Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 5

Caput 5

Nonnullis difficultatibus occurritur

CAPUT V. NONNULLIS DIFFICULTATIBUS OCCURRITUR.

1. Difficultas ea divina laude sumpta.— Ut haec resolutio partim contirmetur amplius, parüm explicetur et amplietur , nonnullas occurrentes difficultates proponam. Prima est, quia divina laus est actus orationi similis, et quaedam orationis pars late sumptae; at illa fieri potest pura mente, non solum per conceptus mentales verborum sensibilium, sed etiam per actus mere spirituales, sicut de oratione diximus. Sic enim etiam Angeli laudant Deum, et similiter Beati, qui non indigent nostris signis ad placitum, etiam mente conceptis ; et nihilominus laus Dei in Angelo, verbi gratia, est actus intellectus, et non voluntatis, ut videtur per se notum; quia laudare rem, non est affici, sed supponit affectum, et rei aestimationem, si vera laus sit; ergo idem dicendum est de oratione.

2. Secunda difficultas, de gratiarum actione. —Secundo, fieri potest similis objectio de gratiarum actione, quae etiam est quaedam pars orationis juxta Paulum, 1 ad Timoth. 2, et potest sola mente, et absque signis sensibilibus, vel conceptibus eorum fieri, sicut fit ab Angelis et aliis Beatis. Ut autem ab eis fit, non est actus voluntatis, sed intellectus; quia de beneficiis acceptis mente gratias agere, nihil aliud esse videtur quam ea ut accepta recognoscere; ergo idem dicendum est de actu petitionis.

3. Tertia difficultas , de obsecratione. — Tertio nascitur alia difficultas ex alia parte orationis, quae dicitur obserratio, ad quam, juxta probabilem expositionem, spectat rationes et titulos Deo proponere, propter quos concedat quod petitur, quod manifeste est opus rationis; ergo ejusdem operis est ipsa petitio, quia ejusdem facultatis esse videtur aliquid petere, et rationes petendi et obtinendi allegare.

4. Quarta difficultas, de mentali confessio. — Quarto, est similis difficultas de mentali confessione peccatorum coram Deo facta, juxta illud : Confitebor adversum me injustitiam meam Domino. Haec enim confessio esse potest pars orationis, non minus quam confessio laudis, et tamen non consistit formaliter in actu voluntatis, sed intellectus recogitantis et recognoscentis coram Deo proprias iniquitates; sic enim David aiebat : Kecogitabo tibi omnes annos meos in amaritudine anima mec ; est ergo oratio etiam quoad hanc partem actus intellectus ; ergo quoad omnem aliam.

5. Ultima difficultas, de locutione Angelorum inter se. — Ultima diflicultas oritur ex locutione Angelorum inter se; illa enim est mere spiritualis, et tamen non fit per solam voluntatem, sed per actum intellectus; quia per talem locutionem, conceptus Angeli fit intelligibilis alteri, quod non potest fieri per solam voluntatem, nisi aliqua mutatio ex parte intellectus accedat. Propter quod linguae Angelorum ( de quibus loquitur Paulus, 1 ad Corint. 13) dicuntur esse intellectus eorum, ut significant praecipue Theophyl. et Theodor. in eum locum; et Theodor. addit eamdem esse facultatem , per quam Angeli laudant Deum, et qua inter se loquuntur; constat autem laudare per intellectum ; ergo per intellectum etiam ad Deum loquuntur; ergo etiam per intellectum petunt, nam petere loqui est; ergo in universum petitio pure mentalis est actus intellectus.

6. Quid probetur difficultatibus propositis. —hHaee difficultates, praesertim quatuor priores, ostendunt in oratione mentali. secundum omnia quae includit, necessario intervenire actus intellectus simul cum actibus voluntatis, non tamen probant proprium actum petitionis, vel cujuscumque alterius locutionis spiritualis ad Deum, formaliter consistere in actu intellectus secundum se, et non potius in actu voluntatis ordinantis ad Deum cognitionem seu recognitionem intellectus.

7. Laus Dei mentalis quomodo fiat ? — Prima. difficultas enodatur.—Laus tripliciter fieri potest. — Circa primam ergo diflicultatem de laude Dei, dicimus laudem alicujus per se ac formaliter non postulare ut sit locutio ad eum qui laudatur; interdum enim laudamus unum hominem alteri, verbi gratia, Petrum Joanni., et tunc non loquimur cum Petro, quem laudamus, sed de Petro loquimur Joanni; imo aliquando etiam nobiscum tantum loquentes aliquem laudamus, ut usu ipso satis constat; aliquando vero etiam laudamus hominem loquendo ad ipsum, ut per se notum est. Sic igitur Angeli possunt laudare Deum, vel inter se loquentes, vel unusquisque tantum secum, vel denique loquendo ad Deum ipsum. Et omnibus quidem his modis laus vera supponit recognitionem illius perfectionis Dei, ob quam laudatur, alioquin ficta et ementita esset laudatio. In primo autem modo, laus addit locutionem unius Angeli ad alium, de qua pauca dicemus circa ultimam difficultatem. Secundo autem modo laus nihil addit praeter ipsam recognitionem, quia consistit in locutione ad seipsum, quae locutio absque ulla controversia in intellectu fit, et in cognitione rei, de qua est locutio, per se consistit, loquendo de perfecta locutione mentali, quae fit conceptibus rerum, et non verborum. Atque hoc tantum probat prima difficultas proposita. Quoad hanc vero partem, non recte fit argumentum ad petitionem, quia petitio, praesertim pure mentalis, semper est locutio ad alterum, et non ad seipsum, ut per se constat.

8. Laus tertio modo sumpta in voluntate consummatur . — Tertio igitur modo laus Dei ad eumdem directa per modum locutionis, praeter recognitionem perfectionis divinae quae in intellectu est, non addit novum actum intellectus ( quis enim fingi aut excogitari potest), sed addit solum in voluntate ordinationem illius aestimationis Dei, quae est in intellectu, ad ipsum Deum, quatenus Angelus vult eam Deo repraesentare et offerre per modum cultus; ergo talis laus in voluntate consummatur ; et quoadl hoc recte aequiparatur laudatio petitioni. Atque hoc, quod in Angelis explicuimus, locum habet in quocumque spiritu separato, atque etiam in hominibus in hac vita degentibus, si intra se pura mente, et absque verbis sensibilibus vel conceptibus eorum, Deum laudent; nam eadem ratio in his omnibus procedit.

9. Gratiarum actio mentalis quomodo fiat? — Secunda difficultas eapeditur. —.Quid sit habere gratias, et illas agere.— Quid sit referre gratiam. — Gratiarum actio solum respicit benefactorem. — Haec in voluntate consistit. — Eodem fere modo de gratiarum actione (quod in secunda difficultate tangitur) philosophandum est. Solum occurrit observandum, aliud esse habere gratias, aliud agere: primum enim exerceri potest in animo, nulla manifesiatione facta alteri, neque ipsi benefactori, recognoscendo tantum in animo beneficium acceptum. Secundum autem fit manifestando illam recognitionem beneficii, quam in animo habemus. Illud ergo primum sine dubio exerceri potest erga Deum in oratione mentali late sumpta. Et illud officium plane fit per illum actum, quo aliquis intra se recognoscit beneficium illud, et obligationem suam, quae inde nascitur, qui actus intellectus est: et hoc solum probat diflicultas secunda, quae de hoc actu procedit. Ex quo nasci quidem potest in voluntate desiderium exhibendi Deo gratum animum, quod vel non spectat ad propriam gratiarum actionem, sed generatim ad gratitudinem per obsequia, vel alia officia, per quae potius dicimur referre gratiam, quam habere; vel certe si spectat illud desiderium ad propriam gratiarum actionem jam explicatam, solum est quasi imperando illam. Nam qui vult esse gratus Deo, et non habet quid referat ipsi pro beneficio accepto, saltem ostendit illi, et quantum in se est, manifestat ei quomodo acceptum beneficium recognoscat. In qua manifestatione talis gratiarum actio consistit. Ideoque gratiarum actio ad benefactorem refertur, in cujus obsequium fit; unde si alicui tertio beneficium narretur, esse poterit quaedam laus benefactoris, non propria gratiarum actio. Hoc ergo modo potest unusquisque gratias agere Deo, ordinando ad ipsum per modum locutionis aestimationem et recognitionem proprii beneficii; et sic praeter actum intellectus jam explicatum, nihil addit, nisi voluntatem repraesentandi Deo recognitionem beneficii, et offerendi illam in cultum quemdam, et aliqualem recompensationem beneficii, quae proprie gratiarum actio dicitur. Et ita quoad hoc in voluntate formaliter consistit, seu consummatur gratiarum actio, et in hoc tantum potest cum petitione seu oratione comparari.

10. Mentalis obsecratio quomodo fiat ? — Explicatur tertia difficultas. — Duo possunt in obsecratione considerari. — Ad eumdem fere modum expedienda est tertia difficultas. In obsecratione enim duo intelligi possunt: unum est recogitatio earum rationum quae Deum movere possunt ad concedendum id quod per orationem postulatur; quae proinde augere etiam possunt fiduciam impetrandi id quod postulatur. Alterum est allegatio seu propositio talium rationum coram Deo, proat fieri intelligitur in oratione et obsecratione quae ad Deum fit. Et in boc posteriori actu consummatur ratio obsecrationis, ut nunc illam sumimus : nam obsecratio manifeste est ad alterum, nimirum ad eumdem ad quem est petitio. Quod ergo ad primum officium spectat, manifestum est illud esse munus intellectus, quod includit inquisitionem ac meditationem earum rationum quae Deum movere possunt, et judicium ac credulitatem earum juxia materiae capacitatem, ut postea suo loco declarabo. Posterius autem ofticium non consistit in cognitione aliqua, sed in locutione earum rationum, quas is, qui orat seu meditatur, assecutus est. Si quis enim hujusmodi rationes consideret, solum ut seipsum excitet ad fiduciam, et desiderium, ve! petitionem, nondum obsecrat, ut inter homines considerare licet. Nam, si quis secum plures rationes cogitet, ob quas potest aliquid a rege postulare et impetrare, postea vero simpliciter petitionem faciat, nullam rationem allegando et proponendo regi, qua illum possit inducere, et quodammodo obligare, nondum obsecrat, sed tantum petit. Si vero petitioni adjungat titulos, et rationes quae regem possint obligare, praesertim ex parte illius, tunc dicitur obsecrare; ergo sicut petitio, ita etiam obsecratio locutione perficitur. Haec autem locutio in ordine ad Deum (sicut in aliis dictum est) non potest esse nisi voluntas repraesentandi Deo hujusmodi titulos et rationes exaudiendi orationem, non ut ipse denuo illas cognoscat, sed ut nostram fiduciam et credulitatem, seu existimationem, quam de ipso habemus, in cultum ejus exerceamus. Atque in hac locutione debent obsecratio et petitio conferri, ut recte fiat comparaiio.

11. Interna confessio qualis sit ? — Quarta difficultas eaplicatur eodem modo quo tertia.— Idem cum proportione dicendum est de confessione interna peccatorum, de qua difficultas quarta proponebatur : nam etiam in illa duo distingui possunt. Unum est interna confessio peccati proprii ; alterum est, quod talis confessio fiat Deo. Et primum quidem plane pertinet ad intellectum, consistitque in interna recognitione peccati. Sed illa per se sumpta, nisi ad alterum ordinetur, non est confessio alteri facta, sed ipsi tantum homini peccata sua recognoscenti. Ut ergo sit confessio ad Deum, oportet ut ad ipsum referatur, et ordinetur per modum locutionis, quod non fit nisi per voluntatem; et in hoc ponenda est eequiparatio, sicut in aliis explicatum est.

12. Brevis digressio de oratione Angelorum. — Ultima difficultas resolvitur. — Locutio ad hominem ignotum manifestat.— Locutio ad Dewn secus habet. — Ad ultimam difficultatem (omissis multis, quae dici possent de locutione Angelorum, seu spirituum creatorum inter se, ne a proposito digrediamur), duo breviter dicimus. Primum est, non esse eequiparandam locutionem creatura ad Deum cum locutione unius creaturae ad aliam ; nam locutio ad creaturam fit, ut ei notificetur quod illi erat ignotum, seu ut fiat proxime intelligibile id quod antea non ita erat proxime applicatum, ut actu intelligeretur. Quod manifestum est in locutione hominum inter se : finis enim praecipuus ac necessarius illius fuit manifestatio propriorum conceptuum, et consequenter rerum etiam conceptarum, quae alteri erant ignotae. Et licet homines aliquando inter se loquantur de rebus alias sibi notis, illud est, vel quia unus ignorat rem, quam alteri narrat, esse illi notam, vel ut majorem talis rei cognitionem per talem locutionem mutuo assequantur, vel ut ad actualem illius considerationem sese invicem moveant, vel quia in tali locutione delectentur : semper autem modus ipse loquendi talis est, quod per illum posset addisci res, licet antea ignoraretur. Et ad eumdem modum sentiunt Theologi de locutione Angelorum inter se; fieri, scilicet, ad manifestandos proprios conceptus, et interiores actus liberos, qui aliis naturaliter ignoti sunt. At vero locutio ad Deum non fit per novam rei manifestationem, aut nctitiam quae illi possit acquiri, ut per se notum est, sed propter alios fines morales, quos D. Thom., 1 part., quaest. 107, art. 3, uno verbo comprehendit, dicens, Angelum loqui ad Dewm, ut ab eo aliquid accipiat. Quapropter per locutionem ad Deum non fit objectum denuo intelligibile aliquo modo ipsi Deo, et ideo, licet daremus ex hac parte locutionem Angeli ad Angelum esse opus intellectus, non inde fit idem dicendum esse de locutione Angeli ad Deum.

13. Varietas declaranda locutionem spiritualem inter creaturas ad dupleu caput revocatur. — Juxta primum caput respondetur difficultati. — Juata secundum caput solvitur difficultas. — Deinde addo, cum varii sint modi explicandi locutionem spiritualem inter creaturas, omnes in duas veluti classes dividi. Una continet eorum sententias, qui negant loquentem communicare vel imprimere aliquid ei ad quem loquitur. Altera continet opiniones eorum qui existimant non posse hujusmodi locutionem fieri sine actione real circa illum cui fit locutio. Procedendo igitur juxta prius fundamentum, certe magis congequenter loquuntur, qui opinantur locutionem Angeli ex parte loquentis non fieri per actum intellectus, sed voluntatis, atque adeo esse actum illum, quo unus Angelus vult secretum suum esse manifestum alteri. Nam inde absque alia actione transeunte vel immanente ipsius loquentis, sequitur in altero notitia rei a loquente manifestatae, quae est auditio illius. Et ideo, licet ex parte audientis locutio illa qaasi passiva pertineat ad intellectum, tamen ex parte loquentis pertinet ad voluntatem. Atque ita opinantur Capreol., in 2. distinct. 11, quaest. 2; et Cajetan., quaest. 107, art. 1, et alii Thomistae, qui etiam putant esse sententiam Div. Thom. Et illi etiam favent Alens., Albert., Bonaventura et alii. Juxta hanc ergo sententiam, a fortiori sequitur locutionem Angeli ad Deum per voluntatem loquentis fieri. At vero juxta aliud principium, quod locutio inter Angelos non fit sine actione aliqua loquentis ad audientem, praeter voluntatem loquendi, seu manifestandi secretum, necesse est ponere aliquam actionem. Haec autem respectu loquentis est actio transiens, quia in alio, nempe audiente, recipitur. Ideoque (quicquid sit de actione unius Angeli in alium ) certissimum est non posse AngeIum loqui boc modo ad Deum, quia nihil in illum potest imprimere. Ergo nihil superest quod possit esse locutio, vel petitio Angeli ad Deum, nisi voluntas ordinandi suum conceptum vel affectum ad Deum, non ut illi denuo innotescat, sed ut illi se creatura submittat, et eo, quo potest, modo desiderium suum illi praesentet : idem ergo cum proportione dicendum est de locutione nostra pure mentah.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 5