Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 10

Caput 10

Quomodo rationales creaturae possint a nobis orari?

CAPUT X. QUOMODO RATIONALES CREATURAE POSSINT A NOBIS ORARI?

1. Nonnulli heeretici negarunt esse licitum orare Sanctos Beatos. — Hereticorum fundamenta. — Sub hoc titulo multa continentur, sed praecipua difficultas est de Sanctis Beatis, sive Angelis, sive hominibus; qua expedita, reliqua facile resolvi possunt. Multi ergo heretici negarunt licitum esse orare Sanctos in coelo existentes. Primus auctor hujus haeresis creditur fuisse quidam Eustathius, ut sentit Castro, contra Haeres., verb. Sancti, quia de il'o dicitur in Concilio Gangrensi, loca sanctorum Martyrum vel Basilicas contempsisse, quod magis pertinet ad cultum quam ad orationem. Et ideo alii putant primum inventorem hujus erroris fuisse Vigilantium, ex Hieronymo, in Epistol. 58, ad Riparium ; et postea idem secuti sunt haeretici Apostolici, ut constat ex Bernard., sermon. 66 in Cantica. Idem secuti sunt Cathari, Pauperes de Lugduno, et Waldenses, quos secutus est Wicleph., de quo Waldensis, tom. 3, cap. 108 et sequentibus ; ac tandem Lutherus et posteriores haeretici eumdem errorem professi sunt, ut refert et late impugnat Bellarm., libro 1 de Cultu Sanctorum, cap. 15 et sequentibus.

2. Haereticorum fundamenta. — Multa referuntur hujus erroris fundamenta; sed tria, vel quatuor sunt praecipua. Primum, quia oratio continet religiosum cultum; sed non licet hunc cultum Sanctis tribuere; ergo neque illos orare. Adde orationem continere cultum latriae; nam est actus proprius religionis, ut supra dictum est, et ideo Christus solum Deum nos docuit orare, tum verbo Matth. 6: Pater noster , qui es in cehs, eic.; tum exemplo, orando ad Patrem, Joannis 12 et 17, Matthaei 26. Secundo, quia injuriam facimus Christo, si praeter illum alium mediatorem inter nos et Patrem interponamus ; sed hoc facimus orando Sanctos; ergo. Major probatur, quia Christus est unicus mediator Dei et hominum, 1 ad Timoth. 2. Est ergo haec singularis excellentia Christi, de qua etiam dicitur primae Joannis secundo: Adoocatum habemus apud Patrem, Jesum Christum justum. Minor autem probatur, quia vel Sancti sunt orandi ut ipsi faciant, et hoc est contra honorem Dei ; vel ut intercedant, et sic constituuntur mediatores, quod est contra honorem Christi. Tertio, quia nemo prudenter orat eum, qui non audit vel non cognoscit orationes ; Sancti autem non cognoscunt quae hic nos agimus, et consequenter audire non possunt voces nostras, quia corpora non habent et longe distant, nec cogitationes nostras, quia hoc est proprium Dei. Quarto, quia promptior est Deus ad dandum quod nos petere possumus a Sanctis, vel per Sanctos, quam Sancti ipsi parati sint vel ad dandum quod possunt, vel ad petendum pro nobis quod per se dare non possunt ; ergo et superfluum est ac inutile orare ad Sanctos, et est contra fiduciam quam de Deo ipso habere debemus, maxime cum ipse promiserit dare quidquid ab co petierimus, et de oratione per Sanetos facta nullam specialem promissionem fecerit.

3. Homines Sanctos Beatos, pariter et Angelos certo modo utiliter et sancte orari posse docet fides catholica.—Probatur ea Scriptura. — Cur in veteri lege oratio non fieret ad homines justos ? — Vera autem sententia, et de fide cer ui, est Sanctos, tam homines quam Angelos jam Beatos, utiliter et sancte a nobis orari, si taus oratio debita intentione ac modo fiat, ut ab Eecclesia et ejus membris recta fide utentibus fit. Haec veritas his temporibus latissime probata est a catholicis scriptoribus contra novos haereticos, et ex his quae de cultu Sanctorum alibi diximus, fere ostendi potest; et ideo breviter illam confirmabimus, praesertim cum usus Ecclesia, quae columna est et funda- mentum veritatis, ad certam fidem illius faciendam sufhiciat. Propter quod dixit Augustin., Epistol. 118 ad Januarium , insolentissimum esse contra universalem Ecclesiae praxim disputare. Habet nihilominus haec veritas fundamentum in Scriptura, nam ex illa intelligimus sanctos Angelos orare pro nobis, et offerre orationes nostras Deo, Tobiae 12, Apocal. S. Unde non immerito colligimus, idem esse officium Sanctorum hominum, ex quo eequales Angelis, quoad statum beatitudinis, facti sunt, Matth. 22, Lucae 20, Apocalyp. 21. Unde quia tempore legis veteris homines justi non admittebantur ad beatitudinem usque ad Christi mortem, ideo in veteri Testamento non legimus, fuisse consuetudinem orandi sanctos mortuos illo tempore, quamvis legamus quosdam fideles fuisse solitos petere orationes aliorum viventium, quae etiam commendantur in ncvo Testamento, ut infra dicemus. Ex quo, et magna ex parte, enervantur argutiae haereticorum, et sumitur optimum arcumentum, postquam certum habemus justos homines mortuos assumi ad beatitudinem, statim ac perfecte purgati sunt, etiam illos posse a nobis hcite et utiliter orari.

4. Probatur ex defimitionibus Ecclesiee. — Secundo, habetur haec veritas ex definitionibus Ecclesiae ; nam in dicto Concilio Gangrensi, cap. 20, approbantur conventus, et oblationes quae fiunt ad memorias Martyrum, in quibus vel expresse vel virtute continentur orationes ad Martyres. Et in Concilio Nicaeno IT, actu sexto, fit invocatio ad sanctissimam Virginem, et alios Sanctos, quod etiam in aliis Conciliis frequens est; et in multis Conciliis approbantur litanie, quae expressam et specificam continent invocationem Sanctorum, de quarum litaniarum usu dicemus infra, lib. 3. Praeterea Concilium Constantiense contrarium errorem damnavit in Wiclepho. Ac tandem Concilium Tridentinum, sess. 25, decernit retinendum esse Apostolice FEcclesie usum a primevis Christiane religionis temporibus receptum, Sanctorungue Patrum consensionem , et sacrorum Conciliorum decreta de S anctorum intercessione et invocatione. Hanc autem Sanctorum consensionem latissime ostendit solida eruditione Bellarmin. supra, et ideo in hoc non immoramur. Videri tamen potest etiam Sot., in 4, distinct. 45, quaest. 3, et Eckius, in Enchirid., cap. 25; Canisius, in Catechismo, et alii moderni.

5. Ratione probatur. — Ratio potissima sumenda est ex responsione ad argumenta hae- reticorum, potestque in hunc modum formari. Quia oratio ad Sanctos ex suo genere est actus bonus et honestus, et non est injuriosus Deo aut Christo, nobisque potest multis modis esse utilis. Primo, quia exercere actum virtutis, per se bonum est ac utile. Secundo, quia hoc modo, mediante orauone. habemus colloquium cum Sanctis. Tertio, quia hinc provocamur ad amorem et imitationem Sanctorum. Quarto, quia hoc modo nostra oratio ad Deum fit efficacior ad impetrandum, quia Sancti potentiores sunt apud Deum, et magis familiares illi ; ergo oratio ad Sanctos ex se honestissima est, ejusque usus maxime probandus. Consequentia evidens est, quam nec haeretici negant. Antecedens autem probabitur discurrendo per argumenta haereticorum.

6. Respondetur fundamentis hereticorum. — Primum erat de cultu orationis, ad quod imprimis dicimus, Sanctos etiam esse a nobis religiose colendos, non quidem pari cultu cum Deo ipso, quia illos latria non colimus, sed honore inferiori ipsis proportionato, quia licet a virtute religionis non eliciatur, nihilominus cultus religiosus non immerito dicitur, vel quia ad cultum Dei refertur, vel quia per actus spirituales et religiosos tribuitur cum debita intentione et aestimatione. Igitur quamvis oratio contineat cultum religiosum, non inde fit orationem non posse ad Sanctos dirigi. Cum vero additur orationem continere cultum latriae, si intelligatur in particulari de oratione Dei, verum est; tamen ex puris particularibus nihil infertur. Si autem universaliter intelligatur, falsum est. Vel certe si sit sensus unum tantum esse orandi modum, falsum etiam est, quia etiam inter homines aliter petimus a rege, ut faciat quod desideramus; aliter a privato regis amico, ut impetret quod optamus. Et prior petitio dici potest continere regium honorem, posterior vero inferiorem. Sic igitur ad Deum oramus, ut ad principalem auctorem gratiae et gloriae, et omnium beneficiorum, qua ad illam conferunt, et ut ad causam primam, et aliquo modo propriam omnis boni per honestam orationem postulati, ut superiori capite ostensum est; at vero ad Sanctos non hoc modo oramus, sed ut intercessores apud Deum sint, et pro nobis impetrent. Hanc differentiam observavit et docere nos voluit Ecclesia iu litaniis; nam ad personas divinas et Trinitatem orat: Miserere nolis; ad Virginem autem et reliquos Sanctos dicit : Ora pro nobis. Et simili- ter, cum in missa vel oratione publica aliquid per Sanctos petit, a Deo directe petit per mcrita et intercessionem Sanctorum. Imo interdum a Deo ipso petit ut Sanctus aliquis pro nobis intercedat, ut in Collecta Sancti Lucae dicitur: Interveniat pro nobis, quesumus, Domine, Sanctus tuus Lucas Evangeista, etc. Igitur oratio ad Sanctos hac intentione facta, ut ab Ecclesia fit, et a nobis fieri debet, non continet cultum latriae , quod est evidens; quia per hanc orationem non subjicimur Sancto, tanquam auctori nostro, aut primo principio alicujus rei; neque aliquid ei tribuimus, quod ejus dignitatem vel potentiam excedat, quia solum postulamus ab illo auxilium impetrationis, quod est valde consentaneum ipsis, et statui eorum. Nam si nos possumus impetrare, quid mirum quod idem ipsi efficacius possint? Solent ad hanc differentiam orationum accommodari verba illa Ps. 190: Levavi oculos in montes (id est Sanctos ), unde veniet aucilum mihi, id est, per eorum intercessionem : nam auilium meum a Domino, qui fecit celum et terram. Vta August. ibi, et tractatu 1 in Joannem, et lib. de Pastoribus, cap. 8.

7. Dices interdum Ecclesiam orare Sanctos ut ipsi faciant; ut ad Virginem orat : Tuos misericordes oculos ad nos converte, et Jesum benedictum fructum ventris tui nobis post hoc exilium ostende; et Apostolos precatur: IVos a peccatis omnibus solvite jussu, quesumus. Ubi ponderanda est illa particula, jussu, nam majorem potentiam et efficaciam significat. quam impetrationem. Imo ibidem additur : Quorum praeecepto subditur salus, et languor omniun, sanate cegros moribus, nos reddentes virtutilus. Respondemus imprimis cultum, non tam ex verbis et externis signis, quam ex intentione discernendum esse; saepe enim intercessorem rogamus eisdem verbis quibus auctorem beneficii, ut quod misereatur nostri, quod hoc bonum nobis concedat, et similia, semper tamen intelligimus ut id faciat, pro nobis intercedendo. Hic ergo est sensus Ecclesiae, et ideo semper hujusmodi orationes concludit, vel petendo a Virgine ut oret pro nobis, vel omnia principaliter Deo tribuendo. Deinde addo interdum posse Sanctum cooperari Deo ad aliquod beneficium nobis prastandum, non solum orando, sed etiam ministerium aliquod sibi a Deo collatum exhibendo; et tunc licitum esse petere a Sancto ut ipse nobis conferat illud beneficium, non soIum orando, sed etiam cooperando, prout potest, vel quantum ei a Deo commissum est. Sic potest unusquisque orare ad suum AngeIum custodem, ut se protegat, illuminet et juvet, saltem plantando et rigando, quia hoc munus commissum est Angelis a Deo, Psalm. 90, Matth. 18. Sic etiam a Sancto aliquo, si credamus habere a Deo virtutem miraculorum, vel sanitatum, postulare possumus, ut id faciat secundum gratiam sibi a Deo concessam. Quod significare videtur Augustinus, 29 lib. de Civit., c. 10, ubi de miraculis, quae ad memoriam Sanctorum fiunt, ait : Faciunt autem ista martyres, vel potius Deus, vel oranltibus, aut cooperantibus eis. Ubi duplicem causalitatem tribuit sanctis, orationem et cooperationem : utramque ergo possumus ab eis postulare. Et ad hunc modum possunt cxponi verba adducta ex hymno Apostolorum, quamvis in illis praecipue commemorari videatur potestas data Apostolis hic viventibus ad remittenda peccata, et ad solvendum et ligandum, et ad sanandos aegrotos, vel alia signa facienda ; nam hoc ad honorem aliquem ipsorum pertinet, quo eos provocamus ad similia beneficia uobis obtinenda.

8. Oratio ad Sanctos est actus elicitus non virtutis religionis, sed dulive.— Dubium quoddam.— Atque ex his colligere possumus orationem hanc, quam ad Sanctos fundimus, non esse actum a virtute religionis elicitum per se loquendo, sed a virtute duliae, quam esse distinctam a religione supra ostensum est. Probatur, quia haec oratio non fundatur proxime in excellentia increata, nec in potestate suprema, sed in excellentia creatae sanctitatis, et virtute impetrandi, vel ad summum in potestate aliqua ministeriali. Dixi autem per se loquendo, quia ex natura talium objectorum iste est modus connaturals operandi, et secundum hunc modum dubitari non potest quin actus ille orandi non sit religionis, sed duliae. Quari autem potest an aliquo alio modo, extrinseco quidem, non tamen contra rectam rationem, possit quis interdum orare ad Sanctos ex virtute religionis. Videtur enim posse, quia quoad hoc eadem est ratio de devotione et de oratione; sed devotio ad Sanctos esse potest ex virtute religionis; ergo et oratio. Major certa est ex D. Thom. 2. 2, quaest. 82, in princ. Minorem autem sumo ex eodem Sancto, eadem q., art. 2, ad 3. Quaerit enim ibi an devotio sit actus religionis, et objicit in tertio argumento, quod dicimur esse devoti aliquibus Sanctis viris, et respondet : Quod devotio, quae ha- betur ad sanctos Dei mortuos vel vivos, non terminatur ad ipsos, sed transit in Deum, in quantum, scilicet, in ministris Dei Deum veneramur. Quibus verbis videtur voluisse explicare quomodo illa devotio sit actus religionis ; nam si hoc non sentiret, facilius diceret illam devotionem ad sanctos esse alterius rationis, sicut dicit de devotione humana servorum ad dominos. In contrarium vero est, quia nunquam possumus orare Sanctos, nisi ut ministros vel intercessores ; ergo nunquam potest illa oratio immmediate elici a virtute religionis.

9. Dubium illud resolvitur.— Quomodo oratio ad sanctos ex virtute religionis oriri possit? — Illa oratio ad Sanctos non est consulenda. —lhespondetur imprimis, quod ad devotionem attinet (ut illud obiter expediamus), etiam devotionem ad Sanctos, quasi intrinsecam et connaturalem, non esse actum elicitum a religione, sed a dulia. Quod non credo negasse D. Thom. citato loco, sed id supposuisse, vel inclusisse sub devotione inferiori, quae ad inferiorem cultum, vel famulatum ordinatur. Talis enim est devotio qualis est cultus, ut ibidem D. Thom. sentit, et est clarum, quia devotio nihil aliud est quam affectus ad cultum; sed cultus proprius Sanctorum non pertinet ad religionem, sed ad duliam, ut ex materia de adoratione suppono; ergo et devotio. Diximus autem in eadem materia de adoratione, in 1 tomo tertiae partis, posse nos, si velimus, colere Sanctos non immediate et formaliter ob eorum intrinsecam sanctitatem, sed immediate ob excellentiam Dei, qui in illis singulari modo est tanquam in ministris et templis suis. Hic enim modus colendi Sanctos per se non est malus; imo cedit speciali modo in cultum Dei, quamvis regulariter illo modo non utamur propter vitandum periculum, et quia alter modus cultus est magis proprius rationalis personae. Ille tamen cultus, si ita attribuatur. immediate per virtutem religionis tribuitur, quia immediata ratio talis cultus est ipsa divina excellentia. Ad hunc ergo cultum videtur pertinere devotio, quam D. Thomas in illa solutione explicare voluit; et juxta eumdem modum non est improbabile posse interdum orari Sanctum ex immediata relgione ad Deum. Nam possumus hic distinguere intentionem petendi, et intentionem colendi ; nam qui orat Sanctum, necessario habere debet voluntatem petendi immediate ab illo, ut ipse impetret a Deo; tamen non videtur necessarium ut velit per illam orationem immediate ac principaliter colere ipsum Sanctum propter ejus creatam sanctitatem, sed in ipso colere Deum principaliter; ita ut tota ratio orandi Sanctum sit, ut per talem orationem, et per eam quae postulatur a Sancto, Deus ipse magis colatur et veneretur. Sed licet iste modus speculative non videatur impossibilis, tamen nec est facilis, neque ad usum applicandus vel consulendus. Nam, licet oratio fundi possit ad Sanctum principaliter propter honorem Dei ( hoc enim et facile et optimum est), tamen in ea ratione convenientissime operatur religio imperando duliae, ut eliciat orationem ad Sanctum, quia ipsa religio principaliter ordinat ad honorem Dei. Et fortasse in hoc sensu locutus etiam esi divus Thomas de devotione iu citato loco, cum ait devotionem ad Sanctum transire ad Deum, scilicet per imperium religionis.

10. Satisfit secundo fundamento haereticorum.— Christus Dominus dupliciter dici povest mediator inter Deum et homines.—Secunda objectio attingit materiam de Christo mediatore, quam in primo tomo de Incarnatione late tractavi, et ideo breviter hic objectionem expediam. Duo ergo sunt modi ad quaestionem praesentem pertinentes, quibus Christus Dominus dici potest mediator inter nos et Deum, scilicet, vel per modum advocati et orantis, vel per modum merentis nobis, aut satisfacientis pro nobis. Quamvis enim hi duo posteriores modi sint aliquo modo diversi, tamen in hoc conveniunt, quod neuter illorum exercetur in statu beatitudinis, sed utrumque illud officium complevit Christus pro nobis, dum fuit viator; nunc autem retinet suum thesaurum meritorum et satisfactionum, quod Patri praesentare semper potest, et ita etiam quoad hanc partem mediatoris munus exercere. Alius autem modus intercedendi seu mediandi per modum petentis, et impetrantis, de se non limitatur ad statum viae, sed in beatitudine etiam exerceri potest, ut nunc supponimus. Duobus ergo modis possumus nos intueri Christum ut mediatorem nostrum,, vel uti (ut sic dicam) mediatione ejus in orationibus nostris. Primo, intuendo ad ejus merita et satisfactiones, vel etiam ad orationes quas pro nobis in via perfecit, haec omnia Deo offerendo, praesentando, et allegando, ut propter illa nostras orationes exaudiat; quem modum exercet Ecclesia, quoties in fine suarum orationum addit : Per Dominum nostrun Jesum Chrisium, cic. Alter modus recurrendi ad Christum ut ad mediatorem, est petendo ab illo ut pro nobis intercedat, sicut Martha ad illum dicebat : Sed et munc scio quia quaecumque poposceris a Deo, dabit tibi Deus.

11. Cum Sanctos oramus, ab eis petimus ut Christi Domini merita Deo pro nolis presenLtent.— Cum ergo haeretici objiciunt per orationes ad Sanctos factas fieri injuriam Christo ut mediatori, inquiro sub qua illarum rationum derogetur per illas proprio muneri et dignitati Christi Domini. Nam si de primo loquantur, non habet locum in formali et propria quaestione, quam nunc tractamus. Nam licet illa sit propriissima ratio, sub qua Christus dicitur unicus mediator noster ( quia dedit semetipsum in redemptionem pro nobis ut in eodem loco 1 ad Timoth. 2 subjungitur), hoc nihil obstat orationibus Sanctorum. Quia - cum Sanctos oramus, non facimmus illos mediatores aut redemptores nostros illo modo, sed solum interpellatores, ut fructus meritorum Christi nobis applicetur. Unde hoc ipsum a Sanctis petere possumus et debemus, scilicet, ut suis orationibus praesentent pro nobis Deo Christi merita. Et quamvis hoc non exprimamus in nostra oratione, in fide, qua ad Sanctos oramus, includitur, nam certo credimus ipsosmet Sanctos in coelo nihil petere a Deo, nisi in Christo, et propter Christum, juxta verbum ejus : S quid petieritis Patrem in nomine meo, dabit vobis, et iterum: 7n dllo die in nomine meo petetis.

12. Possumus etiam Deum orare propter Sanctorun merita. — Atque haec quidem responsio, quantum ad orationem attinet, est sufticientissima. Replicare autem possunt haeretici, quia nos non solum oramus Sanctos, sed etiam oramus Deum, ut propter merita Sanctorum hoc vel illud nobis concedat, nà- mirum gratiam, vel remissionem peccatorum, ut ex communi usu Ecclesiae manifestum est; ergo facimus Sanctos non tantum oratores pro nobis, sed etiam mediatores per sua merita et satisfactiones. Et ideo addendum est etiam hunc modum orandi propter Sanctos esse justum et sanctum, prout ab Ecclesia fit recta fide absque prasjudicio propriae praerogativae Christi Domini. Quod patet ex usu Scripturae, etiam ante adventum Christi Domini. Nam Exodi 32 oravit Moyses: Aecordare, Domine , Abraham, Isaac et Israel servorum tuorum. Et secundo Paralip. 6, Salomon ita concludit orationem suam: Domune Deus, ne averteris faciem Christi tui ; memento misericordiarum David servi tui. Et inj Prophetis invenitur etiam hic modus orandi, ut Daniel. 3: Propter Abraham dilectum tuum, et Isaac servum twwn , et Israel sanctum tuum. Non ignorabant autem isti Sancti Christum esse unicum mediatorem, nec putabant ipsi fieri injuriam, aliorum Sanctorum merita Deo repraesentando. Nam licet Christus sit universale principium totius meriti cui inniti debent omnia alia merita et satisfactiones hominum, nihilominus voluit Deus ut alii etiam justi possent mereri, non solum unusquisque sibi, sed etiam aliis saltem de congruo, ut ex materia de merito suppono, et ut possent justi satisfactiones suas sibi invicem communicare, saltem quoad remissionem poenae temporalis, ut in 4 tomo tertiae partis ostensum est. Si ergo Sancti potuerunt nobis mereri, et satisfactiones suas nobis communicare, quid mirum quod possimus propter eorum merita a Deo petere, et sancta eorum opera allegare in orationibus nostris, ut efficaciores reddantur? Unde Augustinus, quaestion. 149 in Exodum, notat, per illa verba: Sine me, ut iratus conteram eos, admoneri nos, cum merita nostra nos gravant, ne diligamur a Deo, relecari nos apud Deum illorum meritis posse, quos Deus diligit. Quod sane apertius Deus ipse professus est 4 Regum 20, dicens: Protegam urbem istam propter me, et propter David servum meum. Et videri potest Chrysostomus, homil. 49 in Genesim, circa cap. 18, ubi propter paucos justos Deus paratus erat multitudini parcere. Quod autem per hoc Christo nihil derogetur, patet, tum quia longe excellentior est modus mediationis Christi, quam aliorum Sanctorum, nam ipse solus mediat solvendo et satisfaciendo pro omnibus de toto rigore justitiae , et pro omnibus poenis temporalibus et aeternis, et pro universis culpis ; tum etiam quia omnium Sanctorum merita fundantur in Christi meritis, et sunt weluti causae particulares , quibus mediantibus merita Christi nobis applicantur. Ex hoc ergo capite non irrogamus injuriam mediatori Christo, quando propter merita Sanctorum postulamus.

13. Non solum Christum Dominum, sed cliam Sanctos wt adcocatos orare possumus. — Si autem consideremus Christum ut advocatum et intercessorem pro nobis per orationes suas, sic imprimis ponderant aliqui, ubhi Christus dicitur advocatus noster. 1 Joan. 2. non addi particulam exclusivam , sci- licet, quod solus ipse sit advocatus; et ad Roman. 8, cum dicitur Christus interpellare pro nobis, non additur solum ipsum interpellare; et ita sine injuria Christi posse nos credere Sanctos esse interpellatores pro nobis, et ut tales posse a nobis orari. Unde Augustinus, tractatu primo in 1 Canonicam Joannis, expendens eadem verba, eamdem objectionem facit, inquiens: Sed dicet aliquis : Brgo Sancti non petunt pro nobis; ergo Hnscopi, vel praepositi non petunt pro populo; et respondet : Sed attendite Scripturas, et videte quia et praepositi commendaut se populo, et Apostolus dicit plebi : Orantes simul, et pro nobis; orat Apostolus pro plebe, orat et plebs pro Apostola ; invicem pro se omnia membra orent, caput pro omnibus interpellet.

14. Nonnulli existimant, Christum Dominwmn in celo non orare pro nobis. — Deinde, quamvis certum sit Christum, dum fuit in via, pro nobis orasse, aliqui tamen credunt jam nunc in coelo non orare pro nobis, neque hoc munus mediatoris pro nobis nunc magis exercere quam munus satisfactoris vel merentis ; quia in hac vita perfecit negotium redemptionis, et omnia quae ad illam pertinent, tam quoad sufficientiam quam quoad effticaciam, non solum in communi, sed etiam in particulari cum Deo composuit, et ideo nihil habet quod denuo postulare possit. Quod si verum est, nulla potest ipsi Christo fieri injuria petendo ab aliis Sanctis ut pro nobis orent, quia si ipse non intercedit, etiamsi Sancti intercedant, non usurpabunt munus advocati, seu mediatoris, quod Christus nunc in coelo exercet. Nam illud munus juxta hanc sententiam non est orare, sed solum apparere vultui Dei pro nobis, ut dicitur ad Hebraeos 9, et tacite sic exponitur, quod cap. 1 dictum fuerat : Salvare in perpetuum potest, accedens per semetipsum ad Dewm, semper vivens ad interpellandum pro nols. Sancti autem, licet eos pro nobis intercessores ponamus, non illo modo interpellant, nec se ostendunt illo modo vultui Dei pro nobis.

15. Contraria opinio veritati promimaor censetur. — At verior sententia est, etlam nunc in coelo exercere Christum mediatoris munus proprie, vere pro nobis orando ac intercedendo, ut late ex Scriptura et sanctis Patribus in tom. 4 dc Incarnat. ostendi. Et asseruit etiam Cardinalis Toletus, in capit. 16 Joann., Aunot. 3b5, refertque pro illa Nazianzenum, orat. 4 Theologiae; Ambrosium, ad Roman. 8; Augustinum, tractatu 102 in Joan.; et Cyrillum, lib. 11 in Joannem, cap. 9. Eamdem secutus est Maldonatus, in idem cap. 16 Joannis, refertque in illius favorem Augustinum, Rupertum, Theodorum, Cyrillum, et Leontium. Et certe hoc ipsum videtur ipsemet Christus promisisse, Joannis 14 dicens: Ego rogabo Patrem, et alium Paracletum daDit vobis. Nam ibi evidenter loquitur de tempore post ascensionem suam, et verbum rogandi non admittit sensum improprium. Neque est cur ad illum confugiamus, cum actus orandi Deum omnino proprius, et ex virtute religionis, in quocumque statu deceat Christum ut hominem ; sic enim in verbis illis locutus est, nam ut Deus, non rogat Patrem, sed cum illo mitti: Spiritum Sanctum.

16. Cur Ecclesia non oret Christum Dominum, ut pro nobis intercedat. — Objectio. — Verumtamen licet Christus in coelo pro nobis oret, nihilominus non habet usus Ecclesiae orare Christum, ut oret pro nobis, sed ut misereatur nostri, vel benefaciat nobis, quia, licet utrumque in eodem cap. 14 Joan. ipse promiserit : Si quid petieritis in nomine meo, hoc faciam ; et infra: Ego rogabo Patrem; tamen primum convenit illi ut Deus est, secundum ut est homo. Nos autem loquentes cum Christo, et colentes illum, semper respicimus ad dignitatem personalem ejus, et ideo loquimur cum illo tanquam cum vero Deo; et ideo non loquimur cum eo tanquam cum intercessore, sed tanquam cum auctore bonorum omnium. Unde etiam ex hac parte nullam illi injuriam facimus orando ad Sanctos tanquam ad intercessores, cum hoc modo non oremus ad ipsum, sed altiori. Dicent fortasse haeretici, licet non oporteat orare Christum ut pro nobis oret, tamen cum ipse assumpserit officium advocati pro nobis, eo ipso quod alios intercessores ponimus , illi nos facere injuriam, quia significamus vel ipsum non suffticere, vel in munere advocati praestando non esse satis sollicitum pro nobis.

17. Diluitur. —At profecto si objectio esset alicujus momenti, probaret subinde non deberc nos fratres nostros fideles et justos hic viventes adhibere apud Deum precatores pro nobis, quia sufficit interpellatio Christi in coelo, cui fit injuria, si alius interpellator adhibeatur. Consequens est evidenter contra Seripturam, in qua exhortantur fideles ut alii pro aliis orent, 1 ad Tim. 2: Obsecro feri orationes, postulationes, etc., pro omnibus, etc.; Jacob. 5: Orate pro invicem. ut salvemini. Ft Paulus saepe postulat a fidelibus ut pro ipso orent, ad Colossenses 4, 2 ad Thessal. 3, ad Hebraeos 13. Unde nec haeretici hoc negare audent, cum tamen sequela seu paritas rationis evidens sit. Cur enim magis facimus injuriam Christo, procurando alios coelestes intercessores quam terrestres ? Respondetur ergo non orare nos Sanctos, quia minus quam debeamus de Christi voluntate et favore confidamus, sed imprimis ob majorem ipsius Christi reverentiam, quia quasi non audemus per nos ipsos accedere, sed per alios meliores, quomodo dixit Bernardus in sermone, Signum magmm, indigere nos mediatore ad Mediatorem. Secundo, propter honorem ipsorum Sanctorum, qui cedit in gloriam ipsius Dei et Christi. Tertio, propter alias rationes divina providentiae, quae uti voluit his omnibus mediis ad majorem unionem membrorum Christi inter se, quae sicut inter mortales viventes procuranda est, ita etiam inter mortales et coelestes, ut in responsione ad objectionem quartam iterum dicemus.

18. Quomodo possimus a Christo Domino petere ut pro uobis intercedat.— Unde ulterius addo, quamvis regulariter et publice non oremus Christum ut pro nobis intercedat, ad vitandum scandalum, et ne videamur ad illum tanquam ad purum hominem orare, nihilominus non esse per se et intrinsece maIum hoc modo ad Christum orare, si recta fide et intentione fiat, id est, non dividendo personas, sed naturas, ut bene docuit Cajetanus, 3 p., quaest. 25, art. 2; Cordub., lib. 1, q. 5, dubitat. 3, punct. 4; Canisius, lib. 5 de Beata Virgine, cap. 15, et nos etiam diximus in primo tomo tertiae partis. Non quod orare possimus convenienter ad Christi humanitatem, quia sicut humanitas non meretur, ita nec facit, nec postulat quod desideraanus, sed Christus, quem tamen possumus ut hominem considerare, non excludendo suppositum, sed rationem subsistendi in humanitate praecise spectando, nam ut sic Christus orat pro nobis ; et ideo per se nihil habet absurdi, quod sub hac ratione oretur a nobis. Quamvis autem hoc verum sit, nihilominus simul etiam possumus alios Sanctos orare, ut pro nobis orent, diverso tamen modo : nam ad Christum oramus, ut per se intret ad Deum, ad Heb. 7, id est, sua virtute, suisque meritis innixus; ad Sanctos vero, ut per Christum intrent, id est, fundati in meritis ejus.

19. Respondetur ad tertium heereticorum fundamentum, probando simul Sanuctos cognos- cere nostras orationes.—Tertia objectio haereticorum postulat ut explicemus quomodo Sancti Beati cognoscant orationes nostras; nam quod illas cognoscant, certissimum est, quamvis haeretici oppositum supponant. Fbt quamvis id probare non possemus, nisi a posteriori ex traditione et usu Ecclesiae, id nobis sufficeret ; nam sine dubio esset imprudens, et otiosa, actio loquendi aut petendi ab eo qui non audit, neque intelligere potest; cum ergo Ecclesia errare non possit orando ad Sanctos, et in ea oratione supponat ipsos cognoscere quid ipsa oret, ejus auctoritas sufficit ut credamus Sanctos cognoscere nostras orationes, maxime cum id facillimum sit, et aliunde nihil sit quod repugnet. Imo addimus ex Scripturis posse id colligi; nam de Angelis certum est cognoscere orationes nostras, non solum quando ad ipsos oramus, sed etiam quando oramus ad Deum. Prior pars constat ex illis testimoniis, quibus supra probavimus justos, etiam in antiqua lege, solitos fuisse orare ad sanctos Angelos. Posterior vero pars patet ex Tob. 12, ubi Raphael dixit Tobiae : Quando orabas cum lacrymis, ego obtuli orationem tuam Deo. Cognovit ergo illam, alias quomodo eam obtulisset ? Unde Apocalyps. 8 dicitur : Ascendit fumus incensorum de orationibus Sanctorum de manu Angeli coram Deo. Cognoscunt ergo Angeli orationes Sanctorum ; ergo et homines Beati. Probatur consequentia ; tum quia aequiparantur eis in statu beatifico, ut supra dictum est ex Lucae 20, et Apocalyps. 21; tum etiam quia eisdem fere verbis dicitur Apocalyps. 5, quatuor animalia, et viginti quatuor seniores cecidisse coram agno, habentes citharas, et phialas aureas, plenas odoramentorum , que sunt orationes Sanctorn. Illa autem animalia et illos seniores ex hominibus Beatis fuisse certissimum est, nam ad Agnum cantabant : Hedemisti nos, Domine, in sanguine tuo. Ergo etiam beati homines offerunt Deo viatorum orationes sibi commendatas : ergo cognoscunt illas.

20. Quomodo Sancti cognoscant nostras orationes, non est hujus loci. — Probabile est cas cognoscere formaliter in Verbo.—De modo autem quo Beati cognoscunt orationes viatorum, est disputatio inter scholasticos, an videant illas formaliter in Verbo, id est, per ipsammet visionem qua vident Deum, et Beati sunt; an vero tantum causaliter, id est, per novas revelationes, quas recipiunt ratione ipsius visionis, scu status beatifici. Quam quaestionem disputare solent in mate- ria de beatitudine, et 1 p., quaest. 12; estque illorum locorum propria; tum quia generalior est, non enim de solis orationibus, sed de omnibus effectibus, vel actibus qui in hoc mundo fiunt, tractari potest; tum etiam quia ad praesentem causam parum refert quod hoc vel illo modoillas cognoscant, dummodo certum sit eas cognoscere, esseque illis quasi connaturalem hanc scientiam, et quasi debitam statui Beatorum. Nam beatitudo illa satiat Beati appetitum, alias non esset perfecta beatitudo ; merito autem appetunt Beati scire quae hic aguntur, si ad ipsos aliquo modo pertineant ; inter quae maxime locum habent orationes quae ad illos fiunt, et actiones eorum viatorum, qui ad curam et peculiarem amorem horum vel illorum Beatorum pertinent. Nam quod inter Beatos et viatores debeant esse haec charitatis et benevolentiae officia, certissimum est, cum unum corpus mysticum componant, cujus caput Christus est, ut dicitur ad Ephes. 4, et ad Colossens. 1. Membra autem sunt Sancti, vel jam triumphantes in coelo, vel illuc tendentes in terra, ut sumitur ex ad Ephes. 2, et ad Galat. 4, et ad Hebraeos 12. Habent ergo haec membra inter se communicationem aliquam, juxta doctrinam Pauli, ad Rom. 12, et 1 ad Corinth. 12. Ergo ratione hujus unionis pertinet ad statum uniuscujusque Beati, ut notitiam accipiat earum rerum quae hic geruntur, quatenus ad unumquemque aliquo modo spectant, inter quas, ut dixi, pracipue poni debent orationes. Unde fit satis probabile eas cognoscere formaliter in ipso Verbo, ut in hac materia docuit divus Thomas 2. quaest. 83, art. 4, ad 2, et in 4, dist. 45, q. 3, art. 1, ubi alii hanc sententiam sequuntur. De qua videri possunt quae diximus I p., tract. 4, lib. 9. c. 98.

21. Dissolvitur quartum fundamentum quo - ad primum partem de utilitate orationis ad Sanctos. — Sanctos oramus, ut ordo divine providenti adimpleatur. — Quarta objectio parvi momenti est, quae duo attingit, unum de utilitate hujus orationis, aliud de illius efficacia. Nam prior impugnatur ex eo quod Deus est promptissimus ad dandum, etc. Quod certe si alicujus momenti esset, etiam probaret neque vivos debere a viventibus petere ut pro eis intercedant. Quod est contra expressa testimonia Scripturarum supra adducta.Sequela autem seu similitudo rationis et per se patet, et supra etiam satis probata est. Imo etiam probaretur illo modo, nostras orationes pro nobis ipsis esse superfluas, quia Deus habet majorem voluntatem conferendi nobis beneficia, quam nos recipiendi. Igitur habet quidem Deus paratissimam voluntatem ad dandum, sed vult dare ordinato modo juxta dispositionem suae providentiae ; unde quaedam vult dare non rogatus ; alia rogatus a nobis tantum; alia et a nobis, et ab amicis viventibus rogatus; alia exoratus etiam a Sanctis cum ipso regnantibus. Unde nos non oramus Sanctos, quia de divina voluntate diffidamus, sed ut ordinem providentia suae impleamus; nescimus enim quomodo disposuerit aliquid nobis dare, et ideo plures intercessores adhibemus. Simulque Sanctos ejus colendo, magis per hoc disponimur ad beneficia, quae petimus, recipienda. Atque ita per hoc nihil agimus contra fiduciam quam debemus habere in verbis Christi : Petite et accipietis, et: Si quid petieritis in nomine meo, hoc faciam ; quia haec promissio non excludit quin haec petitio per nos, velper alios fieri possit, neque etiam excludit quin facilius exaudiatur petitio per unum facta vel oblata, quam per alium. Nam, ut infra dicemus, promissio haec, ut infallibilis sit, multas conditiones requirit, quae interdum inveniri possunt vel suppleri, accedente Sanctorum intercessione, et non sine Àlla, propter defectum nostrum.

22. Idem fundamentum quoad alteram partem de illius orationis efficacia vefellitur. — Unde ad alteram partem qua impugnatur eflicacia hujus orationis, dicimus vel sermonem esse de oratione nostra ad Sanctum, vel de oratione Sancti pro nobis. Quoad priorem, ejus efficacia proxime posita est in hoc solum, quod obtineamus a Sanctis ut orent pro nobis, seu faciant quod in ipsis est, ut desiderium nostrum a Deo impleatur; hoc enim solum est quod immediate per hanc orationem postulamus. Et quoad hoc confidere sine dubio possumus et debemus, has orationes, si ex parte nostra convenienter fiant, et nobis expediant, esse efficaces apud Sanctos. Quae efficacia in eorum charitate et misericordia maxime fundatur: nam quo majore ardent caritate, eo sunt ad miserendum promptiores, et quo sunt de sua salute magis securi, eo sunt de nostra magis solliciti. ut dixit Cyprianus, lib. de Immortalitate. Altera vero pars de efficacia orationum ipsorum Sanctorum pro nobis pertinet magis ad quaestionem de oratione ipsorum Sanctorum pro nobis, quam hic potius supponimus quam tractamus, et infra disputanda est, ideoque breviter duo dicimus. Unum est quaestionem illam de efficacia orationis unius pro alio communiorem esse, nam etiam in oratione inter viatores locum habet. Certum est autem talem orationem unius pro alio utilem esse, sive sit omnino efficax et infallibilis, sive non. Secundum est, hanc orationem Sanctorum non esse omnino unius pro alio; nam cum oramus Sanctos, ut pro nobis orent, eorum orationes nostras facimus, quia veluti nomine nostro orant, et desideria nostra ac orationes Deo praesentant. Ideoque tunc tam efflicax est mihi oratio Sancti pro me facta, quam si a meipso fieret, quantum videlicet est ex parte hujus habitudinis inter eum qui orat, et pro quo orat, et aliunde fit efficacior ex dignitate Sancti, et ex ejus meritis et intercessione.

23. HEax doctrina superiori, declaratur an possint homines non Beati a nobis oraci, ut pro nobis intercedant ? — Viventes justi orari possunt a nobis. — Dubii cujusdam enodatio. —Ex hac resolutione, facile intelligi potest quid dicendum sit de aliis creaturis rationalibus, non beatis, inter quas quaedam sunt sanctae, quaedam non: item quaedam sunt viatores nobiscum hic viventes, quaedam vero jam sunt extra statum viae. De viventibus ergo justis, jam obiter diximus orari posse a nobis, sicut etiam ipsi possunt orare pro nobis, quod est de fide certum, et constat ex Scripturis jam citatis. Neque in hoc est ulla difficultas, quia et a viventibus hoc facile petere possumus, et ex parte petentis est actus humilitatis; ex parte vero alterius, erit charitatis et religionis opus pro alio orare. Solum hic potest quis speculari an petitio facta viventi ut pro me oret, sit ejusdem rationis cum oratione quae fit ad Sanctum jam beatum, et ab eadem virtute eliciatur. Sed hoc spectat ad generalem quaestionem de cultu Sanctorum viventium et mortuorum, quam alibi tractavi ; et resolutio est, substantialiter esse actum ejusdem virtutis, quamvis in modo et circumstantiis uniuscujusque statui petitio accommodanda sit, et in universum cultus, ac reverentia.

94. Alterius dubii resolutio. — An possita nobis postulari deprecatio Lominis existentis in peccato, etsi nolis id constet ? —Dubitari vero ulterius in hoc potest, quomodo possimus nos ad viventem orare, cum non simus certi de sanctitate ejus; ad mortuos enim non oramus, nisi certi simus de eorum statu per eo- rum canonizationem. Ad hoc vero facile respondetur, imprimis sufficere probabilem fidem de alterius justitia; unde etiam quoad homines defunctos, ut privatim nos eorum orationibus commendemus, suffticit humana fides de eorum sancta vita, licet ad publicum cultum et orationem Ecclesia auctoritas etiam publica necessaria sit. Deinde addimus inter C viventes sufficere generalem rationem praesumendi, unumquemque justum esse, quem non constat esse malum, ut illius orationes postulare possimus, quia in hoc nullum est periculum erroris aut superstitionis. Quin potius improbabile non est, etiamsi rrihi constet alium esse in peccato, dummodo fidem habeat, posse me illius deprecationem postulare, quia oratio peccatoris ex fide, et auxilio Spiritus Sancti facta, potest esse utilis, ut infra videbimus. Secus vero est de hominibus jam defunctis, quia si damnati sint, jam non sunt in statu orandi apud Deum, praesertim pro aliis,neque omnino sunt jam de corpore Ecclesiae, ideoque nullam possumus habere cum ipsis communicationem. Ac propterea, ad vitandum periculum communicandi cum homine jam damnato, orando ad illum, necessaria est multum probabilis opinio de illius salute, ut convenienter ad illum orare possimus.

25. An possimus ud animas purgatorii oraLiones fundere ?— Sententia communis est, non esse orandum ad eas. — Solet autem hic esse peculiare dubium de animabus purgatorii, an possimus licite nos ipsis commendare, et ad illas orare. In quo dubio communis sententia est, non esse orandum ad animas purgatorii. Ita docet D. Thom. 2. 2, q. 8, art. 4, ad 3; et idem sentit art. 11, ad 3. Idem tenet Alens., 4 part., q. 26, memb. 3, art. 5, S 1, quaestiunc. 3; D. Anton., 4 p., tit. 5, cap. 3. 8S2, Abulens. , in 6 cap. Matth., quaest. 87; Sylvester, verb. Oratio, n. 3; Navarrus, in Enchirid. de Oratione, cap. 1, n. 22. Et in hanc partem inclinant Paludanus, Richardus, et ali Theologi, in A4, dist. 15. Duplex videtur esse potissima ratio hujus sententiae. Prima, quia animae existentes in purgatorio non audiunt nec cognoscunt orationes nostras, cum neque videant Verbum, nec credibile sit eis fieri speciales revelationes, cum earum statui non debeantur; ergo neque possumus cum illis loqui. Secundo, quia ipsae non orant pro aliis, et aliud subsidium nobis praestare non possunt; ergo. Major probatur, quia sunt in statu satisfaciendi et solvendi, et quasi in carcere, ideoque non sunt in statu orandi pro aliis.

26. Altera opinio asserens animas purgatorii posse orare pro nobis. — Nihilominus Gabriel, in canone missae, lect. 58, ad finem, licet expresse non dicat posse nos ad animas purgatorii orare, dicit tamen ipsas orare pro nobis, et praesertim pro benefactoribus suis, nam supponit cognoscere suffragia et affectus viventium erga ipsas. Ex quo aperte sequitur posse nos earum suflragia postulare, veltacite, hac intentione illis suffragando, ut ipsae nobis vicem rependant, vel etiam expresse earum orationes petendo, quia non potest esse malum expresse petere quod licet desiderare, et interpretative postulare. Et hancsententiam sequitur Medina, Cod. de Orauone, q. A4et 5. Et potest fundari in illa generali ratione, quod oratio unius justi pro alio justo indigente per se honesta est, et officium charitatis; sed in animabus purgatorii nihil est quod hoc officium pro nobis impediat, neque etiam in nobis est aliquid cur illud postulare non possimus; ergo. Minorquoad priorem partem probabitur infra capite sequenti; quoad posteriorem vero probatur, quia, ex hoc quod nos petamus ab illis animabus sanctis id quod pro nobis ipsae praestare possunt, nihil sequitur aut contra honorem debitum Deo, aut contra aliquam aliam virtutem, et alioquin id conciliat charitatem, et devotionem circa animas purgatorii.

27. Resolutio quastionis posita. —In hoc breviter distinguendae sunt duae quaestiones. Una est, an illa animae orent pro viatoribus, et hanc infra expediemus. Alia est, an nos possimus orare ad ipsas. In qua primo clarum est, quod si ipsae non orant pro nobis, nec nos possumus orare ad ipsas. Secundo, si ipsae non cognoscunt nostras orationes, etiam videtur otiosum et supervacaneum orare ad ipsas. Nam quod Medina respondet, licet non cognoscant orationes nostras, posse ipsas generaliter orare pro his qui se illis commendant, et hoc satis esse ut nos utiliter ipsis nos commendemus, quod est ad ipsas orare, hoc (inquam) non satisfacit : quia si petitio nostra ad illarum notitiam pervenire non debet, inutilis est, nec potest habere rationem virtutis, quamvis possimus benefacere animabus, ut ita comprehendamur sub benefactoribus earum, pro quibus ipsae specialiter orant. Hoc autem totum non est orare, nisi loquamur ad ipsas, quod sane rationabiliter facere non possumus, si credimus ipsas nos non audire neque intelligere.

28. Addo tamen tertio non esse certum animas purgatorii non cognoscere orationes nostras, et non essc incredibile eis manifestari per suos Angelos custodes, vel per nosiros, vel per utrosque; quia hoc non excedit statum earum, et est actus consentaneus angelicae custodiae, vel propter bonum viventium , vel propter solatium aliquod accidentale eorum qui purgantur. Unde ulterius, si quis ad illas oret pie credens audiri ab ipsis, nihil peccabit, quia operatur ex pia credulitate et affectione, et nulli periculo se exponit, quia, licet fortasse non ita sit, neque animae illae hujusmodi orationes percipiant, nihilominus oratio ejus in sinum ejus convertetur. Et fortasse etiam verum est animas illas, saltem cum beatae fiunt, cognoscere orationes omnes toto illo tempore ad eas fusas, et eis moveri ad intercedendum in patria pro oratoribus suis. Ouapropter, qui in hoc modo orandi fructum et devotionem senserit, non videtur ab illo revocandus, quanquam per se loquendo non videatur necessarius, quia devotio ad animas purgatorii magis ostenditur, suffragando illis per opera satisfactoria, et orando pro illis; et hoc satis est ut ipsae moveantur ad orandum pro nobis, quando et quomodo potuerint jusxta divinam ordinationem.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 10