Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 14

Caput 14

An orandum sit pro defunctis, seu extra viam existentibus ?

CAPUT XIV. AN ORANDUM SIT PRO DEFUNCTIS, SEU EXTRA VIAM EXISTENTIBUS ?

1. Status questionis.— Loquimur in hoc capite solum de orationibus quas nos viatores fundimus; nam de Sanctis, vel jam Beatis, vel in purgatorio existentibus, quomodo pro altis orent, satis in superioribus dictum est. Et licet in alia vita tres possimus distinguere personarum ordines, scilicet, inferni, purgatorii, et beatitudinis, de duobus primis nihil hic dicemus, quia in 4 tom. tertiae partis, tractando de suffragiis et de purgatorio, satis ostendimus illa offerenda esse pro animabus purgatorii, quibus possunt esse utilia, non vero pro existentibus in inferno, quibus prodesse non possumus, quia ibi jam non sunt in statu in quo sint capaces. Et ita docuit Innocentius III, in cap. Cum Marthe, de Celebratione missarum; et August., in Enchriridio, c. 110, et lib. de Cura pro mortuis agenda.

2. Sitne honesta oratio viatorum pro Beatis. — Nonnulli negant. — Alensis dicta qg. 26, memb. 3, art. 6, dub. ult. — De Beatis autem hic quaeri solet, an possimus nos viatores orare pro illis. In quo certum videtur nos non teneri, nec talem orationem esse neces- sariam, quia ipsi non indigent, neque sunt in necessitate; quod ergo quaeri potest, solum est an talis oratio possit esse honesta et conveniens. Aliqui enim absolute negant, quia nihil possumus utiliter petere pro Beatis, quia essentialem beatitudinem jam habent; accidentalem autem habebunt suo tempore ex vi essentialis, et ratione suorum meritorum, atque adeo per seipsos; ergo ad minimum inutilis est et otiosa talis oratio. Imo August., serm. 17 de Verbis Apostoli, injuriosam vocare videtur, dicens : Injuriam facit martyri, qui orat pro martgre.

3. Filiorum vatio non convincit. — Haec autem ratio non videtur cogere, quia etiam probaret beatum non orare pro se, cujus contrarium supra ostendimus. Assumptum patet, quia neque essentialem beatitudinem sibi postulare potest, neque accidentalem poterit, quia propter essentialem debita est. Vel certe si hoc debitum non obstat quominus ipsi illam sibi petant, cur obstabit quominus a nobis etiam illis desiderari et peti possit ? Praesertim quia etiam diximus dari aliquam accidentalem gloriam non necessario connexam cum essentiali, neque omnino debitam, quam ipsi Beati interdum sibi postulant; ergo si a nobis eis postuletur, non erit oratio injuriosa Sanctis. Quia neque fit talhi existimatione, ut eorum essentialis beatitudo quasi in dubium revocetur; quo sensu dixit Augustinus injuriam facere martyri, qui orat pro matyre; neque etiam fit talis oratio ex praesumptione plus valendi apud Deum quam valeant ipsi Beati, sed solum ex affectu charitatis, et quia scimus Deum gaudere multorum intercessione. Velcerte quia nos possumus mereri, quod Beati non possunt; possumus autem non solum mereri nobis, sed etiam aliis; cur ergo non poterimus mereri Beatis aliquam accidentalem gloriam, quam fortasse non reciperent, nisi nos eam ipsis mereremur. Unde etiam constat talem orationem neque inutilem, neque otiosam esse, quia est actus charitatis et religionis, et potest habere fructum alicujus glorie accidentalis in Sancto pro quo oratur, per modum meriti de congruo vel impetrationis.

4. Quidam putant posse nos a Deo postulare pro Sanctis gioriam accidentalem ipsorum. — Alii ergo existimant posse nos orare pro Sanctis, dummodo ea petamus quae, supposita eorum beatitudine, possint aliquid gloriae aceidentalis addere, vei aliquod extrinsecum bonum claritatis, seu gloriae, et amoris, ac honoris apud alios homines. Hancsententiam refert Innocentius III, in cap. Cum Marthe, S Tertio, de Celebratione missarum, dicens: Plerique reputant non indignum, Sanctorum gloriam usque ad judiciumn aug nentari, et ideo HFecclesiam posse augmentum glorificationis eorum optarc. Quam sententiam non refutat, imo indicat juxta illam posse probabiliter intelligi aliquas orationes Ecclesia, in quibus offerendo sacrificium postulat, ut prosit SancLisad gloriam, sicut prodest nolas ad medelam. Unde Chrysostomus, in sua Liturgia dicit, offerri sacrificium Deo pro Apostolis, Martyribus, Prophetis, etc. Potestque haec sententia praster omnia dicta suaderi, quia nos possumus Deo agere gratias pro gloria Sanctorum, quam jam habent, ut Augustinus et Innocentius supra docent, et constat ex usu Ecclesiae, et ex ratione; quia ille affectus et erga Deum et erga Sanctos est per se bonus ; ergo possumus illis desiderare gloriam, quam nondum habent, et habere possunt, vel aliquando habituri sunt; ergo possumus Deo hoc desiderium praesentare, et illius complementum postulare, vel ut faciamus aliquo modo debitum quod non erat, vel pluribus titulis debitum quod uno tantum vel altero erat. Certe in hac sententia non apparet aliquid absurdi, neque Iunocentius illam reprobat, et ita videtur sentire Card. Bell., 1. 2 de Purgatorio, c. 18.

5. Ex proxima opinione dubium insurgit.— Unum tantum video objici posse, quia sequitur eodem modo posse nos orare pro Deo ipso, quatenus Deus est capax alicujus gloriae extrinsecae vel honoris. Haec enim non ponunt mutationem in ipso, sed in aliis, a quibus glorificatur vel honoratur; et ideo accrescere possunt Deo, et vocantur bona extrinseca ejus, id est, per solam extrinsecam denominationem illi convenientia ; tamen hoc titulo est tantae aestimationis divina gloria, ut a nobis ex charitate Dei imprimis desiderari possit et debeat. Potest ergo etiam a nobis in oratione postulari. Imo hoc videtur esse primum, quod in Oratione Dominica orare docemur illis verbis : Sanctificetur nomen tuum, u exposuit Augustinus, lib. 2 de Serm. Domini in monte, cap. 10; et Bernardus, sermone 6 Quadragesimae. Hinc ergo nascitur diflicultas : nam si dicimur posse nos orare pro Sanctis, quia possumus aliquod augmentum accidentalis gloris illis postulare, etiam dicemur nos orare pro Deo, quando petimus ab ipso ut suam gloriam procuret et augeat. Et confirmatur : nam Christus Dominus vere pro se oravit, quando petit claritatem nominis sui, quae tantum erat quaedam extrinseca gloria per notitiam et fidem aliorum, ut communiter docent expositores Joan. 17. Imo aliqui expositores ibi existimant Christum non tantum sibi ut homini, sed etiam ut Deo claritatem illam postulasse. Nec videtur obstare quod oratio fiat ad Deum, quominus pro ipso eiam sit Deo; nam interdum rogamus hominem, ut sibiipsi aliquod bonum faciat, quia licet possit facere, non rogatus fortasse non faceret.

6. Solutio dubii suboritur. — Respondeo diflerentiam quamdam considerari posse inter extrinsecam gioriam Dei et Sanctorum; quia Deo ex geloria extrinseca nihil intrinsecum accrescit, neque utilitas aliqua, nec commoditas, aut voluptas, sed sola extrinseca denominatio. At vero Sanctis, etiam Christi humanitati, ex gloria seu claritate extrinseca semper nascitur aliqua intrinseca perfectio, vel saltem actuale gaudium accidentale. Unde fit ut tota utilitas vel commoditas illius extrinsecae gloriae Dei sit propria illorum hominum, vel Angelorum qui ipsum glorificant; ac propterea, quando petimus ut glorificetur Deus, proprie dicimur orare propter Deum, quia illa peutio tendit in ipsum ut in finem, vel ad summum utin objectum illius gloriae ; non tamen dici potest cum proprietate, nos orare pro Deo, quia proprie dicimur orare pro aliquo, quando per orationem illius commodum vel utilitatem quaerimus. Respectu vero Sanctorum non habet absurditatem illa locutio, quia ex illa gloria aliquid commodi in illos redundat. Praeserim quia non tantum gloriam extrinsecam, sed etiam alia gaudia accidentalia per peculiares revelationes possumus ilhs postulare. Addendum vero est, licet in hac locutione sano modo intellecta, ut explicata est, non sit absurditas, nihllominus extendendam non esse, uec facile apud vulgus promulgandam; nam nos indigemus suftragiis Sanctorum ; illi vero non indigent nostris, ut Innocentius IlI dixit.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 14