Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 15

Caput 15

An pro omnibus hominibus viatoribus orandum sit.

CAPUT XV AN PRO OMNIBUS HOMINIBUS VIATORIBUS ORANDUM SIT.

1. Varie queestionis acceptiones. — Dubium primum : an possimus in generali orare pro o nnibus viatoribus.— Superest ut dicamus de viatoribus, de quibus est copiosior disputado, et magis ad mores. Possumus autem, ut supra dixi, orare pro proximis, vel in generali, vel in speciali, quia magna est inter eos varietas; quidam enim sunt reprobi, alii praedestinati ; quidam fideles, alii infideles ; quidam justi, alit injusti; quidam inimici, alii amici, vel indifferentes; quidam extranei, alii conjuncti; quod potest contingere secundum diversos modos et gradus, ex quibus multa oriuntur dubia. Primum sit, an possimus orare universaliter pro omnibus hominibus; agimus autem de oratione privata; nam de publica, quae fit per ministros Ecclesiae, ut tales sunt, infra tractandum est; habet enim peculiarem rationem, quia et intentioni et institutioni Ecclesiae debet esse conformis. Ratio igitur dubitandi est, quia inter homines viatores multi sunt reprobi; sed non esset licitum pro illis in particulari orare, si essent nobis cogniti; ergo neque etiam est licitum orare pro hominibus in communi, includendo illos. Cousequentia clara est, quia talis oratio universalis de se ad omnia singularia descendit. Minor autem probatur, quia non licet petere aliquid contra absolutum decretum divinae voluntatis ; sed petere salutem aeternam reprobo, esset petere aliquid contra decretum absolutum divinae voluntatis; ergonon licet orando petere reprobo aeternam salutem. Cui autem aeterna salus per orationem petenda non est, certe neque alia bona in oratione petenda sunt, cum omnia sint a Deo postulanda in ordine ad aeternam salutem.

2. Ad illius dubii solutionem inguiritur, liceatne orare pro eo, quem constat esse reprobum. —Ad expediendum hoc dubium, oportet prius expedire aliud, quod in eo involvitur, et ex quo pendet, nimirum si Deus revelet aliquem in particulari esse reprobum, an et quomodo liceat pro illo orare; possumusque exemplum ponere in Antichristo, quem certo scimus esse damnandum, ac proinde esse reprobum. Nam quod pro tali persona nonliceat orare, videtur colligi ex Augustino, libr. de Correptione et gratia, cap. 15, et D. Thoma, dicta quaest. 83, art. T, ad 3, dicentibus ideo non posse nos alicui negare orationis beneficium, quia non possumus distinguere praedestinatos a reprobis; ergo e converso, si propter specialem revelationem possimmus distingucre hunc a praedestinatis, non poterimus orare pro illo. Item ratio facta maxime urget, quia non possumus petere ut divinum decretum mutetur, neque ut non impleatur; quodcumque enim ho-um desiderare, impium esset; ergo et petere,

3. Medina promime debitationi respondet, distinguendo duos modos reprobandi homines. — Circa hoc Medina, dicto Cod. de Oratio., q. 6, supponit Deum duobus modis reprobare homines. Primo ex se, quia solo suo arbitrio et voluntate sine alia causa ex parte hominis vult illum perpetuo damnare. Secundo non ex se, sed propter culpam hominis praevisam, cum perseverantia in illa usque ad mortem. Qua distinctione supposita, respondet, si Deus revelet se reprobasse aliquem priori modo, non esse licitum orare pro eo, quia esset niti contra voluntatem divinam, et procedit argumentum a nobis factum; si autem revelet reprobasse aliquem posteriori modo, ea revelatione non obstante, posse nos et debere orare pro reprobo. Quia tunc oratio non est contraria divina voluntati, quia orans non postulat ut reprobus non damnetur, etiamsi in peccato mortali moriatur, hoc enim esset contra divinam voluntatem; sed petit ut illi detur gratia ne in peccato moriatur.

4. Distinctio illa Medinee rejicitur. — At vero si Medina intelligit revera dari de facto hos duos modos reprobationis, valde decipitur, quia juxta sanam doctrinam Deus neminem reprobat ex se, et ex sua sola voluntate, quia nullum praedestinat ad malum, neque ullum vult ejicere a regno ex supremo dominio, et absaoluta potestate, sed solum juxta exigentiam vindicativae justitiae. Si autem ponit illud membrum tanquam possibile de potentia absoluta, non est illud de quo tractamus. Posset autem membrum illud applicari ad reprobationem negativam et ad alios effectus quos Deus absolute vult fieri aut non fieri, interdum absque aliqua causa ex parte hominis, aliquando vero ob causam aliquam datam ab homine, ita tamen ut, illa praevisa, Deus immutabiliter decreverit aliquid facere ob talem rationem, seclusa dependentia ab omni alia conditione. Quocirca loquendo de vera reprobatione, juxta sententiam Medina, dicendum videtur orari posse pro aeterna salute reprobi etiam cogniti per revelationem. Ex quo a fortiori sequitur, oratione generali orandum esse etiam pro reprobis, non quia ignoremus qui sint, sed quia, etiamsi sint reprobi, sunt eapaces hujus orationis, qua illis petimus gratiam, qua salventur. Non explicat autem Medina qualis sit gratia quam possumus reprobis postulare, potest enim esse vel sufticiens, vel efficax. S1 ergo de efficaci loquatur, videtur falsum, quia hoc esset directe contrarium divinae vo- luntati, quam ex se habuit circa reprobos; unde non videtur de hac gratia loqui. Si autem loquatur de gratia tantum sufticiente, impertinens est prior distinctio, saltem loquendo de reprobatione, prout illam Deus de facto habuit; nam quocumque modo ponatur reprobatio, negari non potest quin Deus det reprobis gratiam qua salvari possint, si velint; ergo hoc tantum modo postulare gratiam reprobo etiam cognito, et quocunque modo reprobato, est consentaneum divina voluntati, ac proinde licitum et faciendum.

5. Alia distinctio auctoris ad solutionem dubitationis.— Ahter ergo distinguendum occurrit, tum de modo orandi ex parte nostra, tum de modo divini decreti nobis revelati. Nam dupliciter possumus nos aliquid postulare a Deo. Uno modo, ex affectu simplici et includente conditionem aliquam, vel expressam, ut fuit in oratione Christi in horto, vel implicitam, ut cum in animo habemus generalem intentionem subordinandi omnia divinae voluntati. Alio modo possumus aliquid petere ex affectu absoluto et efficaci, quia jam praescimus vel supponimus, id esse consentaneum divina voluntati ; quomodo oravit Christus pro praedestinatis, cum dixit: Non pro mundo rogo, sed pro his quos dedisti mihi. Ex parte autem Dei duphiciter intelligimus ipsum aliquid velle aut nolle absoluto et immutabili decreto. Primo, ex totali deliberatione sine ulla voluntate contrarii effectus, neque efficaci, neque simplici, seu conditionata, quod genus decreti interdum habet Deus ex se solo, sicut habuit circa praedestinatos, quando praeelegit illos ad gloriam, et circa reprobos habuit simile decretum non dandi illis gratiam congruam in sua praescientia. Aliquando vero non habet Deus tale decretum, nisi praevisa aliqua causa ex parte hominis; illa tamen visa, decretum est ejusdem efficacitatis, et eodem modo absolutum. Sic enim licet ante praevisum peccatum in homine praedestinato non decernat Deus ut agat poenitentiam, nihilominus peccato praeviso vult ejus poenitentiam, et absolute decernit dare auxilium congruum ad illam. Et in malis etiam poenae, quae Deus tantum vult praevisa culpa, interdum contingit ut, statim ac praevidetur culpa, decretum de aliqua poena sit omnino absolutum, et excludens omnem conditionem, quale fortasse fuit in peccato Davidis decretum interficiendi filium in poenam ejus, non obstante poenitentia et oratione patris; unde videtur fuisse independens ab omni alia conditione, atque adeo omnino immutabile. Alio modo intelligimus Deum habere firmum decretum de aliquo etfectu, non tamen ex se solo, sed provocatus ex causa aliqua in homine praevisa, et cum aliquo simplici affectu, et quasi desiderio contrarii effectus. Et hoc modo credimus voluisse Deum damnationem reproborum.

6. Non licet oranti c« efficaci affectu, eternam illius salutem postulare, quem constat esse reprobum. — Dico ergo primo: si per revelationem certo constaret Titium esse a Deo reprobatum, non esset licitum orare pro illo, petendo aeternam salutem ejus ex absoluta et efficaci voluntate orantis, id est, absolute petendo ut re ipsa salutem consequatur. Hoc tantum intendunt D. Thom. et Augustinus locis citatis, et immerito Medina quidpiam aliud D. Thom. imponit. Hoc etiam probat ratio in principio facta. Hoc etiam nos Christus suo docuit exemplo; nam quia illi constabat decretum Patris de sua passione esse omnino absolutum (quamvis illud non habuerit nisi post praevisum peccatum hominis), ideo non absolute oravit ut transiret a se calix ille, sed sub conditione : S4 possibile est, explicando simplicem affectum suae naturae, et subjiciendo illum divinae voluntati : Non mea voluntas, sed tua fiat. Denique sic supra diximus Beatos in coelo, quando illis constat de contraria divina voluntate, non petere ex affectu absoluto.

7. Secus est de oratione ex affectu simplici procedente.— Dico secundo : non obstante revelatione de reprobatione alicujus, possumus pro illo orare ex affectu simplici, desiderando, quantum est ex parte nostra, salutem ejus, et petendo ut Deus det illi auxilia quibus salvetur, si velit. Probatur, quia talis petitio est consentanea charitati proximi, et non est repugnans voluntati Dei, imo etiam est consentanea illi; ergo est optima oratio et exercenda. Probatur prior pars, quia charitas, quantum est de se, omnes homines amplectitur, et omnium salutem exoptat. Unde si aliunde non impediatur, consentaneum illi est talis hominis salutem postulare. Quod autem nil obstet, ostenditur probando minorem, quae satis demonstratur ex illo 1 ad Tim. 2: Deus vult omnes homines salvos fieri: inde enim habemus Deum ex se habere affectum ad salutem hominum sine ulla exceptione; ergo oratio nostra ex hoc affectu procedens est conformis divinae voluntati. Item voluntas absoluta et conditionata, quamvis sint de ob- jectis oppositis, inter se contrariae non sunt, quia conditio excludit contrarietatem ; ergo etiam oratio, quae solum est ex affectu simplici, non est contra divinam voluntatem, etiamsi cognoscamus illam esse absolutam. Denique, non obstante revelatione quod Deus habeat hoc decretum, nihilominus scimus esse paratum auxilium reprobo per media consentanea divinae providentiae , quorum unum est oratio; ergo semper habet locum oratio pro tali auxilio, non obstante quacumque revelatione.

8. Corollarium.—Hinc vero colligi videtur, non posse aliquem in eo casu desiderare reprobo auxilium eflicax, seu vocationem congruam ex parte Dei: probatur, quia ex tali revelatione constat Deum ex se et absolute decrevisse. non dare tali reprobo hujusmodi auxilium : nam ex hac parte reprobatio non habet fundamentum in homine, sed in sola Dei voluntate ; sed non licet desiderare etiam simplici affectu, ut fiat oppositum ejus quod Deus sic decrevit, quia esset desiderare ut non impleatur voluntas Dei; ergo.

9. Objectio.— Solutio. — Quomodo repugnet desderare reprobo auxiliuin efficaz, quo etiam modo id non liceat * — Dices atfectum simplicem praescindere a decreto Dei, et versari circa objectum secundum se, et ideo non esse contrarium decreto Dei, quia non tendit ad hoc ut, non obstante decreto, illud fiat, sed solum ad convenientiam illius auxilii secundum se spectati, seu ad hoc ut Deus habuisset contrarium decretum, si ei placitum fuisset. Hoc enim desiderium conditionatum : Utinam Deus decrevisset dare huic homini vocationem congruam et ei placuisset, non videtur per se habere malitiam ; imo fere huic similis videtur fuisse affectus ille, quem sua oratione in horto explicavit Christus Dominus. Quapropter distinctione utendum videtur de affectu conditionato; quidam enim est ita simplex, ut ex intentione babentis non ordinetur ad effectum aliquo modo consequendum, sed solum habetur propter aliquam rationem honestam, et propter eamdem in oratione Deo proponitur. Ex hoc modo non repugnat desiderare reprobo auxilium efficax, ut ratio facta probat. Alia vero est voluntas conditionata, qnae habet vim intentionis, et ordinatur ad effectum re ipsa obtinendum. Et hoc modo non esset licitum in illo casu petere auxilium efficax reprobo, ut prior ratio probat; est tamen licitum petere illi auxilium sufficiens ex desiderio salutis ejus, procurando, et intendendo, ut cum effectu detur illi tale auxilium; imo etiam desiderando ut ex parte ipsius reprobi non fiat inefficax.

10. Idem est dicendum de quavis paua, quam constet ea absoluto Dei decreto provemire. — Atque hinc constat doctrinam hanc non solum habere locum in reprobatione simpliciter, quae est aeterna poena, sed etiam in quacumque alia poena, de qua constet, per revelationem certam et indubitatam, esse a Deo prolatam sententiam ex absoluto decreto. Sic enim decernit Deus interdum poenas aliquas temporales hujus vitae, ut dixi in materia de Poenitentia, et potest esse exemplum in morte filii Davidis ex adulterio nati. Quando ergo per revelationem constat tale esse decretum Dei, frustra est contra niti. Sicque potest intelligi illud Jeremiae septimo: Tu noli orare pro populo hoc, et non obsistas mihi, quia non exaudiam te ; et capite undecimo: Tu noli orare pro populo hoc, etc. Ratio vero est eadem: fundatur enim in efficacia divina voluntatis, et materiale est, quod circa hanc vel illam poenam versetur.

11. Objectio. — Solutio. — His vero occurrebat difficultas vulgaris in materia de Spe; nam sequitur, quod si Deus revelet alicui reprobationem suam, non liceat illi pro sua salute aeterna orare. Consequens videtur falsum, quia Petrus, etiamsi Christus illi dixisset : Ter me negabis, tenebatur non negare, ac subinde petere auxilium ad non negandum ; ergo idem esset in illo casu. Item quia alias talis reprobus posset omnino desperare de salute sua, et consequenter non conari ad ilam obtinendam, neque ad bene operandum, et similia. Ad hoc vero dicendum imprimis est, regulariter et de lege non teneri hominem, cui fit talis revelatio, accipere illam ut prophetiam, quam vocant ex praescientia, sed ut prophetiam comminationis, seu periculi, aut in causis proximis, quae revelatio includit conditionem; et ideo non obstat quominus homo conari possit et debeat ad hoc, ut talis conditio non impleatur. Ideoque talis revelatio orationem non impediret, imo cognito periculo stimulos adderet ad orandum, sicut de Ninivitis legimus. Existimoque non esse consentaneum divina providentiae aliter revelari homini viatori futuram damnationem suam, nimirum cogendo seu obligando illum ad credendum, illam esse revelationem ex absoluta praescientia, quia talis credulitas multum repugnat statui viae. Quia vero illa revelatio non videtur simphiciter im- possibilis de potentia absoluta, si ponamus illam fieri, consequenter dicendum est talem hominem non posse efficaciter intendere aut petere salutem aeternam ; posse autem et debere petere auxilium Dei ad non peccandum in quocumque actu particulari; et similiter posse et debere conari ad utendum illo auxilio cum effectu, quia hoc totum est simpliciter possibile , non obstante divina praescientia. Potest etiam petere auxilium ad minuenda peccata, et ad bene operandum, quod per se honestum est. Vide Gersonem, alphabet 45, lit. E.

19. Ea dictis colligitur resolutio dubii in principio positi. — Tandem ex dictis facile respondetur ad primum dubium de oratione universali pro reprobis, seu pro omnibus hominibus indifferenter, sive reprobi sint, sive praedestinati : dicendum est enim, sine dubio ita esse orandum pro omnibus hominibus; id enim nos docuit Christus exemplo suo, quia pro omnibus mortuus est. Ex quo id ipsum obsecrat Paulus, 1 ad Timot. 2. Et hoc intendunt August. et D. Thomas, cum aiunt esse orandum pro omnibus, quia non constat qui sint reprobi, qui vero praedestinati. Ratio vero est, quia charitas obligat ad amandum omnes, et omnes sunt in gravi necessitate, indigentque auxilio Dei, cujus sunt capaces, quamdiu haec vita durat, et Deus de se paratus est ad dandum omnibus. Unde fit orari posse, et interdum debere pro justis et injustis, sive fidelibus, sive infidelibus, et quantumvis excaecatis, obduratis, seu obstinatis, quantum in hac vita esse possunt. Hoc tamen non obstat quominus ex intentione orantis aliter petat pro praedestinatis, et aliter pro reprobis, illis efficaciter postulando ut cum effectu consequantur gloriam, his solum conditionate , scilicet, quantum est ex parte Dei, seu si illi non resistant. Quae intentio interdum haberi potest explicite; non est tamen necessarium , satis enim est habitu seu virtute illam habere; habetur autem hoc modo, eo ipso quod homo petit ex intentione charitatis, vel placendi Deo.

13. Neminem licet excludere quando cum effectu salutem hominum postulamus a Deo. — Etsi liceat ab illa reprobos formaliter excludere, non tamen licet materialiter. — Unde ulterius addendum est non licere ab oratione universali, qua pro praedestinatis oratur, vel absolute petitur ut homines cum effectu salventur, non licere, inquam, aliquem excipere materialiter, ut sic dicam, seu talem aut ta- lem personam absolute excludere , quasi desperando de salute ejus. Hoc etiam intendunt Augustinus et divus Thomas, locis supra citatis, loquunturque secundum communem rerum ordinem, et seclusa extraordinaria revelatione. Et ita ratio est clara : quia nullus est judicandus reprobus, quamdiu hic vivit; ergo ita a nobis juvandus est, quantum est ex parte nostra, sicut is qui esse potest in numero praedestinatorum. Unde licet in hac oratione generali, et suo modo efficaci pro praedestinatis, liceat formaliter excludere reprobos, non tamen materialiter, ut sic dicam, hunc vel illum hominem, quia priori modo remittitur, ut ita dicam, exceptio ad judicium Dei, in posteriori autem modo usurpat homo et praevenit divinum judicium, quod ignorat. Dices : interdum sunt in aliquo tot signa reprobationis, ut magna morali probabilitate judicetur illum esse reprobum; ergo hoc satis erit ad excludendum illum dicto modo, nam ad moralem operationem suffbicit judicium probabile. Respondeo nulla indicia esse sufficientia ad judicandum practice et moraliter posse desperari de salute alicujus, quantumvis peccatoris , quamdiu vivit, et compos est sui, et excitationis ad poenitentiam. Sicut nullus ( quantumvis peccator sit, et magna habeat indicia suae reprobationis) potest inde accipere justam licentiam desperandi, aut non orandi pro se, imo inde magis obligatur ad orandum, quia videt se in majori periculo versari, et credere semper debet potentem esse gratiam ad se liberandum, et ex parte Dei non defuturam , si per ipsum non steterit. Idem ergo est respectu proximi, quem debemus ex charitate diligere, sicut nos ipsos, et cui similiter parata est gratia de se habens eamdem virtutem.

14. Locus Joan., 1 Can., c. b, breviter explicatur. — Hic vero solent difficultatem ingerere verba Joann., 1 canon., cap. 5: Zst peccatum ad mortem, non pro illo dico ut voget quis ; nam inde videtur colligi, licitum esse aliquem magnum peccatorem ab oratione excludere. Hujus occasione tractare hic solent Theologi, an sit orandum pro eo qui peccavit peccatum ad mortem,, ut videre hcet in D. Thoma, dicto articulo septimo, ad tertium ; et Alensi, dicto articulo sexto, dubio septimo. Sed de hoc testimonio disputavi late in quarto tomo tertiae partis, et ideo dico breviter, si per peccatum ad mortem intelligamus finalem impoenitentiam, ut Augustinus exponit, eum qui peccatum ad mortem pec- cavit, eo ipso damnatum esse, ac subinde non esse pro illo orandum, quia, ut dictum est, pro damnatis non est orandum. Si autem per peccatum ad mortem, intelligamus quodcumque aliud speciale peccatum, durante hac vita commissum , quantumcumque sit grave, et in Spiritum Sanctum, et licet sit cum magna pertinacia et obduratione, semper posse orari pro hujusmodi peccatore, quandiu hic vivit, quia nunquam est omnino desperanda illius correctio. Verba autem Joannis non ostendunt impossibilitatem, sed difficultatem in obtinendo effectu talis orationis ; posita autem sunt ad deterrendos homines ab hujusmodi peccatis, seu a tali statu peccati, non ad prohibendam hujusmodi orationem. Imo, ut existimo, non sunt scripta ad remittendum affectum orandi pro hujusmodi peccatore, sed ad exaggerandum, non quamcumque orationera, sed valde ferventem, vel hominis multum Deo grati, esse necessariam pro hujusmodi peccatore.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 15