Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 17

Caput 17

An liceat bona temporalia orando a deo petere

CAPUT XVII. AN LICEAT BONA TEMPORALIA ORANDO A DEO PETERE.

1. Nihil determinate petendum esse docuit Socrates. —Haec est postrema habitudo quam necessario includit oratio, scilicet ad rem postu- iatam, de qua tractat D. Thomas, dicta qu. 83, art. 5, ad 6, et in B refert ex Valerio Maximo sententiam Socratis philosophi, qui asserebat, nilil ultra petendum a diis immortalibus , quam ut bona tribuerent. lHtaque censuit ille philosophus nihil esse a Deo determinate petendum ; et rationem addidit, quia Deus scit quid unicuique sit utile, nos autem saepe in votis habemus id quod non impetrare melius esset. Quam rationem confirmare videtur Paulus ad Roman. $, dicens : Quid oremus, sicut oportet, nescinus. Atque haec etiam sententia tribui potest Wiclepho; nam, sicut negavit esse orandum pro aliquo in particulari, ita consequenter negare potuit vel debuit esse aliquid in speciali in oratione petendum, quia eadem est utriusque ratio. Denique haeretici dicti Illuminati in eadem sententia fuisse feruntur; dicebant enim nihil esse a Deo petendum, nisi ut fiat voluntas ejus, nam hoc solum est desiderandum, et bonis omnibus praeferendum, juxta debitum charitatis.

2. Contraria opinio tanquam certa statuitur, et fide tenenda. — Nihilominus pro certo statuendum est, licitum esse aliquid determinate a Deo in oratione petere. Quod censeo esse de fide, sufficienterque probari ex oratione Dominica ; nam postremo loco citati haeretici, unam tantum illius particulam seu petitionem videntur admisisse, scilicet, fiat voluntas tua, cum tamen Christus Dominus sex alias nos docuerit, quibus multa in particulari petimus. Exemplo etiam idem nos Christus docuit, rogans pro fide Petri, et pro remissione peccati crucifigentium ipsum. Et ex tota Scriptura, praesertim ex libro Psalmorum, et ex Epistolis Pauli, constat hunc fuisse usum Sanctorum, quem etiam Ecclesia in suis observat orationibus. Quomodo autem hoc intelligendum sit, et qua ratione ad diversa bonorum genera sit applicandum, patebit ex sequentibus. Unde etiam facile solvetur fundamentum oppositi erroris.

3. Assertio posita declaratur , distinguendo bona spiritualia et temporalia.— Temporalium bonorum subdivisio. — Est ergo advertendum duplex esse bonorum genus : quaedam enim bona spiritualia dici possunt, alia temporalia. Sub spiritualibus hic comprehendimus omnia honesta bona, quibus nemo potest male uti, sive sint gratia et supernaturales virtutes ac earum opera, sive sint virtutes morales acquisitae cum actibus suis. Sub temporalibus autem bonis comprehendimus omnia bona fortunae, et bona corporis, ut sunt vita et salus, et bona etiam animi, quibus male uti possumus, ut virtutes intellectuales, scientia, ars, etc. De spiritualibus bonis dicemus c. seq.; hic solum de temporalibus, quae subdistingui possunt. Nam quaedam sunt per se convenientia naturae, ac proinde per se appetibilia secundum rectam rationem, propter bonum et convenientem statum naturae, nisi aliquid per accidens obstet, ut vita, salus et scientia. Alia vero sunt bona indifferentia, quae propter se appetibilia non sunt, sed tantum propter utilitatem ad alia bona per se et honeste appetibilia, ut sunt honor, fama, potentia, divitia, etc. ; unde inter haec quaedam sunt vel simpliciter, vel moraliter necessaria ad consequenda vel conservanda alia bona per se natura convenientia, ut est victus necessarius, et vestitus, et bonum nomen necessarium ad vitae tranquillitatem; alia superabundantia , ut divitia, magni honores, etc.

4. Quorumdam opinio, bona temporalia tantumn in ordine ad glorium obtinendam peti a Deo posse docet. — Quidam ergo absolute de toto genere bonorum temporalium dicunt, talia bona non esse determinate petenda absolute, sed solum sub conditione, si conducant ad beatitudinem, et futura sint instrumenta virtutum; et si aliter petantur, non esse licitam orationem. Hoc significare videtur D. Thom., in d. art. 5, ubi, relata sententia Socratis, subjungit : Que quidem sententin aligualiter vera est, quantum ad illa que possunt malum eventun habere, quibus etiam homo potest male et bene uti ; et in art. 6 ait, licitum esse desiderare bona temporalia, non principahter, sed ut quaedam adminicula, quibus adjuvemur ad tendendum in beatitudinem. Unde consequenter significat solum sub ea ratione et conditione peti posse, quia ut ex Augustin. praemittit, illud tantum honeste petitur, quod honeste desideratur. Et ita videtur communiter intelligi D. Thom. ab expositoribus, et expresse affirmat Sylvester, verb. Oratio, q. 5; Medina, dict. Cod. de Poenitent., q. 3. Et fortasse sententia, quam isti auctores intendunt, vera est ; sed oportet eam amplius exponere, tum ut distincte intelligatur quomodo haec petenda sint ; tum ne injiciamus scrupulos, et timorem peccandi ubi non est, neque etiam nimiam lcentiam demus petendi aut desiderandi temporala,

5. Varii modi petendi aligud a Deo.— Oportet ergo advertere, aliud esse petere aliquid propter se, vel propter aliud, aut petere absclute, vel sub conditione : nam petere propter se est petere tanquam bonum propter se amabile, cui opponitur petere propter aliud; haec igitur duo idem valent, quod petere ut finem vel ut medium. Unde sicut est duplex finis, scilicet ultimus et proximus, ita dupliciter potest aliquid propter se peti, scilicet tanquam finis ultimus vel proximus. Et similiter duobus modis dici potest aliquid esse propter aliud, scilicet, vel ex formali, aut virtuali relatione operantis, vel ex vi operis, seu modi operandi; eodem igitur duplici modo potest aliquid peti propter aliud. Unde fit ut aliquis modus petendi aliquid propter se repugnet cum omni modo petendi propter aliud, ut quando aliquid petitur tanquam ultimus finis; aliquando vero possit idem simul peti propter se et propter aliud, vel ex vi operis, vel ex relatione operantis, ut contingit in bono quod propter se petitur, solum tanquam finis proximus. At vero petere absolute, vel sub conditione, quoad utrumque membrum cadere potest tam in bonum propter se, quam propter aliud postulatum, quia utrumque potest sub conditione aliqua desiderari, vel absolute. Nam licet ego non desiderem salutem, vel honorem, nisi propter divinam gloriam, nihilominus possum absolute illa desiderare, quia et absolute desidero finem, et absolute etiam cupio per hoc medium illum finem consequi, atque ideo possum etiam absolute petere ut Deus et illud bonum mihi tribuat, et ad illum tinem conferre faciat, qui videtur esse modus valde usitatus et vulgaris petendi haec bona temporalia, quando in aliqua abundantia vel excellentia desiderantur.

6. Prima assertio : mortaliter peccat, qui a Deo in oratione petit bona temporalia tanquam ultimunm finem.— Dico ergo primo : petere haec bona temporalia propter se, ultimum tinem in eis constituendo, peccatum mortale est. Hoc per se notum est; tum quia affectus ad temporale bonum, ut ad ultimum finem, est peccatum mortale contrarium dilectioni divinae super omnia; tum etiam quia postulare a Deo complementum hujus desiderii, seu affectus, speciale peccatum contra religionem est, quia est petere a Deo complementum pravi desideri. Si quis autem attendat, haec assertio locum habet in omnibus bonis creatis, quia in nullo eorum, cujuscumque ordinis sit, licet ultimum finem consütuere.

7. Secunda assertio: aliqua bona temporaha, si debito modo appetantur , a Deo postulari possunt tanquam progimi fines. — Dico se- cundo : quaedam sunt bona humana ac temporalia (in generali significatione supra explicata) quae licite possunt propter se peti tanquam fines proximi, dummodo secundum rectam rationem desiderentur ac petantur, sicut ex se amabilia sunt. Probatur ex illo principio Augustini, id licite peti, quod honeste desideratur; nam aliqua ex his bonis licite amantur et desiderantur propter se, id est, propter convenientiam quam habent cum natura rationali, convenientiam ( inquam) recta ratione regulatam; ergo. Minor patet inductione in conservatione vitae, corporis integritate et sanitate, scientia seu cognitione veritatis, et si quae sunt alia hujusmodi bona. Nam ratio recta dictat conservandam esse naturam, et procurandam corporis sanitatem, vel scientiam, aut aliquid hujusmodi, et haec bona esse per se appetibilia, per se loquendo ; ergo eodem modo sunt petibilia, ut sic dicam. Et declaratur amplius, quia in ila petitione nulla est circumstantia mala per se, et ex intrinseca ratione ejus, et alioquin materia petitionis bona est, ut est ostensum; ergo. Major patet, quia si aliqua esset circumstantia mala, maxime quia talia bona non petuntur propter beatitudinem ; at hoc non ita est ; ergo. Major supponitur, quia etiam supponimus ex aliis circumstantiis orationem recte fieri, scilicet, convenienti tempore, loco et modo, et ex recta fide, etc. Minor vero probatur, quia vel ille defectus non invenitur, vel prout invenitur, non est privativus, ut sic dicam, sed negativus tantum, id est non de circumstantia necessaria ad bene esse, sed tantum ad melius esse. Nam vel est sermo de beatitudine naturali, vel de supernaturah. Item vel est sermo de relatione operantis, vel de relatione seu tendentia ipsius operis ex se. Si sermo sit de relatione operantis, verum est tale bonum peti posse absque morali malitia sine tali relatione ad beatitudinem : quia haec relatio operantis non est intrinsece necessaria ad moralem bonitatem, ut patet de opere eleemosynae facto ex naturali misericordia, sine ulla memoria beatitudinis, nec relatione formali aut virtuali operantis. At loquendo de relatione operis, talia bona satis petuntur propter beatitudinem, eo ipso quod propter intrinsecam convenientiam honestam petuntur ; sic enim dicitur in gloriam Dei facere, quisquis honestum, qua honestum est, operatur, etiamsi aliam relationem ipse non adjungat. Imo ipse D. Thomas prima secundae, quaestione prima, docuit , quisquis amat bonum, amare illud propter beatitudinem, saltem in communi; multo ergo magis qui verum aliquod bonum et honestum petit, censetur petere propter beatitudinem, quia vel petit partem aliquam, saltem minus principalem beatitudinis naturalis, vel accidens quoddam completae beatitudinis supernaturalis.

8. Tertia assertio : bona temporalia, que tanquam fines promimi postulantur, absolute peti possunt a Deo. — Dico tertio : hujusmodi bona, quae modo explicato propter se petuntur, absolute et sine ulla conditione recte petuntur. Hoc sentiunt divus Thomas, et Alexand. Alensis, ut statim videbimus. Et probatur, quia licite desiderantur absolute, nulla adhibita conditione; ergo etiam licite petuntur absolute, et sine conditione. Consequentia probata jam est, et antecedens probatur, quia illa objecta habent ex se bonitatem et honestatem unde possint ita amari. Et confirmatur, quia qui tantum cogitat de convenientia salutis vel scientiae, et illam propterea desiderat ac petit, quia judicat secundum rectam rationem esse amabilia haec bona, nihil aliud considerans de alio fine vel conditione, ille absolute petit, quandoquidem conditionem non ponit; et iamen non male facit, quia in illo actu nulla est circumstantia mala, ut dictum est. Durumque esset, sine majori fundamento damnare omnia hujusmodi desideria, vel petitiones quae frequenter in hominibus etiam timoratis, licet non eximie perfectis, inveniuntur.

9. Objectio. — Dilutio. — Dices: etsi haec bona sint per se appetibilia, nihilominus talia sunt, ut eis male uti possimus; ergo temeritas quaedam est illa absolute petere; ut ergo prudens sit petitio, necesse est ut actu vel virtute includat conditionem, si talia bona nobis profutura sunt ad beatitudinem, seu salutem animae, vel saltem si nocitura non sunt. Unde quamvisfortasse petens non apponat expresse hanc conditionem, semper debet intelligi virtute, aut interpretative posita, ut oratio bona sit. Sed contra primo, quia nullum est in hac vita bonum, quo homo pro sua libertate non possit male uti aliquo modo. Nam, licet virtutibus non possimus uti tanquam principiis ad malos actus eliciendos, possumus tamen ex illis superbire, et ita illis aliquo modo male uti ; idemque est de peculiaribus auxiliis aut favoribus gratiae; et nihilominus ex sententia omnium haec bona possumus absolute desiderare et petere; ergo illa ratio non sufficit, quominus etiam alia bona per se convenientia naturae possimus absolute petere. Nam quod fortasse facilius male utamur his bonis corporis, aut intellectualibus, aut moralibus, vel supernaturalibus, hoc parum refert: quia si illud est morale periculum, talis abusus, sive sit major, sive minor, reddet actum malum; si autem pericuium non est morale, non sufficit ut actus sit malus, etiamsi major vel minor sit, nunquam attingendo, ut dixi, morale periculum. Talis autem ad summum videtur esse differentia inter haec bona natulia et moralia; nam pravus usus ille valde accidentarius est, et in occasione quae interdum sumitur ex ipsa virtute et bonis gratiae, gravior lapsus timeri potest, ita ut licet periculum ex se minus sit, magis timeri possit propter gravitatem detrimenti; ergo si hoc non obstat quominus talia bona absolute peti possint, neque in alis bonis obstabit.

10. Accedit secundo, quod qui haec bona honeste desiderat, hoc ipso quantum est ex se illa desiderat, ad bene et honeste illis utendum; unde non oportet ut sub conditione illa peta, sed potius ut simul petat talem conditionem in se impleri, videlicet, ut talia bona obtineat ad bene et honeste illis utendum, prout ipsa per se et natura sua postulant. Tandem dicimus (ne solum de nomine fiat disputatio) omnes fateri, actum illum, prout a nobis declaratus est, esse licitum, etiamsi ex particulari intentione operantuis, vel praesenti ac formali, vel praeterita, et virtualiter manente, conditio non apponatur, quia nimirum operans nihil unquam de illa cogitavit. Hunc ergo nos vocamus actum absolutum. Si quis autem contendat ex natura operis interpretative includi illam conditionem, non esset ftortasse contradictio in re; nam certe qui haec bona honeste desiderat, semper habet hanc auimi praeparationem, ut si virtutem sint impeditura, vel si futura sint in occasionem ruinae, ea nolit; haec vero conditio magis esse mtelligitur in bona disposiuone subjecti quasi habituali, quam in ipsomet actu petendi, et ideo illum absolutum vocamus.

11. Quarta assertio : bona indifferentia qua vite degendae necessaria sunt, eodem modo pet ipossunt ac ipsa bona corporalia vel intellectualia per se optabilia. —bico quarto: quando bona inudifferentia, ut divitiae, et similia, non simpliciter nec cum excessu petuntur, sed cum hac moderationc, scilicet, quantum ad hujus vitae commoditatem neces- saria sunt, tunc eodem modo peti possunt, quo ipsa bona corporalia, vel intellectualia, quae per se expetibilia sunt. Hanc assertionem intendit, ut existimo, div. Thomas, dicto articulo 6, et Alexand. Alens., dicta quaest. 26, art. 3, S 1. Et videtur recte probari ab eisdem ex illo Proverb. 30: Divoitias et paupertatem ne dederis mahai, sed tantum victui meo tribue necessaria. Item ex illa petitione Orationis Dominica: Panem nostrum quotidianum da nobis hodie; per quam suppono peti panem etiam corporalem, ut Chrysostomus et alii exponunt, licet alia etiam includat, ut libro quarto videbimus. Consonat etiam illud Genes. 28: $Si fuerit Dominus mecum, et custodierit me in via, per quam ego ambulablo, et dederit milhu panem ad vescendum, el vestimentum ad induendum, reversusque fuero prospere ad domum patris mei, erit mihi Dominus in Deum. Uhi petitio moderata talium bonorum non solum absoluta est, sed etiam voto confirmata. Praeterea hoc sentit Augustinus, epistola 121 ad Probam, capite sexto et sequentibus. Cum enim dixisset: Si optant sibi ac suis sufficientiam rerum necessariarum, etc., subjungit: Hanc ergo sufficientiam non indecenter vwlt. quisquis vult, neque amplius vulti. Et cum adduxisset locum Proverbiorum, subjungit: Vides certe et istum sufficientium non appeti propter seipsam, sed propter salutem corporis, et congruentem habitum persone hominis, quo habitu non sit inconveniens eis, cum quibus honeste et officiose vivendum est. Additque sequentia verba, quae hanc et praecedentem conclusionem contirmant : 7n his itague ommibus incolumitas hominis et amicitia propter seipsa appetuntur - sufficientia vero rerum necessariarum, non propter se ipsam, sed propter duo superiora quaeri solet, cum decenter queritur. Et hoc confirmat usus Ecclesiae. Nam in htanns et collectis saepe postulat temporalia bona, ut plusiam, vel serenitatem, nulla adjecta conditione. Ratio ergo assertionis ex his verbis facile confici potest, quia, eo modo quo petitur aliquid propter se, potest etiam peti medium necessarium ad illud obiinendum. Item illa petitio jam habet finem honestum, unde, licet materia ex se sit indifferens, honestatur ex fine; et eo ipso quod cum dicta moderatione petitur, tollitur morale periculum, quod in abundantia harum rerum temporalium esse solet; ergo ex omni capite honesta est talis oratio. Est autem talis oratio absoluta, eo modo quo dic- tum est de praecedenti; semper tamen habet intrinsece subintellectam limitationem illam, ut haec ipsa quantumvis moderata sufticientia non desideretur cum discrimine virtutis, seu si futura sit occasio alicujus peccati ; quae limitatio in omni honesto amore creaturae includitur, quatenus non amatur super omnia, neque ut ultimus finis, nec sine fine honesto.

12. Quinta assertio: bona indifferentia absolute peti non debent, quando cum excessu petuntur. — Bonorum abundantia, etiam ad bonwn usum, postulanda non est nisi sub conditione. — Dico quiuto: haec bona indifferentia divitiarum, honorum, etc., non sunt absoftute petenda, quando cum excessu aliquo vel abundantia,aut sine moderata limitatione petuntur. Hanc assertionem intendit, ut opinor, D. Thom., in d.art. 5, et ita conciliantur illi duo articuli, quintus et sextus; nam in sexto, docet temporalia bona posse peti; intelligit autem cum Augustino, quando cum moderata vel necessaria suflficientia petuntur; in quinto vero articulo, absolute docet haec bona non esse petenda, utique indefinite, seu abundanter, et absque ulla conditione. Ratio vero est, quia imprimis, ut haec bona honeste petantur, necesse est ut non propter se, sed propter honestum finem petantur; vix autem possunt ita peti nisi petantur cum moderatione, et limitatione accommodata honesto fini; et tunc jam petentur modo explicato in praecedenti assertione, nam illa moderatio et sufficientia non potest esse una in omnibus, sed pro ratione status velfinis convenientis homini juxta couditionem suam. Est autem considerandum, aliud esse desiderare haec bona, praesupposito statu et fine quem intendere vel conservare necesse est; aliud vero esse desiderare abundantiam talium divitiarum ultra praesentem statum et finem necessarium, intendendo nihilominus bonum usum talium divitiarum, vel munerum, aut honorum, et hunc vocamus superabundantem affectum, qui etiam malus non est, stante illo fine, et nihilominus dicimus talem excessum temporalium bonorum non esse absoluie petendum, sed adhibita conditione, si ad salutem animae, vel divinam gloriam profutura sint. Et ratio est, quam insinuavit divus Thomas, quia talis abundantia tam est periculosa, ut dixerit Christus Dominus impossibile esse divitem salvari; et Paulus : Qui volunt divites fieri, incidunt in tentationem et laqueum diaboli, et desideria multa inutilia et nociva, etc., prima ad Timoth. 6. Unde licet homo, quando haec appetit et pe- tit, videatur sibi bonam intentionem habere, periculose nihilominus desiderat et petit, quia difficillimum postea est, acquisitis talibus bonis, illam intentionem exequi; ergo non sine aliqua imprudentia ac temeritate absolute petuntur; debet ergo semper adhiberi conditio etiam ex parte ipsius petentis. Praeterea videtur hoc necessarium ad moderandum affectum ; nam quando haec bona abundanter et sine limite quaeruntur, semper sollicitant affectum, et de se inducunt varia desideria, et conjiciunt hominem in multa pericula ; ergo oportet saltem conditionem adhibere ad moderandum affectum, et morale periculum vitandum.

13. Ex quo infert Medina supra, aliquas esse virtutes morales, quas homo simpliciter desiderare aut petere non debet, ut magnificentiam, liberalitatem, et alias, quae sine usu abundantium divitiarum, vel honorum, aut publicorum munerum comparari non possunt. Sed hoc intelligendum est de his virtutibus, quantum ad exteriorem usum seu exercitium illarum; nam, licet ille usus simpliciter bonus sit, nihilominus propter periculum non est absolute postulandus, nec bona temporalia propter ipsum, sed adhibita conditione; hoc vero non obstante, ipsae virtutes quoad substantiam earum desiderari possunt, imo et exerceri quoad affectum, et internum animi propositum, quia per se honestae sunt.

14. Liceatne desiderare divitias et honcres. —Sed quaeres an absolute petere talia bona cum proposito bene utendi illis, inrigore peccatum sit, et an sit mortale, vel veniale, vel tantum sit infirmitas hominis minus perfecti; difficile enim est actum hunc damnare tanquam semper, vel intrinsece malum. Haec interrogatio pendet ex aliis quaestionibus pertinentibus ad alias materias, an liceat desiderare divitias, honores et dignitates, ut episcopatum, et similia, absoluto desiderio, cum intentione bene utendi illis bonis ; nam quale est illud desiderium, talis est haec oratio. Si ergo consideremus objectum intrinsecum illius desiderii, non est malum, sed indifferens; finis autem etiam supponitur bonus; ergoex his non potest damnari ille actus tanquam intrinsece malus. Solum ergo potest dubitari ratione periculi, quian ulla alia circumstantia intrinsece mala cogitari potest, quae cum tali actu necessario conjuncta esse videatur, unde supponere possumus quod fiat debito tempore et loco, et convenienti modo quoad reliquas omnes circumstantias. Ratione autem solius periculi non videtur posse in universum damnari actus ille, tum quia tale periculum non videtur semper esse proximum et morale; tum etiam quia non videtur esse aequale hoc periculum in omnibus bominibus; unde aliqui possunt non temere sperare se bene usuros hac opulentia divitiarum, si eis concedatur. Tum praeterea quia multae sunt actiones, vel negotiationes humanae, ut mercatura, et similes, in quibus inest hujusmodi periculum, et nihilominus non est intrinsece malum illas exercere, et huic se committere periculo; ergo simile quid desiderare, aut petere absolute, non est per se intrinsece malum ratione periculi. ( Vide Ambr., serm. 22 in Ps. 118, circa illa verba: Appropinquet oratio mea in conspectu tuo, Domine.)

15. Illa bona desiderare non licet ratione periculi.— Dico ergo hunc orandi modum non excludi a nobis tanquam per se ac intrinsece malum, sed tanquam periculosum, ac propterea vitandum. Supponimus enim, quoad habitualem dispositionem et intentionem, semper retineri animum non ita volendi haec bona, ut, etiamsi nocitura sint animae, sibi ea donari quis velit ; nam hoc jam esset in eis ponere ultimum finem, et a fortiori nullo modo eareterre in Deum, ac verum ultimum finem, et ideo illa sic petere grave esset crimen. Unde, eo ipso quod quis appetit haec bona cum hac affectus moderatione, ut propter bonum usum illa velit, et cum intentione ac spe cavendi periculum quod in eis est, virtualiter vel saltem habitualiter retinet animum nolendi illa. si animae nocitura sint. Tunc ergo dici potest talis oratio habere quasi intrinsecam et innatam conditionem, ut supra notavimus; et nihilominus nunc addimus, quando oratio est de hujusmodi bonis temporalibus (quae generali nomine superflua dici possunt), ut convenienter fiat, addendam esse aliquam expressam conditionem ex parte orantis, ad moderandum et continendum ejus affectum. Quod si quis aliter illa petat, non statim illum damnamus, nec peccare dicimus; credimus tamen non sine periculo ita orare, et talem orandi modum esse non parvum indicium nimii affectus adtalia temporalia bona, qui raro erit vacuus omni culpa. Quin etiam addimus petitionem talium bonorum ex definito affectu ac desiderio, quantumvis addatur conditio, imperfectam esse; quia desiderare haec bona temporalia non est de se perfectionis opus, cum Christus Dominus consuluerit ea relinquere et contemnere.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 17