Caput 16
Caput 16
De oratione pro inimicis.
1. Quaestionis titulus explanatur. — Proeterea solet hic specialiter tractari an sit orandum pro inimicis, ut patet in D. Thom. supra, art. 8; Alens., d. artic. 6, dub. 3; Medin., Navar., et fere omnibus Thomistis. Sed quia hoc proprie spectat ad materiam de charitate, ideo breviter sunt duo distinguenda. Unum est, an possimus sancte et licite orare pro inimicis; aliud. an teneamur. De primo nullum est dubium, quin opus illud per se sit optimum et consulendum, cum Christus dicat Matth. 5: Orate pro persequentibus et calumniantibus v08$; et ratio est, quia illud est opus charitatis ; nam quod inimicus sit peccator, non obstat quominus ex charitate diligi possit, et consequenter quod possit pro illo apud Deum intercedi. De secundo est nonnulla major difticultas ; resolutio autem, ut recte divus Thomas notavit, ex lege charitatis dependet; ita ergo tenemur pro inimicis orare, sicut illos diligere. Non tenemur autem illos diligere dilectione efficaci in particulari, nisi in casu necessitatis; sic ergo nec tenemur pro illis in particulari orare, nisi interveniente gravi necessitate. Disputat vero Cajetanus in illo artculo, an haec necessitas habeat locum, tantum quando inimicus indiget, vel etiam quando veniam petit, etiamsi in alia necessitate non sit. Sed advertendum est aliud esse loqui in generali de signis benevolentiae exhibendis inimico, aliud in particulari de hoc opere orationis. Hic de hoc tantum in particulari agimus, et de illo verum est non obligari hominem ad orandum pro inimico in particulari, nisi quando ille indiget, et est in necessitate constitutus ; sicut non teneor illi dare eleemosynam corporalem, nisi quando indiget. De aliis autem signis benevolentiae proportionatis ad conciliandam necessariam amicitiam, verum est exhibenda esse ex obligatione, quando inimicns petit veniam, quia tunc est articulus necessitatis quoad talia signa, quia non exhibere illa in tali occasione esset morale quoddam indicium odii, unde esset praebere scandalum proximo ad continuandam inimicitiam : sed de hoc alias.
2. Animo parato esse debemus ad oraudum pro inimico in particuari, si opus fuerit. — Inimicus non debet excludi ab oratione generali pro alüs facta. —Ex hac resolutione colligitur, licet non teneamur ordinarie actu orare pro inimmico in particulari, teneri nihilominus ad habendam animi praeparationem ad orandum in speciali pro illo, si indiguerit, sicut de dilectione inimicorum docet divus Thomas 2. 2, q. 25, art. 8; et sicut in universum tenemur habere animum praeparatum ad servanda praecepta affirmativa pro illis temporibus, pro quibus obligant. Ad hanc autem praeparationem in praesenti, videtur sufficere ut contrarium propositum nunquam habeatur, nisi fortasse, ad vincendam tentationem vel resistendum odio, necessarium sit positivum animum seu propositum exercere. Addit vero divus Thomas, dicta quaest. 83, art. 8, necessarium esse non excludere inimicum a generalibus orationibus quas pro aliis facimus. Quae sententia ab omnibus approbatur. Et ratio esse videtur, quia tenemur diligere inimicum saltem in generali, quae generalis dilectio in hoc consistit, ut quando proximos generatim diligimus, non excludatur inimicus; ergo eadem ratione obligat charitas ad non excludendum inimicum a communi beneficio orationis, quando pro aliis generatim funditur.
3. Circa proxime dicta dubitatio.—Sed hoc nonnullam difficultatem habere videtur, praesertim in praxi, quia non agimus de orationibus publicis, id est, quae fiunt nomine totius Ecclesiae, cujus nos esse possumus vel ministri, vel membra; nam in illis orationibus clarum est debere nos conformari inten- tioni Ecclesiae, et illos excludere quos ipsa excludit, verbi gratia, excommunicatos, de quibus alibi dictum est, et non excludere quos ipsa non excludit, quia hoc esset discordare ab intentione ejus, quod non licet, essetque manifestum indicium odii, vel potius officium, quod est intrinsece malum. Agimus ergo de orationibus privatis; in illis autem, per se loquendo, et secluso scandalo, non videtur intrinsece malum excludere inimicum a quacumque oratione, in qua pro aliis oramus. Nam possumus orare solum pro amicis, sub amicis intelligendo omnes illos qui non sunt inimici, in qua oratione plane excludimus inimicos; in illo autem orandi modo nulla apparet malitia per se loquendo ; quia nullum est praeceptum quod obliget tunc ad faciendam communissimam orationem ; semper autem potest fieri sub aliqua ratione communi, in qua non includatur inimicus. Quod quidem in oratione mentali est facile ad arbitrium orantis, idemque fere est de oratione vocali, quae non fit juxta praescriptam aliquam formam verborum, sed juxta voluntatem etiam orantis ; imo, etianisi verba sint praescripta et generalia, poterunt facile ex intentione orantis limitari, quae intentio non videtur intrinsece mala, quia ilIud est voluntarium beneficium, et non debitum communitati, ut supponimus ; ergo non peccat orans, conferendo illud quibusdam, et non aliis. Nam posset sic orare pro justis, et non pro injustis, pro praedestinatis, et non pro reprobis, pro cognatis amicis aut benefactoribus, et non pro aliis; ergo et pro omnibus non inimicis, in quo excluduntur inimici. Quae ergo sunt orationes communes, a quibus non licet inimicos excludere?
4. Statuitur em communi consensu, non esse inimicum excludendum a communi oratione.—Nihilominus de illa assertione dubitandum non est, quia, ut dixi, est communiter approbata, et, quod magis est, communi consensu et praxi Ecclesiae recepta videtur. Uude contraria esset scandalosa, et occasionem praeberet pravis moribus, foveretque internum odium inimicorum, ad quod natura corrupta valde propensa est. Verus autem sensus illius axiomatis non est tam clarus et certus. Primo ergo intelligi potest de orationibus communibus Ecclesiae, quas peculiari modo censentur facere non solum ministri, sed etiam qui adsunt, et cum illis offerunt, et per illos peculiariter orant dum eis assistunt. Àb his ergo orationibus communibus non possunt isti excludere inimicos, ut jam dictum est. Secundo, intelligi potest de orationibus communibus, non omnino voluntariis, sed factis ex obligatione communis charitatis, quomodo tenemur interdum orare pro Ecclesia, vel pro patria, aut civitate, aut simili alia communitate ; ab his ergo orationibus communibus non possumus excludere inimicos, qui sunt partes illius communitatis, quia illud debitum ad illos suo modo pertinet, ratione cujus habent quoddam jus ad bona communia illius communitatis, inter quae talis oratio computatur. Tertio, quoties oratur pro aliqua ratione communi, quae de se aeque comprehendit inimicos ac ceeteros, tunc non licet excludere inimicos, etiamsi oratio alias mere voluntaria sit, et absque obligatione, quia illa est quaedam irrationabilis acceptio personarum, continens virtuale odium. Unde, licet absolute non tenear orare pro tali communitate, tamen, supposito quod oro, teneor orare sine tali iniqua exceptione; ut si religiosus pro religione sua et suis fratribus oret, et inde excipiat Petrum vel Paulum, sibi inimicos, graviter peccat, et sic in similibus. Quarto, licet in oratione privata, quae sine obligatione fit, voluntarium sit orare sub aliqua oraticne universali, quae non comprehendat inimicum, et in hoc per se non appareat intrinseca malitia, ut objectio facta probat, nihilominus cavendus est talis orandi modus tanquam periculosus ; indicat enim affectum adeo aversum ab inimico, ut ad odium accedere videatur. Ideoque saltem ratione moralis periculi potest fere damnari talis modus orandi, quando, scilicet, limitatio illa ex directa intentione solum fit ad excludendum inimicum; nam si hoc publice fieret, censeretur illud esse signum quoddam odii ; ergo quamvis occulte fiat, cavendum est morale periculum odii, quod ibi intercedit, nam qui amat periculum, peribit in illo. Praeterquam quod talis oratio vix potest esse Deo grata et accepta, quia vel ex nulla, vel ex valde imperfecta charitate procedere potest.
On this page