Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 13

Caput 13

An sit orandum pro aliquo in particulari

CAPUT XII. AN SIT ORANDUM PRO ALIQUO IN PARTICULARI ?

1. Quilibet capax orationis orare potest, et pro se, et pro alis. — Wicleph. sustulit orationem in particulari pro aliquo factam. — Haec quaestio saepe inculcata est in superioribus, et ex parte definita, quia vix potest explicari quis orare valeat, nisi declarande pro quo possit aut debeat orare. Nihilominus nonnulla supersunt peculiariter in hoc capite explicanda. Supponimus ergo imprimis, unumquemque, qui capax sit orationis pos- se pro seipso orare et pro aliis, quatenus per orationem juvari possunt, quia sicut charitas et ad se et ad alios inclinat, et omnibus bonum desiderat, quantum illius capaces sunt, ita etiam inclinat ad orandum pro omnibus. Solet autem imprimis hic quaeri an liceat pro se, vel pro aliquo solo, et in particulari interdum orare. Nam Wicleph (ut Waldensis refert, tom. 3, cap. 107) dixit hoc non lcere. Fundamentum ejus videtur fuisse, quia charitas postulat ut non privemus proximum beneficio de se communi, et omnibus utiii; sed oratio de se talis est, ut omnibus sit utilis, si pro omnibus fiat, neque sit utilior uni, etiamsi pro illo solo in particulari fiat, quam si fiat pro omnibus; ergo. Et confirmatur, quia Christus oratione sua non docuit nos orare pro aliquo in particulari, sed in communi, ut ex tota oratione Pater noster constat.

9. Licitum et aliquando necessarium est in particulari orare pro hac eel illa persona. — Probatur em divina Scriptura. — Dicendum vero imprimis est, licitum esse et expediens, et interdum necessarium pro aliqua, vel ahquibus personis in particulari orare, licet aliquando etiam sit optimum orare pro communitate aliqua, vel particulari etiam, vel universali, ut pro tota Ecclesia, pro omnibus hominibus , aut pro omnibus indigentibus. Haec est certa et catholica doctrina, et sententia Wiclephi virtute damnata est in Concilio Constantiensi, sess. 8, quatenus inter errores ejus ponitur, orationes speciales non magis prodesse quam generales. Et tota conclusio evidentibus Scripturae testimoniis ostendi potest : nam de oratione in particulari habemus Christi exemplum, et verbum Lucae 92: Ego rogavi pro te, Pelre; et cap. 23: Pater, dimitte illis, etc.; item Actorum 12: Cum Petrus esset in vinculis, oratio fiebat sine intermissione ab Ecclesia ad Deum pro eo. Et Paulus saepe in suis Epistolis postulat orari pro se, ut ad Ephes. 6, et ad Coloss. 4, 2 ad Thessalonic. 3. Item in veteri Testamento sunt frequentia exempla, ut Tobiae 8 : Tobias et Sara surgentes pariter instanter orabant ambo simul , ut sanitas daretur eis, et similia sunt quamplurima. Ratio etiam est evidens, quia talis oratio de se et per se non habet circumstantiam malam, quia non semper teneor orare pro alis; ergo non pecco aliquando orando pro me solo. Et e converso non semper teneor orare pro me; ergo possum licite orare pro aliquo alio. Idemque argumentum est, quod nulla lex vel ratio obligat nos, ut quoties oramus , pro communitate tota oremus ; ubi enim est talis lex? Praeterea saepe oratio pro uno facta erit prudens et honesta, non vero pro omnibus; ut Christus rogavit pro Petro, ut ei daretur speciale donum, quod dari omnibus non expediebat. Item rogavit pro crucifixoribus, postulando eis remissionem illius peccati, quam aliis, qui peccatum illud non commiserunt, deprecari non poterat. Aliquando etiam potest esse necessaria etiam ex praecepto talis oratio in particulari; nam si quis sit constitutus in gravi necessitate spirituali sibi propria, tenetur sibi in particulari auxilium postulare, idemque esse poterit de alio proximo. Potestque confirmari hoc exemplo eleemosynae corporalis, quam non semper teneor dare omnibus, et interdum teneor dare alicui tantum in particulari, quia solus ille indiget; ita ergo est in praesenti, nam oratio pro aliis est quasi quaedam eleemosyna spiritualis.

3. Objectio. — Dilutio. — Responderet Wicleph, per materialem eleemosynam privari hominem proprio aliquo bono, et illam divisam in multis esse minorem in singulis ; orationem autem non esse hujusmodi, quia non minus prodest oranti pro se et aliis, quam si pro se solo oraret, et oblata pro multis non minus prodest singulis, quam si pro uno fieret. Sed contra, nam licet hoc totum verum esset, non sufficeret ad obligationem, neque ut sit illicitum orare pro aliquo in particulari, quia satis est quod non tenear dare omnibus, aut desiderare omnibus, etiamsi possim. Sicut Deus multa bona confert uni aut aliquibus, quae posset conferre omnibus sine diminutione et recte facit, solum quia non ex debito confert talia bona. Deinde falsum est quod assumitur : nam imprimis oratio oblata pro multis quoad vim satisfaciendi minus fructuosa est singulis, si sub ea ratione eis applicetur, quia habet finitum effectum, qui divisus inter plures necessario est minor in singulis. Rursus quoad vim impetrandi alicui in particulari efficacior est, per se loquendo, oratio pro illo facta determinate, quam solum confuse, ut in tali generalitate continetur; tum quia et affectus est major ad talem personam, et intentio applicandi illi vim impetrandi est magis directa; tum etiam quia difficilius est impetrare multis quam uni, ut per se notum videtur, si caetera sint paria; tum denique quia interdum talis est materia orationis, ut uni vel alteri recte et prudenter postuletur, non vero omnibus.

4. Aliae partes assertionis satis probantur ex loco Pauli 14 ad Timoth. 2, ubi obsecrat orationes et postulationes fieri pro regibus et principibus, ac tandem pro omnibus, quia Deus vult omnes salvos fieri ; et ad Ephes. 6, praecipit orare pro omnibus Sanctis, id est, Rdelibus. Et ex usu Ecclesiae id satis constat. Et quamvis Wicleph non videatur hoc negare, tamen recte contra illum convincitur, si est licita oratio, verbi gratia, pro regibus in communi, etiam esse licitam pro hocrege vel hoc Ponti(ice in particulari, quia etiam reges in communi sunt quoddam objectum particulare respectu omnium hominum, vel omnium fidelium. Unde si fundamentum Wicleph esset alicujus momenti, probaret nunquam esse licitum orare, nisi tantum pro hominibus, aut viatoribus in communi; quia omnia alia objecta, quantumvis communia videantur, sunt particularia respectu illius communissimi; et ideo etiam esset contra charitatem illo modo contrahere orationem. Consequens autem est plane ridiculum; imo vix invenietur aliquis orans illo modo, nisi rarissime.

5. Respondetur Wiclephi fundamento. — Ad fundamentum ergo Wicleph ex dictis patet responsio, nam charitas non semper obligat ad faciendum omne id quod potest esse utile proximo. Deinde oratio in particulari vel in communi facta, longe diversam utilitatem habet, ideoque charitas ipsa postulat ut non semper eodem modo fiat, sed nunc uno, nunc alio modo, prout opportunitas postulaverit. Ad confirmationem, respondetur Christum Dominum in illo loco tradidisse generalem quamdam orandi formulam omnibus communem, ideoque convenienter per communia etiam verba illam tradidisse. Deinde commendare fortasse voluit orationem pro communitate, quia ex suo genere nobilior est, et quia singuli homines ex se satis solent esse propensi, et solliciti eorum quae ad se vel ad suos in particulari spectant. In illa vero oratione virtute continetur id quod unusquisque potest sibi in particulari petere, ut infra videbimus. Et ipsemet Christus Dominus aliis locis exemplo suo docuit modum particulariter orandi. Imo Joan. 17 expresse dixit: Non pro mundo rogo ; sed pro eis quos dedisti mihi.

6. Ex superiori doctrina colligitur eum, qui orare polest, etiam pro se orare posse. — Hoc ergo jacto fundamento, non est in praesenti difficultas de oratione uniuscujusque pro seIpso, nam ex hactenus dictis, inductione ostendi potest, omnem illum qui orare potest, pro se etiam orare posse; nam ostendimus etiam ipsos Beatos et animas purgatorii pro se orare posse; ergo a fortiori viatores, quantum est ex ratione et obligatione status; nam si propter mentis caecitatem inepti et quasi incapaces rationis sint, illud est per accidens, et non consideratur. Item Christus Dominus in hac vita oravit pro seipso, ut supra visum est, et non est incredibile etiam nunc in coelo orare, ut supra etiam tactum est. Ratio autem reddi potest, quia omnis qui orat, creatum intellectum et voluutatem habet, et ex hac parte potest etiam ipse esse capax alicujus boni quod nondum habeat, et a Deo exspectet vel desideret; ergo potest tale bonum a Deo postulare. Item unusquisque ordinate amat se amore charitatis; ergo convenienter procurat bonum suum; ergo recte etiam orat pro seipso, juxta suam indigentiam vel statum. Semper enim est hoc ita acciplendum, ut cum proportione intelligatur, seu applicetur convenientia talis orationis, vel etiam necessitas. Legatur Alens., 4 p., q. 26, menib. 3, art. 6, $ 1.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 13