Caput 7
Caput 7
An oratio sit proprius et elicitus actus virtutis religionis?
1. Status controversiae declaratur. — Oratio videtur esse actus elicitus fidei. — Duo in praecedenti cap. de oratione diximus, nimirum esse et honestam et utilem; nunc explicare aggredimur quem gradum in utraque bonitate habeat. Et imprimis de honestate dubium videtur, quia multiplex honestas in oratione exercetur. Prima est fidei, ut paulo antea ex Leone dicebamus, nam qui petit a Deo, profitetur se credere Deum posse dare quod postulatur, esseque primum auctorem omnis boni ; imo etiam credit esse veracem et fidelem in implendo quod promisit. Sed hoc, quod ad fidem attinet, diflicile non est; probat enim bene fidem esse fundamentum et radicem orationis, sicut generaliter est fundamentum vrerum sperandarum, ut dicitur ad Hebraeos 111, et in universum totius justitiae et virtutum omnium, ut dicitur in Concilio Tridentino, sessione 6, capite 8. Et specialiter de oratione dixit Paulus, ad Roman. 10: Quomodo invocabunt in quem non crediderunt, quia primum aditum ad Deum aperit fides, et conditiones fere omnes necessariae ad debitum orandi modum in fide radicantur, ut ex inferius dicendis constabit. Non tamen hinc fit honestatem orationis confundi cum honestate fidei, sicut nec spes, nec religio quoad alios actus, confunduntur cum fide, quamvis in ea fundentur.
2. Orationem pertinere videtur elicitive ad illam virtutem, ex cujus affectu ipsa oratio procedit. — Major difficultas est de virtute illa ad quam pertinet amare, vel desiderare bonum illud quod postulatur, ut, verbi gratia, si quis petat remissionem peccatorum ex affectu charitatis, vel petat veram contritionem ex affectu poenitent iae, seu desiderio satisfaciendi Deo prout potest, vel petat perseverantiam ex affectu et intentione obtinendi aeternam retributionem, quae pertinet ad spem, et sic de aliis. Nam in singulis ex his affectibus videtur oratio pertinere elicitive et proprie ad illam virtutem , ad quam pertinet talis atfectus ad rem postulatam ; erit ergo oratio actus elicitus nunc charitatis, nunc spei, nunc poenitentiae, vel alterius similis virtutis. Probatur, quia ejusdem virtutis est intendere finem, et applicare medium utile vel necessarium ad illum finem ; sed oratio semper sumitur ut medium ad obtinendum id quod desideratur; ergo sicut desiderare rem postulatam non est unius virtutis, sed diversarum, ut declaratum est, ita oratio non est actus unius virtutis, sed potest esse diversarum, pro diversitate desideriorum, juxta materias et motiva eorum. Confirmatur ac declaratur, nam ex eodem motivo aliquis petit aliquid, ex quo illud desiderat, ut in petitione inter homines manifestum est ; estque eadem ratio in petitione ad Deum, quia idem est motivum tendendi ad finem et ad medium ut sic; sed desiderium, per orationem explicatum, nunc est ex motivo charitatis, nunc poenitentiae, etc.; ergo etiam oratio proxime est ex codem motivo cum partitione accommoda ; ergo elicitur ab eadem virtute.
3. Concluditur orationem esse actum proprium religionis. — In hoc puncto communis resolutio est, orationem esse actum proprium religionis. Ita docet D. Thomas 2. 2, quaest. 33, in princ., et in art. 3; et ibi Cajet., et q. 81, art. 4, ubi dicit orationem esse actum elicitum a religione. Et hoc sequuntur omnes Theologi, in 4, d. 15; et Medina, in codice de Oratione, quaest. 2, quanquam ille distinctione quadam utatur, ut statim dicam. Confirmaturque assertio ex communi sensu, et traditione omnium hominum nam omnes existimant magnam partem religionis ad Deum in oratione positam esse; neque fuit unquam ulla hominum congregatio Deum colens, qua non propriam supplicandi Deo rationem haberet. Omnes ergo credunt orationem esse religionis actum. Ut autem rationem hujus sententia reddamus, distinguenda sunt duo. Primum est affectus orandi. Secundum est petitio ipsa, prout a nobis intelligitur fieri per locutionem mentalem aut vocalem. Difficultas ergo est circa ipsum atfectum orandi, nam cujus virtutis actus elicitus ille fuerit, ejusdem erit ipsa petitio, quia petitio non elicitur a virtute, nisi mediante affectu ; nec petitio intellectus habet rationem moralis actus, nisi quatenus est ex voluntate et affectu orandi, a quo tanquam a forma habet et esse morale, et moralem honestatem.
4. Affectus orandi procedere debet ea motico colendi Deum. —gitur in affectu orandi, considerandum est ex quo motivo fieri debeat, ut recte et convenienter fiat in ordine ad Deum. Sic ergo dicimus, affectum orandi esse debere ex motivo colendi Deum, et offerendi illi mentem nostram, mediante oratione, ad colendum ipsum, recognoscendo et quasi protestando petitione ipsa nostram subjectionem ad Deum, et nostram indigentiam ac dependentiam ab ipso, et e converso potentiam ejus, bonitatem ac providentiam erca nos. Hic ergo affectus sub hoc motivo manifeste est actus elicitus a religione, cujus proprium munus est cultum Deo reddere, ut supra dictum est. Quod autem hoc motivum possibile sit, etiam est per se evidens, quia petitio, sic oblata Deo, ex intrinseca ratione sua est nota subjectionis orantis ad Deum ianquam ad excellentem. Quod deni- que hujusmodi esse debeat proprium motivum orandi Deum, declaratur, quia non oramus Deum ut vel ei manifestemus aliquid quod antea non noverat, neque ut novam aliquam voluntatem habeat propter nostram orationem, quam ab aeterno non habuerit; ergo quod maxime intendere possumus et debemus, est ipsum colere et venerari. Dices nihil aliud nos intendere, nisi consequi quod postulamus. Sed contra, quia ut per orationem intcndamns consequi quod postulamus, oportet ut in oratione ipsa apprehendamus aliquid, ratione cujus exigitur a nobis, ut medium ad obtinendum postulata; hoc autem nihil aliud est, nisi quod oratio sit cultus et subjectio ad Deum, et ita per illam disponimur ad impetrandum a Deo quod cupimus. Atque ita intelligendam existimo differentiam inter humanam et spiritualem orationem, quam Gullielmus Parisiensis, in sua Rhetorica divina, capit. 2, tradit, et sequitur Gabriel, lectio 31, in Can., quod humana petitio tendit ad disponendum, ut sic dicam, vel immutandum eum ad quem fit; petitio autem ad Deum tendit ad disponendum ipsum petentem; nam cum se exhibet cultorem Dei, se disponit ad recipiendum quod postulat.
5. Cultus Deo exhibitus in oratione non distingwitur ab illa. — Dei cultus objectum est affectus orandi. — Unde intelligitur decipi eos, qui putant cultum illum, quem orando Deo exhibemus, esse quid distinctum a petitione ipsa, et per modum objecti ad illam comparari, esseque aestimationem de divina potentia et majestate, quae, ex oratione ad Deum, in ipso orante, vel in alüs excitatur, vel actu, vel quantum est ex natura talis actus. Hoc enim puítant necessarium ut oratio non sit actus virtutis Theologicae, sed moralis, quae non Deum ipsum immediate, sed cultum Dei attingit et intendit. Hoc autem ideo ab aliquibus excogitatum est, quia non satis distinxerunt illa duo quae paulo antea distinximus, videlicei, affectum orandi, et orationem ipsam, quae tamen distincta esse evidens est, praesertim constituendo orationem in inteliectu. De affectu ergo recte dicitur oportere ut pro objectc habeat cultum Dei; de petitione autem ipsa non recte id dicitur, nam ipsa petitio est cultus quem affectus ille intendit, et hoc satis est ut ille affectus non sit actus virtutis Theologicae, ut supra de tota virtute religionis ostensum est. Deinde aestimatio illa de Deo, quae inde re- sultare potest in aliis extra ipsum orantem, imprimis per se non habet locum in oratione mentali, sed tantum in vocali; deinde est effectus valde extrinsecus, qui non pertinet per se ad religionem, sed potius ad charitatem Dei vel proximi. 7Estimatio autem de Deo, quae in ipso orante consideratur, potius ad orationem supponenda est; imo ipsa oratio est protestatio quaedam et nota illius aestimationis de Deo in conspectu ipsius Dei, et ideo est formalis cultus ipsius Dei.
6. Objectio. — Responsio. — Quod si quis ulterius consideret, ex oratione posse hanc eestimationem augeri, praesertim si quis petita impetravit, juxta illud Psalm. 40: Invoca me in die tribulationis, eruam te, et honorificabis me, et ita posse orantem hoc ipsum per orationem suam intendere, respondemus primo, posse quidem hoc intendi, non tamen esse hunc proprium et intrinsecum cultum orationis, sed ille quem ipsa petitio intrinsece continet. Unde licet orans talis conditionis sit, ut in ipso non habeat locum illud argumentum, ut est Christus in quantum homo, vel sunt etiam beati, nihilominus ejus petitio intrinsece et per se est cultus Dei. Addimus secundo, quando quis per orationem illum finem intendit, non esse aestimationem illam objectum petitionis, quia neque illa postulatur, neque intendere extrinsecum effectum pertinet ad intellectum, cujus actus supponitur esse petitio. Est ergo illa Dei gloria seu eestimatio objectum alterius actus voluntatis, quo talis divina gloria intenditur, mediante petitione ; sed hoc satis non esset ut petitio ipsa esset actus proprius et immediatus religionis, seu proprium et intrinsecum objectum affectus religiosi, nisi ipsa petitio in se et intrinsece esset cultus Dei.
1. Oratio est actus immediate elicitus a religione quoad affectum petendi, quoad petitionem vero est prorime umperatus. — Est ergo oratio quoad affectum orandi, seu petendi, actus proprie et immediate elicitus a religione; quoad petitionem vero ipsam, est actus proxime imperatus, quatenus locutio intellectualis est, licet in esse moral et virtutis possit etiam dici elicitus, loquendo cum multis. Unde petitio mentalis, licet dicatur actus internus religionis comparatione externorum actuum qui sensibus objiciuntur, quomodo loquitur de illa D. Thomas, quaest. 82 et 93, in principiis, nihilominus comparatione volIuntatis, in qua est religio, est quasi actus externus, id est alterius potentiae; loquimur enim de ordinaria petitione, quae per locutionem intellectus fit. Nam prout in voluntate ipsa considerari potest, vel non est distincta ab affectu orandi; vel, si distinguantur tanquam actus directus et reflexus, uterque erit internus actus voluntatis; quamvis respectu virtutis religionis ipse affectus orandi sit immediatior actus quam petitio.
8. Respondetur difficultati positee in principio. — Ad difficultatem ergo in principio positam, Medina loco proxime citato indicat esse distinctione utendum : NVam refert, inquit, unde hujusmodi oratio procedat, ad cognoscendum ad quam virtutem oratio pertineat. Si enim solum procedat ex amore proximi, vel proprio, ad amicitiam seu charitatem pertinet ; si ex animo recognoscendi Dei potentiam et misericordiam, ad latriam pertinet. Non censeo tamen distinctionem hanc esse absolute admittenrdam, quia alias non magis posset oratio adscribi religioni, tanquam proprius et elcitus actus ejus, potius quam charitati, vel poenitentiae, vel alteri simili virtuti, quia in oratione motiva omnium harum virtutum inveniri possunt. Dico ergo orationem ad Deum convenienti modo factam semper esse actum elicitum a religione, seu aptum elici, quantum est ex specie sua. Quod sane nec Medina negare videtur, nam statim subjungit quod, quando ad Deum tanquam ab eo dependentes oramus, ipsum colimus, quia per hoc illius potentiam et nostram indigentiam profitemur. At quoties convenienter ad Deum oramus, tanquam ab eo dependentes et illius potentiam et nostram indigentiam recognoscentes oramus; ergo latriam erga ipsum exercemus; ergo est ille actus ex proximo affectu ad religionem pertinente.
9. Consecutio rei postulatee per orationem est finis emtrinsecus veligionis. — Religio est mediatrim inter cateras virtutes Deum, et ad petitiones illarum ipsi preesentandas. — Neque obstat quod, ad efficiendam hujusmodi orationem, ex affectu obtinendi rempostulatam moveamur, nam tunc consecutio rei postulatae, quam speramus, nos movet per modum finis extrinseci seu remoti respectu religionis. Unde solum fit talem orationem esse imperatam ex virtute charitatis, vel poenitentiae, vel etiam ex amore alicujus commodi proprii honesti, quod non est inconveniens, sed omnino verum ; sumiturque ex divo Thoma, et Cajetano, quaest. 83, art, 1, ad 2. Et patet, quia saepe voluntas ex affectu unius virtutis applicatur ad usum alterius, in ordine ad alhquem effectum, quem prior virtus appetit. Sic enim ex affectu proprio poenitentiae, qualis est intentio resarciendi divinam injuriam per peccatum commissam, movetur homo ad eliciendam contritionem, quae est proprius actus charitatis, et similiter e contrario ex affectu charitatis potest voluntas moveri ad eliciendum actum poenitentiae; non est enim inconveniens inter virtutes dare hunc circulum, secundum actus diversos. Ita ergo quoties homo appetit aliquod bonum per quamcumque virtutem voluntatis, et per fidem vel prudentiam judicat, oportere a Deo petere auxilium ad illud bonum obtinendum, tunc ex illo affectu applicatur religio ad illud officium exequendum. Et ita se habet religio tanquam interventrix et mediatrix inter alias virtutes et Deum, ut petitiones seu desideria omnium praesentet.
10. Media cultus exhibitione rem desideratam a Deo accipimus. — Ubi (ut hoc magis constet) considerandum est, quod quando una virtus indiget ope alterius, non solum quoad materialem actum illius (ut sic dicam), sed etiam quoad formalem honestatem cjus, tunc virtus movens non potest esse eliciens, sed tantum imperans, quia tunc ad talem actum eliciendum necesse est ut fiat ex motivo proprio virtutis motae, cujus auxilium (ut sic dicam) ab altera imploratur. Quod aperte explicatur in exemplo dato de virtute poenitentiae, quae intendit expellere peccatum, sed non potest sine adjutorio charitatis, quia licet etiam ipsa possit aliquem dolorem de peccato elicere, ille per se non satis est, sed oportet fieri summo quodammodo dolore, qui fieri non potest nisi ex proprio motivo charitatis; et ideo necesse est ut ex tali intentione ponnitentiae, si efficax est, applicetur voluntas ad eliciendam contritionem propriam charitatis. Ad hunc ergo modum dicimus in praesenti, ad impetrandum a Deo efficaciter quod petimus, necessarium esse petere, non quocumque modo, sed exhibendo Deo cuitum et honorem per ipsam petitionem, quia, ut supra ostensum est, in petitione nostra respectu Dei nihil aliud considerari potest, ob quod sit apta ex parte nostra ad impetrandum a Deo, qui jam cognoscebat desiderium nostrum, priusquam per orationem illud proponeremus. Ergo indigent aliae virtutes auxilio petitionis, non materiali quodam modo, ut sic dicam, sed formali, quatenus cultus Dei est; et ideo non eliciunt petitionem, sed religionem movent, ut illam ehciat.
11. Ratio difficultatis initio posite, el ejus confirmatio eapediuntur.—Cum ergo in proposita difficultate dicitur ejusdem virtutis esse intendere finem et applicare media, distinguendum est illud verbum applicare ; nam si intelligatur, eliciendo actum qui assumitur ut medium, non est in universum verum, sed sclum quando ille actus non habet ex intrinseco motivo propriam honestatem ad aliam virtutem pertinentem, ut declaratum est. Si autem intelligatur, saltem imperando, sic verum est, et nihilex eo infertur contra dicta. Cum vero in confirmatione iterum sumitur, ex eodem motivo aliquid peti, ex quo desideratur, respondetur id esse verumde motivo per modum finis extrinseci, non autem de motivo intrinseco et objectivo. Sic itaque quando movemur ad orandum ex affectu salutis, fatemur salutem esse motivum orandi, sed remotum, et per modum finis ; nam proxime intendimus per petitionem ipsam divinum cultum et honorem. Ouod etiam suo modo in petitione seu intercessione humana contingere potest, quamvis non sit tam intrinsece necessarium ; tum quia unus homo non ita videt cor petentis, sicut Deus; tum etiam quia petitio ad hominem potest habere alias rationes impetrandi, praeter cultum et honorem ejus qui rogatur.
19. Objectio. — Respondetur. — Dices : ergo quoties homo orat ad Deum absque formali intentione cultus, nec exercet actum religionis, nec convenienter orat, ita ut exaudiri mereatur. Consequens est valde durum et incredibile, quia illa petitio, etiamsi fiat absque intentione cultus, non est mala, quia esse potest ex fine bono, et in se non habet inirinsecam deformitatem ; ergo est actus bonus; ergo pertinet ad aliquam virtutem ; ergo poterit petitio ad Deum seu oratio elici ab alia virtute praeter religionem. hesponderi solet negando primam illationem, quia si homo orat ad Deum, eo ipso habet voluntatem orandi, et petendi a Deo rem decentem, ut supponimus; et hoc satis est ut ille actus sit religionis, etiamsi talis persona nihil actu cogitet tunc de cultu Dei in actu signato et formali, ut sic dicam, quia satis est quod in actu exercito velit verum cultum, de quo cogitat, prudenter judicando Deum esse orandum. Sed haec responsio majori indiget explicatione; nam, ut interior actus vo- luntatis substantialiter constituatur in specie alicujus virtutis , necesse est ut formaliter tendat in objectum illius virtutis, quatenus talem honestatem habet, ut ex 1. 2 suppono. Et ratio est, quia alias ille actus non est voluntarius, ut rectus et honestus, sed solum materialiter, quod ad virtutem non sufficit, quia voluntas illius objecti materialis potest esse mala. In praesenti ergo, ut affectus orandi, seu voluntas a qua procedit oratio, intrinsece ac substantialiter sit actus virtutis relieionis, necesse est ut formaliter sit ex motivo divini cultus, alias non potest ex illo motiyo speciem sumere. At verosi is qui petit, nihil cogitat de cultu, non potest formaliter velle petitionem sub ratione cultus; ergo non potest actum relgionis elicere.
13. Aliter objectio dissolvitur, duplici notatione premissa. — Quid sufficiat ad orationem ut actus religionis sit.— Duo ergo mihi dicenda occurrunt. Unum est, vix fieri posse ut aliquis ex vera fide Deum oret, et non sufhicienter cogitet de cultu Dei, quem orando intendat. Quia non est necesse ut cogitet de honore ve! cultu sub his conceptibus generalibus, imo neque quod distincte sciat petitionem esse cultum, aut notam, vel signum honoris, vel aliquid simile, nam simplices, licet haec ignorent, optime orant. Satis ergo est ut qui orat, cognoscat se indigere ope Dei, et quod orando velit se Deo submittere tanquam superiori, et potenti, quod sine dubio facit quisquis ex vera fide orat, etiamsi ex magno affectu ad rem postulatam, vel ex ingenti timore mali contrarii oret; imo, quanto hic affectus magis movet, tanto solent homines etiam simplices majori submissione et reverentia submitti Deo ad orandum. Haec ergo apprehensio ex parte intellectus, et affectio ex parte voluntatis, sufticit ut illa oratio sit verus actus religionis.
14. An eratio ex solo affectu ad propriam utilitatem sit actus religionis. — An talis oratio bona dicenda sit, aut mala. —Dico vero ulterius, quod si contingat aliquem ex nimio affectu ad suum commodum, vel alio simili, nullo modo cogitare, dum petit, de submissione et reverentia erga Deum, nec de recognoscenda potentia ejus, vel dependentia ab ipso, aut aliquid aequivalens, sed solum de obtinendo bono quod cupit, vel fueiendo malo quod timet, petitionem ejus materialiter quidem esse cultum Dei; tamen, ut est ab ipso, non esse verum actum religionis, quia non procedit ex affectu qui sit ac- tus a religione elicitus. Hoc probat ratio facta, potestque facile suaderi exemplis aliarum virtutum moralium: quotiescumque enim exterior actus vel observantiae, vel misericordiae, vel similis, fit sine interiori intentione et motivo talis virtutis, non est actus ejus nisi materialiter tantum. Cum autem quaeritur an illa oratio tunc sit bona vel mala, respondeo: aut ille qui sic orat, per solam naturalem inadvertcntiam non intendit divinum cultum, vel per voluntariam et culpabilem negligentiam. Quando hoc posteriori modo fit, actus est malus, quia voluntarie fit sine debito modo et circumstantia. Quando vero fit priori modo, actus excusatur a malitia ex illo capite, quia quoad illam circumstantiam non est actus humanus, nec deliberatus; quatenus vero secundum suam substantiam ex aliquo actu libero procedit, et propter aliquem finem fit, erit bonus vel malus, juxta conditionem actus et finis a quibus procedit.
On this page