Caput 8
Caput 8
Utrum oratio sit actus supernaturalis, pertinensque ad virtutem per se infusam?
1. Ratio dubitandi. — Ratio dubitandi est, vel in oratione consideratur locutio illa, quae in intellectu fit, vel affectus orandi, qui est in voluntate ; neuter autem ex his actibus videtur in se supernaturalis, nec pertinens ad virtutem per se infusam; ergo. De actu intellectus patet, tum quia illa locutio solum fit per conceptus ipsarum vocum, ut supra declaratum est; illi autem sunt conceptus acquisiti mere naturales; tum etiam quia, si actus ille, ut intellectualis est, esset in suo esse supernaturals, deberet in intellectu habere aliquam virtutem, vel habitum per se infusum ad elevandum intellectum ad exercendum talem actum : nulla autem talis virtus in intellectu excogitari potest. De actu autem voluntatis probatur, quia non est magis supernaturalis, quam sit actus intellectus ad quem movet ; si ergo hic actus intellectus supernaturalis non est, nec voluntatis erit. 2. Prima conclusio. —In hoc puncto, statuendum imprimis est. ad orandum sicut oportet, esse necessarium supernaturale auxilium gratiae. Videri potest assertionem hanc non esse sub his terminis definitam, quia Concilium Tridentinum solum definivit similem sententiam de actibus fidei, spei, chari- tatis et poenitentiae. Nihilominus censeo esse de fide, et in Scriptura et definitionibus Conciliorum satis expresse contineri. Nemo enim negare potest quin orare sicut oportet, sit res magni momenti; imo capite sequenti ostendemus, esse necessariam ad salutem ; at Christus dixit: Sane me mihil potestis facere, Joan. 15; ergo ibi maxime orationem comprehendit. Praeterea Paulus, ad Romanos S, expresse dixit : Spiritus adjuvat infirmitatem nostram, nam quid oremus sicut oporLet, nescimus , sed ipse Spiritus postulat pro nobis gemitibus inenarrabilibus, id est, postulare nos docet et facit; qui autem scrutatur corda, id est Deus, ad quem oramus, scit, id est approbat, ut divus Thomas exponit, quid desideret spiritus, id est, quod desiderare nos facit, guia secundum Dewm postulat pro Sanctis, id est, quia facit sanctos, seu fideles postulare juxta divinum beneplacitum, quod est orare sicut oportet ; ergo ad sic orandum necessaria est Spiritus Sancti gratia. Praeterea illa generalis sententia Pauli : Non sumus sufficientes cogitare aliquid em nobis quasi em nolis, 2 ad Corinth. 3, maxime comprehendit piam orationem, ut per se notum est. Demum Concilium Arausicanum lIlI damnat dicentes, misericordiam non conferri petentibus, quaeerentibus, pulsantibus; et definit per infusionem Spiritus Sancti in nobis fieri, ut haec omnia, sicut oportet, agere valeamus. Ubi tacite exponit verba Christi Domini dicentis : Petite et accipietis, querite et invenietis, pulsate et aperietur volis, Lucae decimo, ita esse intelligenda, ut non solum gratia Dei sit petita donare, sed etiam auxilium ad petendum dare. Quae etiam est doctrina Augustini in omnibus libris contra Pelagium, cujus loca referre hic necessarium non est. Solum annotabo elegantem locum, in sermone 171 de Tempore, ubi explicando parabolam Christi Domini, Lucae undecimo, de illo ad quem venit hospes noctu, et cum non haberet quid apponeret ante illum, ivit ad amicum, etc., declarat hospitem illum esse divinam gratiam, quae, occasione inventa, etiam hominem in tenebris ambulantem ad orandum excitat : Quis est (inquit) iste hospes que an nocte cenit, et hospitem imparatum invenit ? Imo ideo nocte cenit hospes in perpetua, et deficiente paupertate, in nocte venit hospes, graLia in summa ignorantia, in magna egentia, imnmnittit tristitiam , quando dicit nocturnus petitor : In tribulatione invocavi Doninwm, et exaudivit ine; et infra : /deo hospes supervenit improvisus subito, cum quispiam tedio affcitur pressurarum. Supervenit illà orando desiderium, flendi arripiens votum, illa hora hospes venit gratia, ut compungat conscientiam, ne in sua moriatur egentia, sed eat, et petat ad divitem, etc. Et concludit rem totam notanda sententia : Quidguid boni cogitavcerit homo subito corde percussus. sciat quia hospes illi venit de celo; qua significat, orationis initium, ut bona sit et utilis, ab Spiritu Sancto semper esse, et illum esse hospitem qui ad hominem venit, quoties desiderio vel cogitatione orandi pulsatur : ille enim hospes est qui dicit Apocal. 3: Ego sto ad ostium, et pulso, etc. His consonat Chrysostomus, homilia 38 in Genes., dicens, quod gratia preces nostras semper pracenit. Unde libro 2 de Orando Deum: Zllud, inquit, ausculta, supra vires hominis est iscere cum Deo colloguium , nisi adsit vis et actus Sancti Spiritus, sed oportet illo preesente, sanctisque conantibus auailiante ita domwm ingredi, et flectere genua, postremo orare ac deprecari.
3. Orationem esse actum supernaturalem, colligitur ea necessitate gratiee ad ipsam. — Hatio dubitandi posita in principio declaratur. — Quando locutio intellectus ad petendum a Deo sit actus supernaturalis. — Ex hoc certo principio colligimus, orationem, si fiat prout oportet , esse actum supernaturalem : idco euim ad illum necessaria est gratia, quia supernaturalis est, neque aliunde melius colligimus actus fidei, spei et charitatis supernaturales esse, nisi quia sine praeveniente Spiritus Sancti inspiratione, et ejus adjutorio fieri non possunt, sicut oportet; sed similiter oratio, qualis oportet, sine iisdem principiis fieri non potest; est ergo supernaturalis actus. Atque hanc rationem videtur tangere Chrysostomus loco proxime allegato, dum post citata verba subjungit: Postquam enim maJus est hominis viribus sermonem miscere cum Deo, opus est ut gratia Spiritus veniens in nos confirmet , addatque fiduciam , ac doceat nos honoris magnitudinem. Ut autem modum et retionem hujus supernaturalitatis explicemus, distinguamus illa duo, quae in ratione dubitandi proponuntur, scilicet, affectum orandi, et petitionem, quatenus locutio intellectus est. Et incipiendo ab hoc secundo, declaro supernaturalitatem illius actus ex verbis Pauli, 1 Corinth. 12: Nemo potest dicere. Dominus Jesus, nisi in Spiritu Sancto. Si enim consideremus materialem illam locutionem, actio quidem proferendi terminos illos in sua entitate supernaturalis non est. Imo etiam si quis confiteatur Dominum Jesum fide quadam humana, illud non profert in Spiritu Sancto, ut in haereticis manifestum est. Nam, licet illa qualiscumque humana fides Spiritus Sancti revelationem supponat, ille tamen qui sic loquitur, non innititur illi revelationi, sed suae opinioni; et ideo tunc in Spiritu Sancto non loquitur; tunc ergo aliquis dicit Dominum Jesum in Spiritu Sancto, quando id confitetur ex vera fide divina, et in Spiritus Sancti testimonio fundata ; quod facere non potest, nisi ejusdem Spiritus Sancti inspiratione et adjutorio. Ita ergo locutio, quam in intellectu nostro formamus ad petendum a Deo, si materialiter spectetur, quantum ad conceptus per quos loquimur, quid naturale est et acquisitum, sicut etiam verba, quibus voce petimus, naturalia sunt. Considerando autem locutionem illam, quatenus in firma et infallibih fide fundari debet, et niti etiam in spe certa ex promissione divina, sic plane est actus supernaturalis, quia continet supernaturalis fidei professionem, et participat suo modo firmitatem spei, et nisi has conditiones habeat, non est qualis oportet. Atque hac ratione dixit Hilarius, in Psalm. 118, Octon. 3et : Orationis clamorem in fidei spiritu positum.
4. Quamobren ad supernaturalitatem orationis, prout est in intellectu, non sit necessarius halitus infusus. — Atque hinc obiter intelligitur (quod etiam in ratione dubitandi postulatur) cur non sit necessarium ponere in intellectu specialem habitum infusum, a quo immediate eliciatur oratio, prout in intellectu est. Ratio autem est, quia ad locutionem secundum se spectatam non est necessarius specialis habitus, praeter species illarum rerum de quibus loquimur, et illorum nominum quibus cas significare solemus; nam per conceptus eorum interius loquimur, ut supra dixi. Ad alia autem j;udicia vel cognitiones quae antecedunt vel consequuntur ad affectum orandi, vel ad dictam locutionem, sufticiunt virtutes, et dona quae ad sancte operandum in aliis materiis deserviunt, ut fides, per quam primo et praecipue intellectus elevatur in Deum, et considerat illum praesentem per immensitatem, et confitetur omnipotentem, bonum ac fidelem, etc. Ad judicandum autem practice nunc Deum esse colendum per orationem, vel esse conveniens, aut expedire aliquid ab eo petere, ordinarie sufficit prudentia infusa; et interdum, si homo sit magis perplexus, ignorando quid orare oporteat, necessarium erit donum consilii, illudque sufficiet; nam mediante illo, Spiritus Sanctus postulat pro nobis peculiari et extraordinario modo. Quia vero in oratione mentali latius sumpta alii actus intellectus interveniunt (quos meditationis voce nunc comprehendimus, in sequenti enim libro fusius explicandi sunt), omnes illi vel sunt immediate a fide, vel per proprium discursum ex principiis fidei colliguntur, interveniente aliqua alia cognitione naturali experimentali, aut quasi Theologica ; et ideo ordinarie ultra fidem non sunt necessarii alii habitus ad hujusmodi actus, praeter illos qui ipso usu acquiruntur. Quando autem contingit exercere hos actus modo magis supernaturali, sufficienter fiunt per dona scientiae, sapientiae et intellectus, per quae (ut ego opinor) Spiritus Sanctus movet spirituales viros, quando vel per elevatam contemplationem, aut per supernaturales meditationes divina mysteria considerant. lta ergo satis constat, qualis et quanta sit supernaturalitas orationis, prout in intellectu existit.
5. Supernaturalitas affectus orandi declaratur.— Hinc ad voluntatem deveniendo, facile intelligitur quomodo affectus orandi supernaturalis sit et infusus. Quod possumus expligare ex detinitione illa Concilii Arausicani, canon. 5, ex qua habetur affectum seu voluntatem credendi esse actum supernaturalem. Nam inde cum proportione argumentamur : ideo voluntas credendi supernaturalis est, quia credere sicut oportet supernaturale est ; neque enim potest voluntas suis naturalibus viribus movere intellectum efficaciter, ut supra se elevetur et supernaturalem actum eliciat. Ita ergo affectus orandi sicut oportet, supernaturalis est, quia intellectum movet efficaciter ad supernaturalem actum. Deinde volunias ad talem affectum proxime movetur a prudentia infusa, quae judicat de oratione fundenda, ex regulis divinis, non exiumanis, et ideo ad supernaturalem affectum movet. Propter quae censeo actum illum esse in substantia sua supernaturalem, et religionem, ad quam pertinet, esse virtutem per se infusam, ut supra contra Durandum dixi. Quod si in voluntate consideremus affectum illum, vel desiderium rei postulatae, ex quo nascitur affectus, et desiderium petendi, etiam illud prius desiderium solet esse actus supernaturalis, vel ipsius religionis, ut est devotio, seu generalis affectus ad cultum Dei, vel potest esse actus charitatis, vel ponitentiae, ut supra declaravi.
6. Objectio.— Dices : fieri potest interdum ut affectus orandi oriatur ex alio affectu mere naturali et acquisito, ad quem non sit gratia necessaria, vel ex desiderio salutis, vel evadendi imminens periculum mortis, vel alio simili ; negari enim non potest quin hi affectus sint naturales, et absque gratia haberi possint ; ergo etiam affectus orandi, qui inde nascitur, erit naturalis. Patet consequentia, quia sicut voluntas non potest per naturalem affectum movere intellectum ad supernaturalem actum, ita non potest per affectum naturalem seipsam excitare ad supernaturalem affectum, alioquin haberet supernaturalis affectio initium a naturali, quod dici non potest.
7. Dilutio. — Responsio data refellitur. — Responderi potest (juxta opinionem dicentem, gratiam esse necessariam ad singula opera moraliter bona, etiamsi sint ordinis naturalis) duobus modis haberi posse desiderium salutis corporalis, vel aliud simile : vel cum omnibus circumstantiis ad honestatem actus, vel sine illis. Si fiat priori modo, jam actus ille est ex gratia, et ideo mirum non est ut movere possit ad affectum orandi sicut oportet, qui gratiam requirat. Si autem fiat posteriori modo, etiam petitio ad quam movet, non habebit circumstantias omnes necessarias ad sanctam et honestam petitionem; et ideo nihil refert quod haberi possit sine gratia. Haec vero responsio procedit ex falso fundamento, de quo latius alibi tractavi, quia nihil impedit quominus affectus ad procurandam vitam patris aegroti, honestus intra limites naturae, haberi possit cum omnibus circumstantiis necessariis, et ad breve tempus, in quo gravia impedimenta non occurrunt, absque speciali auxilio gratiae. Et deinde illa responsio non satisfacit, quia sine dubio aequivoce utitur nomine gratiae. Nam gratia illa quae dicitur necessaria ad honestum desiderium salutis, solum est naturalis cogitatio data tempore congruo et opportuno, qua non obstante, ille affectus salutis in se mere naturalis est et acquisitus : affectus autem orandi sicut oportet, est actus ordinis supernaturalis, et ad illum est necessaria vera gratia inspirationis et illuminationis supernaturalis, ut probatum est; ergo non potest illud naturale desiderium salutis, quantumcumque honestum, hunc orandi affectum excitare, cum sit longe altioris ordinis.
8. Germana solutio objectionis. —Dico ergo non esse inconveniens, quod ex bono affectu natura, accedente et quasi interscrente se Spiritus Sancti gratia, sublevetur homo ad affectum supernaturalem orandi. Ita sumitur ex divo Thoma 2. 2, quaestion. 83, art. 16, dicente : Orationem peccatoris es bono nature desiderio Deus audit , si necessaria ad salutem pie et perseceranter petat; talem enim orationem certum est sine auxilio gratiae fieri non posse, et tamen addit divus Thomas posse oriri ex desiderio naturae. Quando autem hoc desiderium est omnino naturale, non potest quidem per se movere ad orationem supernaturalem ; potest tamen excitare aliquo modo fidem per modum objecti vel occasionis, et mediante fide cum adjutorio Spiritus Sancti generare affectum supernaturalem orandi Deum, per fidem propositum tanquam auctorem omnis boni, qui naturae legibus non coarctatur. Neque est inconveniens ut naturalis affectus hoc modo praebeat occasionem orationi supernaturali, quia illud desiderium non se habet ut meritum vel dispositio ad gratiam, sed solum ut objectum quo Spiritus Sanctus utitur ut instrumento ad excitandam animam.
9. An gratia sanctificans ad orandum sit necessaria. — Quaeret vero aliquis an ad orandum sicut oportet, necessaria sit gratia sanctificans. Respondeo duo posse in oratione considerari. Primum, quod sit honesta, pertinensque ad ordinem supernaturalem ; secundum, quod sit efficasx ad impetrandum. Ad primum , certum est non esse necessariam gratiam sanctificantem, quia peccatores fideles possunt et mente et voce orare, etiamsi in peccato maneant, neque propterea novam culpam committunt, ut est certissimum ex communi usu et sensu Ecclesiae ; et quia ipsa oratio est unum ex potissimis mediis ad impetrandum a Deo auxilium ad consequendam gratiam, media poenitentia debita. Dices, videri contra reverentiam Deo debitam audere cum Deo loqui in tali statu et inimicitia ejus, et ab eo beneficia postulare. Respondetur : supponimus abesse contemptum, et pecceatorem cum timore et reverentia postulare, et tunc dicimus ,-circumstantiam personae quoad dignitatem gratiae non esse simpliciter necessariam, ut actus illi honeste fiant, quia qui sic orat non fundatur in dignitate sua, sed in Dei bonitate, qui etiam peccatores ad se vocat, et ad colloquendum secum admittit. Ad hanc ergo honestatem consideranda est actualis motio Spiritus Sancti, quae sufficit ut actus sit etiam supernaturalis, etiamsi ha- bitus gratiae non intercedat ; et ideo Chrysostomus in praefat. ad Psalm. 4, et in hemilia de Profectu Evangeli, tom. 3, peccatores exhortatur ad orandum, etiamsi plurimis malis plenissimi sint. Imo etiam impetrationem eis promittit. Unde quod ad secundum attinet, non est dubium quin talis oratio saepe exaudiatur; an vero ejus impetratio sit infallibilis, dicemus inferius, de impetratione tractantes.
10. Dubii cujusdam explicatio. — Quomodo orent heretici, Judei. et Pagani non idololatre.—Tandem quaeri potest an homo solo lumine naturae ductus possit aliquo modo orare Deum ex libera tantum voluntate, absque alio auxilio gratiae. Ad quod breviter respondeo, duo posse in oratione spectari. Unum est cognitio, et existimatio quam de Deo supponit ; alterum est ipsa formalis oratio, seu petitio. Quoad primum, certe difflicile est per solum naturale lumen, nulla revelatione, nec proxima, nec remota interveniente, ea cognoscere de Deo, quae necessaria sunt ad petendum ab eo; oportet enim cognoscere Deum habere non solum scientiam eorum quae hic aguntur, et ea attendere, curare, providere, sed etiam posse praeter cursum naturae operari ad donandum ea quae ab ipso petuntur; quia nisi talis existimatio de Deo habeatur, non potest apprehendi ut utilis oratio ad aliquid ab ipso obtinendum. Haec autem cognitio per solum naturae discursum satis difficilis est, et ideo vix credo esse possibilem talem modum naturalis orationis. At vero si ex parte intellectus supponatur talis existimatio de Deo, etiamsi tantum per humanam opinionem et traditionem concepta sit, juxta illam etiam poterit proportionata petitio seu oratio fieri per naturales vires liberi arbitrii, quia talis actus est imperfectus, etiamsi possit non esse malus. Ad hunc modum est aliquis modus orationis in haereticis, et in Judaeis, et in Pacanis non idololatris, ut usu ipso constat. Quia non est necesse ut illa oratio sit intrinsece mala, quia, licet illi infideles in aliis errent circa Deum, in illa existimatione Dei, quam ad orandum supponunt, per se non errant; unde nihil falsum per talem orationem profitentur, neque alteri quam vero Deo illum cultum tribuunt. Unde si alioquin decentia petant, et debito modo (quod non repugnat), non est unde actus ille habeat malitiam. Non est autem supernaturals, quia nec fundatur in fide, nec in certa spe promissionis divinae. Et ideo dici potest actus ille ex suo genere acquisitus, cui non repugnat interdum honeste fieri sine speciali auxilio gratiae. Et fortasse hujusmodi orationem vocavit Concilium Arausicanum Il, canon. 3 et 6, invocationem Intmanam ; talem enim videntur posuisse Semipelagiani, eique initium salutis et fdei attribuisse. Quia in hoc graviter errarunt, non quia dicerent talem actum esse possibilem ( in hoc enim nunquam reprehenduntur, vel in illo, vel in alio Concilio, vel ab Augusino, aut aliis Patribus), sed quia talem orationem putabant esse posse causam gratiae, aut qualem esse oportet eam orationem, quae ad aeternam vitam aliquid conferat, de qua re alibi latius dictum est.
On this page