Caput 12
Caput 12
Utrum viatoribus omnibus conveniat orare?
1. Sensus quaestionis declaratur. — Infideles incapaces sunt orationis.— Vaiatores justos orare posse tam pro se quam pro alüis, notum est. — Potest haec quaestio tractari etiam de viatoribus Angelis, et de hominibus in statu innocentiae, sed non est dubium quin illi etiam fuerint capaces orationis, et quod illa uti potuerint et debuerint juxta sui status exigentiam. Neque de illis aliquid peculiare dicendum occurrit, sed sub generali lege justorum viatorum comprehendendi sunt. Agimus ergo de viatoribus hominibus secundum praesentem statum, qui in tres ordines distribui possunt, scilicet infidelium, justorum, etfidelium peccatorum. De infidelibus, suppono non esse capaces orationis de qua loquimur, donec fidem habeant, juxta illud Pauli ad Rom. 10: Quomodo invocabunt in quem non crediderunt? Illa enim verba ostendunt fidem esse fundamentum verae orationis, seu invocationis Dei. Nec disputandum est modo, an paganus vel gentilis, pro ratione cognitionis quam de Deo habet, vere possit orare, quia non est dubium quin possit petere, et fortasse honesta intentione, et sine circumstantia moraliter mala, quia supponimus petere a vero Deo juxta cognitionem naturalem, seu acquisitam per traditionem humanam, quam de illo habet. Quicquid tamen sit de illa petitione, et de honestate ejus, et de viribus naturae aut gratiae per quas fieri potest, in prae- senti quasi nihil reputatur, quia non est oratio vere supernaturalis, nec fundata in fide, nec per se conferre potest illo modo ad vitam aeternam, nec etiam fundari potest in divina promissione. Omissis ergo infidelibus, de viatoribus item justis contraria ratione nihil etiam dicere necesse est, quia per se notum est posse orare tam pro se quam pro aliis, nam cum oratio viatoribus maxime commendetur ac praecipiatur, nulli inveniri possunt aptiores ad orandum, quam justi. Neque oportet inter eos aliqua distinctione uti, quia sive imperfecti sint, sive perfecti, omnes sunt grati Deo, et ideo apti ad orandum, tam pro se quam pro aliis, quamvis quidam sint aliis aptiores, scilicet qui puriores sunt, et Deo propinquiores.
9. An peccatori fideli conveniat orare. — Tali peccatori eo in statu licet orare. — ObjecLioni occurritur. — Solum ergo de peccatoribus fidelibus superest dubium, an illis conveniat orare. Constat enim illis non deesse potestatem orandi, nam ad orandum ex parte intellectus sufficit fides, et ex parte voluntatis desiderium bonum, quod ex auxilio gratiae sine sanctificante gratia haberi potest. Tria igitur possunt interrogari. Primum, an liceat illis orare iu eo statu. Secundum, an debeant seu teneantur orare, tam pro se quam pro aliis? Tertium, an eorum oratio efticax sit. De primo, jam supra diximus talem orationem per se non esse illicitam, quia in actu orationis non est aliqua dignitas specialis, ob quam sanctitas persona ad illius actus honestatem necessaria sit. Et hoc supponunt communiter Doctores, quos infra referemus, dum quaerunt an oratio peeccatoris infallibiliter impetret ; supponunt enim posse esse bonam, et non displicere Deo ex hoc praecise quod a peccatore fit. Idem colligitur ex alio certo principio, quod, qui alias tenetur ex praecepto orare, etiamsi sit in statu peccati mortalis, debet recitare et orare, implebitque praceptum, nullumque novum peccatum committet , etiamsi non se disponat ad gratiam, antequam recitet. Quod si quis dicat hoc esse verum in ministris Ecclesiae, quia non suo nomine, sed Ecclesia orant, quia sanctitas Ecclesiae supplet eorum defectum, respondemus primo non solum in oratione publica, sed etiam in privata verum esse principium illud ; nam si quis ex voto teneatur recitare rosarium , debet mmplere obligationem suam , licet non sit in statu gratiae; idemque est si ex mandato superioris oblige- tur ad privatam orationem. Secundo, respondemus ex oratione publica sumi evidens argumentum ad privatam ; quia si minister Ecclesiae non peccat recitando horas canonicas, etiam publice, et ex officio, secluso scandalo, ut infra videbimus , multo minus peccabit quicumque private orans , ex hoc praecise quod est in peccato mortali.
3. Medina occurrit eidem objectioni distinctione pramnissa. — Nihilominus Medina, dicto Cod., q. 5, distinctionem seu limitationem adhibet, nam duplices (ait) sunt peccatores: quidam obstinati, el in proposito non recedendi a peccato; alii sunt poenitentiam agentes de peccatis. Et de prioribus ait non solum non exaudiri, sed de novo Deum offendere, quem orantes deludunt. Citatque Chrysostomum super Matth. (quamvis non designet locum) dicentem : Qua orat et peccat , non orat, sed Deum deludit ; et Augustinum, in quodam sermone dicentem : Qua fronte petis quod promisit Deus? si non facis quod jussit Deus? Item adducit Psalm. 49 : Quare tu enarras justit ias meas, eic.; et illud Ecclesiastici 15: Non est speciosa laus in ore peccatoris. De aliis vero peccatoribus poenitentibus, ait posse orare, et exaudiri a Deo, etc. Quam doctrinam videtur sumpsisse ex Alens., 4 p., q. 16, memb. 3, art. 4, S3, ad argumenta, et art. 6, S1,ad 1.
4. Medinee distinctio non recipitur. — Peccatori, licet obstinato, consulenda est oratio. — Sed de utroque membro nimia exaggeratione loquitur. Et imprimis vel non adaequate dividit statum peccatoris, vel subsistere non possunt, quie de utroque membro dicit; nam si per obstinatos intelligit omnes qui habent conscientiamm peccati, et non habent perfectam poenitentiam peccatorum, ita ut gratiam consequantur, quomodo damnare potest omnem orationem talium peccatorum, cum certissimum sit ea omnia, quae diximus, habere locum in homixe, qui scit se esse in statu peccati mortalis, et pro tunc neque dolet, neque aufert occasionem proximam ; vel si dolet, non perfecte, nec cum efficaci proposito, sed per imperfectam velleitatem. Si autem in rigore loquitur de obstinatis, qui habent propositum nunquam poenitendi, sed moriendi in peccato, quomodo ab eis solum distinguit eos peccatores, qui ita sua peccata recognoscunt, et per ponitentiam ita ad Deum confugiunt, ut ab eo in suam gratiam recipiantur? Et praeterea etiam de illis obstinatis, verum non est eorum orationem semper fieri in pec- catum. Nam imprimis cum ille obstinatus est in via, potest ad Deum mentem elevare per piam cogitationem et desiderium; piam, inquam, id est, non malam, sed moraliter bonam ac religiosam, et supernaturalem, si talis peccator fidelis sit; ergo etiam potest petere a Deo complemeutum illius desiderii, nullam addendo circumstantiam malam. Item possunt isti peccatores aliqua bona opera moralia facere, quia non habent voluntatem obstinatam in omni malo, neque sunt semper in actuali obstinatione, sicut damnati; ergo eadem ratione possunt aliquam orationem facere absque prava circumstantia !. Probatur consequentia, nam sola illa circumstantia personae, nimirum quod sit in tali statu, non facit actum orationis esse malum, quia non influit in illum secundum talem malitiam, unde non est proprie circumstantia illius, sed quasi materialiter se habet. Quin potius addo, viatori quantumvis obstinato consulendam esse aliquam orationem, tum ut saltem dum orat non peccet; tum etiam quia fortasse Deus ad misericordiam provocabitur, ut auferat cor lapideum et det cor carneum; nunquam enim obstinatio hujus vitae tanta est, quin mutari valeat per divinam gratiam sine miraculo. Non est ergo necessaria illa Iimitatio, quantum spectat ad bonitatem seu substantiam orationis. De impetratione autem postea dicemus, ubi etiam examinabimus aliud membrum de peccatoribus poenitentiam agentibus, quibus nimium videtur Medina tribuere.
5. Peccatores fideles, ut tales sunt, debent orare eo modo quo debebaunt ante peccatum. — An oratio imposita penitenti possit ampleri an peccato mortali. — Atque ex his definitum fere est secundum punctum propositum, an, scilicet, isti peccatores orare debeant; quod intelligitur suppositione facta quod sunt in peccato, et pro tunc nolunt illum statum relinquere ; nam absolute nunquam oportet in peccato orare, quia melius semper est orare in gratia, et, si peccatum praecessit, paenitere ad dignius orandum. Stante vero illa suppositione, dicimus peccatorem teneri eo debito orandi, quo tenebatur praeciso statu peccati, quia non liberatur eo onere propter suum pravum statum ; maxime quia, ut dixi, et infra latius dicam, in eo statu potest per se loquendo implere obligationem suam sine novo peccato. Solum de obligatione orandi imposita in sacramento poenitentiae in partem satisfactionis , dubitari potest an possit impleri in statu peccati mortalis; sed haec res ad alium locum pertinet, quia non est propria orationis, sed cujuscumque operis impositi in satisfactionem sacramentalem. Certum tamen est obligationem orandi sic impositam non tolli propter superveniens peccatum, probabileque existimo, qui talem orationem facit in statu peccati mortalis, satisfacere praecepto confessoris, ita ut non teneatur illam orationem iterare. An vero sit fructuosa, vel tunc, vel postea recedente fictione, vel an etiam sit peccaminosa, quando fit sine dispositione ad gratiam, in materia de sacramento poenitentia tractatum est.
6. An peccator specialiter ad orandum obligetur eg vi talis status. — Posset autem specialiter hic quaeri an ex statu peccati interdum oriatur peculiaris obligatio orandi. Sed in hoc consulenda et applicanda sunt quae supra diximus de praeceptis. Nam certum est non dari talem obligationem ex aliquo praecepto positivo divino, vel ecclesiastico, quia nullum tale scriptum vel traditum habemus. Obligatio autem ex divino et naturali praecepto oriri poterit juxta necessitatem talis peccatoris. Ordinarie enim potest peccator immediate confugerc ad Deum per poenitentiam perfectam, si velit, et per ipsum non stet, atque ita nunquam obligatur ad orandum in peccato, seu prius quam justificetur. Nam supponimus eum habere fidem (sine qua orare non potest sicut oportet); ergo per illam immediate excitari potest, ut cum divina gratia inspirante et adjuvante veram contritionem eliciat immediate , et absque praevia oratione. Quanquam regulariter et moraliter loquendo, nunquam sit vera contritio, quin ex ea pullulet oratio humilis, petendo veniam peccatorum. At vero si peccator difficultatibus vel tentationibus gravibus impediatur, ne possit se sufficienter disponere ad gratiam, et alioquin tempus praecepti vel alicujus necessariae occasionis instet, tunc ex statu peccati et indigentia ejus oritur specialis obligatio orandi et petendi a Deo vires gratiae ad illum statum relinquendum. Quam vero efticax sit talis oratio, et in universum de tertio puncto supra proposito, scilicet de impetratione orationis peccatoris, dicemusnfra agentes de effectibus orationis.
7. Orare proprium est rationalis creatura. — Differentia rationalis, in qua latitudine sumatur. — Nomen creature quomodo accipia- tur. — Ex his ergo omnibus quae de personis orationis capacibus diximus, intelligimus verum esse quod D. Thomas, d. q. 83, art. 10, definit, proprium esse rationalis creaturae orare ; et videtur sumere proprium in rigore, prout proprium dicitur, quod convenit omni et soli. Ideoque in ea resolutione accipienda est differentia rationalis late , prout comprehendit intellectualem creaturam, nam oratio non requirit discursum, sed intellectum, et ideo oratio non est propria hominis, sed communis Angelis. Per illam ergo particulam solum excluduntur bruta animalia, ut idem D. Thomas declaravit; qui etiam in solutione ad tertium recte exposuit nonnullas locutiones Scripturae, in quibus videtur brutis attribui oratio, seu invocatio Dei, ut Psal. 146: Et pullis corvorum invocantibus ewm ; et Psalm. 103: Catuli leonum rugientes , ut vapiant, et querant a Deo escam sibi. Has inquit locutiones metaphorice intelligendas esse pro naturali instinctu, quo bruta indicant appetitum suum, qui quoniam expleri non potest, nisi per providentiam auctoris natura, ideo illum invocare dicuntur. Nomen item creatura late sumendum est, ut dici potest de quocumque subsistente in natura rationali creata, seu composito esx illa, quamvis suppositum ipsum increatum sit, ut ita comprehendatur Christus, quatenus homo est, solumque excludantur divinae personae, ut Deus sunt, ut in principio cap. 11 diximus. Sic ergo oratio soli rationali creaturae convenire potest. Ut autem conveniat omni, intelligendum est quantum est ex capacitate naturae; nam ratione status aliqua sunt crcaturae, quae jam orare non possunt, ut damnati, et post diem judicii, etiam Sancti beati fortasse non orabunt proprie petendo, sed solum laudando ac benedicendo Deum.
On this page