Caput 6
Caput 6
Sitne conveniens et per se honesta oratio ad deum?
1. In quo sit difficultas.— Agimus de oratione proprie dicta pro petitione, ut jam monui, potestque eadem quaestio de oratione vocali tractari; sed nunc non consideramus difficultatem quae nasci potest ex eo quod petitio Deo offertur per sensibilia signa, sed solum illam quae oritur ex praecisa ratione petitionis. Difficultas autem est, quia petere aliquid a Deo, aut impium aut inutile videri potest. Probatur, quia vel Deus decrevit alhquid facere, vel non: si decrevit, et nos contrarium desideramus ac petimus, impie facimus ; tum quia ab illo petimus ut voluntatem suam mutet; tum etiam quia voluntatem nostram voluntati ejus praeferri volumus : si autem Deus jam decrevit facere quod nos petimus, inutile est id petere, quia infallibiliter fiet, licet non petamus, cum voluntas Dei non possit non impleri. Deinde, esto non sit intrinsece mala hujusmodi petitio, saltem non videtur per se honesta, sed ad summum indifferens. Probatur, quia petitio solum habet rationem utilis; est enim veluti medium quoddam, quod utile creditur ad obtinendum id quod petitur; ergo de se non habet intrinsecam honestatem, sed talis erit, qualis fuerit res illa ad quam obtinendam ordinatur.
2. Varii errores circa orationem proponuntur.— Primus eam ad salutem sufficere dicit. — Circa orationem varii fuerunt errores inter se extreme contrarii. Quidam enim dixerunt orationem adeo esse convenientem, ut ipsa sola ad salutem sufficiat, etiamsi sacramenta et alia salutis media praetermittantur. Ita refert de Messalianis Theodoretus, lib. 4 de Fabulis haereticorum, et lib. 4 Hist., cap. 10, et latius Castro, verb. Oratio, haeresi 2; quirecte asserit, non oportere nos contra hanc haeresim hoc loco disputare, quia, licet Scriptura doceat orationem esse necessariam, ut infra videbimus, nunquam docet illam solam sufficere, sed potius expresse tradit aliqua sacramenta esse necessaria ad salutem, ut in propriis locis visum est : proponit etiam opera misericordiae, et alia praecepta ut necessaria ad salutem, ut satis colligitur ex Matthae 25, et alibi latius tractandum est. Unde eleganter Chrysostomus, lib. 1 de Orando Deum, postquam multa de praestantia et utilitate orationis dixerat, sibi objicit : Verum aliquis forsitan ex eorum numero, qui, socordie segnitieque dediti, nolunt attente et diligeuter orare, persuasurus sit in hoc Deum illa verba dimisse: Non omnis qui dicit miht : Domine, Domine, intrabit in regnwm ceelorum, sed qui facit voluntatem Patris mei. Et respondet: Aftqui ego si crederem solam precationem ad salutem nostram sufficere, non immerito sermonem hunc nobis objecerit aliquis ; nunc cum profitear deprecationem caput esse bonorum om- nium, basim ac radicem vite frugifere, non est quod quisquam verbis illis abutatur.
3. Alter error. — Affirmat per orationem mutari divinam dispositionem. — Impugnatur hic error. — Alio modo nimium tribuerunt quidam haeretici orationi, dicentes habere vim immutandi divinam dispensationem et providentiam. Refert D. Thom. 2. 2, quaest. 87, art. 1, et 3 contra Gentes, cap. 96. Et movebantur fortasse ratione dubitandi in principio proposita. Sed hic error non solum contra fidem est, sed etiam contra rationem naturalem, quia evidens est Deum esse immutabilem. Ttem, evidens est Deum ab aeterno scivisse quicquid in tempore scit; ergo si nunc scit orationem nostram, et propter eam inducitur ad aliquid volendum, etiam ab aeterno ilam orationem praescivit; ergo etiam ab eeterno voluit quod in tempore propter illam vult ; ergo non potest propter orationem mutari divinae providentiae dispositio, nam haec per divinam scientiam et voluntatem subsistit. Nec vero cogitari potest Deum in ipsa aeternitate prius ante praescientiam orationis aliquid decrevisse, et deinde praevisa oratione decretum mutasse. et aliud disposuisse quam decreverat ; nam, cum in aeternitate ipsa non sit successio, repugnat omnino in illa esse talem mutationem. Neque oportet hic tractare loca Scriptura, in quibus dicitur interdum Deus dolere, aut poenitentiam agere de eo quod decrevit ; nam constat has esse metaphoricas locutiones, significantes mutationes quas Deus facit in rebus, juxta exigentiam illarum, sine mutatione sui, ut latius in prima parte tractavi.
4. Aliorum error, existimantium orationem Jcesse imtilem. ex variis capitibus.— An oratio esset inutilis rebus necessario evenientibus ? — Aln ergo haeretici dixerunt orationem esse inutilem, ex variis tamen principiis. Quidam, quia putabant omnia ex necessitate evenire, et hunc fatalem ordinem etiam ab ipso Deo mutari non posse. Alii vero, quamvis non negaverint causas contingentes et liberas, dixerunt tamen Deum non habere providentiam, nec curare has res inferiores. Sed horum errorum fundamenta in prima parte tractantur et impugnantur, et quatenus sunt contra rationem naturalem, in Metaphysica sunt a nobis impugnata. Hic vero tractari posset an, posito etiam illo fundamento erroneo, recte intulerint. Nam certe, quod ad priores attinet, etiamsi omnia ex necessitate evenirent, non videtur sequi orationem fore inutilem. Nam illa necessitas oriretur ex ine- vitabili ordine causarum, inter quas causas una posset esse oratio, et ita solum sequeretur, si effectus esset necessario eventurus mediante oratione, etiam hominem necessario esse oratumum, et Deum ex necessitate etiam esse concessurum quod petitur. Et ita non sequitur orationem fore iuutilem , quandoquidem illa posita poneretur effectus, et sine illa non poneretur; sed ad summum sequitur etiam orationem ipsam ex necessitate evenire, ac proinde, neque esse moralem actum, nec habere alias utilitates meriti vel satisfactionis, quae libertatem et moralitatem supponunt.
5. D. Thomas utilitatem orationis auferri dicit, posita necessitate. — Judicium auctoris. — Nihilominus divus Thomas 2. 2, quaest. 83, art. 2, aperte ait, ex illo errore (quocumque modo asseratur) tolli utilitatem orationis; et loquitur plane de utilitate impetrationis, seu ut effectus postulatus eveniat; et hoc sequuntur communiter interpretes, uno vel alio excepto; quod etiam tenet Castro, ver. Oralio, haeres. 3; et significat Waldensis, tom. 3, cap. 1, indicans etiam Wiclephum, ex eodem errore hunc intulisse. Mihi tamen dicendum videtur, illationem non esse ita necessariam per locum intrinsecum, ut si quis mordicus eam negare velit, evidenti ratione cogi possit aut convinci. Hoc probat ratio facta, quia posset quis dicere, orationem esse unam ex causis secundis necessariis ad effectum. Convinci tamen posset hoc voluntarie et sine fundamento dici, quia jam supponitur in illo errore Deum agere ex necessitate naturae; ergo si aliquem effectum necessario facturus est, non minori necessitate volet illum sine oratione quam cum illa. Nam oratio non est causa per se influens in effectum, sed movens moraliter Deum ut ipse faciat : quae igiturvi s potest esse in oratione ad inferendam Deo talem necessitatem, si ipse alias de se non est determinatus ad volendum ex necessitate talem effectum ; quod si ita est determinatus absque oratione, ex necessitate facit. Tantum ergo hoc modo video posse inferri unum errorem ex alio, et quamvis illatio fortasse non sit omnino necessaria , tamen verisimillimum est, qui in priorem errorem lapsi sunt, in posteriorem incidisse, quia non crediderunt necessitatem in Deo posse ab extrinseco provenire, sed tantum ex sua intrinseca natura. Qui vero non posuerunt Deum agere necessario simpliciter, sed solum immutabili providentia, et inde intulerunt respectu om- nium causarum secundarum omnia ex necessitate evenire, non cogebantur utilitatem orationis negare, quia potuisset Deus disponere, ut per talia media res fierent. Et ita fertur sensisse Lutherus, atque etiam Calvinus, qui non negarunt esse orandum Deum, etiamsi libertatem causarum secundarum per divinam providentiam tolli putaverint.
6. Deo rebus non providente, nec eorum caram habente, oratio esset inutilis. — Facilior est illatio ex alio errore negante providentiam, quanquam dicere etiam posset aliquis, quod, licet Deus non provideat his inferioribus, nihilominus et videt quid in eis agatur, et, si velit, potest ea impedire vel immutare. Quibus stantibus, posset esse utilis oratio, ut Deus, qui alias non providet, saltem oratus provideat. Sed qui hoc diceret, jam non negaret divinam providentiam omnino, sed solum ex parte, vel male eam explicaret. Unde qui negarunt providentiam, multo magis necarunt habere Deum vel causalitatem proximam in his inferioribus, vel scientiam omnium particularium, quae hic aguntur; et ita necessario sequitur ex illo errore, orationem esse inutilem. Quod autem ad rem praesentem spectat, parum refert quod unus error bene sequatur ex alio, necne. Nam si isti haeretici unum errorem bene intulerunt ex alio, everso fundamento, quodin aliislocis fit, alter error evertitur; si autem per se directe circa utrumque errarunt, probando veritatem catholicam impugnabuntur sufficienter, quantum ad praesens attinet.
7. Unde provenit Pelagii error circa orationis utilitatem. — Inferaturne ez errore Pelagii fore inutilem orationem. — Semipelagiani justo plus orationi tribuebant. — Ex alio principio fertur Pelagius errasse circa utilitatem orationis; credidit enim homines non indigere auxilio divino ad bene operandum, neque ad salutem, vel remissionem peccatorum consequendam, unde inferebat non oportere orare Deum ad haec vel similia beneticia petenda , quibus accommodari potest illud Ecclesiast. 16: IVon ecoraverunt pro peccatis suis antiqui gigantes qui destructi sunt, confidentes suce virtuti. Hunc errorem tribuit Pelagio Augustinus, lib. Haeres., in 88, et Epist. 106. Et aliqui tribuunt Origeni et discipulis ejus, ex verbis Epipbaun, Epist. ad Joannem Hierosolymitanum, quae est sexagesima inter Epistolas Hieronymi, ubi sic inquit: Audent in periculo amima suee asserere quodcumque cis in buccam venerit, et magis jubere Deo, et non ab eo orare, vel dicere veritatem. Sed non dicit Epiphanius errasse Origenistas circa doctrinam de oratione, sed peccasse non utendo illa ad intelligendam veritatem, ac proprio sensu et judicio eloquia Dei interpretantes : hoc enim existimo esse quod ait: Audent jubere Deo, eic. Difficilior vero hic est ilatio quam Poelagius faciebat, ut refertur; tum quia multa bona sunt petenda a Deo, quae per se proprie, nec ad gratiam pertinent, nec pendent ex gratia, ut sunt temporalia et corporalia bona; tum etiam quia Pelagius fatebatur gratiam prodesse saltem ad facilius bene operandum, vel vincendas tentationes ; ergo sentiebat gratiam esse saltem utilem nobis; ergo non est cur negaret orationem fore utilem, si potest gratiam impetrare. Quare non mihi satis constat an Pelagius omnino rejiceret orationem tanquam inutilem, vel solum erraverit ejus necessitatem negando, de qua re dicemus in capitulo septimo. De Semipelagianis autem constat plus nimium tribuisse orationi, etiam mere naturali, ut ex Concilio Arausicano, et ex Epistolis Prosperi, et Hilarii ad Augustinum, et ex ipso Augusino, lib. de Praedestinatione Sanctorum, et de Bono persev., et aliis locis constat, de quo plura dicemus cap. sequenti.
8. Error tollentium orationem, quia putabant Dewn non moveri precibus. — Tandem alii contempserunt orationem non ex aliis extrinsecis erroribus, sed quia putabant Deum non moveri verbis nostris aut petitionibus, sed solum intueri opera nostra, et juxta illa retributionem dare. Hunc sensum videntur habere verba Wicleph, quae refert Waldensis supra: Peus est auctor realis, qui non requirit vocem cel cogitationem, sed omnino vitam sug Justitiee complacentem. Unde triplicem disnguebat orationem, mentalem, vocalem et vitalem, id est, quae in bona vita et bonis operibus consistit, et hanc postremam diccbat sufficere, aliis praetermissis ; et hunc errorem suspicatur Waldensis, dicto lib. 1, capite 13, hausisse Wiclephum ex fonte philosophorum , qui, ut refert Hieronymus in illa verba Matth. 6: Scit enim Pater colestis, quia his omnibus indigetis, dixerunt: Si novit Deus, antequam oremus, quibus indigeamus, frustra scienti loquimur.
9. Concluditur orationem, delite factam, esse actum per se honestumn, rationi congruum, et valde utilem. — Dicendum vero est orationem ad Deum, si in debita materia et circumstantiis fiat, esse actum per se honestum, rationi con- sentaneum, et homini valde utilem. Assertio estde fide, tam frequenter expressa in Scripturis, ut supervacaneum sit illam probare. Nam in actu exercito, ut sic dicam, utrumque testamentum plenum est frequentia orationum, et omnes Psalmi altissimam orationem continent; et Christus Dominus frequentissime orasse legitur, et vitam suam non solum in coena et in horto, sed etiam in Cruce orando consummasse ; et de Apostolis, et tota Ecclesia fideli ab ejus initio, idem refertur in Actibus Apostolorum. Praeter exemplum vero habemus et doctrinam et praeceptum Christi; Matth. 6 docuit nos orare, et capit. 7, adjecit consilium: Petite, et accipietis ; et capit. 25: Vigilate, et orate, ut non intretis n tentationem ; et Luc. 18: Oportet semper orare; et similia inveniuntur passim. In quibus consideraudum est indefinite loqui de oratione, posseque optime de vocali intelligi ; tamen inde evidentercolligitur, petitionem sola mente factam, etiamsi in sensibilem vocem non prodeat, et honestam et utilem esse; tum quia et vox necessaria non est ut Deus orationem percipiat, ut pec seconstat; tum etiam quia tota efficacia orationis vocalis ex interiori affectu et intentione peudet; ideoque summa utilitas et formals honestas estin interiori affectu, et interna locutione ad Deum. Unde est illud Psalm. 26: Tibi dizit cor meum, et illud Psal. 38: Beatus vir cujus est ausilium abs te, ascensiones in corde suo disposuit; et statim : Domine Deus virtutum, exaudi orationem meum ; et Psalm. 76: Anticipaverunt vig:- lias oculi mei, turbatus sum, et non sum locutus, cogitavi dies antiquos, etc., et alia plura afferemus infra iib. sequen. Propter quae non solum est de fide certum orationem, ut comprehendit vocalem, sed etiam orationem in mente consummatam, esse sanctam et utilem. Quin potius Ambrosius, lib. 6de Sacramentis, cap. 4, utile docet esse interdum sola mente absque voce orare, quod etiam alii Patresfrequenter docent, ut videbimus infra tractando de oratione mentali communiter sumpta. Patrum etiam testimonia afferemus infra cap. sequenti. Ratione ostendetur facile, respondendo ad rationes dubitandi in principio positas.
10. Respondetur objectionibus initio positis. — Ad primam respondetur, non esse inutiie vel impium aliquid a Deo petere, quia nec petimus ut aliquid ex tempore velit, quod ab aterno non voluit, neque ut mutet decretum quod ab aeterno habuit; utrumque enim procederet ex falsa de Deo existimatione; sed petimus ut, media oratione nostra, id faciat quod ab aeterno decrcvit, quia non obstante illo decreto, saepe non faceret sine oratione nostra, quia hoc ipsum ipse decrevit. Hoc tcotum colligitur ex Scripturis, in quibus legimus Deum multa facere interventu orationis, et propter illam, ut Ezechiae oranti adjecit quindecim annos vitae, Isaiae 38; cui dixit Deus: Audivit orationem tuam, et vidi lacrgmas tuas. Similiter Ninivitis orantibus pepercit, Jonae 3; et 3 Reg. 17: Exaudivit Dominus vocen Elie, el reversa est anima pueri intra eun. Et ideo Christus monebat: P«tite et accipietis, querite et invenietis, etc., Matth. 7.Ouod non diceret, nisi oratio esset aliquo modo causa et ratio obtinendi quod petitur. Unde Jacobi 5 ipsi orationi ascribitur effectus: Multum (inquit) valel deprecatio justi assidua ; et ibidem: OraLio fidei salvabit infirmum, etc. Interdum etiam expresse dicitur in Seriptura, non esse futurum effectum, si non interveniat oratio, ut Matth. 17: Hoc genus demoniorum nen ejicilur, nisi in oratione et jejunio, et Jacobi 4: Non habetis propter quod non postulatis ; peLitis, et non accipitis, eo quod male petatis. Vgitur, non obstante aeterna dispositione divinae providentiae, potest esse oratio una ex causis necessariis ad effectum, sicut non obstante divina praeordinatione, sunt necessariae aliae causae secundae, vel physica, vel etiam morales, ut meritoria, vel dispositiva, etc.
11. Necessitas orationis declaratur, non obstante divina preeordinatione. — Hic vero statim occurrit speculativa quaestio, qualis sit praeordinatio divina aeterna circa effectum qui per orationem obtinetur, an, scilicet, sit ex praevisa oratione, velpotius oratio habeat originem ex praefinitione effectus, et solum sit ratio executionis ejus. Sed haec quaestio non est hoc loco a nobis tractanda, nam in libro de Praedestinatione, et de Auxiliis gratiae satis tractata est. Unde breviter dicimus, licet non repugnet aliquos effectus communes et inferioris ordinis, ante praevisam orationem solum esse antecedenti et simplici affectu intentos, et propter orationem praevisam efficaciter praeordinari, nihilominus in praecipuis gratiae effectibus sentiendum esse quod, licet per orationes obtineantur, efficaciter praeordinati sint ante praevisam orationem, et consequenter quod ipsa oratio necessaria sit ad executionem ex divina dispositione posteriori secundum rationem, sicut Incarnatio pradefiniia est antea praevisas orationes Patrum, et nihilominus, mediantibusillis, est executioni mandata. Et eodem modo docent Theologi prae- destinationem juvari precibus Sanctorum. Sic etiam intelligo quod Augustinus dicit sermon. 1 de Sancto Stephano, quod, si Stephamus non orasset, Hcclesia Paulum non haberet. Atque haec videtur esse clara sententia Prosperi, lib. 2de Vocatione Gentium, capite ultimo, dicentis : Quamovis quod statust Deus, nulla possit ratione non fieri, studia tamen non tolluntur orandi, nec per electionis propositum liberi avbitrii devotio relamatur, cum implendee coluntatis Dei ita sit preordinatus effectus, ut per laborem operum, per instantiam supplicatiomun, per ecercitiavirlutum fiant incrementa meritorum. Quod confirmat testimoniis Angeli, Tobiae 6, qui prius dixit Tobiae et Sarae: Surgite, et deprecamini Deum wt detur vobis misericordia et sanitas, et pro ratione reddit: Tbi enim destinata est ante secula, et tu sanalis egin .
12. Objectio. — Responsio. — Quaeri vero ulterius potest, si Deus ex se, et ante orationem praevisam, habet propositum dandi absolutum et efficax, cur postulet orationem, etiam ut necessariam ad effectum, cum voluntas ejus sufficiens sit. Respondeo, primum id facere Deum ob generalem rationem , qua vult operari per causas secundas, quantum commode potest, et in operibus moralibus seu gratiae vult cooperationem hominis, ubi locum habere potest ; nam ubi non potest, ipse solus operatur, et ideo recte dixit Augustinus, de Dono persev., cap. 17, Deuwn alia danda etiam non orantibus , sicut instium fidei, alia non nisi orantibus preeparasse, sicut usque in finem perseverantiam. Et Prosper, loco citato, significat Deum hoc ordinasse propter commodum nostrum, nimirum, ut non solum secundum propositum Dei, sed etiam secundum merita nostra coronemur.
13. Objicitur ulterius. — Respondetur objectioni. — Instabis, quia haec cooperatio et meritum ex parte hominis satis exercetur per desiderium justitiae, aut beatitudinis, ut alias dicit Augustin., Epistol. 121; quod autem hoc desiderium a nobis per orationem manifestetur Deo scienti illud, videri superfluum, et non pertinere ad cooperationem creaturae, neque ad aliam utilitatem nostram. Respondetur pertinere in primis ad gloriam et cultum Dei, ut homorecognoscat Deum tanquam auctorem gratiae, et omnis boni quod facit, quando illi proponit desiderium suum, virtute et liberalitate illius implendum, et ideo dixit Leo Papa, ser. 1, de Jejun. decimi mensis, quod im orationibus permanet fides recta. Deinde petendo orationes nostras, Deus nobis occasionem praebuit accedendi ad illum, et colloquendi cum illo, quae est et maxima utilitas, et summa dignitas animarum, ut eleganter dixit Chrysostomus, lib. 1 de Orando Deum, unde sic concludit : Vitam piam ac Dei cultu dignam miris modis oratio conciliat, conciliatam auget, ac cewu thesgurum recondit in animis nostris ; et infra : Quid majus aut divinius obtingere possit, quam deprecatio, cum hanc anumis cegrotautibus phar macum quoddam esse liqueat. Vere ceelestis est armatura deprecatio, quee Deo funditur, solague firmam custodiam prebet his qui se Deo tradiderunt.
14. Secund«e vationi dubitandi fit satis. — Atque hinc facilis est responsio ad secundam rationem dubiiandi. Duo enimm in oratione considerari possunt ex parte objecti ejus. Unum est materia, circa quam versatur. Alterum est motivum, seu formalis ratio sub qua versari debet, ut sit vera oratio. Primum est res quae postulatur, quae vere dicitur materia orationis, qua quidem secundum se spectata indifferens esse potest ; tamen ut sic, non est proxime materia orationis, prout nunc de illa agimus, sicut in cap. 2 diximus. Debet ergo esse talis materia, quam a Deo petere decens sit, et ideo ex hoc capite non est indifferens oratio, sed per se honesta. Aliunde vero quamvis revera homo utatur oratione tanquam medio ad obtinendum quod desiderat, et sub ea ratione videatur oratio aabere rationem boni utilis, tamen quatenus hoc totum respectu religiosae orationis materiale est, et in eo praecipue intenditur divinus cultus, habet oratio per se propriam honestatem, ut in sequenti cap. magis declarabimus.
On this page