Caput 9
Caput 9
Quomodo solus deus a nobis orandus sit?
1. Oratio dicit habitudinem ad quatuor res.— Hactenus dictum est de orationis honestate, convenientia ac necessitate. Oportet nunc exponere omnes circumstantias in ea servandas, ut sancte et honeste fiat. Quod praestabimus discurrendo fere per omnes circumstantias humanorum actuum, quatenus peculiari modo in oratione spectari possunt. Et imprimis oratio, quatenus petitio est, habitudinem dicit ad tres vel quatuor res, vel personas, aut terminos. Oportet enim intervenire eum qui petit, et ab aliquo petere, et aliquid, et alicui petere. Inter qua is a quo fit petitio, videtur esse quasi formale objectum orationis, et ideo de illo primo loco tractamus cum divo Thoma, d. quaest. 83, articulo 4. Satis autem constat ex hactenus dictis, orationem ad Deum esse fundendam, nam hoc ostendunt omnia quae hactenus de oratione dicta sunt; quia oratio est actus Religionis, et verum ac debitum Dei cultum continet ; ergo ad Deum maxime fundenda est.
2. Solus Deus orandus est secundwm aliquam rationem . — Atque hinc ulterius in titulo proposito, tanquam certum supponimus orationem sub aliqua ratione et consideratione ad solum Deum esse fundendam. Ita docet D. Thom., in d. art. 4, et constabit auctoritate Scriptura et Patrum ex dicendis cap. seq. Ratione declaratur, quia oratio sub aliqua ratione pertinet ad cultum latriae; sed cultus latriae soli Deo tribuendus est secundum fidem; ergo etiam oratio, ea ratione qua conunet talem cultum, ad solum Deum dirigi potest. Item supra ostendimus religionis virtu- tem per se et absolute circa solum Deum versari ; sed oratio est proprius actus religionis, et continet cultum valde absolutum, id est, fundatum in propria excellentia personae, ad quam per se primo refertur, nam respicit illam ut intelligentem, et ut bonam ac excellentem, et ut potentem ad praestandum id quod ab ea postulatur et desideratur; ergo oratio, sic facta ex religione, ad solum Deum convenienter dirigi potest.
3. D. Thomae ratio ad idem probandum. — D. Thomas autem, in d. art. 4, proprietatem, vel, ut sic dicam, singularitatem hujus orationis ratione quadam declarat, quae difficultatem ingerit : ait enim, si oratio fiat ad aliquem tanquam per ipsum implenda, non posse fieri nisi ad Deum, quia omnis oratio nostra ordinari debet ad gratiam vel gloriam consequendam : solus autem Deus per se potest gratiam et gloriam praestare. In qua ratione, imprimis dubitari potest quomodo verum sit, omnem orationem nostram debere ad gratiam et gloriam consequendam ordinari. Nam vel est sensus, hoc esse necessarium ad honestatem orationis, et hoc est falsum, ut infra ostendemus, quia licet a Deo petere bona temporalia propter naturae commoditatem rationi consentaneam, etiamsi nihil de gratia vel gloria cogitetur. Vel si tantum requiratur ad melius esse, non deservit ad conclusionem inferendam, ut constat. Deinde, quae est necessitas recurrendi ad hoc quod Deus solus sit auctor gratiae et gloriae, ut solus ipse orandus sit, tanquam is qui per se potest facere quod postulatur ? Quia non solum gratiam vel gloriam, verum nec minimum aliquod bonum potest aliquis praeter Deum per seipsum conferre; ergo si oratio fiat ad aliquem ut per se auctorem boni postulati, de quocumque bono fiat, ad Deum tantum fieri potest, etiamsi tale bonum neque sit gratia, neque gloria, neque ad eam referatur.
4. Unde probetur adequate, peculiariter sotun Deum orandwm esse. —Dico igitur propriam et adaequatam rationem petendi a Deo modo illi proprio et incommunicabili creaturae, esse quia oratio ad Deum fieri debet tanquam ad principalem auctorem boni postulati, qui per seipsum illud conferre potest. In illa autem particula, per seipsum, includitur primo quod propria virtute possit conferre bonum quod postulatur. Secundo, ut in eo bono conferendo, si velit, a nullo pendeat. Tertio, quod a nemine impediri possit. Quarto, ut ipse sua virtute et voluntate possit, vel auferre impedimenta, vel disponere omnia aliunde necessaria, ut talis effectus fiat. Itaque in summa est petere ab aliquo ut a primo auctore illius boni quod petitur, et insuperabili, ut sic dicam, in eo conferendo, si * velit. Oratio ergo procedens ex hac existimatione et fide in solum Deum cadere potest. Et sub ea ratione fieri debet, ut cultum latriae contineat, unde nisi ita fiat ad Deum, non recte fit; et si ad alium fieret, non esset vera oratio, quam supra diximus debere esse actum honestum, sed esset execranda petitio, et actus idololatriae. Nam per eam tribuerentur creaturae propria atiributa Dei.
5. Ex eodem capite probatur solum Deum orandum esse, etiam ad nalure bonum obLinendwmn.— Haec ergo est generalis ratio, ob quam et sub qua solus Deus orandus est, et habet locum in postulatione cujuscunque boni, sive pertineat ad ordinem gratiae et gloriae, sive ad ordinem naturae, et sive hoc referatur ad illud, sive non, dummodo in se tale sit, ut decenter a Deo postulari possit. Quod ideo addo, quia bonum ex integra causa, et malum ex quocunque defectu. Unde si quis postularet a Deo tanquam a primo auctore, et sub ratione explicata, auxilium peculiare ad occidendum inimicum, vel vindictam de illo sumendam , quamvis non erraret profitenáo Deum ut primum auctorem omnis realis effectus, nihilominus neque illum coleret, neque religionis actum faceret, quia rem indecentem, et alienam a Dei bonitate ab ipso postularet; oportet autem per orationem non solum profiteri Deum omnipotentem, sed etiam summa bonitate et sapientia operantem. Supponenda ergo est capacitas materiae, seu decentia respectu Dei, et circa illam oratio propria solius Dei, est, quod ab illo petatur ut a primo auctore. Atque ita intelligitur facile quomodo oratio non solum sit actus latriae infusae, quando petuntur dona gratiae, sed etiam quando petuntur beaa naturae, quia recognoscere Deum ut primum augtorem eorum, modo declarato, et profiteri illud cum firmitate et certitudine, opus est gratiae, non naturae.
6. Ratio D. Thome supra posita non videtur adcequata. — Cur ergo D. Thomas hanc rationem reduxit ad illud principium, quod solus Deus est auctor gratiae et gloriae? Nam hoc principium magis restrictum et limitatum est; nam Deus non tantum illo modo a nobis explicato est proprius et singularis auctor gratiae et gloriae, sed etiam quia solus ipse potest eam dare propria virtute, etiam in ratione causae proximae principalis. Ex quo optime infertur gratiam et gloriam peculari quidem titulo a solo Deo esse petendam ; tamen inde non sequitur illam esse adaequatam rationem , secundum quam singulariter est orandus Deus : alias reliqua omnia bona, quae non sunt gratia et gloria, neque ad eum finem referuntur a petente, aeque possent postulari a creatura ac a Deo ipso, quod constat dici non posse. Imo etiamsi orans desideraret bona temporalia propter gratiam et gloriam, posset illa petere ab alio, qui posset ea dare, etiamsi non posset dare gratiam et gloriam. Ut si quis desideret studium propter beneficium obtinendum, nihilominus bene petit auxilium ad studendum ab aliquo qui potest illud dare, quamvis beneficium dare non possit. Sic ergo si ratio adaequata, ob quam solus Deus peculiari modo orandus est, esset quia solus potest dare gratiam et gloriam, solum haberet locum in illa oratione, per quam petitur gratia et gloria, non veroin petitione inferiorum bonorum, etiamsi ex intentione et desiderio petentis propter gratiam et gloriam petantur.
7. Quomodo explicetur a Cajetano. — Non admittitur ejus eaopositio. — Unde petenda sit supernaturalitas orationis. — In explicanda illa ratione laborat Cajetanus, et in summa dicit, orationem non ordinatam ad consecutionem gratiae et gloriae, etiamsi mala non sit, non esse simpliciter orationem, quia non est actus religionis, neque ad ipsius ordinem pertinet; sentitque omnem orationem factam in peccato mortali esse hujusmodi, quia non ordinatur ad finem ultimum charitatis. Unde etiam consequenter sentit omnem orationem factam ex fide et religione ordinari ad gratiam et gloriam consequendam. Unde concludit divum Thomam locutum esse de hac oratione, quae ex fide et religione procedit. Sed non video necessitatem ob quam in has augustias redigamur, et in rigore, nec veritatem video in illis propositionibus. Nam imprimis existimo fidelem peccatorem posse elicere actum orationis ad Deum, qui actus secundum speciem suam pertineat ad religionem infusam, quamvis in illo statu non eliciatur ab habitu, sed ab auxilio. Nam, ut suppono, idem actus secundum speciem elici potest ab illo qui non habet habitum, etiam in supernaturalibus actibus. Et in praesenti patet, quia potest peccator fidelis ex fide pe- tere a Deo et gratiam, et remissionem peccati, media poenitentia, potestque id petere sicut oportet, ut per se constat, et supra etiam dictum est. Unde ulterius infero posse peccatorem fidelem petere aliquid a Deo oratione vera et supernaturali, etiamsi ex intentione sua non ordinet bonum, quod petit, ad gratiam et gloriam. Probatur, quia oratio proxime ac formaliter non habet quod sit supernaturalis, ex eo quod res postulata propter supernaturalem finem ab orante postulatur; nam hic finis extrinsecus est, et actus non habet speciem suam ex fine extrinseco, sed ex objecto formali et intrinseco. Est ergo illa oratio supernaturalis quatenus fit ex fide, et quatenus regulis supernaturalibus conformatur, et ideo nititur in Deo, ut in auctore supernaturali aliquo modo, sive collaturus sit bonum illud propter supernaturalem finem gloriae, sive propter aliam causam. Unde talis petitio boni naturalis ordinis propter convenientiam cum natura, non addita relatione ad gloriam ex parte petentis, nec formali, nec virtuali, non solum in peccatore fideli, sed etiam in homine justo esse potest modo supernaturali, atque adeo ex religione infusa, quia sola gratia habitualis ex se non praebet illam relationem.
8. Objectio. — Dilutio. —Dices: ipsa oralio, eo ipso quod supernaturalis est, et a virtute infusa, ex se et natura sua tendit in supernaturalem finem gloriae. Respondeo nos nunc non agere de ipsa oratione, sed de bono postulato per orationem, quando naturale est, licet supernaturali modo petatur, et ideo etiam tunc bonum illud ex se non tendit in finem supernaturalem, nisi ab orante referatur : non refertur autem ex eo tantum quod supernaturaliter petitur, nisi petatur ut medium ad finem supernaturalem. Nam caecus qui petebat visum, certe petebat miraculoso atque adeo supernaturali modo sibi restitui visum, et tamen nondum eo perveniebat ut corporalem visum propter gloriam desideraret.
9. Addo denique, etiam in ordine orationis naturalis et acquisitae, quam Cajetanus ponit, fatendum esse dari proprium et peculiarem modum orandi Deum, incommunicabilem creaturis; sic enim nunc Judaeus vel Paganus, qui verum Deum agnoscit, solum ipsum orat laanquam primum auctorem et principium rerum, et contra rationem naturalem ageret, si eo modo ab alio quam a Deo peteret. Et Gentes colentes idola non solum committunt idololatriae peccatum adorando falsum Deum, sed etiam petendo et orando ipsum, etiam si non petant nisi temporalia bona, et mere naturahter. Igitur distinctio illa triplicis orationis ordinatae ad gloriam, non ordinatae, et inordinatae contraric, quam Cajetanus hac occasione affert, et doctrina quam in ea fundat, nec necessariagnec solida videtur, nec sufficiens ad explicandam ac defendendam rationem D. Thomae.
10. Auctoris judicium circa rationen D. Thomee. — Duo ergo circa illam rationem et objectionem factam mihi dicenda occurrunt. Unum est, rationem illam fore facilem, et satis convenientem, si nomine gratiae non intelligeremus solam gratiam supernaturalem, sed in universum omne beneficium non debitum homini, et dandum illi per superiorem aliquam providentiam, quae, s; necesse sit, excedat communem cursum naturae, et causarum secundarum. Nam revera omnis oratio, quae ad Deum fit modo illi proprio ac singulari, postulat a Deo, quantum est ex se, aliquod simile beneficium ; nam si Deus nihil posset conferre nisi per causas naturales, et secundum communem cursum earum, inutilis esset petitio a Deo, ut ex supra dictis constat ; ergo qui a Deo petit, sub illa existimatione et ea intentione petit, ac proinde semper postulat aliquo modo gratiam, et talem qualem nullus alius praeter Beum concedere potest, quia nullus alius est auctor totius naturae, neque habet in manu sua cursum ejus, nisi ipse. Nam, licet daemones possint aliquo modo impedire inferiores causas, vel applicare illas per motum localem, tamen neque in hoc possunt libere quantum volunt, sed quanitum permittuntur; nec etiamsi permittantur, semper valent efficere quod cupiunt, maxime in his quae pendent ab arbitrio humano. Deus autem simpliciter potest conferre beneficium quod ab eo postulatur, et ideo oratio ad Deum semper est petitio alicujus grat:ae, quam solus ipse conferre potest. Certe improbare non possum doctrinam hanc, et rationem, quae, sic declarata, coincidit cum ea quam a principio dedimus. Tamen neque etiam possum asserere D. Thom. in hoc sensu usum fuisse nomine gratiae, quia aliud constat ex loco Psalmi quem allegat, et ex discursu articuli.
11. Unde possumus secundo dicere D. Thom. non fuisse sollicitum de reddenda adaquata ratione, ob quam Deus speciali quodam et singulari modo orandus est, quacumque ratione vel fine aliquid decens ab eo petatur; sed considerasse convenientiorem orandi modum, quem servare debent omnes qui recta fide ac religione orant. Atque ita specialem tantum rationem reddidisse, propter quam, secundum illam orandi rationem, solus Deus orari potest. Quod sane etiam Cajetanus in re ipsa concedit; ait enim divum Thomam solum fuisse locutum de oratione, qua formaliter vel virtute petitur gloria, aut aliquod medium ad gloriam, quatenus medium ad illam est. Et nihilominus non dicit omnem aliam orationem fuisse malam, aut non posse fieri ex fide, et motivo cultus divini, quod satis est ut illa ad solum Deum fundi possit; ergo necesse est ut concedat illam rationem, quae sumitur ex eo quod solus Deus est auctor gratia et gloriae, non esse adaequatam. Potest autem inde per proportionem extendi ratio ; nam, sicut gratia et gloria non potest peti ab aliquo tanquam a principali auctore, quia Dcus hoc sibi vendicat tanquam proprium, ita quodlibet bonum a solo Deo postulari potest, quatenus singulari et proprio quodam modo est auctor omnis boni. Addere subinde possumus divum Thomam non sine causa ita fuisse de oratione locutum; nam oratio christiana, ut sit efficax, debet niti in promissione divina, quae non est de bonis inferioribus, nisi ut ordinantur ad gratiam et gloriam ; et ideo qui aliter petit, quantum est ex se eflicaciter non petit; ac subinde, e converso, qui habet animum petendi, nixus in promissione divina, etiamsi de gloria non cogitet, propter illam petere videtur. Et in hoc sensu, et respectu talis orationis, ratio est sufficiens et optima, quia simul docet veritatem, et convenientem orandi modum.
12. Difficultas quedam orta em ratione.— Alia occurrit difficultas circa rationem datam: nam ex ea sequitur non posse nos aliquid postulare ab una persona divina , quod ab omnibus non postulemus; consequens est falsum; ergo. Sequela patet, quia ratio ex parte Dei, ob quam ad illum singulariter oramus, sive sit omnipotens ejus voluntas et bonitas, sive sit ejus promissio, una est communis omnibus personis ; ergo et oratio necessario esse debet omnibus communis, juxta illud principium: Opera Trinitatis ad extra sunt indivisa; ob quam etiam adoratio est indivisa. Minor probatur ex usu Ecclesia : nam ordinarie orat ad solum Patrem, cujus signum est, quia in fine collectarum subdere solet: Per Dominum nostrum Jesum Chris- tum, Filium tuum, qui tecum, etc. Quod ita etiam declaratur in Concilio Carthagin. III, can. 23. Item in litaniis sigillatim ad singulas personas dicit: Pater de celis Deus, miserere nolis ; Fili, etc.
13. Difficultati positae respondetur, et orationem fundi posse ad unam personam divinam, sive respectu ad aliam, ostenditur. — Dicendum vero est nunquam esse ita orandum ad unam personam, ut excludantur reliquae . Hoc probat ratio facta, quia nihil potest dare una persona sine aliis, essetque stultum et erroneum hoc petere aut sperare. Nihilominus dicimus secundo, licitum esse loqui specialiter in oratione cum una persona, non dirigendo locutionem ad alias ex propria et formali intentione orantis. Hoc probat usus Ecclesiae. Et ratio est, quia illae personae vcre sunt distinctae, et quatenus a nobis confuse et abstracte cognoscuntur, possumus cogitare de una, non cogitando actu de aliis. Rursus unaquaeqne per se spectata est verus Deus; ergo possumus ab unaquaque sigillatim petere tanquam a vero Deo, et hoc facit Ecclesia in litania, et fortasse id facit ad profitendam hanc fidem de distinctione personarum, et quod singula sint verus Deus; ut autem profiteatur omnes esse eumdem Deum, subjungit : Sancta Trinitas unus Deus, miserere nobis. Eodem ergo modo possumus nos et ore et mente orare.
14. Quamobrem dirigat Ecclesia suas orationes ad Paitrem? — Quando solus Filius consueverit orari ab Ecclesia. — Cur Hoclesia non dirigat specialiter ad Spiritum Sanctum aliquam orationem es Collectis. — Seepe etiam haec oratio accommodatur uni vel alteri personae, secundum quamdam appropriationem. Nam, sicut solemus attributa essentialia appropriare personis, non ut alias personas excludamus ab identitate in illis attributis, sed ut proprietatem aliquam talis personae indicemus, ita etiam oramus ad singulas per quamdam appropriationem, ut aliquid peculiare in illis recognoscamus. Sic Ecclesiae orationes regulariter diriguntur ad personam Patris tanquam ad primum principium, et fontem divinitatis. Quia sicut omnipotentia ob hanc causam appropriatur Patri, ita ob eamdem rationem ad illum dirigit Ecclesia orationes suas; quam rationem aftert D. Thomas, in 4, distinct. 15, quaestion. 4, artic. 5, quaestion. 3, ad 1. Alia reddi potest, quia solus Pater proprie dicitur misisse Filium suum, Iicet tam Filius quam Spiritus Sanctus Incarnationem etiam operati fuerint ; unde quia Ecclesia consuevit petere propter Christum, ideo ad Patrem, qui illum misit, orationes dirigit, ut commodius addat terminationem illam: Per Dominum nostrum Jesum Christum, etc. Dum autem ad Patrem orat, non excludit alias personas, sed potius virtute includit, ut notavit Tertullian., in lib. de Oratione, et ad hoc significandum addere solet in fine orationum verba illa: Qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti Deus. Nonnullae item orationes Ecclesiae diriguntur specialiter ad personam Filii, fortasse quia soIus Filius incarnatus est, et ideo maxime hoc consuevit facere Ecclesia in his orationibus, quae continent aliquem respectum vel habitudinem ad personam incarnatam, ut videre licet in orationibus de sanctissimo Eucharistiae sacramento, et in vigilia sancti Joannis Baptistae, et in festo sanctae Annae, et sancti Joseph, et similibus. Inter collectas autem Ecclesiae non invenimus orationem specialiter directam ad personam Spiritus Sancti, cujus rationem divus Thomas supra, ad 2, reddit, quia Spiritus Sanctus procedit ut donum, cujus magis proprium est dari quam dare, et ideo magis consuevit Ecclesia petere ut sibi donetur Spiritus Sanctus a Patre, et Filio, quam ab ipsomet Spiritu Sancto. Vel fortasse id factum est quia Spiritus Sanctus neque est principium deitatis, sicut Pater, neque factus est homo, sicut Filius. Quamvis autem in collectis hoc servet Ecclesia, aliis modis dirigit orationes suas ad personam Spiritus Sancti, ut in litania, in hymnis: Nunc sancte nobis Spiritus ; et: Veni, creator Spiritus; et in prosa, et aliis similibus.
15. Oratio fundi potest ad deitatem in abstracto. — Similiter orari potest tota Trinitas ut sic. —Ultimo, dicendum est posse nos orare ad Deum non orando determinate ad aliquam personam. Hoc constat, quia possumus imprimis orare ad Deum, ut sic, nihil expresse de personis cogitando. Imo et ad deitatem in abstracto solet Ecclesia orare, ut in hymno Martyrum: Te summa Deitas, unaque poscimus, et quodam hymno Dominica : Preaestet hoc nobis Deitas beata. Aliquando vero invocari potest tota Trinitas ut sic. Quod est frequens in hymnis Ecclesiae, et apud sanctos Patres. Objiciunt autem quidam huaeretici, nam hoc est contra formam orandi nobis a Christo datam : Pater noster, qui es in calis, Matth. 6, et Joann. 16: 54 quid petieritis Paítrem in nomine meo, dabit vobis. Sed, licet daremus in his locis nomen Patris personaliter sumi, nulla esset illatio, quia, ut diximus, non excluduntur aliae personae, et ideo licet Christus specialiter nominaverit Patrem, quia ab illo habet deitatem, ut Div. Thomas supra dixit, non excludit alios orandi modos. Deinde dicitur probabile esse (ut latius lib. 3 dicemus) in Oratione Dominica nomen Patris dirigi ad totam Trinitatem, quae nos creavit, et per gratiam filios adoptavit; et fortasse eodem modo sumitur in alio loco Joann. 16, praesertim quia cap. 14 dixit idem Christus : Quodcumque petieritis Patrem in nomine meo, hoc faciam. Quo significat, quando Pater oratur, etiam ipsum orari, sicut quod Pater concedit, ipse etiam facit. Aliud vero dubium hinc oriebatur, quomodo Christus ut homo a nobis orandus sit. Sed hoc commodius in fine capitis sequentis dicetur.
On this page