àn vero sola haec voluntas ultima, vel etiam recognuitio quam explicummus ex parte intellectus, dicenda sit ipsa locutio vel petitio, videtur quaestio parvi momenti ; si tamen in rigore loquamur, videtur consistere in illa voluntate. Cum autem communiter dicitur, orationem esse actum intellectus etiam quoad petitionem, interpretari possumus id intelligendum esse de oratione, prout in hac vita regulariter ab homine fit. Verisimile enim est hominem in hac vita raro aut nunquam petere, etiam interius, nisi utendo signis mentalibus et intellectualibus quae signis vocalibus correspondent, et sunt conceptus eorum. Nihilominus tamen nec im- possibile, nec miraculosum, nec valde extraordinarium censeo, ut aliquis in hac vita ita divina gratia sublevetur, ut mentaliter petendo ab hoc etiam genere signorum sensibilium mente conceptorum actualiter abstrahat. Quia illi conceptus vocum nec propter Deum necessarii sunt, ut per se constat, nec propter hominem, nam potest de rebus tantum cogitare, et de Deo, et dependentiam sui et rerum, quas desiderat, a Deo cognoscere, et per voluntatem suam totam illam suam dispositionem et desiderium Deo praesentare. Potest ergo totum hoc fieri non utendo interius conceptibus vocum : qui autem id facit, profecto jam orat; tunc autem non petit nisiilla voluntate, qua suum desiderium Deo praesentat, ut ab ipso impleatur.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 4