Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 11

Caput 11

Utrum omnes spiritus beati et justi orare possint?

CAPUT XI. UTRUM OMNES SPIRITUS BEATI ET JUSTI ORARE POSSINT?

1. Personae divinae orare non possunt, ut tales sunt. —Supponimus, quod certum est, divinas personas, ut tales sunt, orare non posse, quia orare est actus inferioris, et requirit distinctam voluntatem inter eum qui orat et ad quem orat; personae autem divinae neque habent superiorem extra se, neque inter se una est inferior alia, et unicam tantum habent voluntatem; et ideo neque una potest orare ad aliam, neque omnes ad quempiam alium. Cum autem in Scriptura dicitur Deus petere aut rogare aliquid ab homine, ut Exod. 32: Dimitte me, etc., vel Spiritum Sanctum postulare pro nobis, ad Rom. S8, utraque locutio metaphorica est; nam in priori ostenditur quantum valeat oratio justi apud ipsum, ut bene explicat Cardiaalis Bellar., lib. 1 de Bonis operibus, cap. 8. In posteriori autem explicatur et appropriatur Spiritui Sancto spiritus orandi, quem in nos infundit, ut lib. 2 de Trinit. latius dixi. Addidi vero, ut tales sunt, ne Christum ut hominem comprehendercm : nam Verbum per humanitatem orare potuit et potest, ut in superioribus tactum est; et de illius oratione praeter ea quae attigimus c. praeced., ex professo tractavimus circa q. 21 tertiae partis D. Thom., et ideo nihil hic addere necesse est.

2. Sancti angeli pro nobis orant, et nostras orationes Deo presentant. — Secundo, de sanctis Angelis certum est etiam ipsos orare, non solum gratias agendo, et laudando Deum, et benedicendo ipsum, quae in Scripturis passim leguntur; sed etiam proprie petendo et obsecrando, et petitiones nostras Deo prasentando, ut constat ex Tobiae 12, et multis locis Apocal. Item superius ostendimus ex Scripturis, Angelos sanctos orari; ab hominibus, quod supponit ipsos orare pro nobis, quia non oramus ad illos tanquam ad auctores bonorum, sed tanquam ad intercessores, loquendo de propria oratione , qua aliquo modo ad Deum terminanda sit.

3. Beate animae duphiciter intelligi possunt orare pro nobis. — Primo modo in generali pro nobis orant.— Secundo in particulari etiam orant pro nobis. — Unde etiam constat animas sanctas et beatas orare Deum pronobis ; quod intelligi potest, velin generali, velin particulari pro tali persona et tali negotio seu necessitate. De priori modo res est clara, quia etiam ante Christi adventum, quando animae justae perfecte purgatee non videbant Deum, sed erant in sinu Abrahae, orabant pro viventibus, ut de Jeremia et Onia legimus2 Machabaeorum ult., et de Samuele et Moyse colligitur ex Jerem. 15; ergo multo magis nunc Sancti jam Beati pro viatoribus orabunt, quia non ignorant in quibus periculis versemur, et majori magisque perpetua charitate nos diligunt. De alio autem modo orandi pro nobis in particulari res est etiam certa de fide, quam praesertim probavit Hieronym. contra Vigilantium. Et sequitur ex assertione praecedentis capitis, nam si Sancti orantur a nobis in particulari, certe et ipsi simili modo orant pro nobis; nam hoc maxime est quod nos ab eis petimus, quodque universa Ecclesia praecipue intendit, cum ad eos orat. Item quia si quid obstaret, maxime quia vel orationes nostras, vel necessitates in particulari non cognoscunt ; sed hoc estfalsum, ut ostensum est cap. praeced.; ergo. Major constat, quia nulla alia conditio excogitari potest necessaria ad orandum, quae Sanctis beatis desit. Nam et Deum summe reverentur, et ideo modis om- nibus illum libentissime colunt, et apud ipsum plurimum valent ad intercedendum, quia si viatores ad hoc valent, multo magis Beati. Unde etiam ipsis non orantibus, eorum merita apud Deum valent, ut propter ipsos Deus nobis benefaciat, et ideo solent fideles in vita, ut supra diximus, per Sanctos jam defunctos Deum obsecrare, ut patet etiam Genes. 25 et 26, 3 Reg. 15, et Daniel. 3. Denique nostris orationibus excitantur et moventur ad orandum pro nobis in particulari; cum ergo vehementer nos diligant, dubitari non potest quin ita orent pro nobis, sicut ab eis postulamus; nam affectum benevolentiae et misericordiae erga nos habent, ut late Augustin., lib. 21 de Civitate, cap. 18.

4. Dubium scitu dignum. — Nonnulla tamen obiter declaranda occurrunt. Primum est, an Beati, cum ad Deum pro nobis in particulari orant, praenoscant eventum seu effectum talis orationis, necne? Nam si vident orationem non habituram effectum, non postulabunt, quia habent voluntatem suam masime conformem divinae voluntati ; ergo non postulabunt aliquid praeter id quod sciunt divina voluntate esse dispositum. Si autem praesciunt effectum esse futurum, non est cur illud postulent, quia jam sciunt nostram orationem esse exauditam, aut Deum ex se voluisse talc beneficium conferre. Si denique neutrum sciunt, scilicet, an Deus sit id concessurus, necne, haec suspensio et incertitudo videtur statui beatifico repugnare; vel certe si hoc non repugnst, etiam non oportebit ut Beati videant orationes nostras, quia non magis pertinet ad statum beati Francisci, verbi gratia, videre orationes suorum fratrum ad se fusas, quam videre eventus illarum, et beneficia per eum fratribus suis conferenda : eademque ratio est de caeteris Sanctis respectu quorumcumque orantium, servata proportione.

5. Expeditur. — Respondetur, omnibus his modis posse contingere ut Sancti in coelo orent, quia nullus eorum repugnat orationi, et nullus etiam eorum est necessario conjunctus cum Sanctorum beatitudine. Et de primis quidem duobus modis habemus certum exemplum in anima Christi Domini ; illa enim videt in Verbo omnia quae in omnibus differentiis temporis futura sunt; ergo quando orabat, definite sciebat an Deus facturus esset quod orabat, necne; nihilominus rogavit pro Petro, ne deficeret fides ejus, et rogavit Patrem ut mitteret Spiritum Sanctum, et efficaciter rogavit pro praedestinatis, quae omnia sciebat infallibiliter fuisse futura. Et aliunde etiam oravit ad Patrem, ut a se transferret calicem passionis, cum certo sciret illud non fuisse a Patre concedendum. Idem ergo nunc accidere potest Sanctis beatis in coelo orantibus; et praesertim de sanctissima Virgine id credendum est, quia, ut pie creditur, videt omnia quae Deus in Ecclesia operatur, infra Christi animam; ergo quando orat, bene jam novit quid Deus facturus sit ob talem orationem. Idem ergo in quocumque alio Beato accidere potest respective, seu juxta statum suum. Ratio vero est, quia neutra praescientia excludit orationem. Nam si Beatus videt orationem futuram esse efficacem, tunc libentius et majori affectu orat, quia simul etiam praenoscit Deum disposuisse id facere per talem orationem. Si autem Beatus praenovit effectum non esse concedendum, nihilominus orare potest saltem ex affectu simplici, et ex amore talis personae. Sicut enim Christus oravit in horto ad ostendendum affectum sua naturae, quae ostensio cedebat in honorem et cultum Dei, et non discordabat a voluntate ejus, quia subjiciebatur illi secundum suam efficacem voluntatem, ita Beatus potest orare Deum ex affectu simplici charitatis ad proximum, subjiciendo suam voluntatem efficacem voluntati Dei. Et ita exercet actum divini cultus et charitatis proximi, et non discordat a voluntate Dei.

6. De tertio autem membro habemus exemplum in Daniel. 10, juxta expositionem Hieronym. ibi, et Gregor., 17 Moral., cap. 17, quam secutus est D. Thomas, 1 p., q. 113, art. 8; ibi enim Gabriel Angelus dicitur cum Daniel orasse pro liberatione Judaeorum, et princeps regni Persarum( id est, Angelus custos illius regni ) dicitur eis restitisse orando, scilicet, ne Judaei dimitterentur : Quia nesciebat, ait D. Thom., quid Deus disposuisset, et procurabat commodum regni sibi commendati, donec de divina ordinatione sibi constaret ; ergo interdum Sancti beati orant ignorando quem effectum sua oratio sit habitura, donec illum postea per revelationem cognoscant. Atque ita tenet Cajet., d. q. 83, art. 4, et 3p., q. 10, art. 2, ubi ex eodem loco Danielis id confirmat ; quod etiam sentit D. Thom., in 4, d. 45, quaest. 3, art. 3. Ibi tamen cum D. Gregor. significat, illos sanctos Angelos non contraria petivisse, sed tantum contraria merita ex diversis partibus ad divinum examen retulisse, Dei sententiam expectantes. Unde sentit Beatum nunquam petere, nisi quando oratio ejus implenda cst. Sed intelligendum hoc puto de petitione absoluta, et ex voluntate efficaci; nam ex affectu simplici, ut dicebam, postulare possunt ; qui petendi modus semper habet conditionem inclusam, ratione cujus potest non impleri, sine repugnantia ad statum beatificum. Aliqui vero putant omnino esse eamdem rationem de orationibus nostris et de eventibus earum, ac propterea Sanctos simul videre in Verbo et orationes nostras, et an repraesentatae Deo habiturae sint effectum, ne contingat eis frustra suscipere patrocinium nostrum. Quae ratio non cogit; nam, licet intercedant pro viatore quando impetraturi non sunt, non frustra intercedent, quia saltem exercebunt actum religionis et charitatis, et fortasse iu ordine ad universalem providentiam Dei, et magis ostendendam ejus justitiam poterit talis oratio habere aliquam utilitatem. Unde non videtur esse omnino eadem ratio de oratione et de eventu, quia oratio directe pertinet ad personam ipsius Beati, et ejus cognitio est per se necessaria ad statum ipsius Beati ; cognoscere autem omnes eventus oraüonum, et dispositionem divinae providentiae circa illos, non ita spectat ad singulos Beatos. Unde quoad hanc partem, probabilem existimo hanc sententiam Cajetani, quia non video repugnare statui beatifico, quamvis etiam intelligam non convinci ex loco Danielis.

7. Quid intelligatur cum dicitur Sanctus beatus Deo praesentare nostram orationem.— Alensis. — Ulterius inquiri potest quid sit Angelum vel Sanctum aliquem beatum offerre Deo, vel praesentare orationem nostram. Nam quod hoc faciant non solum Angeli, sed etiam sanctae animae in coelo, ex Apocalypsi supra ostensum est. Quid autem illud sit, exponere necesse est, quia non videtur esse idem quod orare pro nobis; tum quia tanquam diversum videtur poni in Scriptura; tum etiam quia inter homines praesentare principi petitionem alterius, non est pro illo petere. Aliunde autem videtur, seclusa intercessione, non habere locum hujusmodi praesentationem petitionis respectu Dei: namDeus statim per se novit peütionem, unde non potest eiab alio praesenta ri ; deinde quia, seclusa intercessione, illa praesentatio non esset fructuosa, neque alicujus utilitatis. Dubium hoc movet Alens., d. q.26, memb. 3, art. 4, S 2, in fine, et obscurissime illud resolvit ; tandemque dicere videtur hanc oblationem orationis nostrae factam per Angelum esse congratulationem quamdam de acceptatione orationis ex parte Dei. Sed hoc mihi non probatur; tum quia congratulatio haec supponit orationem jam esse acceptam Deo, et hoc ipsum esserevelatum Angelo congratulationem facienti : at vero oblatio orationis non supponit acceptationem ejus; nam potius ad hoc offertur seu praesentatur Deo, ut exaudiatur et acceptetur ; ergo potius oblatio est via ad acceptationem quam congratulatio illius. Tum etiam quia congratulatio proprie non videtur referri ad Deum, sed ad hominem cujus oratio acceptata supponitur; nam est significatio leetitia propter beneficium illi collatum. Respectu autem Dei, solum potest esse gratiarum actio, eo quod orationem acceptaverit, ut supponitur: prius autem est orationem offerre, quam gratias agere, eo quod acceptata fuerit.

8. Auctoris sententia.—Dico ergo nihil aliud esse Sanctum aliquem offerre vel praesentare Deo orationem alicujus viatoris , nisi narrare apud Deum quid viator ille desideret ac postulet, quod variis modis intelligi potest. Primo, quando viator orat ad Sanctum ut hoc vel illud sibi impetret a Deo, et postea Sanctus hoc ipsum praesentat, seu narrat Deo. Et tunc simul ipse orat, et praesentat orationem alterius, orationem, inquam, non Deo immediate factam, sed sibi. Unde tunc Sanctus directe orat, et intercedit pro viatore, ut desiderium ejus impleatur. Ad hoc autem obtinendum , praesentat petitionem sibi factam quasi pro titulo et ratione obtinendi a Deo id quod impetrat. Saepe enim continget Angelum vel Sanctum aliquem petere a Deo, et impetrare homini multa bona quae ipse non postulaverat ab ipso Angelo et Sancto; et tunc Beatus quidem orat pro viatore, et non praesentat ullam orationem viatoris, nec illo titulo postulat. Quando vero praecessit petitio ex parte viatoris oblata alicui Beato, tunc et Beatus ipse orat, et praesentat orationem viatoris. Alio modo potest hoc contingere, quando viator optat quidem petere ab ipsomet Deo, sed non audet per seipsum accedere, et ideo rogat Sanctum aliquem, ut orationem suam praesentet Deo. Tunc enim Sanctus per se primo praesentat Deo petitionem, quam viator ab ipsomet Deo immediate postulat, sed in signum devotionis et humilitatis vult per digniorem personam praesentari. Unde etiamsi intelligamus tunc non adjungere Sanctum propriam et immediatam intercessionem, ut oratio viatoris exaudiatur, per hoc solum quod alterius orationem praesentat, illi addit (ut sic dicam) vim et pondus ad impe- trandum; credibile autem est semper adjungere intercessionem suam. Nihilominus tamen satis differunt ratione formali orare Deum pro alio, vel offerre Deo orationes alterius, et hoc posterius semper supponit orationem aliquam hominis Sancto oblatam, illud vero prius non semper supponit orationem hominis, nam orant Sancti pro nobis, etiam non rogati a nobis, ut dictum est.

9. An Sancti pro seipsis orent ? — Tertio, dubitari potest an Sancti orent non solum pro aliis, sed etiam pro seipsis. Et ratio dubii est, quia oratio fit ut desiderium nondum expletum impleatur; sed hoc desiderium Beatis repugnare videtur ; ergo etiam repugnat beatitudini ut Sancti pro se orent per propriam petitionem, de qua nunc agimus; nam per gratiarum actionem et laudationem pro beneficiis acceptis clarum est posse orare. Probatur minor, in qua sola est difficultas, quia desiderium non impletum cruciat, quantum est ex se, et aflligit animum; repugnat ergo beatitudini, quae est status omnium bonorum aggregatione perfectus. In contrarium vero est, quia Apocal. 6 dicitur, vidisse Joannem sub altare Dei animas interfectorum propter verbum Dei, clamantes ad Deum : Usquequo, Domine, non judicas, el non vindicas sanguinem nostrum., etc.? Ex quo loco colligunt omnes, Sanctorum animas postulare a Deo gloriam suorum corporum. Unde D. Thom., dicta q. 83, art. 11, ad 1, docet Sanctorum animas orare pro gloria corporis, et pro sola illa, quantum ad ipsos spectat, quia solum (inquit) deest illis gloria corporis. Ex quo videtur sentire et Angelos non orare pro seipsis, quia non sunt capaces corporum, et homines beatos nihil posse sibi postulare, quod ad statum animae separatae pertineat. At vero Alens., 4 p., quaest. 26, memb. 3, art. 4, S2, dicit Beatos etiam orare pro bono habito, ut continuetur, quod tam in Angelis quam n animabus locum habet. Item ait eos orare pro consummatione numeri electorum, et pro justitia in reprobis exequenda.

10. Sancti non orant pro pertinentibus ad essentialem beatitudinem. — V erumtamen ego existimo primo, Sanctos non orare pro his quae spectant ad beatitudinem essentialem suam. Probatur, quia illam habent ; ergo ut sic illam postulare non possunt. Neque etiam possunt petere augmentum ejus, quia sciunt illud repugnare secundum ordinem divinae sapientiae et providentiae, et secundum naturam illius status, unde tale augmentum non desiderant, et de hoc desiderio recte dicitur repugnare statui beatitudinis. Eadem ratione existimo contra Alen., non postulare conservationem, seu perpetuitatem suae beatitudinis, quia neque talem conservationem, seu perpetuitatem habent in desiderio, sed re ipsa jam illam possident, et illa fruuntur ; illorum enim gloria mensuratur aeternitate, quae suo modo tota est simul. Et quamvis semper a Deo pendeant, et ab ejus voluntate, tamen jam certo sciunt et securi sunt, hoc decretum esse absolutum in divina voluntate, et mandatum executioni sine periculo poenitentiae. Et eadem ratione, non est quod desiderent aut petant perpetuam conservationem sui esse, nam hoc totum includitur in perpetuitate beatitudinis. Sicut etiam Christus Dominus non orat pro conservatione unionis, et aliorum bonorum suae humanitati concessorum, quia non considerat illam conservationem ut futuram, sed ut praesentem et immutabilem.

11. Secus est de his que ad accidentalem gloriam spectant. — At vero pro his quae ad accidentalem gloriam pertinent, orare possunt Sancti jam beati, quia non totam gloriam accidentalem simul habent, sed in illa mutationem et augmentum recipiunt. Et ad hanc orationem pertinet clamor sanctarum animarum pro corporibus suis; nam gloria corporis et in se accidentaria est respectu status beatifici, et conjunctio cum corpore glorioso conferet aliquo modo ad accidentalem perfectionem gloria animae. Hac etiam ratione possunt sine dubio orare Sancti pro complemento numeri praedestinatorum ; nam, licet haec oratio videatur esse pro alis, tamen etiam redundat in ipsos orantes , quatenus ex perfectione illius numeri mirum in modum augebitur accidentalis gloria singulorum. Hoc ergo modo etiam Angeli possunt orare pro se. Nec video cur non possint petere revelationes aliquarum rerum quas nesciunt, vel quidpiam simile. Sic etiam Christus in nocte coenae oravit ad Patrem : Clarifica Filiwn tuum ; ubiclaritatem sui nominis per notitiam credentium postulavit, quae pertinet ad accidentalem gloriam Christi , ut homo est: et verisimile est eamdem orationem facere nunc, et facturum usque ad diem judicii, quia illa clarificatio necdum perfecta est, neque usque ad diem judicii finietur. Ita ergo possunt alii Sancti orare pro aliquo dono accidentalis gloriae. Quod si quis objecerit quia accidentalis gloria sequitur ex essentiali, si- cut proprietas ex essentia, respondebimus idem objici posse de gloria corporis et animae. Isitur, eo ipso quod haec emanatio non est tam intrinseca et naturalis, quin contingat essentialem gloriam esse sine hoc vel illo dono gloriae accidentalis , datur locus petitioni boni nondum habiti. Praesertim, quia in donis gloriae accidentalis est magna latitudo, et quaedam magis necessario consequuntur , quam alia. Circa haec ergo bona, quae nondum habentur, potest esse in Beato simplex desiderium sine imperfectione suo statui repugnante. Quia semper habent quidquid eis convenit secundum praesentem statum, etin futuro nihil appetunt etiam accidentale, nisi juxta beneplacitum divinae voluntatis, et certo sciunt semper habituros quod suo statui conveniat, per media divinae dispositioni consentanea , inter quae unum est humilis petitio et oratio ad Deum.

12. Anime purgatorii an orent pro se. — Dubio respondetur. — Sed jam dicendum sequitur de animabus purgatorii, nam de animabus damnatis, sicut et de demonibus, nihil dicere necesse est, quia constat damnatos non esse in statu orandi. Fossunt quidem aliquid petere, vel a Deo, vel ab aliquo Sancto, sicut legimus daemonem petiisse a Deo, ut sibi permitteret tentare sanctum Job, Job 1 et 2. Et similiter iegimus divitem damnatum petusse ab Abrahamo justo, Lucae 16. Tamen illa petitio non meretur nomen orationis, quia neque ad cultum religiosum pertinet, nec ex pio affectu procedit, quomodo nunc de oratione loquimmur, ut in principio diximus. Animas autem purgatorii certum est esse capaces hujusmodi orationis, quia sunt justae, et carent multis bonis quae ex pio affectu petere possunt. Unde certum existimo orare pro seipsis, ut recte docuit Alens., d. a. 4, S 4. Quid autem orent, vel ad quid orent pro seipsis, non eodem modo ab omnibus expliicatur.

13. Quidnam purgatorii anime pro se orent. — Distinguit autem ibi Alensis tres proximos fines, seu fructus orationis. Primus (ut ait) est ad degustandum, secundus ad exsolvendum , tertius ad impetrandum. De secundo certum est non habere locum in animabus purgatorii, quia non sunt in statu satisfaciendi, et ita non orant ut pro reatu poenae, quo tenentur, satisfaciant, quia cognoscunt ibi non commutari poenam ignis in aliquam propriam actionem ipsius animae patientis. De primo etiam fructu ait Alensis non habere locum in animabus purgatorii; et rationem reddit, quia illae animae ita sunt intcntae punitioni et afflictioni ex dilatione gloriae, et solutioni poenae, ut non intendant contemplationi et dulcedini. Sed profecto si de oratione late sumpta loquamur , ut dicit ascensum mentis in Deum, et comprehendit perfectam contemplationem, dubitandum non est quin animae illae perfecüissimc orent, et sint in altissima contemplatione et amore Dei, ut in 4 tom., tract. de Purgatorio, latius dictum est. Ubi etiam ostensum est non repugnare illi statui habere aliquod gaudium spei et charitatis simul cum dolore poenarum. At si 1oquamur de oratione stricte pro petitione, ut loquimur, sic verisimile est animas illas non postulare sibi aliquam delectationem vel dulcedinem in illo statu, quia potius pati volunt, et quam citissime purgari ; imo, etiamsi contemplando et amando Deum aliquam delectationem capiant, fortasse illam directe non intendunt, sed naturaliter sequitur ex amore Dei, cui omnino incumbunt.

14. Anime purgatori possunt impetrare. — Hic vero proprie agimus de oratione illarum animarum, quantum ad tertium fructum, scilicet vim mpetraudi, de qua certum est habere locum in illis animabus, ut ibidem Alens. docet, et concordant alii auctores statim citandi : quia illa animae sunt justae, et eratae Deo; ergo si aliquid decens petant, digna sunt exaudiri ; quia , licet non sint in statu merendi, hoc necessarium non est ad impet:ationem orationis. Sed diflicultas est quid possint sibi petere, quia nec liberationem a malo, nec consecutionem alicujus boni postulare posse videntur. Primum patet, quia ibi non habent aliud malum, nisi ponam et detentionem, a qua sciunt non esse liberandas, nisi per condignam satisfactionem; ergo non petunt in hoc remissionem aliquam; nec etiam petunt ut post condignam passionem poenae inde liberentur, quia certo sciunt illud futurum esse infallibihter ex lege justitie. Secundum autem patet , quia pro iio statu non videntur esse capaces alicujus boni, quo careant; praesertim cum dixerimus verisimile esse non postulare consolationem aliquam, vel voluptatem.

15. Animae purgatorii postulare possunt, ut ab illo statu lberentur et in glorium ferantur. —Nihilominus dicendum est utrumque posse sibi postulare. Cur enim non poterunt humiliter a Deo petere ut quam citissime inde liberentur juxta ordinem suae divina provi- dentiae, sive hoc sit immediate condonando sibi aliquam partem poenae propter Christum, sive (quod facilius est ) excitando fideles justos, qui pro eis satisfaciant, et suffragia vel indulgentias pro eis applicent. Ita enim refert Greg. in lib. Dial., interdum visas esse animas purgatorii petere a viventibus suffragia; ergo etiam poterunt orare Deum, ut aliquo modo eis provideat, quo cito indeliberentur. Et hinc consequenter orant pro bono gloriae obtinendo; nam, hcet certo sciant post expiationem poenae superesse sibi aeternum praemium, nihilominus recte faciunt desiderando illud, et desiderium suum Deo explicando. Et praeterea si fortasse ibi indigent aliquo levamine vel consolatione, ut facilius possint illam Dei absentiam sustinere, non video cur non possint hoc accidentarium bonum petere, vel ex honesto aftectu naturae, vel etiam ex amore Dei, ut facilius et suavius possint illum exercere, hoc enim totum illi statui non repugnat.

16. An purgatori anime pro viventibus orent ? — Antiquorum opinio negat. — Opinio recentiorum affirmat.—Anime gurgatorii orare possunt pro viatoribus in communi. — Tandem dubitari potest an illae animae orent pro viventibus viatoribus ; antiquorum enim Theologorum fere communis opinio fuit, animas purgatorii non orare pro aliis, quia sunt quasi in carcere et in statu poenali, et quasi sub vindicta divini judicii, ideoque non sunt in statu orandi pro aliis. Ita D. Thomas, d. q. 83, art. 11, ad 3; Alens, d. S 4, et alii, quos retuli c. praeced. Et refert ac sequitur Navar., in Encbirid. de Orat., in praeludiis, n. 26 et 29. Nihilominus multi recentiores Theologi contrariam sententiam docuerunt post Gabrielem, lect. 58, in Can., quem secutus est Med. supra, et Dellar., lib. 2 de Purgatorio, cap. 15, et Greg. de Valent., 3 tom., disp. 6, q. 2, p. 6. Quorum sententia mihi quidem satis pia et probabilis videtur, intellecta praesertim de oratione in generali, vel ex parte rerum, vel ex parte personarum. Non est enim haec sententia necessario connexa cum alia supra tractata, quae habet posse nos orare et petere aliquid ab animabus purgatorn ; nam illa supponit rem magis incertam, scilicet quod illae animae cognoscant nostras petitiones vel actiones. Unde si supponamus, illas non cognoscere , ac proinde non esse orandas a nobis, consequenter dicendum est illas non posse orare pro nobis in particulari, scilicet ut hoc vel illud desiderium nostrum impleatur, vel ut in hac aut illa necessitate nobis subveniatur, quia ignorant desideria aut necessitates nostras in particulari. Tamen in generali orare possunt primo quoad personas pro omnibus viatoribus, vel pro Ecclesia militante, vel pro his qui illam gubernant, aut sub alia simili generali ratione. Videntur etiam posse orare pro particularibus personis, cum quibus habuerunt in via specialem conjunctionem vel amicitiam ; in hoc tamen ( quia ignorant an illa persona adhuc sint in via, vel in quo statu sint) oportebit ut adhibeant conditionem, si adhuc in via existant, etc. Certius orare possunt pro illis viatoribus, qui ipsis suftragantur, et curam habent orandi, vel aliqua opera faciendi pro sua liberatione ; illa enim oratio in particulari est pro talibus personis quas Deus optime novit, licet ipsis animabus ignotae sint. Ex parte vero materiae seu rei postulatae, oratio erit generalis, proportionata cognitioni; nam illae animae bene norunt in quantis periculis versemur, et quantum indigeamus divinis auxiIus et beneficiis ; postulare ergo possunt ut Deus nobis subveniat, vel ut peccata remittat, tentationes auferat, et similia. Haec ergo oratio per se impossibilis non est.

17. Non esse indecentem illi statui hunc orandi modum. — Quod autem non sit aliena neque indecens illi statui, probatur, quia illae animae sunt charae Deo, et quamvis ab illo pro tunc affligantur, nontamen ut ab inimico, sed ut a justo judice, et parente optimo, qui eas beatas efficere cupit, et ideo illas purgat; quam poenam ipsae maxima voluntate suscipiunt et patiuntur, ut filii, non ut servi ; ergo non repugnat illi statui, ut a Deo aliquid petant pro fratribus et amicis benefactoribus suis. Confirmatur, quia nos viatores, quamvis credamus esse*magis reos poenarum quam sint animae purgatorii, nihilominus pro aliis recte oramus; ergo reatus poenae, qui durat in illis animabus, non reddit illas indignas, vel improportionatas ad orandum pro ahlhs. Neque etiam actualis poena hoc facere potest, quia potius illa est quoddam bonum, et continue diminuit illum reatum, et per se non est incompossibilis cum affectu et oratione pro aliis. Aliunde vero hic est actus charitatis vel gratitudinis; cur ergo non poterunt illum exercere illa animae ? Accedit quod ante advenium Christi animae existentes in limbo orabant Deum pro viventibus, saltem illo generali modo, ut colligitur ex 2 Machabaeorum ultim., et ex Jeremiae 15. Affert denique Bel- larminus, quod etiam interdum legantur animae purgatorii fecisse miracula apud Greg., lib. 4 Dialogorum, c. 40, et Petrum Damianum, in epist. de miraculis sui temporis, quod licet accidere potuerit, etiam ipsis animabus tunc non orantibus, sed Deo ea miracula faciente propter earum praeterita merita, tamen inde probabile sumitur argumentum, quod Deus, qui ita honorat animas illas, etiam dum illas purgat, facilius recipiet et exaudiet orationes illarum. Est ergo haec sententia pia et probabilis, et quamvis sit incerta, sufficit ut possint viatores benefacere animabus purgatorii, eo fine ut orationes earum magis participent. Atque hinc tandem concluditur animas purgatorii etiam posse in particulari orare pro nobis, si nostras necessitates vel orationes cognoscunt, ut ex dictis satis constat.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 11